Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 7, C. 4

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 7, C. 4

UTRUM HIC PROHIBEATUR USURA.

Consequenter quaeritur an hoc praecepto intelligatur usura prohibita. Et quaeritur primo utrum prohibeatur usura quantum ad affectum; secundo, an prohibeatur universaliter quantum ad actum.

ARTICULUS I

Utrum hic prohibeatur usura quantum ad affectum.

Ad primum sic: a. Luc. 6, 35: "Date mutuum, nihil inde sperantes". Ibi dicit Glossa quod hic prohibetur usura; ergo sola spes aliquid accipiendi praeter sortem facit usurarium.

b. Item, sola voluntas interficiendi hominem facit homicidium, sola voluntas fornicandi facit fornicationem, sicut dicitur in Matth. 5, 23: "Qui viderit mulierem ad concupiscendum eum" etc. Quare ergo similiter sola voluntas accipiendi praeter sortem non facit usurarium?

2. Ad hoc dicunt aliqui quod sola voluntas non iacit usurarium nisi interveniat pactum. - Sed contra: Esto quod iste timore Ecclesiae non facit pactum, sed tamen habet voluntatem; alius vult, et facit pactum. Inde sic: Prov. 16, 2: "Spirituum ponderator est Dominus", id est voluntatum; sed talem habet voluntatem iste qualem ille; ergo, si voluntas illius iacit usurarium, et voluntas istius similiter faciet usurarium. Quod aliqui concedunt.

Sed contra: 1. Quilibet tenetur esse gratus ad beneficia; ergo mutuum accipiens debet esse gratus mutuanti; ergo dominus potest sperare aliquod beneficium ab eo qui mutuat; ergo et aliquam superabundantiam.

2. Item, ex dono quis licite potest sperare donum; ergo ex mutuo mutuum potest sperare.

Solutio: Dicendum quod, cum diversae scientiae diversas habeant considerationes, a diversis scientibus idem diversimode consideratur. Hinc est quod secundum leges humanas voluntas sola non facit usurarium, quia lex humana manum cohibet, non animum. Secundum vero legem divinam, quae animum cohibet, sola voluntas facit usurarium.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo abiectum respondendum quoniam mutuans potest sperare illud ad quod tenetur accipiens, quia in consimili casu, scilicet necessitatis, tenetur accipiens mutuum illi, qui dat, dare; similiter etiam si non dedisset prius. Unde potest istud sperare mutuans a recipiente, non tamen ex vi mutui, sed ex caritate accipientis mutuum: mutua enim beneficia accendunt caritatem; et quia etiam ex praecepto Dei debet indigenti mutuum dari.

2. Et per hoc solvitur secundum. Bene enim concedendum est quod mutuans potest ab eo qui recipit, in simili casu sperare mutuum, quia ad hoc tenetur alius; tamen, si hac intentione tradit sibi mutuum, non est sibi meritorium, quia non ponit Deum finem; ideo dicit Dominus: Date mutuum, nihil inde sperantes, scilicet ab homine, sed a Deo retributionem.

ARTICULUS II

Utrum hic prohibeatur universaliter usura quantum ad actum.

Sequitur quaerere utrum usura quantum ad actum universaliter sit prohibita hoc praecepto.

Ad quod sic: a. Psalmus: "Qui pecuniam suam non dedit ad usuram", quasi dicat: qui dat ad usuram non habitabit in tabernaculo Domini. Dare ergo ad usuram universaliter est malum; ergo prohibitum; nonnisi isto praecepto ; ergo etc.

b. Item, Ezech. 18, 17: "Qui usurum et superabundantiam non acceperit, vita vivet". Ergo, per contrarium, qui acceperit morietur; ergo malum; et inde ut prius.

c. Item, Exod. 22, 25: "Si pecuniam dederis pauperi, non urgebis quasi exactor nec usuris opprimes".

d. Item, Luc. 6, 35: "Date mutuum, nihil inde sperantes". Ecce ex iis patet quod dare ad usuram et sperare aliquid praeter sortem, generaliter est prohibitum.

Contra: 1. Deuter. 23,19: Non foenerabis fratri tua, sed alieno. Ergo licet foenerare alieno.

2. Item, Ambrosius: "Usuras exigas ab eo cui iuste nocere desideras".

3. Item, maius peccatum est occidere quam dare ad usuram; sed in aliquo casu non solum licet occidere, immo est meritorium, sicut est in iusto iudice, qui maleficum iuste damnat ad mortem; ergo et similiter dare ad usuram in aliquo casu erit licitum.

4. Item, ex praecepto Domini licite asportaverunt Iudaei vasa Aegyptiorum, Exod. 12, 35. Ergo simili ratione ex praecepto Domini poterit quis licite dare ad usuram et aliquid accipere praeter sortem: minus enim malum est partem accipere quam totum.

5. Item, lex Iustiniani permittit usuras centesimas et quadragesimas. Et supponendum est quoniam bene permittit.

6. Item, iste qui accipit mutuum potest rem suam dare usuraria, et scit et vult, et dicit ei: Ego tibi do istam pecuniam praeter sortem. Igitur ista superabundantia est proprie usurarii iuste, quia est ex dono illius qui habet ius dandi; ergo usurarius non usurpat sibi rem alienam manentem alienam.

7. Item, esto quod sic fiat contractus: mutuo tibi pecuniam istam, ut des mihi tantum praeter sortem. Ergo secundum hanc formam superabundantia, quam accipit usurarius, data est sibi; ergo sua est.

8. Item, licet concedere domum, equum, vasa aurea pro lucro. Quare similiter non dare pecuniam pro lucro?

Solutio: Dicendum quod dare ad usuram in se et secundum se malum est et prohibitum.

