III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 8, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 8, C. 1
UTRUM PROHIBITIO FALSI TESTIMONII PERTINEAT AD PRIMAM TABULAM VEL SECUNDAM.
Ad primum sic proceditur: 1. Cum testis non recipiatur nisi iuratus, testari est iuramento fidem facere; falsum ergo testimonium est periurium; ad idem ergo praeceptum pertinet prohibitio periurii et falsi testimonii. Cum ergo secundo praecepto, scilicet "non assumes nomen Dei tui in vanum", prohibeatur periurium, sicut dicit Glossa Deuter. 5, 20, super illud "non assumes", ergo eodem prohibetur falsum testimonium.
2. Item, si dicatur quod non absolute prohibetur hic falsum testimonium sed cum determinatione, scilicet contra proximum, unde prohibetur falsum testimonium, secundum quod est in proximi nocumentum, et ideo, cum in secunda tabula Decalogi quod est in proximi nocumentum prohibeatur, non in prima debet falsum testimonium prohiberi - contra: contingit dicere falsum testimonium ad proximi protectum, sicut mentiri, et constans est quod istud est peccatum, et nonnisi ratione falsitatis testimonii; unde Hieronymus, Super Epistolam ad Philemonem: "Si quis sanctumdicit non sanctum et rursus non sanctum asserit sanctum; abominabilis est apud Deum". Relinquitur igitur quod prohibetur absolute falsum testimonium, etiam si non sit contra proximum.
3. Item, sicut dicit Augustinus, II libro Contra Faustum, et similiter I De civitate Dei, regula diligendi proximum regulatur secundum dilectionem quae est ad se ipsum, cum dicitur: "Diliges proximum tuumsicut te ipsum". Unde illo eodem praecepto quo prohibetur nocumentum proximi, prohibetur nocumentum sui ; unde, cum dicitur "non occides", intelligitur te vel alium. Ergo similiter eodem praecepto prohibetur, non falsum testimonium dices contra te vel contra proximum. Quod ergo ponitur determinatio ista, scilicet contra proximum, in prohibitione falsi testimonii, non coarctabit praeceptum quin absolute prohibeatur falsum testimonium. Ergo ratione praedicta non prohibetur quin istud sit prohibitum secundo praecepto.
4. Item, Act. 1. 8: "Eritis mihi testes", dicit Dominus Apostolis. Ex quo accipitur quod contingit testificari pro Deo sicut et pro proximo. Ergo, per oppositum, contingit falsum testimonium dicere contra Deum sicut contra proximum, sicut faciunt haeretici et apostatae. Si ergo omnis inordinatio contra Deum prohibetur in prima tabula, sicut omnis inordinatio contra proximum in secunda, prohibitio falsi testimomonii erit primae tabulae sicut secundae.
5. Item, ad idem est illud Apostoli, I ad Cor. 15, 15: "Si Christus non resurrexit, invenimur falsi testes adversus Deum" etc. Ex quo colligitur quod adversus Deum potest quis dicere falsum testimonium, et inde ut prius.
Contra: a. Sicut dicit Augustinus, in Enchiridion, "verba propterea sunt instituta ut per ea quisquam in alterius notitiam cogitationes suas proferat, non per quae homines se invicem fallant". Omnis ergo veritas sermonis ordinatur ad proximum et omnis fallacia sermonis est per inordinationem ad proximum; sed omnis talis inordinatio prohibetur secunda tabula, non prima; ergo omnis fallacia sermonis prohibetur secunda tabula ; ergo et falsum testimonium quocumque modo dictum.
Solutio: Cum sit Veritas increata et veritas creata, respectu utriusque rationalis creatura efficitur debitrix. Nam Veritati increatae debet reverentiam, veritati vero creatae, quae mente rationali concipitur, debet observantiam. Illam ergo debet honorare, istam servare; illam propter ordinem, qui est ipsius ad Deum; istam propter ordinem ipsius ad proximum. Ideo contra illam est iuramentum tactum pro nihilo, quia in hoc irreverenter assumitur increata Veritas in testimonium suae locutionis ; contra istam vero est falsum testimonium, in quo non observatur proximo debitum veritatis. Propterea dicendum quod istud praeceptum, in quo prohibetur falsum testimonium, est secundae tabulae.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicitur dicendum quod, cum iuratur testificando, duplex est debitum, scilicet reverentiae Veritati increatae, ut non nominetur in vanum in iurando, et debitum observantiae veritatis ad proximum, ut scilicet sermone nostro, qui ad hoc ordinatus est ut significet quod in nostra mente est, proximus non fallatur. Inde est quod peierando in testimonio dupliciter peccatur: contra praeceptum secundae tabulae per falsum testimonium et contra secundum praeceptum primae tabulae propter periurium. Accidit autem iuramento testimonium et testimonio iuramentum. Nam iuramentum aliquando est promissorium, non assertorium, et tunc iurare non est testificari, sed promittere. Similiter aliquando profertur testimonium simpliciter, ut "est, est, non, non", quod facit fidem per veritatem quae in nobis est, non per Veritatem quae Deus est; per veritatem quae est servanda, non quae est honoranda, et tale testificari non est iurare, sed simpliciter asserere.
2-3. Ad ea vero quae obiciebantur consequenter quod determinabatur istud praeceptum secundae tabulae, quia in proximi nocumentum, dicendum, sicut ostendebatur, quod non solum ex hoc est prohibitio falsi testimonii quod noceat proximo, sed ex hoc quod non servetur debita veritas proximo vel pro proximo.
4-5. Ad ultimo. vero obiecta quibus obiciebatur quod non salum contra proximum, sed etiam contra Deum potest dici falsum testimonium, dicendum quod possumus respicere quod testificamur et cui testificamur. Si respicimus ad illud quod testificamur, contingit illud esse Veritatem increatam vel veritatem creatam; ideo falsa testificatio geminatur secundum hoc; et cum est contra Veritatem increatam, erit contra secundum praeceptum primae tabulae; cum vero est contra veritatem creatam, quam habemus in conscientia de rebus creatis et designatur sermone, peccatur contra istud praeceptum "non falsum testimonium dices". Si vero respiciamus illud cui testificamur, ille est proximus, non Deus, sive ei testificemur de veritate creata sive de increata, et ideo semper falsum testimonium secundum hunc respectum est per inordinationem ad proximum, et ita praecepto secundae tabulae prohibetur. Materialiter ergo falsum testimonium potest ponere inordinationem quae est contra Deum et proximum; formaliter vero ponit inordinationem ad proximum, et ideo simpliciter, proprie dicendo, prohibetur in secunda tabula.
On this page