III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 9, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 9, C. 2
UTRUM HIC PROHIBEATUR CONCUPISCENTIA GENERALIS AUT SPECIALIS.
Ad quod sic: a. Ad Rom. 7, 7: "Concupiscentiam nesciebam" etc., Glossa: "Hoc elegit Apostolusquod est generale peccatum, scilicet concupiscentiam, unde omnia mala veniunt". Ex quo relinquitur quod prohibetur hic concupiscentia generalis.
Contra: 1. Prohibetur hic concupiscentia, sed non absolute, immo cum determinatione, quia dicitur: "Non concupisces uxorem; non concupiscesrem proximi". Sed concupiscentia determinata ad uxorem et rem proximi non est generalis ; ergo non prohibetur hic concupiscentia generalis.
2. Item, ad Rom. 7, 7: "Nisi Lex diceret" etc., Glossa: "Bona est Lex, quae, dum concupiscentiam prohibet, omnia malaprohibet". Si ergo secundum hoc dicatur prohiberi concupiscentia malorum omnium sive prohibitio omnium malorum, tunc illud praeceptum non erit particulare, sed generale ad prohibitionem omnis mali.
3. Item, super illud Psalmi: "Incensa igni" etc. dicit Glossa quod duplex est radix omnium malorum, scilicet timor male humilians et amor male accendens. Ergo deberent magis prohiberi quam ipsa concupiscentia, quae cedit solum in unam partem, scilicet in amorem male inflammantem.
4. Item, si dicatur quod prohibetur concupiscentia specialis, sed cum sit triplex concupiscentia radicalis, "concupiscentia ocularum" sive divitiarum, "concupiscentia carnis" et concupiscentia honorum, quae pertinet ad superbiam vitae, ergo debuit specialiter prohiberi concupiscentia honoris sicut concupiscentia uxoris et rerum proximi.
Respondeo: Secundum formam praecepti prohibetur concupiscentia specialis, secundum virtutem vero praecepti prohibetur concupiscentia generalis. Cuius signum est, quoniam geminatur verbum concupiscendi ; propterea in illis duabus concupiscentiis intelligitur generaliter concupiscentia omni Nam omne concupitum extra est, et hoc dupliciter: aut enim est communicans nobiscum aut non communicans. Si communicans, intelligitur per uxorem secundum modum Decalogi per synecdochen, a parte totum. Si non communicans, intelligitur per rem proximi.
[Ad obiecta]: 4. Unde per hoc solvitur ultimum. Nam, cum prohibetur concupiscentia rerum proximi, intelligitur prohiberi concupiscentia honoris; unde postmodum ad explicandum additur "non servum, non ancillam", ut insinuetur prohiberi concupiscentia dominandi; propterea in concupiscentia particulari intelligitur generalis, et ideo ex consequenti prohibetur.
1. Ad illud vero quod obicit patet iam responsio. Non enim est hic prohibitio generalis sicut nec in aliis praeceptis, sed particularis concupiscentiae uxoris et rerum proximi. Quare autem istorum plus quam aliorum determinatum est supra, Quaestione De distinctione praeceptorum Decalogi.
3. Ad illud vero quod obicitur de timore male humiliante et amore male accendente, dicendum quod radix principalis omnium malorum est concupiscentia, id est improba voluntas; secundaria vero timor male humilians, amor male accendens, ut sicut sunt duae partes iustitiae, una declinare a malo, cuius principium est timor, alia facere bonum, cuius principium est amor, ita sunt duae partes iniustitiae: declinare a bono, cuius principium est timor male humilians; et facere malum, cuius principium immediatum est amor male accendens; et utraque radix reducitur ad concupiscentiam, sicut in Tractatu De vitiis et peccatis declaratum est.
On this page