Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 6, Praeambulum

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 6, Praeambulum

DE CESSATIONE CAERIMONIALIUM PRAECEPTORUM.

Ordine consequenti inquirendum est de cessatione caerimonialium praeceptorum. Circa hoc autem duplex error eliminandus est: error Iudaeorum, qui recipiunt Scripturam Veteris Testamenti, qui asserunt caerimonialia praecepta semper esse servanda; et error Ebionitarum, qui cum observantia Evangelii legales caerimonias simul custodiendas Christianis dixerunt. Ad eliminandum ergo utrumque errorem isto ordine procedemus: Quaerentes primo in generali utrum observantia caerimonialium semper sit in praecepto; secundo, specialiter de sacrificiis, circumcisione et sabbato; tertio, utrum observantia caerimonialium sit indifferens tempore gratiae.

PrevBack to TopNext