Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 7, C. 3

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 7, C. 3

UTRUM FURTUM VEL RAPINA SINT IN ALIQUO CASU LICITA.

Consequenter quaeritur utrum furtum vel rapina in aliquo casu sint licita. Et ponitur quadruplex casus. Primus, in causa necessitatis; secundus, in causa pietatis; tertius, in causa iustitiae; quartus, in eventu inventionis.

ARTICULUS I

De furta causa necessitatis.

Quantum ad primum quaeritur utrum ille qui furatur necessitate famis vel sitis vel alicuius huiusmodi compulsus faciat contra istud praeceptum.

Quod non videtur, a. quia in necessitate omnia sunt communia; ergo iste in necessitate constitutus non accipit quod alienum est, sed quod suum ; ergo non peccat, exemplo discipulorum, qui, necessitate famis spicas vellentes, excusantur a Domino, Matth. 12, 3.

b. Item, idem probatur exemplo David, qui necessitate "comedit panes propositionis", sicut ipse Dominus dicit.

c. Item, dives ille, qui dominus est rei quam iste furatur, tenetur ex praecepto Domini ei subvenire; unde "pasce tame morientem, quem, si non paveris, occidisti". sicut dicit Glossa, super illud Deuter.: "Non occides".

Contra est: 1. Decretalis, V libro, fit. "De furtis", ex poenitentiali Isidori: "Si quis per necessitatem famis aut nuditatis iuratus fuerit cibaria, vestem vel pecus, paeniteat hebdomadas tres".

Solutio: 1. Dicendum quod refert in necessitate an sit levis an vehemens; et si vehemens, aut alio modo relevabilis quam Furando aut non. Si levis sit et alio modo relevabilis quam furando, non excusabit a transgressione huius praecepti quantum ad totum. Si sit vehemens et nullo alio modo relevabilis, excusat a toto; nec secundum veritatem est furtum, quia in tali necessitate omnia sunt communia. Decretalis vero imponit poenitentiam propter ambiguum et ne sit pronus ad furtum.

ARTICULUS II

De furto causa pietatis.

Deinde quaeritur in casu pietatis I. de illo qui iuratur rem usurarii vel avari ut inde faciat eleemosinam, utrum peccet contra hoc praeceptum.

Videtur quod non, 1. quia imitatur Iob, dicentem: "Conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam", 29, 17.

Contra: a. Rom. 3, 8: "Faciamus mala ut veniant bona? Absit" !

b. Item, Augustinus: "Quis dicet: furemur divitibus, ut habeamus quid demus pauperibus?" quasi dicat: nullus.

c. Item, Augustinus de talibus dicit: "Huiusmodi cogitatio diaboli calliditate suggeritur. Nam, si totum tribuat quod abstulerat, auget plus peccatum quam minuat", quia aufert sibi copiam restituendi. Peccatum ergo est turari usurariis. Sed quod peccatum? Nonnisi furtum.

II. Item, quaeritur similiter de muliere, quae furatur viro suo pecuniam vel aliquid aliud, ut inde faciat eleemosynam, utrum peccet.

Videtur quod sic. I. quia Gen. 4, 16 dicitur mulieri: "Sub viri potestate eris". Unde accipitur quod uxor votum continentiae vel abstinentiae non potest emittere sine consensu viri; ergo multo fortius nec dare eleemosynam.

Solutio: I. — Ad primum dicendum quod iurari alicui, ut de furto subveniatur alii, peccatum est. Illa vero auctoritas Iob, per quam videbatur probari contrarium, intelligitur de iudicibus, quorum interest ut iures puniant et furta restitui faciant.

II. Ad illud quod secundo quaeritur de uxore, dicendum quod, si uxor habet res de patrimonio praeter dotem, de illis, invito domino, potest facere eleemosynam. De rebus autem viri, ut de pane et aliis, quae de bono more solent ad mulierum dispositionem pertinere, potest et debet facere eleemosynam, moderate tamen secundum facultates viri sui, et debet semper sibi formare conscientiam quod non displiceat marito.

ARTICULUS III.

De furto causa iustitiae.

Quaeritur consequenter circa casum iustitiae: primo, de iis quae rapiuntur in bello; secundo, de iis quae rapiuntur ab infidelibus.

I. a. Nam in iusto bello videtur rapina licita, secundum Ambrosium, in libro De Patriarchis, ubi dicit: "Dicat aliquis, cum ipse vicit, quod dixit Abraham ad regem Sodomorum, Gen.14, 23: Nihil sumam abs te. Cum praeda utique fuerit in potestate victoris, docet militantem disciplinam, ut regi serventur omnia". Quod intelligendum est aliis distribuenda pro qualitate laborum.

Contra: I. Augustinus, De verbis Domini, tract. 19: "Militare non est delictum, sed propter praedam militare peccatum".

Solutio: Dicendum quod refert an bellum sit iustum vel iniustum. In bello iniusto indistincte est prohibitum; in bello vero iusto transfertur dominium rerum illorum qui iuste debellantur In iuste debellantes ipsa lege iustitiae, principis interveniente auctoritate. Refert tamen an aliquis depraedetur in iusto bello intentione cupiditatis vel severitate iustitiae. Primo modo rapina est quantum ad affectum, quamvis non quantum ad actum ; secundo modo non est rapina.

