Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 8, C. 6

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 8, C. 6

UTRUM MENDACIUM SIT HIC IN OMNI CASU PROHIBITUM.

Ultimo quaeritur ad maiorem evidentiam utrum mendacium in omni casu sit prohibitum, quamvis videatur relinqui ex praedictis, secundum quod large prohibitio se extendit non solum ad mortale, sed etiam ad veniale.

Ad quod sic: a. Augustinus, in libro Contra mendacium: "Mendaciorum genera multa sunt, quae quidem universaliter odisse debemus; nullum enim mendacium est, quod non sit contrarium veritati". Ergo ubi praecipitur observantia veritatis, prohibetur mendacium, quod est contrarium veritati; ergo isto praecepto prohibetur universaliter mendacium.

b. Item, Augustinus, in eodem: "Sicutlux et tenebrae, pietas et impietas, iustitia et iniquitas, ita inter se sunt veritas mendaciumque contraria. Unde quantum amamus istam, tantum illud odisse debemus". Inde arguit ut prius.

c. Item, Augustinus, in libro De mendacio: "Cum doctrina salutis partim credendis, partim intelligentiis rebus constet, nec ad ea quae intelligenda sunt perveniri possitnisi prius credenda credantur, quo modo credendum est ei qui putat aliquando esse mentiendum, ne forte tunc mentiatur, cum praecipit ut credamus?" Ex qua relinquitur quod in nullo casu est mentiendum.

d. Item, arguit Augustinus, in libro Contra mendacium, quod pro nulla utilitate est montiendum. Unde dicit: "Quomodo erit ullum ex veritate mendacium, Ioanne Apostoloreclamante: "Omne mendacium non est ex veritate"? Non est igitur verum aliquando esse mentiendum; etquod non est verum, nemini est suadendum".

e. Item, in libro Contra mendacium: "Quisquis dicitpro periclitantis hominis salute corporali vel spirituali esse mentiendum, ut si quisquam baptizandus inpotestate est impiorum constitutus, ad quem perveniri non possit utbaptizetur nisi deceptis mendacio custodibus, monstratur a veritate exorbitare". Et post subiungit: "Quomodo iubet veritas, ut homo baptizetur, esse mentiendum, si non iubet castitas, ut homo baptizetur, essemoechandum? Si ergo non docetveritas facere propter hominem baptizandum quod est contrarium castitati, nec docebit propter hominem baptizandum tacere quod est contrarium veritati".

f. Item, Augustinus, in eodem: "Si non est subveniendum homini per stuprum, quod estcontrarium castitati, nec erit subveniendum homini per mendacium, quod est contrarium veritati".

g. Item, Augustinus, in libro De mendacio: " "disti, Domine, omnes quioperantur iniquitatem; perdes omnes quiloquuntur mendacium". Tanto peius est mendacium iniquitate, quanto gravius positum est "perdes"quam "odisti"".

Item, Sap. 1, 11: " "Os, quod mentitur, occidit animam". Quomodo ergo non perversissime dicitur, ut alter corporaliter vivat, debere alterum spiritualiter mori?"

h. Item, Augustinus, in eodem libro: "Dilectio proximi ex sua cuiusquedilectione terminum accepit. "Diliges", inquit, "proximum tuum sicut te ipsum". Quomodo ergo eum diligit sicut se ipsum, cui, ut praestet vitam temporalem, ipse amittit aeternam? Non estenim hoc diligere sicut se ipsum, sed plus quam se ipsum, quod sanae doctrinae regulam excedit. Cum igitur mentiendo vita aeterna amittatur, nunquam pro temporali alicuius vitaest mentiendum".

i. Item, Augustinus, in eodem: "Quid si furto nostro vel adulterio posset aliquis de morte liberari, Ideo moechandum est aut furandum? Cur animam suam quisque corrumpet ut alter vivat in corpore?"

k. Item, Augustinus, in eodem: "Videtur ita quaeri utrum pro alterius salute aliquis mentiri debeat, acsi quaereretur utrum pro alterius salute quis iniquus esse debeat. Quod si respuit animaesalus, quid restat quod dubitare debeamus nunquam omnino esse mentiendum?"