[Ad obiecta]: ]. Ad primo obiectum in contrarium, dicendum quod nunquam fuit Iudaeis licitum foenerare alieno, sed permissum fuit illis, sicut dare libellum repudii, propter duritiam cordis sui; peccabant tamen mortaliter foenerando alieno. Sed permittebatur eis duplici de causa, scilicet ne tacerent peius, id est ne foenerarent fratribus suis; et quia duri erant et paulatim trahendi ad perfectionem. Et ex hoc trahitur argumentum: quod si non possumus obtinere ab usurariis ut totum reddant, debemus facere ut saltem partem reddant.

2. Ad secundum dicunt quidam in nullo casu usuram esse exigendam. Et quod dicit Ambrosius intelligunt non de usura proprie, sed de nimia pensione et de tributo ab infidelibus exigendo, ut tali onere praegravati convertantur ad fidem. — Alii vero istud intelligunt dictum esse ad litteram, quod ex quo iustum bellum movetur ex edicto principis, ab hostibus licite usura exigitur, dum tamen non fiat vitio cupiditatis, sed zelo caritatis, ut sic macerentur usuris, qui non possunt domari armis; nam cum eos possimus occidere, et omnia eorum possumus nostra facere iure belli. Et haec videtur esse intentio Ambrosii. Unde statim sequitur: "Ab eo usuram exige cui iure inferuntur arma; huic legitime inferuntur usurae, quem bello vincere non potes; ab hoc usuram exige, quem non sit crimen occidere". Tamen, proprie loquendo, in hoc sensu nomen usurae trahitur a propria significatione, quia non est usurpatio alienae rei.

3. Ad tertium dicendum quod, quamvis occidere sit peccatum in se, non tamen est peccatum secundum se; dare autem ad usuram est peccatum in se et secundum se, sicut post patebit, et ideo non est simile.

4. Ad quartum dicendum quod filii Israel servierunt Aegyptiis, et merces non erat eis reddita, et propter hoc Dominus, qui est vere dominus omnium, transtulit dominium vasorum illorum ad Iudaeos, et sic Iudaei, accipientes ex praecepta Domini, non peccaverunt, quia non contrectaverunt rem alienam, invito domino, immo suam. Accipere vero usuram est contrectare rem alienam manentem alienam et facere ut de sua. Hoc autem est malum secundum se et contra ius naturale, sicut cognoscere uxorem alienam scienter malum est in se et secundum se, et ideo illud Deus non praeciperet, cum illius sit optima adducere, cum sit optimus.

5. Ad aliud vero quod obicitur de lege Iustiniani, dicendum quod permisit usuras levissimas exigi, ne accideret peius, quia erant homines proni ad dandum usuras; elegit iudicans minus malum, scilicet leves usuras sustineri quam graves, sicut de libello repudii fuit. Tamen quidam excipiunt quosdam casus, in quibus permissa est usura: ut in fideiussore, qui solvit usuras creditori, potest eas repetere a debitore, pro quo fideiusserat. Sed recte advertenti non est haec usura, quia non intendit fideiussor accipere praeter sortem. Similiter et in mora: ut si deberes mihi centum solvere ad certum terminum, quod quia non fecisti, oportuit me illam pecuniam accipere ad usuram, tu teneris mihi restituere illas usuras et servare indemnem. Sed planum est quod in tali casu restituere non est usura sicut prius.

6. Ad aliud dicendum quod ille qui accipit mutuum non habet ius dandi usurario, quia Dominus omnium contradicit, scilicet Deus, sicut si aliquis haberet foedum ab aliquo terreno domino, non posset transferre dominium illius feudi, domino contradicente. Cum igitur Dominus omnium contradicat, nullus potest dare usurario superabundantiam praeter sortem.

7. Ad aliud dicendum quod, quibuscumque verbis mutetur contractus, nihil mutatur in contracto: nam semper est perversa foeneratio usuratoris, qua cupit rem alienam manentem alienam iacere suam. Et postea, si quis timore, qui posset cadere in constantem virum, diceret non consentiens animo accipio te in uxorem, iudicaretur nullum esse matrimonium; similiter, cum iste necessitate coactus dicat ego do tibi tantum praeter sortem, et dissentit animo, iudicabitur nulla esse donatio; igitur nihil datum est usuraria; ergo detinet rem alienam invito domino.

8. Ad ultimum dicendum quod eo modo quo licet concedere equum pro lucro, si sic posset concedi pecunia, non esset usura, si concedens aliquid acciperet praeter sortem. In locatione vero non transfertur dominium, et ideo totum periculum est in iocante, si res pereat. Improprie vero locatur pecunia, sed proprie mutuatur: quod enim locatur non transfertur in dominium eius cui locatur. Praeterea, pecunia non deterioratur per usum et, quantum est de se, nullam parit utilitatem utenti, sicut facit equus et domus, quae sunt locata proprie. In mutuo vero pecuniae transfertur dominium; unde mutuum dicitur quasi "de meo tuum", et ideo periculum rei mutuatae pertinet ad eum qui mutuat; contra ius naturale est ut aliquis percipiat emolumentum de usu rei quae non est sua. Ideo ergo usura est peccatum et intelligitur prohibita hoc praecepto.

Nota, secundum Gregorium, triplicem differentiam inter mutuum et locatum. Prima est, quia in mutuo transfertur periculum in accipientem, in locato in eum qui dat. Secunda est, quia mutuum proprie non deterioratur per usum, ut pecunia, sed locatum, ut domus vel equus. Tertia causa est, quia mutuum, quantum est de se, nullam utilitatem parit utenti, locatum vero parit, ut ager vel equus vel domus. Et hoc intelligitur de mutuo pecuniae.

PrevBack to TopNext