III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 5, C. 6
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 5, C. 6
DE PERSONIS OFFERENTIUM.
Consequenter quaerendum est de personis offerentium. Circa quod breviter quaeruntur tria: Primo, utrum omnes tenerentur ad sacrificia, tam Iudaei quam gentiles; secundo, utrum offerentes sacrificia tenerentur ad intelligendam significationem sacrificiorum; tertio, utrum mali possent offerre sacrificia.
ARTICULUS 1.
Utrum tam Iudaei quam gentiles tenerentur ad sacrificia.
Ad primum sic obicitur; I. 1. In omnibus erat originalis aegritudo, in cuius remedium erant sacrificia, sicut dicit B. Gregorius: "Quod apud nos valet aqua baptismi, hoc egit apud veteres vel pro parvulis sola fidesvel pro maioribus virtussacrificii vel pro iis, qui ex Abrahae stirpe prodierunt, ministerium circumcisionis". Si ergo omnes tenebantur ad quaerendum remedium contra originalis culpae aegritudinem, omnes tenebantur ad sacrificia.
2. Item, omnes habebant illud dictamen naturae, sicut dictum est, quod dictabat facienda sacrificia; sed quod est de dictamine naturae aeque obligat omnes ; ergo omnes tenebantur ad sacrificia offerenda.
Contra: a. Solis Iudaeis praecepta sunt sacrificia et pro lege imposita; "ubi" autem "non est Lex, nec praevaricatio", sicut dicitur Rom. 4, 15; ergo non sacrificare non erat aliis praevaricatio: praevaricatio autem dicitur transgressio datae legis. Nec erat contra legem naturae, cum lex naturae non dictaret sacrificia nisi in genere et non in ratione propria. Ex quo relinquitur quod nec lege naturae nec Lege data tenebantur gentiles ad sacrificia.
II. Item, quaeritur quare solum illi populo, scilicet Iudaeis, praecepta sunt sacrificia plus quam aliis.
Respondeo: 1. Dicunt quod duplex est tentio, scilicet tentio congruitatis et tentio necessitatis. Tentio necessitatis est respectu moralium praeceptorum, obligatio scilicet ad faciendum et implendum ea necessitate salutis; tentio congruitatis ante Legem fuit respectu sacrificiorum in convenientia et utilitate ad intelligendum remedium humanae salutis. Dicendum igitur quod tentione necessitatis non tenebantur omnes! ad sacrificia, nec aliqui ante Legem datam, sed post Legem datam tenebantur Iudaei, quibus dabatur Lex, ad sacrificia tentione necessitatis, ceteri vero tentione congruitatis.
[Ad obiecta]: 1. Et hoc modo dicendum ad illud quod primo obicitur, quod tenebantur omnes ad sacrificium congruitate, non necessitate.
- Ad illud vero quod obicit quod tenebantur quaerere remedium, concedendum est etiam tentione necessitatis; non tamen eadem tentione tenebantur ad sacrificia materialia. Unde in illa ratione sophisma est consequentis, acsi diceretur: tenebantur quaerere remedium; ergo tenebantur illud quaerere in sacrificiis. Quaerere enim remedium poterant per aliud, ut per sacrificia spiritualia, videlicet contis contriti et huiusmodi.
2. Ad secundum vero quod obicit quod de dictamine naturae erant, dicendum quod in dictamine naturae erant sacrificia ut congrua, non ut necessaria, et in generali, non in speciali.
II. Ad illud vero quod quaerit quare populo Iudaico solum illa sacrificia data sunt in praecepto, respondet Augustinus, Contra Faustum, dicens: "Ritecelebrata sunt sacrificia in illo populo, cuius regnum et sacerdotium erat prophetia venturi Regis et Sacerdotis de illo populo ad regendos et consecrandos fideles in omnibus gentibus". Unde ad significandum quod ex illo populo esset ille qui esset sacrificium verum, magis illi quam aliis praecipiebatur de sacrificiis, quia illius veri signa pronostica erant.