l. Item, Augustinus, in libro Contra mendacium: "Ipsum mentis imperium, cui debet omnis motus interior mentis obedire, digno non carebit opprobrio, quando fit quod fieri non oportet". Si ergo mentiri non oportet, non excusabitur animus mentiendo.

m. Item, Augustinus, in libro De mendacio: "Aut non est credendum bonis aut credendum est eis quos credimus debere aliquando mentiri aut non est credendum bonos aliquando mentiri. Horum trium primum perniciosum est, secundum stultum; restat ergo ut nunquam mentiantur boni".

n. Item, Augustinus, in eodem: "Quid si ad christianum homicida confugiat, et de hac re interrogetur? Mentiendum est? Dicturus ergo es falsum testimonium et occisurus animam tuam, ne occidatur homicida?"

o. Item: "Quid si ipse iudexiniquus ad suppliciumquaerat innocentem, falsus testis an proditor eris? Quanto fortius dices: nec prodam nec mentiar? Fecit hoc episcopus Tagastensis Ecclesiae, Firmus nomine. Nam, cum homo quaerereturiussu Imperatoris, respondit quaerentibus nec mentiri se posse nec hominem prodere".

Ex iis igitur relinquitur universaliter omnibus et omne prohibitum esse mendacium.

p. Item, Augustinus per inductionem probat, in libro De mendacio, omne mendacium esse illicitum, distinguens octo genera mendaciorum. "Primum, quod iit in doctrina religionis sive fidei, ut haeresis et infidelitatis. Secundum, quod obest alicui et nulli prodest, ut mendacium falsi testis in causa criminati. Tertium, quodalicui obest ut prosit alii, ut mendacium falsitatisin causa pecuniaria. Quartum, quod fit sola mentiendi libidine, quod, ut dicit, mirum mendacium est, quia scilicet mirum est quod aliquis mentitur sine aliqua intentione ulteriori. Quintum est, quod fit placendi cupiditate, ut mendacium adulationis. Sextum est, quod nulli obest et prodest pecuniae alicuius conservandae, velut si quispiam, pecuniam alicuius tollendam sciens, ubi sit nescire se mentiatur. Septimum, quod nulli obest et prodest vitae alicuius conservandae, ut si quis nolens hominem ad mortem quaesitum prodere, mentiatur. Octavum est, quod nulli obest et prodest castitati alicuius conservandae, ut si quis, quaesitam ad stuprandum virginem sciens, se nescire dicat". Ostendit ergo Augustinus nullo genere mendacii esse mentiendum. "Primo enim genere mentiendum non est, quia mentiri in doctrina pietatis magnum scelus est; nec secundo, quia nulli facienda est iniuria; nec tertio, quia nulli cum alterius iniuria est consulendum; nec quarto propter mentiendi libidinem, quae per se ipsam vitiosa est; nec quinto, quia necipsa veritas causa placendi hominibus enuntianda est, quanto minus mendacium; item, nec sexto, quia recti testimoniiveritas pro cuiuslibet rei temporalis commodo non debet corrumpi; nec septimo, quia nullius salus temporalis fidei praeponenda est; nec octavo, quia in bonis castitas animi pudicitiae corporis praefertur". Ex verbis igitur Augustini videtur relinqui universaliter in omni casu mendacium esse prohibitum.

Contra: 1. Ambrosius: "Non solum in verbis, sed etiam in operibus simulatis mendacium est. Nam christianum se essedicere et opera christiani non facere, mendacium est". Si ergo mendacium in operibus simulatis potest fieri licite, ergo et in verbis. — Quod in operibus simulatis possit licite fieri, patet per Hieronymum, qui dicit: "Simulatio bona est et in tempore assumenda". Et hoc probat exemplo Iehu, qui simulavit se velle colere Baal, ut sacerdotes interficeret, IV Reg. 10, 19; item, exemplo David, qui simulavit se furiosum coram Achis, I Reg. 21, 13; et Iosue, qui simulavit fugam, ut facilius comprehenderet habitatores Hai, Iosue 7 ; et Dominus "finxit se longius ire", Lucae ultimo, 28. Ex quo relinquitur licitum esse mendacium in operibus simulatis; ergo et similiter in verbis falsis poterit esse licitum.

