Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 5, C. 8

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 5, C. 8

DE DIFFERENTIIS SACRIFICIORUM.

Consequenter quaeritur de differentiis sacrificiorum. Et quaeritur primo de primis differentiis sacrificiorum quae erant ante Legem et in Lege; secundo, specialiter de differentiis sacrificiorum habitis ante Legem; tertio, de differentiis sacrificiorum in Lege.

ARTICULUS I

De primis differentiis sacrificiorum ante Legem et in Lege.

Quantum ad primum obicitur sic: 1. Ante Legem et in Lege legitur duplex differentia sacrificii. Quaedam, quae fuerunt in materia sensibili, ut de animalibus, cuiusmodi fuit sacrificium Abel ; quaedam vero in materia vegetabili, ut in fructibus terrae, cuiusmodi fuit oblatio Cain, Gen. 4, 3. Item, similis oblatio legitur post diluvium. Nam Noe obtulit sacrificium in materia sensibili de pecoribus, Gen. 8, 20; Melchisedech vero de materia vegetabili, panem et vinum, Gen. 14, 18; item, in Levit. 1, legitur oblatio sacrificii de animalibus, et similiter 3 et 4; in 2, 1 vero legitur oblatio de simila seu panibus. Quaeritur ergo unde processerit haec differentia sacrificii.

2. Item, in Lege invenitur differentia alia. Nam, cum duplex esset altare, altare holocaustorum et altare thymiamatis, in altari thymiamatis offerebatur sacrificium thymiamatis mane et vespere, sicut habetur Exod. 30, 7—8, super altare vero holocaustorum offerebantur alia duo genera sacrificiorum, sicut legitur Levit. 1, 3 et 2, 2. Quaeritur ergo quare haec differentia sacrificii non fuit ante Legem in lege naturae sicut et alia duo.

3. Item, in Nova Lege offertur incensum thuris, quod est sicut sacrificium thymiamatis. Si ergo lex naturae magis consonat Legi Novae quam lex Moysi, videtur quod potius hoc genus sacrificii, quod est de thure vel thymiamate, debuit esse in lege naturae.

4. Item, quare in Nova Lege habemus aliquod repraesentativum sive conforme sacrificii thymiamatis vel incensi, et non aliquod repraesentativum sacrificii de animalibus sive de panibus?

5. Item, quae potuit esse ratio quod sacrificium de animalibus primo oblatum fuit ab Abel iusto, sacrificium vero de frugibus a Cain peccatore? Respondeo: 1. Ad primum, cum institutio sacrificiorum, sive in lege naturae sive in lege Moysi, fuerit ad significationem et figuram sacrificii redemptionis in Christo, sacrificium autem redemptionis dupliciter erat offerendum, visibiliter et invisibiliter: visibiliter in crucis tormento, invisibiliter in Sacramento, ab institutione sacrificiorum prima debuit duplex signum procedere. Unum, quod figuraret sacrificium Christi in ara crucis offerendum in specie assumptae carnis, et quoad hoc fuit necessaria differentia sacrificii in carne sensibili. Unde dicit Augustinus, Contra Faustum: "Promissivas figuras in victimis animalium celebrari oportebat propter emundationemfuturae carnis et sanguinis, per quam unam victimam fieret remissio peccatorum". Aliud, quod figuraret sacrificium carnis Christi in altari offerendum sub specie panis et vini, ad cuius figuram necessaria fuit alia differentia sacrificiorum in frugibus seu pane et vino, quia, sicut dicitur, I Cor. 10, 16: "Calix benedictionis nonne communicatio sanguinis Christi est? Panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est" ?

