III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 8, C. 3
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 8, C. 3
UTRUM HIC PROHIBEATUR LOCUTIO FALSITATIS.
Ad quod sic: 1. Deuter. 5, 20: "Non falsum testimonium dices", Glossa: "Falsitatem interdicit". — Item, Isidorus, ibidem: "Octavum mandatum crimen mendacii et falsitatis abominatur". Et sequitur: "Primum mandatum prohibet superstitionem; secundum errorem; tertium saeculi amorem; quartum impietatem; quintum crudelitatem; sextum fornicationem; septimum rapacitatem; octavum falsitatem; nonum cogitationem adulterii; decimum cupiditatem mundi". Locutio igitur falsitatis et credulitas prohibetur hic.
2. Item, falsitas creditur et falsitas dicitur. Si ergo culpabile est falsitatem dicere, sicut dicitur Isai. 5, 20: "Vae, qui dicitis bonum malum" etc., multo magis culpabile erit falsitatem credere, sicut dicit auctoritas ; "Lingua non facit reum, sed rea mens".
3. Item, Canon Damasi, Causa XI, quaest, 3: "Non solum ille reus est qui falsum de aliquo profert, sed etiam is qui aurem cito criminibus praebet".
4. Item, Canon Hieronymi, in eodem: "Si quis hominem, qui sanctus non est, sanctum esse crediderit, et Dei eum iunxerit societati, Christum violat, cuius membra sumus". Ergo credere de aliquo malo quod sit bonus culpabile est; sed nonnisi quia contra praeceptum quo interdicitur falsitas; ergo qui sic credit peccat contra istud praeceptum.
5. Item, Augustinus, in Enchiridion: "Ipse per se ipsum error, aut magnum in re magna aut parvum in re parva, tamen semper est malum. Quis enim nisi errans malum neget approbarefalsa pro veris aut improbarevera pro falsis aut habere incerta pro certis aut certa pro incertis?".
Contra: a. Augustinus, in Enchiridion: "Nemo sane mentiens iudicandus est qui dicit falsum quod putat esse verum, quando, quantum in ipso est, non fallit ipse, sed fallitur. Non itaque mendacii, sed aliquando temeritatis est arguendus qui falsa incautus credit ac pro veris habet". Ergo, si non incaute, non est arguendus mendacio nec temeritate; ergo non peccabit aliquo modo.
b. Item, Augustinus, in Enchiridion: "In quibusdamrebus nihil interest ad capescendum regnum Dei, utrum credantur an non et utrum vera putentur anfalsa. In iis ergo aliud pro alio putare non est arbitrandum esse peccatum, aut, si est, minimumatque levissimum".
c. Item, Augustinus, in eodem: "Si quisquam bonum hominem putando, qui malus est, ab eo aliquid patiatur mali, fallitur, sed in illum non cadit illa prophetica detestatio: "Vae, qui dicitis malum bonum"" etc.
d. Item, Augustinus, in eodem: "Illud propheticum, Isai.5, 20: "Vae, qui"dicunt quod "malum"est, "bonum", de ipsis rebus, quibus homines mali sunt, non de hominibus intelligendum est dictum esse, utqui adulterium dicit bonum, recte arguitur illa voce prophetica".
Solutio: Secundum Anselmum, in libro De veritate, veritas dicitur multipliciter, scilicet veritas rei, veritas cognitionis et veritas significationis. Unde secundum hoc et falsitas dicetur multipliciter, scilicet falsitas rei, cum res apparet esse quod non est, ut homo pictus falsus homo; falsitas cognitionis, cum res putatur esse quod non est, ut ab Epicuris beatitudinem esse voluptatem; et est falsitas significationis, cum dicitur esse quod non est, sicut cum dicitur hominem esse asinum.