2. Item, disputantes multotiens proponunt quod sciunt esse falsum, et ita mentiuntur; tamen non peccant, quia bono tine faciunt, scilicet propter investigationem veritatis. Ergo similiter mendacium, quod fit propter servandam castitatem vel vitam hominis, cum fiat bono fine, non erit peccatum.

3. Item, in Scripturis proponuntur locutiones, quae secundum sententiam litterae in mente cuiuslibet falsa sunt et incompossibilia, ut illud Iudic. 9, 14 quod venerunt "ligna ad rhamnum" et dixerunt: "Impero nobis" ; et in Cantic.: "Caput tuum auram optimum", dicit sponsa; ei in parabolis Domini in pluribus locis Evangelii. Ergo in talibus casibus licitum est mendacium.

4. Item, idem probatur exemplis. Primo, exemplo Abrahae, Gen. 22, 5, qui, procedens ut filium immolaret, dixit pueris: "Exspectate hic cum asino, ego autem et puer, postquam adoraverimus, revertemur ad vos", et tamen habebat in mente ut filium immolaret; secundum hoc ergo mentitus est.

5. Item, Gen. 20, 2, idem Abraham dixit de Sara uxore sua: "Soror meo est" ; et similiter Isaac, Gen. 26, 7 de uxore sua. Ergo mentiti sunt; et isti tamen Patriarchae in omnibus commendantur; ergo mendacium illorum fuit licitum.

6. Item, ad idem obicitur exemplo Iacob, qui mentitus est se esse Esau, Gen. 27, 19, nec tamen reprehenditur, sed commendatur; et mentitus est, quia dixit se esse Esau, cum non esset. - Si vero diceretur quod loquebatur allegorice "ego sum Esau", id est ille cui debetur ius primogeniturae — in contrarium est, quia intendebat patri persuadere quod esset Esau personaliter; unde pelliculas haedorum circumdedit manibus. Ergo, cum intenderet patri persuadere se esse Esau personaliter et usus sit iis verbis "ego sumEsau", videtur quod plane mentitus sit.

7. Item, ad idem facit illud Ioseph, quod dixit fratribus, Gen. 42, 9, cognoscens eos : "Exploratores estis" ; et 44, 5, cum posuisset scyphum in sacco Beniamin, dixit dispensatori: "Dicito" eis: "scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus".

8. Item, ad idem arguitur de exemplo obstetricum, quae mentitae sunt Pharaoni, ut salvarent parvulos Hebraeorum, et sequitur ibi quod "bene fecit" Dominus "obstetricibus". Fuerunt ergo remuneratae propter pium mendacium; ergo illarum mendacium fuit licitum. - Si dicatur, sicut dicit B. Gregorius super illum locum, quod "culpa mendacii merces, quae eis in aeterna vita debuit retribuit, in terrenam recompensationem est declinata" ; ex quo accipitur quod, cum retributio aeterna sit eis negata propter mendacium, quod mentiendo damnabiliter peccaverunt - contra: Hieronymus, Super Isaiam, versus finem, dicit quod Dominus praeparavit obstetricibus domos aeternas.

9. Item, ad idem arguitur exemplo Iudith, quae, ut dicitur 11 cap., 4-17, multa falsa dixit, in quibus mentita fuisse videtur.

