III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 8, C. 5
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 8, C. 5
UTRUM HIC PROHIBEATUR MENDACIUM.
Ad quod sic: a. Deuter. 5, 20 crimen mendacii prohibet, cum dicitur: "Non falsum testimonium dices".
b. Item, Augustinus, in libro De mendacio: "Quod in Decalogo dictum est "non falsum testimonium dices"complectitur omne mendacium".
c. Item, Augustinus, in eodem, arguit sic: "Quod est contra veritatem, iustum esse non potest; est autem contra veritatem omne mendacium; nullum igitur iustum potest esse mendacium". Ergo est secundum se malum; ergo prohibitum; nonnisi hoc praecepto.
d. Item, Augustinus, in I De doctrina christiana: "Omnis qui mentitur inique facit, et si cuiquam videtur aliquando utile esse mendacium, potest videri aliquando utilem esseiniquitatem. Nemo enim mentiens, in eo quod mentiens, servat fidem: nam hoc utique vult, ut cui mentitur fidem sibi adhibeat, quam tamenei mentiendo non servat; omnis autem fidei violator iniquus est".
e. Item, Augustinus, in Enchiridion: "Verba propterea instituta sunt, ut quisque in alterius notitiam sua verba proferat. Verbis ergo uti ad fallaciam, non adquae instituta sunt, peccatum est". Sed nonnisi contra aliquod praeceptum, et nonnisi contra istud.
f. Item, in Psalmo: "Perdes omnes qui loquuntur mendacium" ; et Sap. 1, 11: "Os, quod mentitur, accidit animam". Ergo malum, et inde ut prius.
g. Item, Augustinus, De mendacio: "Quis dixerit integrum esse animum mentientis? Etenim ipsa libido recte definitur: appetitus animi, quo aeternis bonis temporalia praeponuntur. Nemo itaque potest convincere aliquando esse mentiendum, nisi qui poterit ostendere aeternum aliquodbonum obtinendum esse mendacio. Sed cum tantoquisque ab aeternitate discedat, quanto a veritate discordat, qui autem mentitur a veritate discedit, absurdissimum est dicere discedendo inde posse aliquem ad boni aliquid pervenire". Ergo mentiendo non potest perveniri nisi ad maium; ergo etc., et inde ut prius.
Contra: 1. Augustinus, in libro De mendacia: "De ipso testimonio non absurde quaeritur apud quem quisque sit testis. Non enim apud quoscumque loquimur testes sumus, sed apud illos quibus expedit et debent per nos cognoscere aut credere veritatem, sicuti est iudex, ne in iudicando erret, aut quidocetur doctrina religionis, ne erret in fide. Cum ergo aliquis interrogat rem quae ad ipsum non pertinet aut quod nosse non expedit, non testem, sed proditorem requirit. Itaque, si mentiaris, fortasse a falso testimonio alienus eris, sed a mendacio proiecto non eris". Ex quo relinquitur quod contingit esse mendacium sine falso testimonio; ergo non prohibetur hic mendacium.
2. Item, ut habetur ab Augustino, Contra mendacium, Priscillianistae haeretici arguunt ex illo verbo Psalmi: "Qui loquitur veritatemin corde suo". Si ergo praecise dictum est de illo qui consequitur salutem, "in corde retinendum est verum, et ore ad alios loqui falsum non erit peccatum".
3. Item, Levit. 19, 11: "Non mentiemini" etc., Augustinus: "Omnia quae prohibentur committi contra proximum ad hoc referuntur: non nocebis proximo". Si ergo contingit mentiri multotiens sine nocumento proximi, non videtur hic prohibitum esse mendacium nisi quod est in proximi nocumentum.
4. Item, est mendacium in doctrina religionis, et constat quod istud committitur contra honorem Dei; sed quidquid committitur contra honorem Dei prohibetur in prima tabula; ergo mendacium huiusmodi prohibetur in prima tabula et non hic.