2. Ad secundum vero quod quaeritur qua re in lege naturae non fuit sacrificium incensi, dicendum quod sacrificium Christi ad nostram redemptionem duplex fuit, spirituale et corporale. Spirituale fuit sacrificium devotionis et amoris salutis humani generis, quod sacrificium obtulit in mente; corporale fuit sacrificium mortis, quam sustinuit in cruce vel quae repraesentatur in Sacramento sub panis specie. Necessaria igitur fuit praefiguratio sacrificii spiritualis quod obtulit Christus in abdito devotae mentis, et quoad hoc fuit figura sacrificii thymiamatis, quod offerebatur in altari interiori; et praefiguratio sacrificii corporalis, quod obtulit in carne. Et hoc dupliciter, ut dictum est: sensibiliter in cruce, et quoad hoc erat figura sacrificii carnis sensibilis; et insensibiliter in altari sub specie panis et vini, et quoad hoc erat figura sacrificii in re insensibili frugum panis et vini. Utrumque autem sacrificium offerebatur super altare exterius, quod dicebatur altare holocaustorum. Notandum ergo quod secundum dispensationem manifestationis maioris, quae debuit esse, sicut dicit Augustinus et Hugo de S. Victore, in signis redemptionis secundum decursum temporis magis et magis, conveniebat ut in lege naturae darentur primo signa sacrificii corporalis; postea vero in lege Moysi, quae, sic ut dicit Augustinus, est ad Christi gratiam dirigens, et ad Rom. 7, 14: "Scimus quoniam Lex spiritualis est", dicit Apostolus, adderentur signa sacrificii spiritualis. Quia ergo thymiama erat signum sacrificii spiritualis Christi, non conveniebat ut offerretur ante lationem Legis.

3. Ad tertium vero quod obicit quod lex naturae magis conformatur Evangelio, dicendum quod quaedam dicuntur esse in lege naturae quantum ad dictamen, quaedam vero quantum ad statum. Quantum ad dictamen in lege naturae sunt praecepta moralia; quantum vero ad statum in lege naturae fuerunt signa sive sacramenta reparationis futurae. Illa sunt in lege naturae et ex lege, ista vero in lege naturae sunt, sed non ex lege naturae, immo principaliter ex divina institutione seu inspiratione. Dicendum ergo quod simili modo in lege Moysi sunt praecepta et sacramenta; similiter in Lege Nova praecepta sunt et sacramenta. Si ergo comparemus legem Evangelii ad legem naturae et legem Moysi, maior conformitas s est legis Evangelii ad legem naturae in praeceptis, quae per se sunt legis naturae, quam in praeceptis legis Moysi, quae per se sunt ipsius. Maior vero conformatio est legis Evangelii ad legem Moysi in sacramentis quam legis naturae, quia sacramenta Legis expressiora sunt et amplioris determinationis quam sacramenta in statu legis naturalis; propterea in sacramentis plus conformatur lex gratiae legi Moysi quam legi naturae.

4. Ad quartum dicendum quod sacrificium incensi in Nova Lege aliter est quam in Lege Veteri. Ibi enim erat sacrificium in signum futuri sacrificii, scilicet spiritualis Christi; hic vero non est figura futuri, sed repraesentatio sacrificii praeteriti Christi in passione vel praesentis in altari. Tamen illis tribus sacrificiis correspondentia sunt tria in sacrificio altaris: nam in sacrificio altaris est caro contenta, panis in Sacramento, incensum in mysterio.

5. Ad ultimum vero dicendum quod, cum duplex sit sacrificium carnis Christi, unum, quod ipsemet: obtulit in cruce, ut ille sacerdos, de quo dicit Apostolus, Hebr. 7, 26: "Pontifex sanctus, innocens, impollutus", ideo competebat ut figura huius offerretur ab innocente et iusto Abel; aliud, quod offertur a ministro in Sacramento sub panis specie, ideo, quia illud sacrificium potest offerri a malo ministro et peccatore, primo figura huiusmodi sacrificii praecessit in Cain iniusto et peccatore.

ARTICULUS II

De differentia sacrificiorum ante Legem.

Postea quaeritur de differentia sacrificiorum pro tempore ante Legem.

