Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 5, C. 7

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 5, C. 7

DE INCHOATIONE SACRIFICIORUM.

Quaeritur postea de inchoatione sacrificiorum. Primo enim legimus ea obtulisse Abel et Cain, Gen. 4, 3-4.

Sed obicitur: 1. Videtur enim quod debuerunt incipere ab Adam, quia, sicut dicit Hugo de S. Victore, conveniens fuit ut semper medicina curreret cum morbo; sed morbus, pro quo oblatus est Christus, verum sacrificium, in cuius signum offerebant illa animalia, incepit ab Adam, scilicet ex quo lapsus est; ergo conveniens fuit ut a principio lapsus offerretur vel ipsum verum sacrificium vel cetera quae erant figura sive signa veri sacrificii tamquam medicina contra morbum.

2. Item, ad plura tenetur peccator quam innocens, quia tenetur ad opera satisfactionis; sed Adam peccator fuit aliquando, Abel autem innocens; ergo ad plura tenebatur Adam quam Abel, maxime quoad ea quae spectabant ad satisfactionem; sed huiusmodi erant sacrificia; ergo plus tenebatur Adam ad sacrificia offerenda quam Abel.

[Solutio]: Ad hoc respondetur quod sicut Ecclesia dicitur incepisse ab Abel, non ab Adam, et hoc quia Adam incidit in mortale peccatum post sanctitatem quam prius habebat, et ita si Ecclesia diceretur coepisse ab Adam, diceretur Ecclesia aliquando desiisse, quod est inconveniens, videlicet quod Ecclesia, postquam coepit, desierit. Praeterea, quia Abel primus fuit qui gessit expresse typum Ecclesiae propter innocentiam et virginitatem, quibus designavit innocentiam Ecclesiae et spiritualem integritatem, ita conveniens fuit ut ab Abel inciperet ritus colendi Deum, ad quem fuit institutio sacrificiorum.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod ab Adam inchoavit morbus, ergo et medicina, dicendum quod revera ab ipso inchoavit medicina, scilicet sacrificium contriti cordis, dilectionis et devotionis, sed non incepit ab ipso ipsius medicinae signum, scilicet visibile sacrificium, et hoc triplici ratione. Prima, quia ab ille, a quo coepit divinae inhonorationis exemplum, non debuit ritus sumi honorandi Deum; ab Adam autem coepit exemplum divinae inhonorationis, cum praevaricatus est divinum mandatum, Gen. 3, 6; unde Zachar. 13, 5: "Adam exemplum meum" ; sed ab illo debuit incipere ritus divini honoris qui fuit iustitiae et innocentiae primum exemplum. — Secunda ratio est, quae supra dicta est, quia, cum Ecclesia sit aggregatio fidelium colentium Deum, ab illo, a quo incepit Ecclesia, debet incipere ritus colendi Deum, et ita oblatio sacrificiorum; ab Adam autem non debet dici incepisse Ecclesia, sed ab Abel. — Tertia ratio est, quia, sicut dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram, Adam erat vir spirituali mente praeditus, unde etiam post lapsum convertebat se potius ad interius sacrificium, quod est contriti cordis; alii vero, non ita praediti, converterunt se ad sacrificium exterius. Unde conveniens fuit ut prius in Adam praecederet .oblatio sacrificii interioris spiritualis, postmodum vero in filiis eius sequeretur oblatio sacrificii exterioris materialis, ut in illis primis utriusque sacrificii praeberetur exemplum.

2. Ad aliud, vero quod obicitur quod ad plura tenebatur peccator Adam quam innocens Abel, dicendum quod verum est, non tamen propter hoc sequitur quod teneretur ad sacrificia. Sacrificia enim primo et principaliter fuerunt instituta in remedium originalis, secundum quod dicit Gregorius: "Quod apud nos valet aqua baptismi, hoc apud antiquos vel pro parvulis sola fides vel pro adultis virtus sacrificiorum". Quia ergo in Adam non fuit originale peccatum distinctum ab actuali, non competebat ei offerre sacrificium visibile, quod quasi distincte et immediate institutum est contra originale; in filiis vero Adae primo fuit distinctum actuale et originale, unde conveniebat ut ab ipsis primo sacrificia offerrentur.

PrevBack to TopNext