Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 6, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 6, C. 2

DE CESSATIONE SACRIFICIORUM, CIRCUMCISIONIS ET SABBATI.

ARTICULUS 1.

Utrum sacrificia legalia sint facienda.

Sequitur specialiter inquirere de sacrificiis, circumcisione et sabbata: nam de suffocato et sanguine supra quaesitum est.

Quaeritur ergo primo de sacrificiis legalibus utrum sint facienda.

Ad quod arguitur: 1. Nam omne praeceptum, quod in lege Moysi est promulgatum et in Evangelio verbo Christi repetitum sive confirmatum, est semper servandum; sed mandatum de sacrificiis est tale, quia in mundatione leprosi, Matth. 8, 4, confirmatur a Christo, cum dixit leproso: "Vade et ostende te sacerdotibus, et offer munus quod praecepit Moyses", hoc est sacrificium; ergo est semper servandum.

2. Item, omnis Christi actio nostra est instructio et in impletione mandatorum nobis proposita in exemplum. Si ergo in Christo seu pro Christo oblatum est sacrificium, Luc. 2, 22, 24, et hoc ipse voluit — unde dicitur ibi: "Tulerunt illum in Ierusalem, ut darent hostiam, secundum quod dictum est in Lege, par turturum aut duos pullos columbarum" — ergo ad eius exemplum erunt a nobis sacrificia offerenda.

3. Item, dicit Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Textumenti: "Manifestum est Deum holocaustis non delectari, sed pro satisfactione peccati gemitu et dolore cordis veniam posse mereri. Sacrificium autem intestimonium peccati voluit, ut se peccator per oblationem sacrificii confiteretur peccasse". Si ergo oblatio sacrificii erat confessio peccati, cum tempore gratiae necessaria sit confessio peccati, non debuit cessare oblatio sacrificii.

4. Item, opponit Marcellinus, Ad Augustinum: "Cur hicDeus, qui et Veteris Testamenti Deus esse firmatur, spretis veteribus sacrificiis, delectatus est novis? Nihil enim potest corrigi nisiquod ante non recte factum probatur velquod recte semel factum est mutari nullatenus debet. Recte enim tacta mutari nisi iniuste non possunt".

Contra: a. Probatum est supra, primo titulo De sacrificiis, quod veritas sacrificii non est in immolatione pecorum nisi tantum in signo et figura. Si ergo, veritate veniente. debet cessare figura, ergo et sacrificium, veniente Christo. Et hoc est quod dicit Isidorus super principium Levitici: "Omnis hostiarum diversitas Christi hostiam praeferebat; unde, veritate oblata, cessavit umbra, verum sacrificium praefigurans".

b. Item, veniente perfectione gratiae, debet cessare imperfectum sacrificium; sed talia fuerunt sacrificia animalium, sicut probat, ad Hebr. 10, 1-2, "Umbram habens Lex futurarum bonorum, hostiis quas offerunt nunquam potest accedentes perfectos facere", et hoc "per singulos annos, alioquin cessassent offerri, ideo quod nullam conscientiam peccati ultrahaberent cultores semel mundati". Quasi dicat: si sacrificia illa conferrent salutem, "non esset opus iterari", sicut est de medicamento, quod, cum valens est "et salutis efficax, semel impositum" introducit sanitatem; "si vero semper apponitur, manifestum indicium est non contulisse salutem". Similiter in illis sacrificiis "quia prima hostianihil valebat, ideo secunda offerebatur". Et haec est intentio Glossae. Ex quo relinquitur quod debent cessare sicut insufficientia et imperfecta, oblato vero sacrificio.

c. Item, sacrificium offerebatur in propitiationem peccatorum; sed dicit Apostolus, Hebr. 7, quod omnibus manifestum est quod "impossibile est sanguinem hircorum aut taurorum auferre peccata" ; ergo illa sacrificia pro peccato expiando non erant offerenda.

d. Item, assumens Apostolus auctoritatem Psalmi, quam dicit impleri in adventu Christi, dicit, ad Hebr. 10, 5, 8, 9: "Ingrediens mundum, dicit: Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi" etc., "dicens quod hostias et oblationesnoluisti, nec placita sunt tibi, quae secundum Legem offeruntur" etc., aufert primum, supple "sacrificium, et cum eo Vetus Testamentum, quod per Moysen datum est, "ut sequens statuat", hoc est", sicut dicit Glossa, "stabile novum sacrificium, et cum eo Novum Testamentum" ostendat.

