Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 6, C. 1

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 6, C. 1

UTRUM CAERIMONIALIA SEMPER SINT IN PRAECEPTO.

Ad primum igitur sic possunt arguere adversarii veritatis: 1. Baruch 4, 1: "Hic est liber mandatorum Deiet lex, quae est in aeternum; omnes qui tenent eum invenient vitam", et loquitur de Lege data populo Israeli. Sed quod manet in aeternum debet observari sine fine; ergo tempore gratiae debemus servare Legem quantum ad omnia legalia.

2. Si dicatur quod intelligitur de Lege quantum ad moralia, quod ipsa manet in aeternum - contra: Matth. 5, 18: "Amen dico vobis, iota unum aut unus apex: non praeteribit a Lege, donec omnia fiant", ibi dicit Glossa: "Ioto, quae est decima littera, significat praecepta Decalogi; "apex"vero, qui non est littera, sed signum litterae, significat praecepta significativa, sicut figuralia" etc. Ergo intelligitur de moralibus et figuralibus omnibus; ergo tenemur omnia implere et observare.

3. Item, Matth. 5, 19: "Qui solverit unum de mundatis istis minimis, minimus vocabitur in regno caelorum", id est vilis et abiectus vocabitur "ab iis qui erunt "in regno coelorum"" ; et dicit ibi Interlinearls: "Minima mandata sunt, quae inchoant homines". Sed haee fuerunt mandata legalia; ergo erit minimus, id est reprobus, qui solverit illa et non observaverit; ergo semper sunt observanda.

4. Item, istae similitudines sunt utiles ad informationem animae rationalis, sicut dicit B. Augustinus, Contra Faustum: "Hae similitudines rerum in locutionibus et observationibusfiguratis propter quaerendi et comparandiexercitationem rationales mentes utiliter et suaviter movent". Sed quidquid est suave et utile ad movendam animam rationalem semper debet manere et observari et non evacuari, quia omne tale ad salutem ordinat; si ergo figuralia et legalia omnia sunt huiusmodi, manifestum est quod semper debent observari.

5. Item, Augustinus, in Quaestionibus Veteris Testumenti: "Implere Legem nihil aliud est quam plene addere; Legem autem hoc est adimplessemanentibus praeteritis nova addere". Si ergo Christianus implet Legem, constat quod manentibus praeteritis ipse addit nova; ergo adhuc manent praeterita, nec tollitur aliquid quod Legis sit; ergo adhuc debent omnia legalia observari.

6. Item, Deuter. 27, 1, recitatis mandatis tam moralibus quam caerimonialibus, praecepit Moyses et seniores Israel populo, dicentes: "Custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie" ; et paulo post, secundum Septuaginta: "Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scriptasunt in libro Legis huius, ut faciat ea". Item, Deuter. 28, 15, 16: "Si audirenolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias et facias omnia mandata eius et caerimonias, quas ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae. Maledictus eris in civitate" etc. Omne igitur mandatum, tam caerimoniale quam morale, praecipit indifferenter observari sine termini praefinitione et maledictioni subicit omnem transgredientem vel unum de mandatis, nullum excipiens hominem aut mandatum; omne igitur indifferenter sine termino est observandum.

7. Item, Lex tam in praeceptis moralibus quam in caerimonialibus continet veritatem; unde in Psalmo: "Lex tua veritas" ; sed, sicut dicitur in alio loco Psalmi: "Veritas Domini manet in aeternum" ; ergo Lex quantum ad praecepta moralia et caerimonialia manet in aeternam.

