Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 7, C. 5

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 7, C. 5

QUALITER FURTUM ET RAPINA INTERPRETATIVA SINT HIC PROHIBITA.

Deinde quaeritur de furto interpretativo utrum hic prohibeatur. Contingit autem furtum tale multipliciter committi, scilicet in detinendo, in expendendo, in appropriando, in emendo et vendendo.

ARTICULUS I

Quinam divites interpretandi sint fures in detinendo.

Circa primum quaeritur utrum divites, qui nolunt subvenire pauperibus in necessitate, debeant interpretari fures et raptores.

Ad quod sic: 1. Uni bono possunt opponi plura mala, ut largitati prodigalitas et avaritia; sed pluribus bonis non opponitur unum malum, quia malum pluris divisionis est quam bonum; ergo uni praecepto opponentur plures praevaricationes, sed pluribus praeceptis non opponetur una praevaricatio. Cum ergo subtractio beneficii tempore necessitatis sit contra hoc praeceptum "non occides", sicut supra dictum est, iuxta illam auctoritatem: "Pasce fame morientem" etc., non erit contra istud praeceptum "non fartum facies" ; ergo non erit interpretandum furtum vel rapina.

Contra: a. Eccli. 4, 1-8: "Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes" ; et sequitur: "Redde illi debitum tuum". Ergo divites debent eleemosynas pauperibus; si ergo non reddunt necessitatis tempore, quia tunc est tempus reddendi debitum, quid aliud quam raptores sunt, utputa rem alienam, scilicet pauperum, violenter retinentes?

b. Item, Ambrosius: "Non est minoris criminis quam habenti tollere, cum possis et abundans sis, indigentibus denegare. Esurientium panis est quem tu detines; viduarum indumentum quod tu recludis; miserorum redemptio et absolutio pecunia quam tu in terra refodis. Tot ergo te scias bona invadere quot posses praestare".

c. Item, Ambrosius: "Nemo proprium dicat quod commune est; plus quam sufficit ad sumptus, violenter obtentum est". Igitur divites, qui superflua et ultra sumptus necessarios retinent, cum sciant et videant pauperes indigere, rapinam committunt.

[Solutio]: Quod concedimus. intellige tamen: salva necessitate secundum statum personae, plura enim sunt necessaria regi quam comiti, et comiti quam militi. Necessarium autem est regibus thesaurizare, ut, insanientibus hostibus in regnum, habeant unde possint militibus in defensione regni stipendia ministrare.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur dicendum quod una praevaricatio non opponitur duobus praeceptis, sed unius actionis potest esse duplex praevaricatio, ut in illo qui deflorando virginem interficit, quia, in quantum deflorat, facit contra illud praeceptum "non moechaberis" ; in quantum interficit, facit contra illud praeceptum "non occides". Similiter subtractio beneficii, in quantum non communicantur bona pauperi tempore necessitatis, est contra hoc praeceptum "non furtum facies" ; in quantum vero ex defectu pauper perit, est contra istud "non occides".

ARTICULUS II.

De furto interpretativo in expendendo.

Sequitur de interpretativo furto in expandendo. Circa hoc quaeritur I. de clericis, qui patrimonium Crucifixi, pauperibus debitum, in illicitos usus, scilicet pompis saecularibus, comessationibus et huiusmodi expendunt, utrum sint raptores et peccent contra hoc praeceptum.

Videtur quod sic, a. quia contrectant rem alienam invito domino. Ait enim Hieronymus: "Quidquid habent clerici, pauperum est". Illud ergo quod expenditur extra pauperes quid nisi rapina est?

b. Item, idem: "Ecclesiam fraudare sacrilegium est; pauperibus erogandum, etinde aliquid subtrahere, omnium praedonum crudelitatem superat".

5. Item, Concilium Toletanum: "Si illi, qui nulla ex rebus suis pauperibus Christi distribuerunt, aeterni iudicii voce damnabuntur, quanto magis qui auferunt pauperibus quod non dederunt".

d. Item, B. Bernardus: "Clamant nudi, clamant famelici, conqueruntur et dicunt: Dicite, Pontifices, in freno quid iacit aurum? Numquid a freno expellit frigus aut famem? Nostrum est quidquid expenditis; a nobis extrahitur crudeliter quod consumitis inaniter". Ex iis relinquitur quod clerici, qui in malos usus bona Ecclesiae expendunt, sunt raptores.

[Solutio]: Quod concedimus, secundum B. Bernardum, scribentem ad quemdam Canonicum, sic: "Conceditur tibi, si altario deservias, ut de altario vivas, non tamen quodemas frena deargentata, grisea variaque pellicea. Quidquid praeter necessarium victum et vestitum de altario retines, tuum non est, rapina est, sacrilegium est". — Sed numquid tenentur ad restitutionem, si habent aliunde unde possint restituere? Aliud non video, quia "non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum".