II. Item, quaeritur de raptis ab infidelibus. a. Nam rapere ab illis videtur licitum. Unde Augustinus, Ad Vincentium: "Res quaeque terrena non recte a quoquam possideri potest, nisi iure divino, quo cuncta sunt iustorum, aut iure humano, quod in potestateest regum terrae. ideoque res falso appellatis vestras, quas nec iustepossidetis et secundum leges terrenorum regum amittere iussi estis" ; loquitur haereticis Donatistis.

b. Item, idem, in eodem: "Frustra dicitis, nos in eis congregandis laboramus, cum scriptum legatis: "Lobores impiorum iusti edent"".

c. Item, Augustinus, "Contra Petilianum": "Ad omnes iniquosvox illa Domini valet, Matth.22: "Auferatur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum sive iustitiam eius". Non frustra scriptum est: "Labores impiorum iusti edent". Propter quod magis mirari debetis quod adhuc tenetis aliquid quam quod aliquidamisistis".

d. Item, Augustinus, in epistola Ad Vincentium: "Si consideremus quod scriptum estin libro Sap.10, 19: "Ideo iusti tulerunt spolia impiorum"; item, quod legitur Prov.13, 22: "Thesaurizantur iustis divitiae impiorum", alia littera, videbimus non esse quaerendum qui habeant res haereticorum, sed qui sint in societate iustorum". Ex iis ergo videtur relinqui quod tam haeretici quam Iudaei quam Saraceni rebus quas habent licite potuerunt spoliari, quod quidam indistincte concedunt.

Sed contra: 1. Praeceptum est iuris naturalis non facias alii, quod tibi non vis fieri. Ergo hoc semper et cum omnibus observandum ; sed nos nollemus ab eis exspoliari; ergo, cum exspoliamus eos, facimus contra hoc praeceptum.

Solutio: Dicendum quod refert utrum ille qui infideles exspoliat habeat auctoritatem reipublicae vel non. Si non habet, exspoliando committit rapinam, sicut homicidium committit qui maleficum interficit, sua, non superioris auctoritate. Si habet auctoritatem, distinguunt quidam inter Iudaeos et alios. Nam de Iudaeis praeceptum est Ecclesiae in Psalmo: "Ne occidas eos, ne quando obliviscuntur populi mei" ; et etiam quia scriptum est: "Reliquiue convertentur", Rom. 10, et Isai. 6. De haereticis vero et Saracenis praeceptum est, Exod. 22, 18: "Maleficos non patieris vivere". Ex quo ergo iuste possunt occidi, et iuste poterunt exspoliari. Iudaei vero, quia permitti debent vivere, spoliari non debent rebus vitae necessariis, sed a principibus exspoliari possunt omnibus, praeter necessariis, Deuter. 28, 43: "Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior; tu autem descendes et eris inferior; ipse foenerabit tibi, et tu non foenerabisei". Ex quo ostenditur quod non debeant permitti foenerare christianis. Et sequitur: "Servies inimico, quem immittet Dominus tibi, infame et siti et nuditate et omniumpenuria".

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicit non facias alii quod tibi non vis fieri, dicendum quod sic intelligendum est: quod tibi non vis fieri, scilicet quod vis iuste tibi non fieri.

ARTICULUS IV

De furto in eventu inventionis.

Postmodum quaeritur in casu inventionis.

Ad quod sic: 1. Augustinus, in quadam homilia, et recitatur Causa XIV, quaest, 5: "Si quid invenisti et non reddidisti, rapuisti".

2. Item, Hieronymus, Super Leviticum: "Multi sine peccato putant esse, si alienum, quod invenerint, teneant. Discant hoc peccatum simile esse rapinae, si quis inventa non reddat".

Contra: a. Dicit lex, in libro Institutionum, Dererum divisione: "Quisquis thesauros in suo loco invenerit, Adrianus, naturalem aequitatem secutus, ei concessit qui invenerit. At si quis alieno in loco, non data ad hoc opera, sed fortuitu invenit, dimidium inventori, dimidium dominosoli concessit". Ergo non est verum generaliter quod rem inventam retinere sit rapere.

Ad hoc quidam respondent per distinctionem, dicentes quod, si quis invenerit rem habitam pro derelicta, licet habuerit animum furandi, non tamen furtum commisit, quia non erat cui iteret. Item, si credit quod haberetur pro derelicta, et tamen non est derelicta, non committit furtum. Item, si non habeatur pro derelicta nec credatur derelicta, eo tamen animo accipit ut domino restituat, non committit furtum. Si vero aliquod istorum non concurrat, dicunt committi furtum. De thesauro vero dicunt quod habetur pro derelicto. — Contra hoc sic obicitur: Sicut dicit Augustinus, in praedicta homilia: "Deus cor interrogat, non manum". Si ergo aliquis invenerit rem quae habetur pro derelicta, et accipiat animo iurandi, committit furtum.

[Solutio]: Quod concedendum est. Propterea distinguendum est in rebus inventis et animo invenientis. In rebus, quia quaedam res in nullius bonis sunt et occupanti conceduntur. Et hoc est dupliciter. Nam quaedam sunt res quae nunquam fuerunt possessae. de quibus dicit lex, in libro Constitutionum, De rerum inventione: "Lapilli et gemmae et cetera quae in littore maris inveniuntur, iure naturali statim inventoris fiunt". Item, sunt quaedam res quae aliquando possessae fuerunt, sed derelictae sunt, ut thesauri in praedicto casu, et dicitur thesaurus pecunia ab ignotis dominis Vetustiori tempore abscondita. Aliae vero res sunt quae in alicuius bonis sunt. In primis duobus casibus inventa retinere non est rapere. In ultimo vero distinguendum: aut creduntur derelictae aut non creduntur. Si creduntur, ignorantia quae est tacti excusat; si non creduntur, contrectatio est rei alienae et furtum.

PrevBack to TopNext