[Solutio]: Ad hoc volunt quidam dicere quod est mendacium veniale et mortale. Et veniale dicunt mendacium iocosum et officiosum, mortale vero dicunt generaliter perniciosum. Dicunt ergo perniciosum mendacium simpliciter prohibitum, iocosum vero et officiosum probibitum quodam modo et quibusdam, videlicet viris perfectis, imperfectis vero dicunt esse permissum. Et hoc probant auctoritate Augustini, super illud Psalmi: "Perdes omnes, qui loquuntur mendacium", ubi dicit5: "Nullus arbitretur pertectum et spiritualem hominem pro ista temporali vitat mentiri. Sed quoniam aliud est mentiri, aliud estfalsum dicere, aliud verum tacere, si quis forte velit hominem ad mortem perdere, vir perfectus paratus esse debet verum occultare, non falsum dicere, ut neque prodat neque mentiatur neque occidat animam suam pro corpore alterius". Secundum hoc ergo viro perfecto damnabile est mendacium officiosum; ergo et iocosum. Item, imperfecto tale mendacium permissum dicunt, sicut veniale, sicut dicit Augustinus, ibidem: "Duo sunt genera mendaciorum in quibus non est magna culpa, non tamen sine culpa, cum aut iocamus autproximo consulendo mentimur". — Si hoc dicatur, contra: Si mendacium iocosum damnabile est viro pertecto et non imperfecto, ergo peioris est conditionis vir perfectus quam imperfectus. Item, si mendacium damnabile est perfecto, mendacium dico iocosum, hoc non est nisi quia perfectus; ergo perfectio est circumstantia in infinitum aggravans. Quod ostenditur esse falsum. Esto enim quod fornicentur duo, perfectus scilicet et imperfectus, non in infinitum magis peccat perfectus imperfecto, quia non in infinitum maiorem poenam meretur. Nulla ergo videtur praedicta distinctio.

Propterea dicendum quod, cum contingat mentiri ex libidine veniali et ex libidine mortali — libido mortalis, ab Augustino recte definitur, in libro Contra mendacium, "appetitus animi, quo aeternisbonis quaelibet temporalia praeponuntur" ; libido vero venialis est appetitus inordinatus sensualitatis vel rationis, quo nimis diligitur temporale aliquod, tamen sub Deo — cum ergo sit mendacium perniciosum quod obest, officiosum quod prodest, iocosum quod delectat, perniciosum mendacium semper est ex libidine mortali, officiosum vero et iocosum possunt esse ex libidine mortali et veniali. Ex libidine mortali officiosum mendacium est, ut cum aliquis propter servandam vitam alicuius mentitur ex amore praesentis vitae illius supra Deum; iocosum vero ex libidine mortali est, cum est ex amore delectationis ioci, quam diligit aliquis supra Deum, ex libidine vero veniali est officiosum mendacium, quod fit ex amore vitae sub Deo; similiter iocosum, quod ex amore delectationis sub Deo. Secundum hoc ergo dicendum quod universaliter prohibitum est isto praecepto mendacium ex libidine mortali, sive perniciosum sive iocosum sive officiosum; ex libidine vero veniali officiosum et iocosum non, sicut nec in aliis prohibetur culpa venialis.

[Ad obiecta]: a—p. Et hoc modo intelligendae sunt rationes Augustini. Et illud quod dicit quod in nullo casu mentiendum est, intelligitur, quia mendacium secundum se malum est, et mortale separat a veritate divina, veniale vero disponit ad separationem, et ideo universaliter vitandum est illud sicut damnabile, istud sicut disponens ad reatum damnationis.

Illud vero quod obicit de viro perfecto, quod non debet mentiri, ne, dum vitam alterius servat, animam suam perdat, intelligunt quidam non de quocumque perfecto, sed de perfecto qui vovisset quod in nullo casu mentiretur; unde talis mortaliter peccat quocumque modo mentiatur. — Sed contra hoc est, quia idem esset de imperfecto, si vovisset. Propterea dicendum quod non intendit Augustinus dicere quod perfectus semper mortaliter peccet, sed quod semper debeat vitare mendacium, ne pro alicuius vita salvanda committat discrimini animam suam: nam propter veniale citius veniret ad mortale. Et hoc est quod dicit: Ne, dum vitam alterius servat, supple veniali mendacio, animam suam perdat, id est contingat aliquando perdere propter mortale mendacium. Praeterea, quia nescitur an mendacium proveniat ex radice veniali vel mortali, ideo in dubio ponit dicens: "Ne forte" etc., nec asserit propter hoc quod semper perdat animam suam.

