III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 9, Praeambulum
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 9, Praeambulum
Post praedicta quaerendum est de duobus ultimis mandatis Decalogi, non scilicet et decimo, quibus dicitur, Exod. 20, 17, et Deuter. 5, 21: "Non concupisces rem proximi tui, nec desiderabis uxorem eius". Qualiter autem ista praecepta connumerentur cum praecedentibus, dictum est supra. Quaestione de distinctione Decalogi. Nunc autem quaerendum est: an ista praecepta sint praecepta legis naturae; secundo, utrum prohibeatur hic concupiscentia generalis aut specialis; tertio, utrum istis praeceptis prohibeatur actus interior, qui est in primo motu, aut delectatione et consensu; quarto, supposito quod prohibeatur hic concupiscentia quantum ad consensum voluntatis, quaeritur utrum ad idem praeceptum pertineat prohibitio voluntatis et operis; quo supposito, quaeritur ulterius utrum maior sit praevaricatio in opere quam in voluntate; ultimo quaeritur, supposito quod prohibeatur hic actus interior voluntatis, in quo est superabundantia Evangelicae perfectionis.