III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 1, C. 3
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, M. 1, C. 3
AN SUPERIOR MALUS POSSIT IUSTE IUDICARE INFERIOREM.
Ad quod etc: 1. B. " Ambrosius, super Psalmum Beati immaculati: Iudicet ille de alterius errore qui non habet quod in se ipso condemnet. Iudicet ille qui non agit eadem quae in alio putaverit punienda, ne, cum de alio iudicat, in se ferat sententiam". Ex quo patet quod malo praelato non licet iudicare.
2. Item, Gregorius, in Moralibus, exponens illud Ioan.: " "Qui sine peccato est, primus mittat in eum lapidem": Ad aliena quippe peccata punienda ibant et sua relinquerant. Revocentur itaque ad conscientiam, ut prius propria corrigant, et tunc aliena reprehendant".
3. Item, Gregorius, super illud Iudicum, ubi dicitur quod viri Gabaa interfecerant uxorem Levitae cognoscendo, dicit: "Cum tribus Beniamin in carnis scelere fuisset obruta, collectus omnis Israel ulcisci iniquitatem voluit, sed tamen semel et iterum in belli certamine ipse prostratus est". Et subdit: "Quid estquod in ultionem sceleris Israel inflammatur, et tamen prius ipse prosternitur? Nisi quod ipsi priuspurgandi sunt per quos aliorum culpae feriuntur, ut iam mundi per ultionem veniantqui aliorum vitia corrigere festinant". Ex hoc arguitur quod praelatus, nisi mundus sit, non debet immundos iudicare.
4. Item, Gregorius: "Postulatus Dominus iudicare peccatricem, non statim dat iudicium, sed prius "se inclinans deorsum in terra digito scribebat", nos typice instruens ut, cumquaelibet proximorum errata conspicimus, non antea reprehendendo iudicemus quam ad conscientiam nostramreversi digito discretionis quid in ea Conditori placeat quidvedispliceat examinemus, iuxta illud Apostoli: "Considerans te ipsum neet tu tenteris"".
5. Item, Gregorius, in eodem: " "Qui sine peccato est"etc., id est primo vosipsi iustitiam implete, et sic innocentes manibus ad lapidandam ream concurrite". Ex iis videtur quod malus aliquis non debet alium iudicare vel iudicis personam assumere.
Contra: a. "Saul, cum a Domino esset reprobatus, Dei populum iudicabat et eius iudicium universus populus expetebat". Unde dicit David post reprobationem, profitens ipsum esse iudicem a Domino: "Propitius sit mihi Dominus, ut non extendam manum meatu in christum Domini", I Reg. 24, 7.
b. "Item, David, cum esset adulter et homicida, interrogatus a Propheta, sententiam in divitem dedit qui ovem pauperis rapuit, dicens: Iudicium mortis est viro huic", "ovem reddet in quadruplum".
c. "Item, Salomon, cum amore mulierum deos gentiliumcoleret, sicut dicitur III Reg.11, 4, tamen universus Israel ad eius iudicium confluebat".
e. Item, I Petri 2, 18: "Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis". Ex quibus relinquitur quod malorum praelatorum sententiae est parendum a subditis; ergo et ipsi legaliter possunt subditos iudicare.
Solutio: Dicendum quod est iudicare de officio potestatis et est iudicare de idoneitate sive merito potestatis. Primo modo mali praelati possunt subditos iudicare; secundo modo nonnisi boni. Primum sine secundo damnabile est iudicanti, tamen" salubre est subdito obtemperanti.
[Ad obiecta]: 1-5. Unde auctoritates primo positae ostendunt "quod mali pastores, dum sententia iusti examinis alius feriunt, sibi ipsis nocent", quia, sicut dicitur ad Rom. 2, 1, in quo alium iudicant, se ipsos condemnant.