Respondeo: Dicendum quod, sicut dicit Augustinus, X De civitate Dei, iuxta Apostolum, ad Hebr. 1O, 14, oblato summo et vero sacrificio Christi, cuncta sacrificia illud figurantia cessare debuerunt. Unde dicit Glossa ad Hebr., super illud "corpus aptasti mihi": "Ablatasunt signa, quia exhibita est veritas".

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicit quod auctoritate Christi videtur sacrificium approbatum, dicendum quod approbatum est, non ut post adventum suum faciendum, sed ut ante adventum suum a Deo institutum. Nam post adventum suum monstravit ipse non necessarium esse offerre sacrificium legale, cum, iuxta auctoritatem Osee Prophetae 7, dixit: "Misericordiam volu ei non sacrificium". — Ad illud ergo quod obicit quod praecepit offerri, respondet Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti, quia illud praecepit, non quia necessarium, sed quia expediens propter scandalum Iudaeorum vitandum. Unde dicit: "Dominus Iudaeis, ut quod de illo opinabantur auferret — dicebant enim eum inimicum traditioni Iudaicae — iussit ut leprosus offerret munera, sicut praeceptum erat a Moyse, Levit.14, 4, ei subiecit: In testimonium illis, hoc est, ut haec res testis esset contra illos, quia Salvator non esset Legis inimicus. Factum est itaque quod cessare debuerat; sed, quia iam solent superflua nonnocere, factum est ut hoc prodesset illis qui male de ipso opinabantur".

2. Ad secundum vero quod obicit quod omnis Christi actio, nostra est instructio, et actionem Christi appellat, quae facta est pro Christo, ut oblationes hostiarum, distinguendum, quod sunt actiones potestatis, ut miraculorum, et haec sunt ad instructionem, non imitandi seu faciendi, sed credendi; quaedam actiones sunt humilitatis, et hoc dupliciter: nam quaedam sunt dispensationis, quaedam exempli sive imitationis. Actiones dispensationis sunt, quas in se suscepit Christus ad nostram redemptionem, et in iis est instructio gratitudinis et amoris. Actiones vero exempli sunt, quas Christus operatus est ad nostram informationem, ut opera caritatis, obedientiae et aliarum virtutum, in quibus est instructio imitationis. Dicendum ergo quod susceptio actionum legalium in caerimoniis in Christo fuit ordinata ad redemptionem, non ad imitationem, secundum quod dicit Apostolus, Gal. 4, 4: "Factum sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, redimeret", Glossa: "Factum sub Legedicit, quia hostia legalis pro illo oblataest, Luc.2, 24. Necmirum, si opera illa Legis sustinuit, ex quibus liberaret eos qui ei serviliter tenebantur, qui etiam mortem sustinuit, ut ex illa alios liberaret".

3. Ad tertium dicendum quod, quamvis oblatio sacrificii esset confessio peccati, tamen deficiebat in duobus. Unum est, quia non pro quocumque peccato erat sacrificium, Unde Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti: "Nunquam pro manifesto delicto sacrificium mandavit, sed pro ignorato, quia, etiam cum nescit, homo peccat, et cumse putat recte agere, intentione quadamdelinquit: tale peccatum dixit per sacrificiumposse purgari". Aliud est, quia per sacrificium non erat confessio nisi generis peccati. Non enim peccati circumstantiae per sacrificium poterant indicari, ideo imperfecta est confessio peccati et diminuta oblatio sacrificii, perfecta autem est confessio expressione verbi; unde in illa erit perfectio sacrificii, iuxta illud Osee ultimo, 3: "Reddemus vitulos labiorum nostrorum".