8. Item, ad Rom. 7, 12: "Mandatum sanctum, iustum et bonum", quod intelligitur de mandato legis Moysi et etiam de caerimonialibus; unde ibi statim subiungitur: "Scimus quaniam Lex spiritualis est", Glossa Augustini: "Lex Moysi spiritualis dicitur, quia in ea sunt quae Dei sunt et quia spiritualiter intelligenda". Si ergo quantum ad caerimonialia tantum est spiritualiter intelligenda, ergo Lex, quantum ad caerimonialia, "spiritualis est", et "mandatum sanctum, iustum et bonum". Si ergo "mandatum sanctum, iustum et bonum". Si est perpetuo tenendum, quia, sicut dicitur Sap. 1, 15: "Iustitia perpetua est et immortalis", et in Psalmo: "Iustitia tua, Domine, iustitia in aeternum", ergo praeceptum caerimoniale erit perpetuo observandum.

Contra: a. Omne quod non habet rationem quare debeat permanere desinit. Si ergo Lex coepit, quia ante Moysen non fuit, et hoc quantum ad caerimonialia, et post adventum Christi non est ratio quare debeat permanere quantum ad caerimonialia, ergo post adventum Christi quantum ad caerimonialia desinit. Quod autem post adventum Christi non est ratio quare debeat manere, probat Apostolus, ad Rom. 3, 22, quia "iustitia Dei per fidemIesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum" ; et: "Nunc sine Lege iustitia Dei manifestataest". Ex quo arguit quod "ex operibus Legis non iustificabitur omnis caro". Si ergo ratio permanentiae Legis est iustificatio seu salus hominis, non est ratio quare Lex nunc debeat manere: quod intelligitur de caerimonialibus manifeste.

b. Item, si quis dicat quod ad iustificationem necessaria est observantia caerimonialium - contra obicit Apostolus. Nam "Abraham" ex fide "iustificatus est" ante legem caerimoniarum, ex fide, dico, promissi Redemptoris, Gen. 15, 6: "Credidit Abraham Dea, et reputatum est illi ad iustitiam". Si ergo ex fide sine observantia caerimoniarum, fide, dico, promissionis Redemptoris, erat iustificatio Abrahae, observantia caerimoniarum non est ad iustificationem necessaria.

c. Item, si ex sola fide promissionis Redemptoris, longe antequam veniret, erat iustificatio, ergo multo fortius, postquam promissio est impleta et Redemptor venit, ex fide sola erit iustificatio sine observantia caerimoniarum Legis. Et hoc est quod concludit Apostolus, ad Rom. 5: "Iustificatiigitur gratis ex fide per gratiam ipsius" etc.,

d. Item, lex caerimoniarum obligabat solum illos quibus data est; si ergo solum Iudaeis data est Lex, soli Iudaei, et non alii, tenentur ad caerimonialia. Si ergo iustificatio Redemptoris aequaliter respicit omnes, tam iudaeos quam gentiles — secundum quod dicit Apostolus, ad Gal. 3, 8, ex auctoritate Gen. 22, 18: "Providens Scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus", promisit "Abrahae": "Quia benedicentur in te omnes gentes" ; ex quo concludit: "Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham" — ergo sine observantia caerimoniarum erit iustificatio omnium sicut et patris Abrahae, aut sequetur inconveniens, quod ad iustificationem Iudaeorum requirerentur plura quam ad iustificationem gentium, ergo difficilius salvarentur illi quibus tacta est promissio specialis de Salvatore et ex quibus Salvator natus est, quod est ridiculosum dicere.

e. Item, arguit Apostolus, ad Hebr. 7, 11, ex auctoritate Psalmi, in qua Propheta in persona Dei loquitur ad Christum: "Tu es sacerdos in aeternum", hoc modo: "Si consummatio per sacerdotium leviticum erat", id est perfectio ultra quam non esset perfectius sacerdotium requirendum, "quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech surgere sacerdotem et non secundum Aaron dici" ? Si ergo a Propheta David dicitur quod Christus exsurget "secundum ordinem Melchisedech, non Aaron", ergo ritus sacerdotii Christi non est ritus sacerdotii Aaron seu sacerdotii levitici, et etiam potior et melior. Relinquitur igitur quod sacerdotium Legis mutandum est, adveniente sacerdotio Christi; translato autem sacerdotio, sicut dicit idem Apostolus, "necesse est ut Legis translatio fiat". Ex quo relinquitur quod, si "secundum ordinem Melchisedech exsurget" Christus "sacerdos", erit sacerdos, non "secundum legem carnalismandati, sed secundum virtutem vitae insolubilis". Necessarium est igitur in adventu Christi caerimonialia terminari.

