III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 9, C. 4
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 9, C. 4
UTRUM AD IDEM PRAECEPTUM PERTINEAT PROHIBITIO VOLUNTATIS ET OPERIS.
Ad quod sic: a. Rom. 1, 29: "Repletos omni iniquitate et homicidiis" etc., Glossa: "Bene dicit "homicidiis"pluraliter, quia plura sunt homicidia, voluntatis scilicet et operis". Ergo ad plura praecepta pertinet prohibitio homicidii voluntatis et operis.
b. Item, Psalmus: "Appone iniquitatem super iniquitatem eorum", Glossa: "Qui malum opus additvoluntati, iniquitatem addit iniquitati".
c. Item, circa moechiam et furtum diversae sunt prohibitiones operis et voluntatis, quia propter opus dicitur: "Non moechaberis, non furtum facies" ; propter voluntatem vero dicitur: "Non concupisces uxorem, non concupisces rem proximi".
Contra: 1. Actio exterior non est culpabilis nisi a malitia voluntatis, quia, sicut dicit Ioannes Damascenus, actus involuntarii non sunt culpabiles; et dicit Augustinus quod "peccatum adeo est voluntarium, quod, si non sit voluntarium, non est peccatum". Ergo una est transgressio voluntatis et operis; ergo una erit prohibitio.
2. Item, idem est finis malus voluntatis et operis et idem principium movens, scilicet libido; ergo idem malum.
3. Item, unus est contemptus Dei in voluntate et opere; ergo idem reatus transgressionis; ergo eadem prohibitio.
4. Item, si dicatur idem praeceptum, erit superflua prohibitio, qua dicitur: "Non concupisces uxorem, et non cuncupisces rem proximi", ex quo dictum est: "Non moechaberis, non furtum facies".
5. Item, si voluntas pro facto reputatur, ut dicit auctoritas, quia quod vis pro tacto tibi reputat Deus, si non potes, et hoc in bonis, ergo et in malis voluntas pro facto reputabitur; ergo idem reputabitur reatus; ergo eadem erit prohibitio utriusque.
Solutio: Dicendum quod refert, cum voluntatem sequitur opus et cum non sequitur. Cum autem opus sequitur, duplex est consideratio: aut enim voluntas et opus referuntur ad radicem aut considerantur in se. Contingit ergo peccatum esse in voluntate, non sequente opere. Ne ergo Iudaei carnales et rudes aestimarent solum culpam esse, cum opus coniungitur voluntati, separatim prohibenda fuit mala voluntas. Item, si consideretur voluntas in se et opus exterius in se, aliae sunt circumstantiae boni debitae actui exteriori quam voluntati, quia diversificantur modus, locus, tempus et quaedam aliae circumstantiae, quamvis circumstantia tinis sit eadem. Si ergo, ut dicit Augustinus, "Peccatum est actus incidens ex defectu boni", alius autem est detectus actus hinc inde, ergo secundum hoc aliud peccatum; geminanda ergo erat prohibitio voluntatis et operis, ut istud iudicaretur. — Si autem attendantur voluntas et opus sequens in radice, scilicet libidine et intentione, idem erit. Lex igitur Dei secundum rationem lationis perfecta utrumque docuit. Nam in aliquibus propter unitatem radicis, qua unum sunt voluntas et opus, una sola prohibitione utrumque interdixit, ut in homicidio et falso testimonio; in aliquibus vero differenti praecepto propter defectum et inordinationem in utroque differentem utrumque prohibuit, ut in moechia et furto. Quae autem sit ratio quare ista plus quam alia, dictum est supra, Quaestione De distinctione praeceptorum Decalogi.
Respondendum igitur est quod peccatum voluntatis et operis unum sunt in radice et intentione, sed duo peccata in deiectu inordinationis; et ideo, cum voluntatem sequatur opus, magis duplex peccatum dicitur quam duo vel unum, nec superfluit prohibitio, sicut ostensum est. Et quod dicitur voluntas pro tacto reputatur, hoc non intelligitur nisi de voluntate plena; plena autem voluntas est, quae, quantum in ipsa est, exiret in opus, si daretur facultas. Praeterea, etsi reputatur pro facto talis voluntas quantum ad reatum radicis, non tamen omnino idem est quantum ad detectum inordinationis, ex hoc quod non est cum debitis circumstantiis.
II. Deinde quaerendum esset utrum esset maior reatus voluntatis quam operis. Sed istud determinatum est in Tractatu de vitiis, Quaestione De comparatione peccatorum. Quaeritur tamen, si hic prohibetur actus cordis, cum dicitur "non concupisces", in quo superabundat Evangelium a Lege.
Item, si haec non est vera differentia quam posuerunt, quod Lex cohibet manum, non animum, Evangelium vero animum.
[Solutio]: Ad quod intelligendum quod Lex prohibet hic actum cordis. Nisi enim esset in Lege prohibitum, putaretur esse concessum: "Concupiscentiam enim nesciebam esse peccatumnisi Lex diceret, non concupisces", Rom. 7, 7. Superabundat tamen Evangelium a Lege in generalitate prohibendi et expressione. In generalitate, quia inordinatio secundum actum cordis in proximum generalius prohibetur in Evangelio quam hic. Enim Matth. 5, 28, prohibetur actus cordis inordinatus et secundum vim irascibilem et secundum vim concupiscibilem; hic autem tantum secundum vim concupiscibilem; unde abundat Evangelium in generalitate prohibendi. In expressione etiam abundat, quia expressius prohibetur inordinatio cordis in Evangelio quam in Lege. In Lege enim non prohibetur nisi inordinatio affectionis, cum dicitur "non concupisces" ; in Evangelio vero prohibetur intentio cogitationis, Matth. 5, 28, ubi dicitur: "Si videris mulierem" etc., hoc est, si oculum habeas intentione cordis in mulierem cogitando, ut concupiscas eam, "iam moechatus" es etc. Et hoc intra plenius declarabitur.
On this page