4. Ad ultimum respondet Augustinus, Ad Marcellinum, sic: "Non opinor, cum agricola aliud iusserit aestate quam iusserit hieme, ratio mutatur agriculturae. Et cum mane surgit qui nocte quiescebat, vitae consilium non mutavit. Aliud magister adolescenti quam puero solebat imposuit. Doctrina igitur constans, mutato praecepto, non mutata mutavit. Non itaque verum est quod dicitur: semet rectum nullatenus esse mutandum. Mutata quippe temporis causa, quod recte ante factum fuerat, ita mutari plerumque flagitat, ut cum ipsi dicant recte non fieri, si mutetur, contra veritas clamet recte non fieri nisi mutetur. Aptum fuit primis temporibus sacrificium, quod praeceperat Deus, nunc vero non ita est. Aliud enim praecepit quod huic tempori aptum esset, qui multo magis quam homo novit quid cuique tempori accomodate adhibeatur". Dicendum ergo "aliis sacramentis praenuntiari Christum, cum venturus esset; aliis, cum venisset, annuntiari oportuisse, sicut modo nos idipsum loquentes, diversitas rerum compulit etiam verba mutare. Siquidem aliud est praenuntiari, aliud annuntiari; aliud cum venturus esset, aliud cum venisset".

ARTICULUS II.

Utrum circumcisio debeat cessare.

Quaeritur postea de circumcisione utrum debeat cessare.

Ad quod sic obicitur: I. 1. Gen. 17, 13: "Erit pactum meum in carne vestra in foedus aeternum". Pactum autem istud appellat circumcisionem ; ergo circumcisio est in foedus aeternum; ergo debet servari in aeternum; ergo tempore gratiae.

2. Item, ratio evacuationis signorum est, quia impleta sunt figurata per illa; sed significatum circumcisionis non est adhuc impletum; ergo circumcisio non debet evacuari, sed observari. — Quod autem non sit impletum significatum circumcisionis patet, quia, sicut dicit Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testumenti, figura futurae resurrectionis generalis, quae erit in octava aetate, "in circumcisione data est, ut quasi renovatio futura in circumcisionedignosceretur". In illa autem renovatione erit abolitio omnis corruptionis et poenae; istud autem significatum nondum venit nec implendum est nisi in fine mundi; ergo debet manere circumcisio usque ad finem mundi.

3. Item, in tempore gratiae dicebat Apostolus, ad Rom. 2, 25: "Circumcisio quidem prodest, si Legem observes". Ergo utilis est cum observatione Legis tempore gratiae; ergo debet manere.

4. Item, I Ioan. 2, 6: "Qui dicit se in Christo manere, debet sicut et ille ambulavit et ipse ambulare" ; et I Petr. 2, 21: "Christus pro nubis passus est, vobis relinquens exemplum". Gregorius namque, in Dialogo, dicit: "Redemptor noster per mortale corpus omne quod egit, hoc nobis in exemplo praebuit, ut pro nostrarum virium modulo eius vestigia sequentes, inoffenso pede operis praesentis vitae carpamus viam". Sed Christus circumcisus est; ergo et nos ad exemplum eius circumcidi debemus, cum ipse hoc egerit in corpore mortali, et, sicut dicit, quidquid in mortali corpore "egit, nobis in exemplo praebuit".

5. Item, Apostolus tempore gratiae legitur Timotheum circumcidisse, Act. 16, 3; ergo exemplo Christi et apostolico erit circumcisio tempore gratiae facienda.