f. Item, arguit Apostolus. ad Hebr. 8, 8, 9, ex auctoritate lerem. 31, 31-32: "Feriam domui Israel et domui Iuda testamentum novum, non secundum pactumquod pepigi cum patribus vestris, pactum, quod irritum fecerunt". Ex hac parte auctoritatis arguit Apostolus: "Dicendo novum, veteravit prius", "id estfactum est vetus prius Testamentum; sed, si vetus est, finiendum est; unde ipse subdit: "Omne quod antiquatur", ut ininanimatis, "et senescit", ut in animatis, "prope interitum est", quia antiquatio et senectus sunt praenuntia mortis" et desitionis. Ex quo relinquitur quod, veniente Novo Testamento in adventu Christi, cessat Vetus in caerimoniis Legis.

g. Item, ex auctoritate Ierem., in eodem, 33, similiter arguit Apostolus, subdens in eodem: "Hoc est testamentum meum, quod feriam domni Israel: dabo Legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam". Si ergo haec promissio est adimpleta in adventu Christi, Lex servanda post adventum Christi non habet mandata quae non sunt scripta in corde et conscientia humana. Si ergo praecepta caerimoniarum non sunt scripta in mente humana, relinquitur quod non sunt servanda post adventum Christi.

h. Item, arguit Apostolus ratione. Nam mandatum caerimoniale tempore Christi non est utile ad significandum, quia quod significatur, iam venit; nec de se est virtuosum ad iustificandum, quia secundum se considerata absque divino imperio indifferentia sunt. Ergo post adventum Christi est mandatum caerimoniale infirmum et inutile. Ex quo relinquitur quod dicit Apostolus, Hebr. 7, 18, quod "reprobatio praecedentis mandati fit propter infirmitatem eius et inutilitatem".

i. Item, si diceretur quod esset utile ad significandum quod faciendum est, non tamen ad significandum quod in Christo futurum est — contra est quod dicit Apostolus, Hebr. 7, 19: "Nihil ad perfectum adduxit Lex; introductio vero melioris spei, perquam approximamus ad Deum", est, supple. Et intendit dicere quod obscure et imperfecte significant quod est faciendum ad obtinendam spem salutis sive appropinquationis ad Deum. Ergo tempore perfectionis non debent haec signa imperfecta manere.

Omnibus istis rationibus et auctoritatibus destruitur error Iudaeorum.

Item, amplius error Ebionitarum, qui recipiunt auctoritatem Evangelii, destruitur sic:

k. Dicit Salvator: "Lex et Prophetaeusque ad Ioannem", Matth. 11, 13. Ex qua auctoritate arguit Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testumenti: "Hanc legem dicit Salvator "usque ad Ioannem", non ultra servandam. Sic enim data est ut, completo tempore, cessaret; nec enim fuit ab initio, sed ex causa data ad tempus est, ut, adveniente Salvatore, cessaret Lex".

l. Item, Augustinus, Contra Faustam, arguit sic: "Si celebrationes, quae figurae erant ventura praenuntiantes, adhuc a Christianis fierent, nihil significaretur nisi nondum venisse quaedudum figuris praenuntiabantur. Quod enim venturum praenuntiatur, aut nondum venit aut, si iam venit, superflue et fallaciter praenuntiatur. Lex et Prophetaeusque ad Ioannem", Matth. 11, 13. Illud enim quod iam venit, non debet praenuntiari. Si ergo res praenuntiata figuris iam venit, ergo debent evacuari figurae, non observari.