Solutio, secundum Augustinum, super illud: "perdes omnesqui loquuntur mendacium", ubi dicit: "Duo sunt genera mendaciorum in quibus non est magna culpa, sed tamen non suntsine culpa, ut cum iocamus aut proximo consulendo mentimur. Illud primum, quod in iocando est, non est perniciosum, quia non fallit: novit enim ille, cui dicitur, iocandi causa fuisse dictum; secundum vero prodest". Mendacium ergo intelligitur prohibitum quod est perniciosum, hoc est ad grave proximi detrimentum; unde, sicut supra tactum est, signanter dicitur: "Non contra proximum falsum testimonium dices". Et in hoc sensu intelligendae sunt auctoritates et rationes quibus astruitur mendacium esse prohibitum. Cum enim sit culpa venialis et culpa mortalis, culpa venialis non dicitur esse in prohibitione, sed solum mortalis; insinuatur tamen esse fugienda per prohibitionem mortalis, et hoc quia veniale disponit ad mortale. Fuit tamen opinio quorumdam quod omnis culpa, sive venialis sive mortalis, esset prohibita, et sicut sunt quaedam mandata quae non implentur in via, et amissio impletionis illorum non est damnabilis, sicut est illud praeceptum: "diliges Dominum Deum tuum ex toto corde" etc., ut dicit Augustinus, ita est prohibitio quorumdam, quae, quamvis servari non possit, non erit transgressio damnabilis; et hoc modo dicunt venialia prohibita in iis quae sunt secundum se mala, et hoc modo dicunt omne mendacium prohibitum, sive sit veniale sive mortale, quia est secundum se malum. Unde dicit Augustinus, super illud Levit. 19, 11 "non mentiemini": "Numquid ex quo in Lege dictum est "non mentiemini", ex illo tempore non licuit in tali casu vel causa mentiri? Sed magis quia iniustum erat mendacium ideo prohibitum, non quia prohibitum ideo iniustum".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod videtur dicere Augustinus, quod omne mendacium non sit falsum testimonium: dicendum quod non dicit hoc asserendo, sed quaerendo. Unde ibidem sequitur, in libro De mendacio: "Salvo eo quod nunquam licet falsumtestimonium dicere, quaeritur utrum liceat mentiri. Aut si falsum testimonium est omne mendacium, videndum est utrum recipiat compensationem". Distinguendum ergo quod testimonium dicitur large et stricte. Large, quicumque sermo qui attestatur de animo dicentis; unde dicit Augustinus, in libro De mendacio: "Quisquis aliquid denuntiat, testimonium perhibetanimo suo" ; et secundum hoc falsum testimonium dicitur de omni mendacio. Stricte dicitur testimonium sermo, "non apud quoscumque, sed apud illos qui debent per nos cognoscere aut credere veritatem, sicutest iudex, ne in iudicando erret, aut sicut ille qui doceturin doctrina salutis, ne erret in fide", sicut dicit Augustinus, in eodem libro.
2. Ad illud quod Priscillianistae haeretici opponunt, respondet Augustinus: "Dicunt Priscillianisiae in corderetinendum esse quod verum est, ore autem ad alienos proferre falsum nullum esse peccatum, quia scriptum est: "Qui loquitur veritatem in corde suo", tamquam hoc satis sit ad iustitiam, si loquatur quisque in ore mendacium, quando non proximus, sed alienus hoc audit. Propterea putant Paulum Apostolum, cum dixisset "loquimini veritatem", statim addidisse "unusquisque eum proximo suo". Quae sententia sanctos martyres exhonorat, immo aufert salicta martyria. Iustius enim sapientiusque facerent, secundum istos, sipersecutoribus suis non se esse christianos faterentur, ne eos sua confessione facerent homicidas". Propterea non facit ad propositum quod dicunt haeretici "qui loquitur veritatem in corde", quia statim sequitur "et non egit dolum in lingua". Qui enim mentitur, dolum facit in lingua, quia aliud loquitur et aliud intendit.
3. Ad aliud vero quod obicitur postea de verbo Augustini quod non omne mendacium est in proximi nocumentum, dicendum quod, etsi non noceat temporaliter, tamen in eo quod fallit fit contra proximum, quia nullus vult falli, et ideo fit alii quod nollemus nobis fieri mentiendo; Mendacium enim est "falsa significatio vocis cum intentione fallendi", ut dicit Augustinus, in libro De mendacio.
4. Ad ultimum dicendum quod mendacium in doctrina religionis duplicem ponit praevaricationem, contra Deum et contra proximum. Contra Deum, quia est contra honorificentiam suae religionis; contra proximum, quia fallit eum, in quantum mendacium est, quia, sicut dicit Augustinus, in Enchiridion, "usque adeo rationalis creatura refugit falsitatem etquantum potest devitat errorem, ut falli nolint etiam quicumque amant fallere".
On this page