III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 8, C. 4
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 8, C. 4
UTRUM HIC PROHIBEATUR TACITURNITAS VERITATIS, CUM VERITAS REQUIRITUR.
Ad quod sit: 1. Augustinus, Ad Cassulanum: "Reus est qui veritatem occultat et qui mendacium dicit, quia ille prodesse non vult et iste obesse desiderat". Sed qui mendacium dicit reus peccat contra istud praeceptum; ergo et qui veritatem tacet, quia idem est reatus, quia contra observantiam debitae veritatis proximo.
2. Item, Ioannes Chrysostomus: "Non solum ille proditor est veritatis qui, transgrediens veritatem, palam mendacium loquitur, sed etiam ille qui non libere pronuntiat veritatem, quam libere pronuntiare oportet aut qui non libere veritatem defendit, quam libere defendere convenit".
Contra: a. Augustinus, in libro Contra mendacium: "Non est hococcultare veritatem, quod proferre mendacium. Quamvis enim omnis qui mentitur velit celare quod verum est, non tamen omnisqui vult celare quod verum estmentitur. Plerumque enim vera, non mentiendo; occultamus, sed tacendo; neque enimmentitus est Dominus dicendo: "Multa habeo uobis dicere, sed non potestis portare modo", vera tacuit, non falsa locutus est".
Solutio: Dicendum quod, quamvis in ista negativa includatur affirmatio, qua praecipitur observantia veritatis ad proximum, non tamen similis est ratio in affirmatione et negatione. Nam negatio, qua prohibetur deceptio falsitatis, obligat semper et ad semper; affirmatio vero obligat semper, sed non ad semper, sed pro tempore et causa. Causa ergo facit taciturnitatem veritatis esse culpabilem, sicut dicit Augustinus, Ad Cassulunum: "Quisquis metu cuiuslibet potestatis veritatem occultat, iram Dei super se provocat, quia scilicet magis timet hominem quam Deum". Item, causa et opportunitas tacit taciturnitatem esse licitam. Unde Augustinus, De mendacio: "Licet praedicatori rerum aeternarum, narratori rerum temporalium ad aedificationem pertinentium occultare in tempore quidquid occultandum videtur, mentiri autem nunquam licet".
On this page