m. Ad idem est auctoritas B. Petri, Act. 15, 7-10, in Concilio Apostolorum. Loquitur enim ibi ad Iudaeos conversos: "Viri fratres, scitis quoniamab antiquis diebus elegit Deus per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere, dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis; et nihildiscrevit inter nos et illas, fide purificans corda illorum. Nunc ergo quid tentatis iugum imponere super cervices discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus" ? Et loquitur de onere circumcisionis et aliarum caerimoniarum Legis.

n. Item, ad idem sunt quamplurimae auctoritates Pauli, ad Gal. 3, 23-25: "Priusquam veniret fides, sub Lege custodiebantur, conclusi in cum fidem quae revelanda erat. ItaqueLex paedagogus noster fuit inChristo, ut ex fide iustificemur. At, ubi venit fides, non sumus sub paedagogo". Ergo non sumus subiecti mandatis caerimoniarum; et multa dicit ibi Apostolus in hunc modum.

Auctoritate igitur prophetica et evangelica et apostolica et ratione evidenti patet post adventum Christi legales caerimonias non esse servandas. — Quod sine distinctione concedendum est.

[Ad obiecta]: 1. Respondendum igitur ad obiectiones erroris. Ad primum ergo quod obicit, quod haec Lex est in aeternum, dicendum, secundum Augustinum, in libro Quaestionum Novi et Veteris Testamenti, "Legis nomen unum est, sed tripartitam habet intelligentiam. Prima enim pars Legis de Deo est. Si enim lex a lectione dicta est, ut de mullis quid eligas, scias, inter errores ergo positiacceperunt ut eligant verum, id est, reprobato diabolo, eligant Deum. Secunda autem Legis pars haec est quae sex praeceptis continetur, quae sic incipit: "Honora patrem et matrem". Tertia vero in Neomeniis et in sabbato est et in escis discernendis aceligendis et in circumcisione et in hostiis pecudum offerendis. Hanc itaqueLegem dicit "usque ad Ioannem", non ultra, servandam, quia, sicdata est ut, completo tempore, cessaret". Lex vero, quae de Deo est, similiter et lex moralium praeceptorum, ista semper manet et "aboleri non potest". Ex hac igitur auctoritate Augustini dicendum quod lex credendorum de Deo, quae est in prima tabula, et lex moralium praeceptorum, quae est in secunda, manet in aeternum; lex vero caerimonialium, quae "ex causa etad tempus data est", temporalis est, quia, cessante causa, in adventu Salvatoris evacuanda est.

2. Ad secundum quod obicit ex Matth. 5, 18 respondetur ibidem in Glossa, quia, cum in Lege sint praecepta moralia et praecepta significantia, scilicet caerimonialia, omnia implentur vel in capite Christo vel in corpore quod est Ecclesia, sed differenter: nam moralia implentur litteraliter, significantia vero spiritualiter. Unde dicit Glossa: " "Donec omnia fiunt", vel in capite vel in corpore, et quantum ad moralia imperfecta perficiantur et quantum ad caerimonialia significantia spiritualiter impleantur".

3. Ad tertium quod dicit "qui solverit unum de mandatis istis minimis" etc., dicendum quod solvere mandatum Legis dicitur dupliciter: vel quantum ad intentionem terentis vel quantum ad intentionem eius cui data est Lex. In illa ergo auctoritate intelligitur solvere "unam de mandatis istis minimis" primo modo. Unde notandum est quod Christianus verus nunquam solvit aliquod legalium sive caerimonialium quantum ad intentionem terentis, cuius intentio fuit quod manerent usque ad tempus Christi, quamvis dicatur solvere quantum ad intentionem falsam Iudaeorum, quibus data est Lex. Et huius distinctionis exemplum ponit Augustinus in praecepto de sabbato, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti, dicens: "Solvit sane sabbatum Salvator, sed sine praeiudicio dati sabbati. Cum enim sabbati iam tempus cessaret, Iudaei autem sabbatum adhuc manere assererent, Salvator, sabbatis operans, secundum sensum Iudaeorum sabbatum solvebat".