ARTICULUS II
Utrum offerentes sacrificia tenerentur intelligere significationes eorum.
Quod videtur 1. per illud Psalmi: "Psallite sapienter", Glossa Augustini: "Nemo sapienter facit quod non intelligit". Si ergo illi non intelligebant illa sacrificia, non sapienter offerebant, cum illa essent instituta in significationem veri sacrificii. Si ergo tenebantur sapienter offerre, ergo tenebantur intelligere.
Contra: a. Simplices tempore gratiae, qui tenentur ad maiorem perfectionem, non tenentur intelligere significationes sacramentorum. Ergo multo fortius nec simplices tempore Legis tenebantur intelligere significationes sacrificiorum.
Respondeo: Sicut nos debemus intelligere articulos fidei implicite et explicite, et intelligere explicite articulos fidei tenentur provecti et praelati, sicut dicitur, I Petri 3, 15: "Parati omni poscenti reddere rationem de ea quae in nobis est" fide et "spe", implicite vero tenentur intelligere simplices solum, ita in Veteri Testamento provecti, ut doctores et sacerdotes, tenebantur intelligere significationem sacrificiorum, hoc est ut intelligerent ipsa sacrificia esse signa futuri sacrificii Redemptionis; simplices vero solum tenebantur intelligere quia sacrificia erant Deo ea ratione qua sibi placuit offerenda, et in hoc implicite continebatur quod essent signa, quia ratione significationis futuri sacrificii voluit ea Deus sibi offerri. Inde est quod de sacrificio Phase dicitur: "Erit quasi signum in manu tua", Exod. 13, 9.
ARTICULUS III
Utrum mali possint Deo offerre sacrificia.
Quod non, videtur: 1. Nam dicit Augustinus, X De civitate Dei, quod "misericordia, qua homini subvenitur, si non propter Deum fit, non est sacrificium". Si ergo mali propier Deum non offerrent illa animalia, non offerebant sacrificium. Ad quod facit illud, Osee 8, 13: "Immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eos".
2. Item, dicit Augustinus, X De civitate Dei, quod "sacrificium res divina est". Si ergo malus non potest operari rem divinam, non potest malus offerre sacrificium.
Contra: a. Gen. 4, 3, Cain, qui malus erat, legitur obtulisse Deo sacrificium. — Item, Osee 9, 4: "Non placebunt Deo sacrificia eorum", dicitur de malis. Mali ergo offerunt sacrificia, quamvis non Deo accepta.
b. Si dicatur quod est sacrificium spirituale, quod homo offert Deo de se ipso, et est sacrificium figurale, quod homo offert de alio, ut de animali, mali vero non possunt offerre sacrificium spirituale, tamen possunt offerre sacrificium figurale pro tempore figurae — contra: sacrificium spirituale dicitur carnis mortificatio, Rom. 12, 1: "Obsecro vos per misericordiam Dei, ut offeratis corpora vestra hostiam" ; sed, hoc sacrificium potest offerre malus, ut hypocritae, Matth. 6, vel haeretici; ergo mali possunt offerre sacrificium spirituale.
c. Item, laus est spirituale sacrificium, Psalmus: "Sacrificiumlaudis honorificabit me" ; sed mali possunt Deum laudare, Isai. 29, 13: "Populus iste ore suo et labiis suis glorificatme" ; et Eccli. 15, 9: "Non est speciosalaus in ore peccatoris". Ergo possunt mali offerre sacrificium spirituale.
