Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 8, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 8, C. 2

QUID INTELLIGATUR PROHIBERI PER FALSUM TESTIMONIUM.

Consequenter quaeritur quid intelligatur per falsum testimonium prohiberi.

1. Nam super illud Deuter. 5, 20: "Non falsum testimonium dices", dicit Glossa: "Pessimum genus mendacii". Quodcumque igitur mendacium non prohibetur hic, sed illud quod est pessimum, scilicet in attestando falsum.

2. Item, Levit. 19, 11 dicitur: "Non furtum facies, non mentiemini, nec decipiat unusquisque proximum". Sicut absolute dictum est ibi generaliter "non mentiemini", posset hic dici, sed specialiter dictum est "non falsum testimonium dices".

Contra: a. Levit. 19, 11 : "Non mentiemini" etc., Glossa Augustini: "Quod dictum est "non mentiemini", ne "calumniam faciatis", in hoc praecepto videtur contineri "non falsum testimonium dices", quia calumnia sine mendacio fieri non potest, quod falso testimonio concluditur" · Ergo generaliter prohibetur hic mendacium.

b. Item, Augustinus, in libro De mendacio: "Quibus placet non esse mentiendum, multo fortius agunt utentes eo testimonio quod in Decalogo scriptum est "non falsum testimonium dices", quo genere complectitur omne mendacium. Quisquis enim aliquid enuntiat, testimonium perhibet animo suo".

Solutio: Dicendum, secundum Augustinum, quod sicut "nomine furti interdicitur omnis illicita usurpatio rei alienae, et nomine moechiae omnis illicitus concubitusatque illorum membrorum non legitimus usus", ita nomine falsi testimonii intelligitur prohiberi omne mendacium generaliter. De quod Sap. 1, 11 dicitur: "Os, quod mentitur, occidit animam" ; et in Psalmo: "Perdes omnesqui loquuntur mendacium", quod intelligitur indistincte de mendacio malignitatis.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicit, distinguendum quod, cum mendacium dicatur tripliciter, iocosum, officiosum, perniciosum - iocosum, quod fit intentione iocandi; officiosum, quod fit intentione proficiendi proximo; perniciosum, quod fit intentione nocendi proximo, quod dicitur mendacium malignitatis - perniciosum pessimum est, et istud intelligitur per falsum testimonium. Unde signanter dicitur "non falsum testimonium contra proximum dices", ut intelligatur prohiberi universaliter mendacium, quod est in proximi nocumentum, non tamen excipitur mendacium quod est in detrimentum sui, quia, sic ut dicit Augustinus, I De civitate Dei: " "Falsum, inquit, testimonium non dices adversus proximum tuum". Non ideo tamen, si adversus se quisquam falsum testimoniumdixerit, ab hoc se putaverit crimine alienum, quia regulam diligendi proximum a se ipso accepit, quandoscriptum est: "Diliges proximum tuum sicut te ipsum"".

2. Ad secundum dicendum quod lex Decalogi posita est populo Israelitico ut in statu incipientis; lex vero Levitici ut in statu proficientis, et ideo perfectiori modo et magis explicite traduntur quantum ad formam dicendi moralia in Levitico quam in Decalogo, sicut et in ceteris libris sequentibus Legis, scilicet n Numerorum, Deuteronomii. Quamvis ergo intellectus sit idem, in perfectiori modo dictum est "non falsum testimonium dices" quam "non mentiemini vel nondecipiat unusquisque proximum suum", et istud explicatio est illius.

PrevBack to TopNext