Contra: a. Ad Gal. 5, 2: "Si circumcidimini, Christus nihil proderit vobis" ; et Act. 15, 29, ex Concilio Apostolorum, ubi super hoc movebatur quaestio, determinatur quod circumcisio non est servanda.

II. 1. Item, quaeritur, cum Christus legatur circumcisus et baptizatus, quare non circumcidimur eius exemplo sicut baptizamur eius exemplo?

2. Item, cum baptismus sit remedium contra peccatum, Salvator autem, "qui conceptusest de Spiritu Sancto", non habuit in se aliquod peccatum, ergo nec debuit suscipere remedium contra peccatum; ergo nec debuit baptizari, nec etiam circumcidi, cum ipsa circumcisio in remedium instituta fuerit.

Respondeo, secundum Augusitnum, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti: "Circumcisio usque ad Christum indulta est. Abraham autem circumcisionem in promisso Christo accepit, ut tamdiu circumcisio curreret, quamdiu Christus nasceretur promissus Abrahae, qui omnes gentes iustificaret per fidem, sicut fuerat iustificatus Abraham. Ideo debuit circumcidi, ut ipse probaretur esse qui promissus Abrahae esset, ita, ut de cetero circumcisio cessaret, impleta promissione. Baptismus autem non debuit cessare, quia forma renascibilitatisest a Christo coepta, non prius data, et usque ad Christum consummata".

[Ad obiecta]: I. 1. Ad primum ergo quod obicitur quod circumcisio est in foedus aeternum, dicendum quod foedus aeternum potest intelligi quantum ad signum vel quantum ad rem significatam. Quantum ergo ad signum sive figuram non est circumcisio in "foedus aeternum", sed quamtum ad rem significatam. Unde dicit Glossa, Gen. 17, 13: "In foedus aeternum", "quia aliquidaeternum significabat" et hoc adhuc tenetur et observatur a Christiano. Significat enim circumcisio abolitionem culpae, et haec est per "gratiamin praesenti", quae datur in baptismo; et significat abolitionem poenae, et haec est per "gloriam in futuro", scilicet in generali resurrectione. Et hoc est quod dicit Augustinus, Contra Faustum: "Siquaeris quare non circumcidatur carne Christianus, etsi Christus non venit Legemsolvere etc., respondeo: immo tam ideonon circumciditur Christianus, quia id, quod eadem circumcisione prophetabatur, iam Christus implevit. Expoliatio enim carnalis generationis, quae illo tacto figurabatur, iam Christi resurrectione impleta est, quod in nostra resurrectione futurum sacramento baptismatis commendatur. Nam neque penitus debuit auferri novae vitae sacramentum, quia restat adhuc in nobis futura resurrectio mortuorum, et in melius tamen, id est succedente baptismo, debuit commutari".

2. Ad secundum dicendum quod significatum circumcisionis dicitur impleri dupliciter: in exemplo seu causa et in re seu effectu. In exemplo sive in causa significatum circumcisionis impletum est in resurrectione Christi, quae est causa et exemplum nostrae resurrectionis; in re vero et in effectu nondum completum est, quia non est adhuc nostra resurrectio generalis. Et ideo, quia iam completum est in causa sive: in exemplo, signum illud evacuandum est. Et hoc est quod dicit Augustinus, Contra Faustum: "Quod adhuc promittitur Ecclesiae, id est corpori Christi, in manifestatione praestatur in Christo, capite corporis, Salvatore, id est in Christo mediatore Dei et hominum, homine Christo Iesu, iam utique completum est. Quid enim promittitur nisi vita aeterna ex resurrectione a mortuis? Hoc iam completum est in illa carne quae Verbum factum est" et quod fidelibus promittitur in iudicio, iam completum est in exemplo".