1. Quaeritur igitur quare in primis sacrificiis Abel et Cain solum determinantur, genera rerum, Gen. 4, 3-4: "Factum est ut offerret Cain de fructibusterrae Domino, Abel quoque obtulit de primogenitis gregis". Consequenter vero in aetate secunda post diluvium determinantur sacrificia secundum mundum et immundum, Gen. 8, 20: "Tollens Noe de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta". Postea vero in tertia aetate in Abraham determinatur sacrificium faciendum de sensibili irrationabili, ut Gen. 15, 9, de gressibilibus et volatilibus; postmodum in re rationali, ut in filio suo Isaac, Gen. 22, 2. Quaeritur quae est ratio huius differentiae.

2. Item, quaeritur quare soli Abrahae duplex indicitur sacrificium ante Legem, primo in re irrationali, de animalibus, Gen. 15, 9, postea in re rationali, ut in filio, Gen. 22, 2.

3. Item, quaeritur quare in primo sacrificio, quod obtulit de animalibus, Gen. 15, 10, praecipitur ei ut dividat gressibilia, non autem volatilia. Simili enim modo praecipitur, Levit. 1, 12, 15, quod gressibilis dividantur, volatilia vero indivisa efferantur.

4. Item, quaeritur, cum triplex sit differentia praecipua sacrificii de animalibus - prima, quae dicitur hostia holocausti, secunda, quae dicitur hostia pacifica seu salutaris, tertia quae dicitur hostia seu victima pro peccato quae differentia habetur Levit. 1, 3, 3, 1, et 4, 3 - quare ante lationem Legis non legatur oblata fuisse hostia pro peccatu, sed solum holocausta et pacifica. Similiter in latione Legis, Exod. 20, non fit mentio nisi de holocaustis et pacificis; unde, Exod. 20, 24, dicitur: "Altare de terra facietis mihi, et offeretissuper illud holocausta et pacifica vestra". Similiter in initione foederis cum Deo, Exod. 24, 5, dicitur: "Obtulerunt holocausta, immoluveruntquevictimas pacificas Domino". De hostia vero seu victima pro peccato non fit sermo nisi in Levit. 4, 3, post Legem datam in tabulis lapideis.

Obicitur: a. Videtur quod e contrario prius deberent offerri victimae pro peccato, quia semper erat morbus peccati, et ita semper cum eo debebat currere medicina. Medicina autem erat victima pro peccato ut huiusmodi, et ita spectabat ad necessitatem; holocausta autem et victima pacificorum quasi ad supererogationem, quia haec quamdam perfectionem designabant; prius autem est quod est ad necessitatem quam quod est ad supererogationem. Ergo et ante Legem et in principio potius videtur fuisse determinandum de victima pro peccato quam de holocaustis et pacificis.

b. Item, videtur ex statu populi, qui rudis erat, hoc idem. Videtur enim ex hoc quod minus spirituale sacrificium deberet eis prius determinari vel tradi.

Respondeo: 1. Ad primum, cum, sicut supra dictum est, sacrificia illa essent signa veri sacrificii Christi, secundum quod maior erat approximatio ad sacrificium verum, conveniebat ut maior et maior fieret determinatio et declaratio circa res sacrificandas, ut per signum expressius magis ac magis esset declaratio veritatis. Notandum ergo quod, sicut supra habitum est, gradus fuerunt in ipsa determinatione, ut primo in sacrificio Abel determinaretur fieri in carne; secundo, in sacrificio Noe determinaretur futurum in carne munda; tertio, in sacrificio primo Abrahae specificaretur amplius in gressibilibus et volatilibus, in signum quod Christus erat futurus simul comprehensor et viator: comprehensor figurabatur esse per volatilia, viator per gressibilia; quarto vero, in sacrificio Abrahae ulterius determinabatur fieri in carne humana, cum praecipiebatur ei offerre filium suum. Haec igitur est ratio praedictae differentiae sacrificiorum.

2. Ad secundum quod quaeritur de duplici praecepto Abrahae, dicendum quod, secundum divinas et humanas historias in Abraham prae ceteris probatus fuit zelus latriae Conditoris, propter quem et plura sustinuit, ut incendium Chaldaeorum, et patriam et parentes deseruit, sicut patet Gen. 11. Unde et ei primo expressa est promissio humanationis Redemptoris: "Insemine tuo benedicentur omnes gentes", Gen. 22, 17. Propter quod ipsi figurale sacrificium congruebat duplex: unum, quod repraesentaret sacrificium Christi per similitudinem generis, ut sacrificium de animali; aliud, per similitudinem Speciei: propter quod datur ei praeceptum de immolatione filii.

