III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 9, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 9, C. 1
AN ISTA PRAECEPTA SINT LEGIS NATURALIS.
Ad primum sic: a. Ad Rom. 2, 24: "Gentes, quae naturaliter ea, quae Legissunt, faciunt, ostendunt opus Legis scriptum in cordibus suis". Sed in corde scriptum est non malum concupiscere, sicut nec malum tacere; et quod est scriptum in corde, est legis naturalis; ergo ex lege naturali est non concupiscere etc.
b. Item, ad idem est quod ibi dicit Glossa: "Opus scriptumin cordibus, id est firmiter infixum rationi, dum illa opera laudant quae Lex iubet, illadamnant quae prohibet".
Contra: 1. "Concupiscentiam nesciebam nisi Lex, diceret, non concupisces", ad Rom. 7, 7. Sed ea, quae sunt legis naturalis, sunt nobis indita et nota; ergo, cum concupiscentiam nesciret Apostolus nisi Lex diceret "non cancupisces", videtur quod istud praeceptum non sit legis naturalis.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud autem quod ubicitur quod dicit Apostolus, "concupiscentiam nesciebam" etc., dicendum quod nesciebat esse peccatum vel, si sciebat, nesciebat esse tam grave quantum est. Vel dicendum quod loquitur Apostolus in persona diversorum hominum. In quibusdam enim hominibus lex naturalis in tantum obscurata fuerat quod nesciebant utrum concupiscentia esset peccatum, et quantum ad illos dicit Glossa: "Nesciebam peccatum esse". Alli autem erant, in quibus non obscurata erat, qui bene sciebant esse peccatum, sed non tam grave. Et quantum ad illos dicit Glossa: "Vel tam grave".
On this page