3. Ad tertium dicendum, secundum quod ibi dicit Glossa, quod loquitur ibi Apostolus "secundum statum Legis Veteris, in quo statu profuit circumcisio; sed non profuit ad salutem sine spirituali observantia Legis". Et ideo dicit: "Circumcisio prodest, si Legem observes; si autem praevaricator sis Legis, circumcisio tuapraeputium factu est". "Tempore autem gratiae, postquam veritas exhibita est, non modo non prodest, sed etiamobest". Unde infra, ad Gal. 5, 2, dicit: "Si circumcidimini, Christus vobis non proderit".

4. Ad quartum patet responsio ex praecedenti capitulo. Nam Christus non suscepit circumcisionem ad exemplum imitationis, sed per dispensationem ad fidem redemptionis, ut monstraretur esse ille qui fuerat promissus Abrahae. Unde Ambrosius, super illud ad Gal. 4, 4, factum sub lege, dicit: Salvator fieri debebat " "sub lege", ut circumcisus appareat filius Abrahae, cui promissus erat, signum habens eius cuipromissus fuerat" ; in quo impleta erat circumcisio, et ideo signum iam cessat.

5. Ad quintum dicendum, secundum Augustinum, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti: "Paulus, cum praedicaret iam non oportere circumcidi, quamquam ipse Timotheum circumcidit propter scandalum Iudaeorum: maluit enim rem superfluam facere, quam imperitis, ex quibus aliqui possint salvari, scandalo esse". Sicut et Ipse Salvator "iussit ut leprosus offerret munera pro emundatione sua, sicut praeceptum erat a Moyses, Matth.8, 4; et subiecit: "In testimonium illis", ut haec res testis esset contra illos, quia Salvator non erat Legis inimicus".

II. 1. Ad illud autem quod quaeritur quare non circumcidimur exemplo Christi sicut baptizamur, patet responsio ex praedictis, quia, sicut dicit Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti, et Ambrosius, circumcisio fuit ad probationem quod ipse esset "qui promissus esset Abrahae, ita ut de cetero circumcisio cessaret, Impleta promissione". Baptismus vero erat in formam imitationis; unde, sicut dicit Augustinus, in "Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti", "dignum erat ut ipse exemplo esset futuris filiis Dei, et qui per baptismum filios Dei fieri docebat, debuitin se hoc visibiliter demonstrare".

2. Ad ultimum vero quod obicit, quod baptismus est in remedium contra peccatum, respondet Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti: Baptizatus est Salvator, "non utique propter peccatum, sed propter iustitiam complendam. Hominis causam in se suscipiens et per regenerationem filios Dei fieri docens, baptizari debuit, ut in sehoc ostenderet ratum. Facile enim probatur quod dicitur, si videatur fieri a magistro". Quod simili modo de circumcisione obicit, sufficienter responsum est.

ARTICULUS III.

De cessatione sabbati.

Postea quaeritur de cessatione sabbati.

Ad quod arguunt 1. ex auctoritate Exodi 31, 16: "Custodiant filii Israel" ; et subdit: "Pactum est sempiternum inter me et filios Israel, signumque perpetuum". Sed, si pactum est sempiternum, sempiterne manet illud quod pepigit Deus cum filiis Israel; sed non pepigit nisi observantiam sabbati; ergo observantia sabbati sempiterna est.

2. Item, si est signum perpetuum, perpetuo significat, et si perpetuo significat, perpetuo est; ergo custodia sabbati perpetua erit.

3. Item, Levit. 21, dicitur de sabbato: "Omne opus servile non facietis in eo, legitimum sempiternum erit". Ergo lex sabbati lex sempiterna est; ergo semper servanda.

4. Item, Ezech. 20, 12: "Sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eas et scirent quia ego Dominus sanctificans eos". Item, ibidem, 20, sequitur: "Sabbatamea sanctificate ut sit signum inter me et vos, ut sciatis quia ego Dominus Deus vester". Ex hoc arguunt: si aliquid est signum alicuius signati habentis semper eamdem necessitatem et utilitatem ut signetur, huius signi evacuatio nunquam erit utilis, sed damnosa; sed significatio sabbati est talis; signat enim, sicut dicit Propheta Ezechiel, apud intellectum, ut sciatur quod Dominus ipse sit Deus; hoc autem scire semper et perpetuo est utile et necessarium; ergo evacuatio sabbati nunquam erit utilis; semper igitur est servandum.