3. Ad tertium quod quaeritur de primo sacrificio quare gressibilia dividuntur et non volatilia, duplex ratio assignatur: allegorica et litteralis. Allegorica, quia aves significant contemplativos, qui debent habere cor indivisum in unum, iuxta illud Psalmi: "Unam petii a Domino" ; gressibilia vero significant activas, qui per multas curas dividuntur, ideo significantur per Martham, Luc. 10, 41: "Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima". Litteralis est in memoriam poenae originalis. Gressibilia enim habent ortum de terra, Gen. 1, 24, quae maledicta est propter peccatum Adae, Gen. 3, 17; volatilia vero ex aqua, quae non fuit maledicta, sed benedicta, Gen. 1, 20. In typo ergo poenae originalis ostendebatur quod in gressibilibus esset maior indigentia sanctificationis quam in avibus, propter terrae maledictionem, quod theologica consideratione planum est.

4. Ad quartum quod quaeritur quare ante Legem non legitur differentia hostiae pro peccata, in consequenti manifestius erit. Tamen ad praesens notandum est quod, sicut dicitur ad Rom. 4, 15: "Ubi non est Lex, nec praevaricatio", ante Legem peccatum erat absolute; sed, data Lege, peccatum erat et praevaricatio. Ideo peccantes post datam Legem indigebant ampliori remedio, ut cum ante Legem in remedium sufficerent hostiae holocausti et pacificorum, et etiam data Lege, antequam introducta esset praevaricatio, sicut iam ostendetur, tamen, interveniente praevaricatione, necessarium fuit ut introduceretur novum genus sacrificii, videlicet hostia pro peccato, quod esset speciale remedium praevaricationis.

ARTICULUS III

De differentiis sacrificiorum in Lege.

Quaeritur postea de differentiis sacrificiorum in Lege.

I. Omissa igitur sacrificio thymiamatis, quod offerebatur super altare inferius, quaeritur de sacrificiis quae offerebantur super altare exterius, quae erant in duplici differentia, sicut supra dictum est.

1. Est igitur primo quaestio de sacrificiis in materia insensibili, quare, sive in sacrificiis sive in libamentis, concurrerent panis vel eius materia, vinum, oleum, et adderetur thus et sal: thus in aliquibus, sal in omnibus, Levit. 2.

2. Item, quare in pane sive eius materia nunc offerrentur spicae, nunc simila, nunc panis ?

3. Item, quare panis offertur nunc coctus in clibano, nunc in sartagine, nunc in craticula ?

Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod duplex est ratio praedictae differentiae oblationis: litteralis et spiritualis. Litteralis est ut honorificetur Deus, iuxta illud Prov. 3, 9: "Honora Dominum de tua substantia", ut largitor bonorum necessariorum homini vel ad sustentamentum vel ad condimentum vel ad medicamentum. Ad sustentamentum de esibili offertur sacrificium panis, de potabili vinum. Ad condimentum, de excitativis appetitus offertur ei sal; de delectantibus appetitum, oleum. Ad medicamentum, de aromaticis et consolidativis offertur ei thus, ut ex iis communioribus et ad necessitatem hominis sine difficultate magna occurrentibus, protestarentur in sacrificio Deum bonorum omnium largitorem. — Allegorica vero ratio est respectu sacrificii Christi. Nam, sicut dicunt Sancti, panis sacramentum est carnis, vinum sacramentum est animae seu sanguinis, oleum figurat gratiam, sal scientiam, thus orationem Domini Salvatoris, sicut alias manifestatur.