4. Ad quartum dicendum quod similitudines figurales utiles iuerunt prius et adhuc utiles sunt, sed prius, scilicet ante tempus gratiae, duplicem habuerunt utilitatem, quia tunc erant utiles ad movendum rationem opere et lectione; modo autem non habent nisi unam utilitatem, illam scilicet quae est in lectione, ut in eis legatur, non ut observentur; ad utilitatem autem quae solum est in audiendo sive in legendo non sequitur observantia, nisi cum hoc sit utilitas illa quae est in faciendo. Et hoc est quod dicit Augustinus, Contra Faustum: "Priori populo multa talia non tantum audienda, verum etiam facienda sive observanda praecepta sunt. Tempus enim [erat], quo non tantum dictis, sed etiam factis prophetari oporteret ea quae posteriori tempore fuerantrevelanda. Quibus per Christum atque in Christo revelatis, fidei gentium onera observationum non sunt imposita, prophetiaetamen auctoritas est commendata". Unde remanserunt solum quantum ad auctoritatem significandi, ut in eis posset homo legere et intelligere, sed non quantum ad auctoritatem observandi.

5. Ad quintum dicendum quod impletio Legis dicitur uno modo respectu figuralium, et hoc modo sumitur impletio per cessationem, secundum quod dicit Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti, "quod impletur cessat", videlicet quando ei melius succedit. Unde ponit exemplum de constituto in aliqua potestate, dicens: "Si alicuiin potestate constituto successor datur, numquid destructus dicetur?" quasi dicat: immo impletio est, quando succedit melior in potestate. Et hoc est quod dicit Glossa super illud Matth. 5, 17: "Non veni salvere Legem, sed adimplere": "Implet, qui figuras cessare docet, quando res tacta est". — Alio modo dicitur implere, scilicet "addere plene", et hoc modo implet Christianus moralia. Unde Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti: "Non illam destruxit, sed potiora addidit". Sic ergo non destruuntur legalia, quia eis meliora succedunt; nec etiam moralia, sed adduntur potiora.

6. Ad sextum quod obicit quod sub interminatione maledictionis praecipiuntur servari moralia et caerimonialia, Deuter. 27, 15-26, et sine termino, Deuter. 28, dicendum quod illa praecepta, quantum ad caerimonialia, non fuerunt iussa servari nisi usque ad adventum veri Prophetae, hoc est Christi, alioquin non fuisset dictum in eadem Lege, Deuter. 18, 15: "Prophetam de gente tua sicut me suscitabit tibi Dominus: ipsum audies" ; et subditur in persona Dei: "Ponum verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia quae praeceperoilli". Ex quo relinquitur quod, adveniente Propheta Christo, cedit lex Moysi eius imperio; ipse autem est qui dicit, Matth. 19: "Lex et Prophetae usque ad Ioannem". Ex auctoritate ergo eius retractantur Legis caerimoniae. Inde est quod dicit Apostolus, ad Gal. 3, 10, repetens illud Legis, Deuter. 28: "Quicumque exoperibus Legis [sunt], sub maledicta sunt. Scriptum est enim : Maledictus qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libra Legis". Et subdit: "Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum" Deuter. 21, 23: "Maledictus amnis qui pendet in ligno — ut in gentibus benedictioAbrahae fieret in Christo, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem" sine observantia legalium.