Ad obiecta vero partis contrariae dicendum. 1. Primo ad primum quod obicitur de simulatione, notandum quod quadruplex est simulatio: cautelae, qualis fuit in Iehu, IV Reg. 9, ut interficeret sacerdotes Baal; et in Iosue, qui simulavit fugam, Iosue 8, 5—7. Et est simulatio doctrinae, de qua Luc. ultimo, 28: "Finxit se" Dominus "longius ire", ut instrueret et moneret discipulos ad opera misericordiae et hospitalitatis. Et est simulatio significationis, qualis fuit simulatio Iacob, Gen. 27, 19, quando simulavit se Esau, in quo significavit quod minor populus praeferendus erat maiori, scilicet gentilis Iudaico. Et est simulatio duplicitatis, qualis est in hypocritis, et haec dicitur a B. Ambrosio mendacium. — Mendacium enim dicitur tripliciter: large scilicet, et sic omne peccatum dicitur mendacium; unde Augustinus, in libro Contra mendacium: "Nomen mendacii pro peccati nomine accipitur; unde est illud: "Omnis homo mendax", id est, omnis homo peccans; et illud ad Rom.: "Si autem veritas in mea mendacia abundavit"". - Item, mendacium dicitur communiter, et sic accipitur pro peccato duplicitatis, cum aliud est in mente et aliud dolose simulatur in opere, secundum illud Psalmi: "Mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant". — Item, sumitur proprie, et tunc, sicut dicit Augustinus, in libro De mendacio, dicitur "falsa significatio vocis cum intentione fallendi". Dicendum ergo generaliter quod mendacium de se dicit vituperabile et contrarium veritati, et ideo non potest recte fieri, sive sit in voluntate, sicut primo modo, sive in facto, sicut secundo modo, sive in dicto, sicut tertio modo. Solvendum ergo per interemptionem, cum dicit quod mendacium potest esse licitum in operibus simulatis. Non est enim mendacium simulatio cautelae vel doctrinae vel figurae in tacto, sed illa quae est duplicitatis et fallaciae. — Sed si obiceretur sic: In opere potest simulari tacto quod non est; ergo et sermone potest simulari quod non est — dicendum quod non sequitur. Et ratio est, quia factum non est institutum ad significandum mentis conceptum, sermo autem ad hoc institutus est ut sit nuntius mentis et interpres. Ad hoc enim sermo institutus est ut homo significet alii quod apud se est; cum ergo significat homini quod apud se, non est, abusio est sermonis. Praeterea, sermo ad hoc institutus est ut in audiente astruatur veritas, quae apud loquentem instituta est; mendacium autem, quantum in se est, fallit et destruit veritatem.

2. Ad secundum dicendum quod disputantes non mentiuntur, quia non dicunt falsum consentiendo, sed supponendo, ut deducant ad inconveniens, super quod non potest stare intellectus et cogatur respondens redire ad consensum veritatis, sicut Apostolus, IV Cor. 15, 15: "Si Christus non resurrexit, invenimur falsi testes" etc.

3. Ad tertium respondet Augustinus, in libro Contra mendacium, dicens: "De propheticis tactis et dictis putant haeretici habere quod proferant, quia figuras praenuntiativas putant esse mendacia, eo quod mendaciis sunt aliquando similia. Sed cum referuntur ad eas res propter quas significandas ita facta vel dicta sunt, reperiuntur significationes esse veraces, et per hoc nullo modo essemendacia: non enim estfalsa significatio verbi, etsi aliud ex alio significatur, verum est tamen quod significatur, si recte intelligitur". Unde Augustinus, in eodem libro De mendacio: "Quidquid figurate fit aut dicitur non est mendacium. Omnis enim enuntiatio ad id quod enuntiat referenda est; omne autem figurate aut factum aut dictum hoc enuntiat quod significat eis quibus intelligendum prolatumest".