2. Ad secundum vero dicendum quod litteralis ratio manifesta est in hoc quod dictum est. - Allegorica vero ratio est respectu sacrificii Christi, quod consideratur tripliciter: in fide Patrum pro statu legis naturae, et sic erat ut spica; in fide Patrum pro statu Legis scriptae, et sic per doctrinam Legis et Prophetiae tritum erat, ut simila; in fide Patrum quantum ad statum gratiae, et secundum hoc est velut coctus panis et formatus in perfecta humanitate: "Hic est enim panis, qui de caelo descendit", Ioan. 6, 50.

3. Ad tertium dicendum quod, cum panis figuret sacrificium Christi in assumpta carne, sicut ipsemet dicit in Ioan.: "ego sum panis", consideratur ut in Virginis utero coctus igne, hoc est conceptus de Spiritu Sancto; et consideratur ut laborans in mundo, et sic ut coctus in sartagine; et consideratur ut afflictus et adustus in cruce, et sic est ut panis in craticula.

II. Deinde quaeritur de differentia sacrificiorum Legis de animalibus. Et erat triplex differentia: una, quae dicebatur holocaustum; alia, quae dicebatur pacifica; tertia, quae dicebatur hostia pro peccato. Circa quas differentias quaeruntur plura.

Primo de ratione distinctionis: Nam dicunt quod sicut triplex est status hominum, incipientes, proficientes, perfecti, hostia pro peccato pertinet ad incipientes sive ad statum poenitentiae; hostia pacificorum ad proficientes sive ad statum iustitiae in impletione mandatorum; holocaustum, ad perfectos sive ad statum superemgationis in impletione consiliorum.

Sed contra hoc obicitur: 1. Nam in Psalmo dicitur: "Holocaustum pro peccato non postulasti", ibi dicit Glossa: "Holocaustum pro peccato fiebat". Ergo non distinguitur holocaustum ab hostia pro peccato.

2. Item, ante Legem offerebantur sacrificia pro peccato ; sed ante Legem non leguntur offerri nisi holocausta et pacifica ; ergo non distinguuntur ab hostia pro peccato.

3. Item, Levit. determinatur duplex differentia pacificorum: una pro gratiarum actione, alia ex voto ; sed gratiarum actio in quolibet statu debet fieri, quia in quolibet exhibetur beneficium a Deo; votum autem pertinet ad perfectionem, ut patet; ergo hostia pacificorum vel circuit omnem statum ratione gratiarum actionis vel, si determinat sibi aliquem statum, determinat sibi statum perfectorum, non proficientium ut huiusmodi, et hoc ratione voti.

4. Item, quaeritur quare holocaustum praecipiatur fieri de gressibilibus et volatilibus, Levit. 1, hostia vero pacificorum tantum de gressibilibus. — Si dicatur quia istud est ratione perfectionis - contra: hostia pro peccato praecipitur fieri de volatilibus, Levit. 5, 7, quod tamen minoris perfectionis est sacrificium quam hostiae pacificorum.

5. Item, species pacificorum sunt duae: una pro gratiarum actione, alia ex voto. Sed haec duo pertinent ad contemplativam vitam et activam; cum ergo illae duae differentiae, activae et contemplativae, significentur per gressibilia et volatilia, hostia pacificorum debet esse de gressibili et volatili.

6. Item, quaeritur quare in holocausto assumitur tantum mas in gressibilibus, Levit. 1, 10, in pacificis vero masculus et femina, Levit. 3, 1.

7. Item, quaeritur de hostia pro peccato quare hostia pro peccato recipit differentias secundum differentias personarum. Nam alia offertur pro peccato sacerdotis, alia pro peccato principis, alia pro peccato multitudinis, alia pro peccato personae privatae divitis, alia pro peccato pauperis, Levit. 4, cum similiter in aliis statibus sit accipere gradus differentium personarum.

8. Item, quaeritur quare de hostia holocausti nihil cedit in usum offerentis, de hostia vero pacificorum aliquid cedit in usum offerentis, aliquid in usum sacerdotis, de hostia vero pro peccato nihil cedit in usum offerentis, aliquid tamen cedit in usum sacerdotis, sicut patet ex Levit. 6 et 7.