5. Item, quod magis et amplius in lege divinorum praeceptorum servandum praecipitur erit amplius observandum; sed tale est praeceptum de sabbato. Nam et ante Legem praeceptum est, Exod. 16, 23; et in lege praeceptorum moralium Exod. 20, 8; et in lege praeceptorum iudicialium, Exod. 23, 12: "Sex diebus operaberis, et septimo die cessabis" ; item, in lege praeceptorum figuralium, Exod. 31, 13: "Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est" ; item, in repetitione Legis post contractionem tabularum, Exod. 35, 2: "Sex diebus facietis opus, septimus erit vobis sanctus" ; item, in lege Levit. 19, 3: "Sabbata mea custodite" ; et 23, 3: "Dies septimas, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus" ; item, in lege Numerorum praevaricator sabbati punitur morte, Num. 15, 32-35, ubi legitur quo modo colligens ligna in sabbato punitur morte; item, in lege Deuter. repetitur, Deuter. 5, 12-13; item, in Propheta istud prae ceteris exprimitur observandum, Ezech. 20, 20: "In praeceptis meis ambulate et iudicia mea custodite et sabbata mea sanctificate". Ex iis igitur arguunt: si nullum de praeceptis divinae legis invenitur cum tanta frequentia repetitum nec cum tanta districtione et auctoritate mandatum, nullum praeceptum Legis amplius quam sabbatum custodiendum. Si ergo praecepta moralia semper sunt servanda, et istud similiter, eum etiam inter moralia numeretur, et maiori auctoritate servandum iubeatur.

6. Item, Salvator cum Iudaeis de sabbato disputans, Matth. 12, 11, non dixit sabbatum tempore gratiae non esse servandum, sed quod in necessitate possit sine offensa violari. Cum ergo non retractetur a Christo, semper erit servandum.

7. Item quaeritur: cum illud quod est institutum divina auctoritate non possit mutari nisi divina auctoritate, qua auctoritate divina evacuata sunt et sacrificia et circumcisio et sabbata et alia in observantiis legalium immunditiarum? Si ergo divina auctoritate non sunt interdicta, semper erunt servanda. Quaeritur ergo in quo loco Evangelii ista sunt retractata.

8. Item, tempore gratiae observatur tempus Paschae et tempus Pentecostes; sed istae erant solemnitates legales, Exod. 23, 15-16 et Levit. 23, 5, 39; ergo pari ratione et aliae solemnitates legales ; ergo et sabbatum et Scenopegia et alia, maxime cum sint vacationis gratia quae est ad Deum instituta.

Contra: a. Ad Gal. 4, 9: "Cum cognoveritis Deum, qua modo convertimini ad infirmaelementa mundi" ? Et subdit: "Dies observatis et menses et tempora et annos; timeo ne forte sine causa laboraverim in vobis", Glossa: "Iam observatis dies Iudaici ritus, ut sabbata" etc.; et subdit: " "menses"observatis, ut Neomenias; tempora, putantes implere Domini praeceptum", Exod. 23, 14: "Tribus vicibus" anni "mihi festa celebrabitis" ; "et annos", ut septimum annum et quinquagesimum, Levit. 25, 4, 10. Ex quo relinquitur quod nec sabbata nec cetera Legis testa sunt observanda.

