III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 1
QUIS DICATUR PATER ET MATER IN HOC PRAECEPTO.
Ad primum sic: Pater dicitur multipliciter. A creatione, Deus, Cantico Deuter.: "Nonne ipse estPater tuus qui possedit te" ; praelatione, ut praelatus, eodem: "Interrogo patrem tuum" etc.; propagatione secundum carnem. Quaeritur ergo an iis tribus modis accipiatur pater, an aliquo illorum, cum dicitur honora patrem.
1. Ad quod sic obicitur: 1. Eccli. 7, 29: "Honora patrem tuum", Glossa: "Hoc est mandatum primum in promissione, Deum Patrem verum fide et operibus honorare". In hoc igitur praecepto praecipitur honor Dei.
Contra: a. In primo praecepto primae tabulae praecipitur honorandus Deus; si ergo hoc idem hic praeciperetur, esset hoc praeceptum idem illi.
b. Item, Augustinus dicit quod mandata secundae tabulae ordinant ad proximum; ergo, cum hoc sit praeceptum secundae tabulae, honor proximi hic praecipitur et non Dei; non igitur pater intelligitur Deus, cum dicitur "honora patrem".
Ad quod sic: 1. Deuter. 5, 16: "Honora patrem", Glossa: "Carnalem vel spiritualem" ; et idem, Eccli. 3, 9, super illud: "Honora patrem" etc. Pater ergo intelligitur in hoc praecepto praelatus, qui est pater spiritualis.
Contra: a. Mandata Decalogi omnia, excepto de sabbato, ut patet ex praecedentibus, sunt ad litteram intelligenda; sed ad litteram dicitur pater tantum carnalis; non igitur pater intelligitur praelatus, cum dicitur honora patrem.
Solutio: istud mandatum potest intelligi tribus modis. Prima modo, secundum quod educitur a lege naturae; secundo, secundum quod est Legis scriptae a Deo inspiratae; tertio, secundum quod accipitur per allegoriam improprie. Primo modo intelligitur pater carnalis: natura enim non novit nisi patrem qui est principium in esse naturae. Secundo modo intelligitur pater spiritualis, et in hoc addit Lex scripta, a Deo inspirata, ad legem naturae: non enim reputat tantum patrem illum qui est principium in esse naturae, immo et illum qui est principium per ministerium in esse gratiae, secundum illud I Cor. 3: "Per Evangelium ego vos genui". Tertio modo per allegoriam pater intelligitur Deus, sed hoc est improprie.
I. Dicendum ergo ad primum quod proprie et per se in hoc praecepto non praecipitur honorari Deus, sed homo, qui est principium per generationem quoad esse naturae vel per ministerium regenerationis quoad esse gratiae; tamen per allegoriam nihil prohibet patrem vocari Deum, sed improprie. Similiter per accidens, sicut in dilectione proximi intelligitur amor Dei, similiter in honore patris intelligitur honor Dei, "a quoomnis paternitas in caelo et in terra nominatur", et ad istud respiciunt praedictae expositiones.
On this page