9. Item, quaeritur quare omne sacrificium sacerdotum totum igne consumeretur, sicut patet Levit. 6, 23: "Omne sacrifium sacerdotumconsumetur, nec quisquam comedet ex eo".

10. Item, quaeritur de illa differentia hostiae "pacificoram", Levit. 7, 15-17, ubi dicitur quod, si "hostia pacificorumest pro gratiarum actione", comedebantur "carnes eadem die; si" ex "voto, similiter" edebantur "eadem die, sed si quid in crastinum" remanebat, "vesci licitum" erat; "quidquid autem dies tertius invenerit, ignis consumet". Videtur quod potius econverso debeat esse; nam ad votum statim sequitur obligatio reddendi, iuxta illud Psalmi: "Vovete et reddite". Sacrificium autem spirituale voti designatur in sacrificio pacificorum, quod offertur ex voto; ergo eadem die debuit comedi illa hostia, ut ostenderetur quod die eadem, qua aliquid vovimus, debemus reddere. — Praeterea, in hostia, quae pro gratiarum actione offertur, significatur "sacrificium laudis" ; sed, recepto beneficio a Deo, non videtur quod statim teneamur ad laudes; ergo non debuit dici quod eadem die comederetur.

Respondeo: Ad primum dicendum quod illa triplex differentia hostiarum accipitur tribus modis: primc respectu sacrificii Christi in remedium peccati; secundo, respectu spiritualis sacrificii humani; tertio, respectu causarum offerendi.

Respectu sacrificii Christi, secundum quod sunt in remedium peccati, accipitur haec differentia sic: quia aut est peccatum contra ordinem rationalis naturae aut est peccatum contra ordinem rationis aut est peccatum contra ordinem Legis scriptae. Peccatum contra ordinem rationalis naturae est peccatum originalis culpae, et eius sequela peccatum veniale; peccatum contra ordinem rationis est peccatum actuale mortale, quod est malum secundum se; peccatum vero contra ordinem Legis scriptae est peccatum quod dicitur praevaricatio, quod est malum ex prohibione. Dicendum igitur quod in figura veri sacrificii Christi, per quod est remedium omnis peccati, offerebatur holocaustum ratione originalis et venialis peccati; unde et holocaustum pro peccato erat sacrificium vitulae rufae, Num. 19, quod exponit Apostolus de sacrificio Christi, ad Hebr. 9, 11 et ultimo, 13, secundum quod est specialiter in remedium originalis. - Item, quia in remedium venialis offertur holocaustum, sicut habetur Iob ultimo, 8, ut qui contra Iob peccaverant venialiter, dicitur eis: "offerte pro vobis holocaustum". - Item, ratione actualis mortalis, per quod discordamur a Deo, offerebatur hostia pacificorum, quia per Christum habemus reconciliationem ad Deum, sicut dicitur ad Rom. 5, 1: "Iustificati ex fide, pacem habemus per Christum ad Deum" ; et iterum ibi dicitur: "Reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius". — Item, ratione praevaricationis Legis offerebatur hostia pro peccato quia per Christum sumus liberati a Legis praevaricatione; unde, Gal. 4, 4, dicitur Christus factus "sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, redimeret" ; et ad Hebr. 9, 15: "Et ideo Novi Testamenti Mediator est, ut, morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priori Testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis".

Item, alio modo accipitur haec differentia respectu spiritualis sacrificii humani; secundum quod sunt in exercitium boni, et hoc tripliciter: vel satisfactionis peccatorum, et quantum ad hoc hostia pro peccato; vel iustitiae, in impletione mandatorum, et quantum ad hoc est figura hostia pacificorum; vel supererogationis, in impletione consiliorum, et secundum hoc est figura holocaustum. Unde in Psalmo: "Holocausto medullata offeram tibi", Glossa: "Animam totam igne caritatis inflammatam" ; et haec differentia accipitur ratione spiritualis sacrificii humani, quod tripliciter figuratur.