Respondeo: Sacrificium dicitur eo quod sacrum faciat offerentem ; duobus autem modis est sacrificium, ut signum et ut res. Sacrificium ergo secundum rem, quod sacrum facit, non potest offerre malus, et tale est sacrificium spirituale; sacrificium vero secundum signum, quod sacrum significat, potest offerre malus. Hoc autem dico de sacrificiis specialibus, non de generali sacrificio Redemptionis. Nam illud sacrificium in ministerio offertur tam a bonis sacerdotibus quam a malis, in re vero offertur ab ipso Summo Sacerdote, secundum quod dicit Augustinus, X De civitate Dei, quod ipse "estSacerdos offerens et ipse est oblatio". Dicendum igitur quod sacrificia illa figuralia de animalibus poterat offerre tam bonus quam malus, quia illa erant signa sanctificationis offerentis; sacrificia vero spiritualia, quae offert homo de se ipso, non potest offerre malus, eo quod illa sunt res sanctificationis offerentis; malitia autem non compatitur secum rem sanctificationis, nec e converso res sanctificationis malitiam.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicit de misericordia quod non est sacrificium, concedendum est, si non fiat propter Deum; unde non est simile de sacrificio corporali et spirituali, sicut iam dictum est.
b. Ad illud vero quod postea obicitur de mortificatione corporis, dicendum quod mortificatio corporis in hypocritis et haereticis non est sacrificium, sed mortificatio carnis debito modo facta et propter Deum et a Christianis, illa solum est sacrificium, quia illa est res sanctificationis. Unde Augustinus, X De civitate Dei: "Corpus nostrum cum temperantia castigamus. Si hoc, quemadmodum debemus, propter Deum facimus, ut non exhibeamus membra nostra "arma iniquitatispeccato, sed arma iustitiae Deo", ad Rom.6, 13, sacrificium est".
c. Ad illud vero quod obicit de sacrificio laudis, respondetur in Psalmo, super illud "sacrificium landishonorificabit me", Glossa: " "Sacrificium", nonquod scelerati cantant, sed "sacrificium laudis", non animalium, "honorificabit me". Nemo enim mihi offert hoc sacrificium et malus est, quia nemo [laudat] nisi bonus, ut si laudat et bene vivit; non enim laudat, si bene dicit et male vivit, nec qui bene vivit, sed sibi dat", supple laudem; et subdit: "Quiescat ergo a maliset offerat "sacrificium laudis"".
2. Ad illud vero quod superius obiciebatur quod sacrificium res divina est, concedendum est; sed res divina dicitur duobus modis: secundum signum et secundum essentiam. Rem divinam secundum signum possunt offerre, ut dictum est ; rem autem secundum essentiam non, ut spirituale sacrificium, quod offert homo de se ipso.
ARTICULUS IV
De personis offerentium in speciali.
Quarto quaeritur de personis offerentium in speciali. Quaeritur ergo de personis offerentibus in lege naturae. Legimus enim quod Abel obtulit sacrificium, Gen. 4, 4, similiter Noe, Gen. 8, 20, similiter Abraham, Gen. 15, 9-10 et 22,13, similiter Iacob, Gen. 46, 1.
I. Quaeritur ergo quare non similiter Isaac obtulit sacrificium aliquod, cum esset in illa linea Patrum de quibus nasciturus erat Christus, verum scilicet sacrificium.
[Solutio]: Ad hoc assignatur multiplex ratio. Prima est secundum litteram, quia Abel fuit principium et caput generationis suae, id est primae aetatis, Noe secundae, Abraham tertiae. ideo illis tamquam principalioribus competebat ut offerrent sacrificia in praefigurationem praedictam. Iacob vero fuit pater duodecim Patriarcharum, ex quibus duodecim tribus, quibus data est lex sacrificiorum; propterea illis quatuor competebat.
Secunda ratio est, quia per Noe post diluvium disseminatum est genus humanum simpliciter; per Abraham plurimum est multiplicatum: tum per Ismaelem, ex quoi orti sunt duodecim duces, ut Gen. 17, 20; tum per Isaac, unde Gen. 15, 5, 9 post promissionem de multiplicatione, statim subditur de sacrificio eius; similiter per Iacob multiplicatum est, quia habuit plures uxores ; isaac vero unica contentus non ita multiplicavit, et ideo non ita ei competebat sacrificiorum oblatio.
Tertia ratio, quae videtur potior, est, quia ipse Isaac in persona sua oblatus est in sacrificium, Gen. 22, 10, et ita expressissime praefiguravit Christum in se ipso. Ideo non oportebat quod praefiguraret illum in sacrificiis quae ipse offerret, quia illa minus proprie Christum praefigurabant.