[Ad obiecta]: 1. Quando ergo dicitur a Glossa et ab Isidoro quod octavo praecepto prohibetur falsitas, non intelligitur de falsitate rei, sed intelligitur de falsitate cognitionis vel significationis, quae utraque falsitas ponitur in dictione, quia dicere est duobus modis et dictio similiter, scilicet in corde et in ore. Quando ergo dicitur "non falsum testimonium dices", prohibetur dictio falsitatis, non quocumque modo. Est enim falsa dictio duobus modis: aut a falsitate dicentis aut a falsitate dicti. Item, a falsitate dicentis differentia est: nam aut falsitas perniciosa est aut iocosa aut officiosa. Primo modo falsitas dicentis prohibetur hic; secundo modo, etsi non prohibeatur, tamen reprobanda ostenditur; falsitas autem dicentis hic attenditur quantum ad mendacium. Et hoc est quod dicit Augustinus, in Enchiridion: "Quantum in ipso est, ille mentitur qui dicit verum quod putat falsum. Quantum ad animum eius attinet, quia non quod sentit, hocdicit, non verum dicit, quamvis verum inveniatur hoc esse quod dicit". - Item, a falsitate dicti differentia est. "Nam, sicut dicit Augustinus, in Enchiridion, male fallitur homo, cum non credit quod ad vitam ducit aeternam. Fallitur etiam homo qui, falsum pro vero approbando, incidit in molestias temporales, velut si quisquam bonum hominem putando, qui malus est, aliquid ab eo patiatur mali". Ex quo accipitur quod falsitas in rebus quae pertinent ad salutem, credita vel dicta, damnabilis est; non tamen dicetur esse contra istud praeceptum, sed contra secundum praeceptum quo prohibetur error. Falsitas vero in iis quae non pertinent ad salutem indifferens est quantum ad hoc quod male et non male dici potest. Unde Augustinus, in Enchiridion: "In quibusdam rebus nihil interest ad capescendum regnum Dei, utrum credantur vera vel falsa". Et per hoc patet responsio ad primum quod obiciebatur secundum Glossam et Isidorum.
2-3. Ad secundum quod obicit de credulitate falsitatis, cum distinctione praedicta dictionis et falsitatis dicendum quod non extenditur, quantum ad formam praecipiendi, istud mandatum ad prohibitionem falsitatis in dictione interiori, quae est in falso iudicio, quia non potest dici dictio interior testimonium. Praeterea, praeceptioni evangelicae perfectionis reservatur quod dicitur Matth. 7, 1: "Nolite iudicare" etc., quamvis quantum ad rationem praecepti possit reduci ad istud praeceptum, secundum illam rationem quam ponit Canon Damasi, quod obiciebatur tertio loco, in statu recipientis testimonium, sicut in iudice. Unde Augustinus, in libro De poenitentia: "Quamvis vera sint quaedam, tamen iudici non sunt credenda nisi certis indiciis demonstrentur". Unde Canon Damasi de iudice intelligitur, cum dicit quod "reus est ille qui aurem cito criminibus praebet", quia favet falsis testibus.
4. Ad illud vero Hieronymi quod dicit de credulitate illius qui non est sanctus, quod sit sanctus, non intelligitur de credulitate simplici, sed de credulitate quae est cum assertione. Unde postquam dixit: "Si quis hominem, qui non est sanctus, sanctum esse crediderit" etc., subdit: "Qui in Christi corpore errat, asserens sanctum membrum eius, cum non sit, vel non esse sanctum, cum sit, vide quali crimine noxius fiat. Isaiasenim dicit: "Vae, qui dicunt dulce amarum et amarum dulce"". Nota ergo quod, secundum Hieronymum, credulitas falsitatis cum assertione de personis culpabilis est; secundum vero Augustinum credulitas simplex in bonis non est culpabilis. In rebus vero quae pertinent ad salutem, secundum Augustinum, falsi credulitas culpabilis est. Unde Hieronymus: " "Vae, qui dicunt amarum dulce"etc. Dulceputo esse sanctimoniam, amarum vero quod contrarium est". In rebus vero quae non pertinent ad salutem, indifferens est.
5. Ad ultimum quod obicitur quod error per se malum est, dicendum quod est malum culpae et est malum poenae. In iis quae ad salutem pertinent malum culpae est; in iis vero quae ad salutem non pertinent malum poenae est. Unde Augustinus, in Enchiridion: "In falsitatibus, quibus, salva fide quae in Deum est, fallimur, et, via non relicta quae ad illum nos ducit, erramus, etsi errores peccata non sint, tamenin malis huius vitae deputandisunt".
On this page