Item, respectu causarum offerendi sumitur haec triplex differentia si quia secundum litteram holocaustum sacrificium erat, quod offerebatur Deo ex amicitia sola suae bonitatis; hostia pacificorum, quod offerebatur ex debito beneficii accepti: uncie dicebatur pacifica, quia offerebatur pro pace habita vel habenda, et hostia salutaris, quia offerebatur pro salute habita vel habenda; hostia pro peccato offerebatur ex necessitate remissionis peccati.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod non videtur distingui holocaustum ab hostia pro peccato, iam patet responsio, quia, sicut habitum est, duplex erat differentia holocausti: una, quae offerebatur pro peccato generali, ut sacrificium vitulae rufae; alia vero erat quae non offerebatur pro peccato, sed amicitia seu amore puro. Item, illa, quae offerebatur pro peccato distinguitur ab hostia, quae specialiter dicitur offerri pro peccato quia holocaustum non offerebatur nisi pro peccato generali, quod erat figura originalis, vel pro peccato veniali vel pro peccato sacerdotis in figuram sacrificii Christi, qui sine peccato obtulit se pro aliorum peccatis; hostia vero pro peccato specialiter dicta erat secundum suam primam intentionem pro peccato praevaricationis in transgressione Legis.

2. Ad secundum quod obicit quod ante Legem non erat hostia pro peccato, sed solum holocaustum et pacifica, concedendum est; sed tunc holocausta offerebantur pro peccato originali vel veniali, pacifica vero pro reconciliatione ad Deum contra actualem culpam mortalem; postea vero, ut dictum est, contra praevaricationem addita est hostia pro peccato, data Lege.

3. Ad tertium quod obicit de hostia pacificorum, quae duplex est, dicendum quod est gratiarum actio procedens ex amicitia caritatis, quo modo gratiarum actio est in figura holocausti; et est gratiarum actio ex debito iustitiae in receptione beneficii, quo modo figuratur in hostia pacificorum, quae offerebatur pro gratiarum actione. Item, votum fit Deo dupliciter: uno modo ex intuitu et amore divinae bonitatis, quo modo votum respicit statum supererogationis; alio modo ex intuitu et spe beneficentiae seu salutis, quo modo pertinet votum ad statum iustitiae, et designabatur in hostia pacificorum, quae offerebatur ex voto, quale fuit votum Iacob, Gen. 28, 20, 22: "Vatum vovit, dicens: Si dederit mihipanes ad vescendum" etc., de cunctis, "quae dederis mihi, decimas afferam tibi".

4. Ad quartum dicendum quod hostia pacificorum pertinet ad statum iustitiae, ut dictum est ; iustitia autem est in exercitio activae; exercitium autem activae designatur in gressibilibus, sicut elevatio contemplativae in volatilibust; ideo ratione figurae non competit hostiae pacificorum ut fiat de volatilibus. Holocaustum vero utramque differentiam recipit, quia in statu supererogationis, scilicet activae et contemplativae. — Ad illud vero quod obicitur quod volatilia offeruntur in hostia pro peccato, dicendum quod in hostia pro peccato non offertur volatile quia volatile, sed quia gemens: unde offertur turtur et columba; gemitus autem pro peccatis pertinet ad statum poenitentiae, quemadmodum gemitus pro desiderio caelestis patriae pertinet ad statum supererogationis sive perfectae caritatis.

5. Ad quintum vero patet responsio ex iam dictis. Nam votum fit dupliciter. Est enim votum respectu actionis, et illud pertinet ad statum iustitiae, figuratum in hostia pacificorum ex voto, et convenit designari in gressibili. Et est votum respectu divinae vacationis, quod pertinet ad statum supererogationis et hostiam holocausti, quod habet figurari in volatili.

6. Ad sextum dicendum quod masculus figura est perfectionis, femina imperfectionis; statui autem supererogationis non competit nisi anima perfecta, in statu vero iustitiae est differentia animae perfectae et imperfectae.