Quarta ratio est allegorica, quia Isaac typum gessit contemplativorum, alii vero activorum. Contemplativa autem magis cedit in praemium quam in meritum, etsi utrumque, scilicet contemplativum et activum, contingat mereri, prout in via est, activa vero magis cedit in meritum, et ideo, quia sacrificia respiciebant meritum, competebant illis qui gerebant typum activorum.
II. Postea quaeritur de Melchisedech. Cum enim Melchisedech expressiorem tenuerit typum sacerdotis veri, id est Christi, quam Aaron, sicut probat Apostolus, Hebr. 7, 11, sacrificium autem tunc erat figura veri sacrificii futuri in Christo et a Christo, quare non legimus Melchisedech sacrificium obtulisse de animalibus sicut Aaron?
Solutio: Verum sacrificium Christi dupliciter consideratur. Uno modo, in quantum ipse Christus sub specie propria, id est in carne visibili, oblatus est in ara crucis. Alio modo, in quantum sub specie panis et vini dedit se ipsum discipulis in Coena et quotidie offertur in altari Ecclesiae. Primo modo posset dici quod sacrificium Aaron, quod erat ex carne visibili, expressius figuravit sacrificium Christi quam illud quod obtulit Melchisedech. Alio modo dicimus quod illud quod obtulit Melchisedech, scilicet panis et vinum, Gen. 14, 18, expressius figuravit verum sacrificium Christi futurum sub specie panis et vini in altari quam sacrificium Aaron, quia ibi non offertur caro in specie carnis visibilis, sed offertur invisibilis, et istud competit fidei, quae est de invisibilibus. Unde sicut lex naturae consonat Evangelio, ita congruum fuit ut sacerdos in lege naturae offerret sacrificium consimile sacrificio evangelico.
III. 1. Quaeritur etiam quare Moyses non obtulit aliquod sacrificium ante Legem, cum tamen ipse dixerit se hoc facturum, Exod. 5, 3, dicens Pharaoni: "Deus Hebraeorum vocavit nos, ut eamur viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro".
2. Praeterea, quare non sacrificaverunt filii Israel in Aegypto nisi tantum agnum paschalem, quod tamen fuit ex speciali praecepto Domini, Exod. 12, 3.
Respondeo: 1. Ad primum, quia, cum Moyses esset Legis lator, in qua dantur praecepta de ritu sacrificiorum, congruebat ut expectaret publicationem Legis antequam sacrificium offerretur, ut ostenderet auctoritate divinae Legis sacrificia esse offerenda. — Ad illud quod dixit Pharaoni: "Viam trium dierum ibimus ut sacrificemus Domino Deo", dicendum quod sic in dispositione decreverat faciendum, si eos Pharao libere dimisisset, sed postmodum, Pharaone indurato et diversis plagis flagellato, aliter mutatum est, quia forsitan, si dimissi fuissent libere, pervenissent ad Sina itinere trium dierum, in quo daretur eis lex sacrificiorum.
2. Ad aliud vero quod quaeritur quare non obtulerunt in Aegypto, responsio est litteralis, quia ea quae competebant ad sacrificia erant Aegyptiis abominabilia. Unde Pharaoni dicenti: "Ite, sacrificate Domina in terra hac", respondit Moyses: "Non potest ita fieri; abominationes enimAegyptiorum immolabimus Deo nostro". Ideo agnum paschalem sacrificaverunt nocte, ne ab Aegyptiis viderentur, quod est sacrificium institutum in memoriam liberationis de Aegypto, sicut patet ex Exod. 13, 3. Allegorica vero ratio est, quia Aegyptus significat peccatum; dum autem homo est in peccato, non congruit ut offerat sacrificium Deo. Item, agnus paschalis erat signum Redemptoris; ut significaretur ergo quod per Christum Redemptorem eramus liberandi ab Aegypto spirituali, ideo praeceptum est illis agnum paschalem sacrificare.