7. Ad septimum quod obicitur quod Lex in caerimonialibus continet veritatem, concedendum est, sed distinguendum quod duplex est veritas: veritas promissionis et veritas exhibitionis. In caerimonialium ergo observantia fuit veritas promissionis, et sic veritas in figura; in gratia Christi, qui per illa figurabatur et promittebatur, est veritas exhibitionis; veritas autem exhibitionis complet evacuando quodam modo veritatem promissionis. Et hoc est quod dicitur in Psalmo: "Sacrificium et ablationem noluisti", Glossa: " "Sacrificium", quod deanimalibus fiebat, et "oblationem", quae erat de aliis rebus, ut de simila et thure et oleo, "noluisti"", supple, "postquam veritas estexhibita. Ut enim venit res, noluit Deus illa legalia, quae erant quasi verba promittentia. Tamdiu est promissor, donec det; ut dedit, mutat verbum, nondicit dabo, sed dedi. Ipso ergoveniente, noluit illa quae erant eiusfigura. Unde in Natali Domini cantatur Missa de promissione Lux fulgebit, nec repetitur postea; etde promissionis exhibitione, scilicet Puer natus est, et illa repetitur. Ecce verborum mutatio: ibi enim est de futuro promissio, hic de iam nato gratiarum actio".

8. Ad octavum dicendum quod illud "mandatum iustum, sanctum et bonum" intelligitur de moralibus praeceptis secundum unum modum; et quod sequitur "Lex spiritualis est", de eisdem moralibus, in quantum sunt de lege naturali. Unde Augustinus, in libro Quaestionum Novi et Veteris Testamenti: "Si ApostolusLegem sanctam et bonam et spiritualem vocat", ad Rom. 7, 12, quo modo dicit: " "Lex iram operatur", et: "Ubi non est Lex, nec praevaricatio"?" ad Rom. 4, 15. Et respondet: quod " "Legem factorum", ut erat quod circumciderentur, quod sabbatum observarent, quod discernerent escas etc., dicit iram operari, eo quod, irato Deo, addita sunt haec, ut oneriessent perfidiae Iudaeorum. De tantis enim necesse estut aliquid praetereat. Unde Apostolus Petrus, Act.15, 10: "Quid"imponitis "super cervicem discipulorum, quod neque nos neque patres nostri periure potuimus"? Et per Ezech. 20, 11: "Dedi eis praecepta non bona". Ut ergo ab hac lege illos tolleret, ait: "Ubi non est lex, nec praevaricatio", quasi diceret: legem Iudaeorum servantes necesse est ut praevaricetis; tanta enim sunt praecepta, quae impleri impossibileest. Spiritualem autem legem et sanctam et bonam dixit legem naturalem, quae prohibet peccare et dux est bonae vitae; huic addita lex fidei perfectum hominem facit". Et secundum hoc praedicta obiectio non facit ad propositum. — Secundum aliuln modum intelligitur de lege Moysi quod lex spiritualis, eo quod "spiritualiter est intelligenda", sicut dicit ibi Glossa, et tunc, cum dicitur "mandatum sanctum, iustum et bonum", distinguendum, quia iustum et bonum mandatum dicitur duobus modis. Uno modo ex natura eius quod mandatur, quia secundum se iustum et bonum est, et hoc modo mandata moralia sunt iusta et bona, non caerimonialia. Alio modo ex ratione et intentione mandantis solum, ut quia mandat aliquid Deus propter aliquod iustum et bonum eliciendum vel significandum, quod tamen secundum se indifferens est, quo modo praeceptum datum Adae, "de ligna scientiae boni et mali ne comedas". Gen. 2, 17, fuit iustum et bonum, quia datum homini in meritum obedientiae, et praeceptum caerimoniale iustum et bonum, quia datum ad significationem futurae gratiae Christi, de quo I Cor. 1, 30: "Quifactus est nobis" iustificatio "et sanctificatio et redemptio". Primo modo dictum mandatum est simpliciter et secundum omne tempus iustum et bonum; secundo modo dictum est iustum et bonum ex causa, et ideo ad tempus iustum et bonum; propter quod, cessante causa, debet cessare. Unde Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti, de lege caerimoniarum dicit: "Non fuit ab initio, sed ex causa data ad tempus est, ut, adveniente Salvatore, cessaret Lex".

PrevBack to TopNext