7. Ad septimum dicendum quod status personae aggravat peccatum et causa peccati tota ex nobis est. Unde plus peccat praelatus quam subditus, et in praelatis plus peccat sacerdos quam princeps, et praelatus spiritualis plus quam praelatus saecularis. Item, plus peccat in subditis dives quam pauper, aliis paribus; et iterum maius est peccatum multitudinis quam personae alicuius singularis. Quia ergo secundum modum peccati debet hostia pro peccato offerri, ideo hostia pro peccato differentiam recipit secundum differentiam personarum. Item, ex parte alia, bonum totum Deo tribuendum est, sive in statu iustitiae sive in statu supererogationis, non personae hominis. Sola autem differentia est ibi secundum differentias actionum, quae differunt secundum perfectum et imperfectum, vel perfectum magis et minus, quae est differentia secundum qualitates actionum vel secundum genera ipsarum actionum. Propterea, in hostia pacificorum et holocausti non ponitur differentia secundum differentias personarum, sed secundum discretionem d ipsorum sacrificiorum, ut in pacificis mas et femina, ad significandam differentiam secundum perfectum et imperfectum ; in holocaustis gressibile et volatile, ad significandum perfectum et magis perfectum; et in utrisque, de ovibus, bobus et capris, ad significandas differentias actionum: in innocentia declinandi quod malum est, quae figuratur in ove ; et prudentia discernendi quod bonum et malum est, quae designatur in capra, quae habet acutum visum; et strenuitate exequendi quod bonum est, quae designatur in bove.

8. Ad octavum vero dicendum quod in sacrificio spirituali, quod offerimus in devotione bonae voluntatis, triplex est conditio. Una est in statu supererogationis, in quo non potest quis uti sua voluntate propter abrenuntiationem. Alia, in statu poenitentiae, in quo similiter non debet quis uti sua voluntate propter praevaricationem sive transgressionem. Tertia est in statu iustitiae, in qua quis potest uti sua voluntate ordinate sub Deo et sub Ecclesia. In primo statu, propter abrenuntiationem voluntatis ex voto, tota voluntas debetur Deo, cui debet reddi votum, et istud figuratur in holocausto, quod totum incenditur ad honorem Dei. In secundo vero, propter praevaricationem, qua amisit propriam libertatem, voluntas debet offerri per contritionem Deo et per confessionem sacerdoti ad satisfaciendum secundum arbitrium Ecclesiae; et illud figuratur in hostia pro peccato, in qua una pars cremabatur ad honorem Dei, alia pars cedebat in usum sacerdotis, nihil tamen in usum offerentis. In tertio statu voluntas relinquitur propriae libertati, dum tamen subiecta sit Deo et ordinata per intentionem, et similiter sub Ecclesia seu sacerdote ordinata per obeditionem ; et istud figuratur in hostia pacificorum, culus una pars offertur ad honorem Dei, alia cedit in esum sacerdotis, alia in esum offerentis.

9. Ad nonum dicendum quod hoc fuit propter figuram sacrificii Christi, veri sacerdotis, quod in sacerdotis sacrificio figurabatur, quod quidem sacrificium ex perfecta caritate Deo Patri oblatum est; unde in Psalmo: "Holocaustum medullatum offeram tibi", id est, "me ipsum cum medulla intimi amoris" ; vel ad significationem perfectionis sacerdotis, qui pro quocumque statu perfecta caritate debet ardere, sive conteratur de peccatis, quod est hostia pro peccato, sive impleat praecepta, quod est hostia pacificorum, sive supereroget consilia, quod est specialiter holocaustum.

10. Ad ultimum vero dicendum quod ratio illius differentiae in comestione hostiae pacificorum est differentia obligationis ex receptione beneficii et ex promissione voti. Nam, quia, recepto beneficio, statim tenemur gratias referre Deo, non praecurrente deliberatione vel sequente aliqua promissione, ideo dicitur quod hostia pacificorum eadem die debet comedi, quia statim, recepto beneficio, actu vel habitu gratia debet reddi. In voto vero praecurrit deliberatio quasi prima dies ; sequitur promissio quasi secunda dies, et in utroque statu deliberationis et promissionis licitum est votum reddere vel implere; tertia vero dies intelligi potest status remunerationis post mortem, in quo non erit fas votum impleri.

PrevBack to TopNext