III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 9, C. 3
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 9, C. 3
UTRUM HIC PROHIBEATUR ACTUS INTERIOR CONCUPISCENTIAE IN PRIMO MOTU AUT IN DELECTATIONE ET CDNSENSU.
Sequitur quaerere utrum hic prohibeatur actus interior concupiscentiae in primo motu aut in delectatione aut consensu.
1. Et cum in primo motu inveniatur primo concupiscere, videbitur alicui primus motus concupiscentiae prohiberi.
Contra: a. Primus motus non est in potestate nostra; et dicit Hieronymus: "Anathema sit qui dicit Deum aliquod impossibile praecepisse". Relinquitur igitur quod non prohibetur concupiscentia in primo motu.
b. Item, nullus transgreditur in eo quod vitare non potest, ut dicit Augustinus. Cum ergo primus motus universaliter vitari non possit, ergo in primo motu non erit transgressio, videlicet praecepti divini.
Respondeo: Tripliciter potest accipi concupiscentia. Uno modo appetitus vegetabilis, et talis concupiscentia inordinata est a fomite movente, hoc est a corruptione originalis culpae. Alio modo concupiscentia est appetitus sensibilis, et, prout est inordinata, est a movente sensualitate cum fomite. Tertio modo concupiscentia est appetitus rationalis, et sic est a movente liberi arbitrii voluntate. Dicendum ergo quod primo concupiscentia est in suggestione, secundo in delectatione, tertio in consensu. Respondendum igitur quod per se concupiscentia, prout est in consensu rationis vel voluntatis, prohibetur. Concupiscentia vero, quae est in delectatione sensualitatis vel ex suggestione fomitis in actu vegetabilis, non prohibetur simpliciter nisi secundum quid, ut dictum est, quia non est prohibendum ne illac concupiscentiae sint in nobis, quia hoc est nobis impossibile; sed prohibetur nobis ne sequamur eas, secundum quod dicitur Eccli. 18, 30: "Post concupisentias tuas non eas", ire autem est consentire; duas autem concupiscentias, suggestionis et delectationis, non est prohiberi proprie, sed ex prohibitione ostenduntur malae et vitandae, sicut supra dictum est.
On this page