4. Ad illud vero quod obicitur de verbo Abrahae, quod dicit, vadens ad immolandum filium, "postquam adoraverimus, revertemur" etc., dicendum, secundum Alcuinum, quod habebat certam fidem de filio suscitando, quia promissum ei fuerat a Domino, qui mentiri non potest, quod "inIsaac vocaretur ei semen", in quo "benedicerentur omnes gentes" ; unde credebat ipsum resurrecturum post immolationem, propter quod non est mentitus. Vel si dicatur, secundum Ambrosium, in libro De Patriarchis, quod "ipse solus immolato filio proponebat redire", dicendum quod non determinate disponebat, sed sub conditione, scilicet nisi Dominus aliter ordinasset; subintelligendum ergo est si Dominus voluerit.

5. Ad aliud quod obicitur quod mentitus est Abraham, dicens Saram sororem suam, respondet Augustinus, in Quaestionibus super Genesim, quod Abraham, cum dixit "Saramsororem suam, veritatem voluit celare, non mendacium dici; soror enim dicitur, quia filia fratris erat. Et in hoc ostenditur quod nemo debet tentare Dominum, dum habet quod rationabili consilio iaciat". "Fecit quod potuit; quod non potuit, Domino commisit". "Si autem interrogatus, illamuxorem suam diceret, duas res Domino committeret et vitam suam et uxoris pudicitiam".

6. Ad illud vero quod obicitur de Iacob, respondet similiter Augustinus, in eodem, dicens: "Iacob dicendo se esse Esau primogenitum, non est mentitus; non enim dixit se esse primogenitum nascendo, sed ius primogeniturae, illo vendente, recte adeunda, sicut Christus Ioannem dixit esse Eliam, non persona, sed imitatione virtutis" Matth. 11, 14. Transumptive ergo, et non proprie, locutus est, dicens "ego sumEsau", non personaliter, sed iure primogeniturae. Quod ergo obicit quod intendebat persuadere quod esset Esau personaliter, dicendum quod, etsi intendebat tacere aliquid, quo facto Isaac crederet ipsum esse Esau, occasionaliter intendebat hoc; nam principaliter intendebat benedictionem sibi debitam vendicare; verbum vero simpliciter verum erat, quia allegorice et transumptive erat enuntiatum.

7. Ad illud similiter quod obicitur de Ioseph, respondet Augustinus, in libro Quaestionum Genesis, quod verbum Ioseph supra dictum, "non serio sed ioco dictum est, ut exitus docuit, et ideo non est habendum pro mendacio: mendacia enim a mendacibus serio dicuntur, non ioco. Cum autem quae non sunt tamquam ioco dicuntur, non reputantur mendacia". Et hoc intelligentium est secundum quod mendacium dicitur "falsa vocis significatio cum intentione fallendi". - Tamen si obiciatur quod nihilominus videtur mentitus fuisse, ad minus iocose — dicendum quod non est verum, sicut dicit Augustinus, in libro Contra mendacium, ubi ait: "Non solum quod fecit et dixit Iacob, ut benediceretur, sed neque illud quod Ioseph velut illudendo dixit fratribus nec cetera huiusmodi mendacia iudicanda sunt, sed locutiones actionesque propheticae ad ea, quae vera sunt, intelligenda referendae".

8. Ad illud vero quod obicitur de obstetricibus, dicendum quod earum mendacium potuit esse mortale et veniale, quia, si radix fuit mortalis, scilicet libido qua diligerent vitam temporalem Hebraeorum supra Deum, mortale fuit et mendacium, et in illo casu loquitur Gregorius. Si fuit radix venialis, id est amor vitae sub Deo, sic fuit mendacium veniale, et sic loquitur Hieronymus, supponens eas ex pietate mentitas fuisse, sub Deo tamen dilexisse vitam infantium, et ideo meruisse vitam aeternam.

9. Ad ultimum quod de Iudith obicitur, responsio est in Glossa super Iudith 11, ubi dicitur: "Apud Holofernem quidquid de adventu suo et Iudaeorum futuro iudicio loquitur, non dicit adulatorie mentiendo, sed iutura prophetice praedicenda".

PrevBack to TopNext