II. Sed quaeritur de iis qui consumunt in consanguineis ditandis et in potentibus etiam serviendis.

Nam dicitur I ad Tim. 5, 8: "Si quis suorum, et maxime domesticarum, curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior". Ergo clericus vel episcopus, qui non facit bonum nepotibus suis, gravissime peccat.

Contra sunt praedictae auctoritates Sanctorum.

Solutio: Consanguineis dare, quia indigentes sunt, ordinatae caritatis est; consanguineis dare ut ditentur et ut datores per eos ingenui videantur, de rebus pauperum rapina est.

III. Item, quaeritur de illis qui bona Ecclesiae in necessariis expendunt, sed tamen non deserviunt, nonne, sunt raptores?

a. Ad hoc enim dantur eis beneficia Ecclesiae, ut laborent in Ecclesia Dei; si igitur non laborant, non debent habere: qui enim non laborat, non manducet. Si enim agricolae daretur pecunia, ut in agro laboraret, et ipse acciperet, non tamen laboraret, nonne raptor et fur esset? Similiter videtur de istis.

b. Item, Hieronymus: "Ecclesiam fraudare sacrilegium est". Sed ipsi, defraudant Ecclesiam: ad hoc enim dantur eis beneficia ut serviant ecclesiis; ergo sunt sacrilegi et raptores. - Quod concedimus.

ARTICULUS III

De furto interpretativo in approprianda.

Postmodum quaeritur de furto interpretativo in appropriando. Circa quod quaeritur utrum clerici appropriando sibi bona Ecclesiae contrectent rem alienam.

Ad quod sic: 1. Augustinus: "Si privatim quae nobis sufficiunt possidemus, non sunt illa nostra, sed pauperum, quorum procurationem quodam modo gerimus, non proprietatem nobis usurpatione damnabili vindicamus".

2. Item, Hieronymus, de clericis: "Qui Dominum possidet, et cum Prophetadicit "pars mea Dominus", nihil extra Dominum potest habere; quod si quispiam aliquid praeter Dominum habuerit, pars eius non erit Dominus. Verbi gratia, si aurum, si argentum, si possessiones, si variasupellectilia, cum istis partibus Dominus non dignaturfieri pars eius".

[Solutio]: 1-2. Respondent quod clerici possunt habere proprium. Quod vero dicitur quod non possunt, intelligitur secundum statum primitivae Ecclesiae, Act. 4, 32: Nihil proprium aliquis credentium possidebat, "sed erant omnia communia". Vel loquitur de religiosis personis. - Vel potest dici sine praeiudicio quod clerici ea quae habent iure successionis, ut de patrimonio suo, possunt habere proprium et de illis tacere testamentum, similiter et de iis quae sunt eis donata, non intuitu ecclesiae sed personae, et de iis quae aliqua arte vel labore acquisierunt. Ea vero quae habent de ecclesia, communia habent cum pauperibus. Unde Ambrosius: "Convenior ipse a comitibus, ut per me basilicae fiat matura traditio, dicentibus Imperatorem iure suo iussisse tradi debere, utpote in cuius potestate essent omnia. Respondi: Si a me peteret quod meum est, id est fundum meum, argentum meum, huiusmodi me non refragaturum, quamquam omnia quae mea sunt, pauperum sint. Verum ea quae divina sunt, imperatoriae potestati non esse subiecta. Si patrimonium petit, invadite; si corpus, occurram". Item, Prosper: "Non suntpropriae, sed communes ecclesiae facultates", Causa XII, quaest. 1. Item, Hieronymus, Ad Damasum Papam: "Quidquid habent clerici pauperum est, et domus illorum omnibus debent esse communes; susceptioni peregrinorum et hospitum invigilare debent".

ARTICULUS IV

De furta interpretativo in vendendo et emendo.

Quaeritur postea de furto interpretativo in vendendo et emendo, ut de simonia, utrum prohibeatur isto praecepto.

1. Et cum simonia sit in vendendo vel emendo spirituale vel spirituali annexum, ex hoc autem committitur iniuria contra Deum per se, non contra proximum, videtur quod simonia prohibeatur in praeceptis primae tabulae, non secundae. Ergo non prohibetur hoc praecepto.

Contra: a. Simonia committitur ex intentione contrectandi rem alienam iniuste; sed omnis talis contrectactio prohibetur hic; ergo et simonia. Primum patet: nam simoniacus rem, quam accipit vendendo spirituale, tenetur restituere; ergo contrectat rem alienam.

Solutio: Dicendum quod in simonia duo sunt: vendere sive emere et recipere. Quantum ad venditionem vel emptionem rei impretiabilis, quae est divina, committitur iniuria contra Deum et est peccatum contra divinum cultum et contra primum praeceptum primae tabulae. Quantum vero ad receptionem pecuniae vel rei temporalis, quae non potest possideri iuste, peccatur contra istud praeceptum, quia, sicut dicit Augustinus, Ad Macedonium, "omne quod male possidetur alienum est", hoc est pro alieno est reputandum. Et hoc modo quantum ad hoc simonia est furtum, secundum quod trahitur ad speciale nomen sacrilegii.

PrevBack to TopNext