Respondeo: in sabbato duo iuerunt, scilicet determinatio diei talis septimae, et haec fuit figuralis et figura rei, qua adveniente, debuit cessare sabbatum. Fuit enim figura quietis nostrae quam habemus "in praesenti" per "gratiam" Christi et per "gloriam in futuro", et ita non debet observari quantum ad determinationem diei septimae. — Item, in sabbato fuit sanctificatio, et quantum ad hoc iuit morale et adhuc observatur, ut ostensum est supra, Quaestione de tertio praecepto Decalogi: "Memento quod diem sabbati sanctifices". Et hoc est quod dicit Augustinus, Contra Faustum: "Cum quaeris, sabbati otium quare non observat Christianus, respondeo: immo id propterea non observat Christianus, quia quod ea figura praefigurabatur, iam Christus implevit. In illo quippe habemus sabbatum, qui dixit, Matth.11, 28: "Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis"". Unde nota quod in sabbato figurabatur quies per gratiam in Christo et quies aeterna, cuius spes nobis revelata est, et ideo non manet nisi ad legendum solum et non ad observandum. Et hoc est quod dicit Augustinus, in eodem libro: "Cessationem sabbatorum iam quidem supervacuam ducimus adobservandum, ex quo spes revelata est nostrae quietis aeternae, non tamen ad legendum et intelligendum".

[Ad obiecta]: 1. 2. Ad primum ergo et secundum dicendum quod in Scriptura aeternum seu sempiternum accipitur multipliciter: proprie, communiter, secundum quid, per accidens, metaphorice.

Proprie, tribus modis: minus proprie, magis proprie, propriissime. Propriissime igitur, cuius non est principium nec finis durationis et stabilitatis; et hoc modo dicitur Deus aeternus tantum. et in hoc sensu dicitur, Dan. 7, 14: "Potestas eius potestas aeterna" ; et Eccli. 18, 1: "Qui vivit in aeternum creavit omnia simul". — Minus proprie, quod habet principium, sed non finem in duratione, quamvis finem habeat quodam modo in stabilitate quia mutatur; quo modo dicitur poena aeterna, Matth. 25, 41: Ite, "maledicti, in ignem aeternum". — Magis proprie, quod habet principium, sed non finem in duratione vel stabilitate; quo modo dicitur vita aeterna, Ioan. 17, 3: "Haec est vita aeterna, ut cognoscant te Deum".

Communiter vero, extenso vocabulo, accipitur aeternum, ut dicatur aeternum cuius finis non constituitur in humana acceptione, et hoc tripliciter. Primo dicitur aeternum, cuius finis non constituitur in cognitione, Deuter. 29, 29: "Abscondita a Domino Deo nostro manifesta sunt nobis et filiis nostris usque" in aeternum. — Secundo modo, cuius tinis non constituitur in affectione, secundum quem modum, III Reg. 1, 31, dixit Bersabee ad David: "Vivat Dominus meus rex in oeternum". - Tertio modo, cuius finis non constituitur in recordatione, Iosue 4, 7, de lapidibus extractis ex alveo Iordanis: "Idcirco positi sunt isti lapides in monimentumfiliis Israel usque in aeternum".

Secundum quid vero accipitur aeternum, ut dicatur aeternum cuius finis non determinatur in duratione, et hoc tripliciter. Dicitur enim aeternum conditione, Psalmus: "Thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum", dicitur de David, cui non determinatur finis regni in successoribus David, si servassent mandata Dei. — Dicitur etiam aeternum iure, Iosue 14, 9: "Iuravit Moyses Caleph: Tarram, quam calcaverit pes tuus, erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum", quia non determinabatur finis in iure possidendi. - Item, dicitur aeternum significatione, quo modo dicitur de sabbato, Exod. 31, 15: "Pactum est sempiternum signumque perpetuum" ; et Gen. 17, 7 dicitur de circumcisione ad Abraham: "Statuam pactum meum inter me et te foedere sempiterno", Glossa: "Quia figurabat aeternum".

Item, aeternum per accidens dicitur quod per aliud nominatur aeternum, et hoc tripliciter. Ratione, secundum quod dicitur tempus aeternum, quia ratio temporis in divina dispositione aeterna est, Baruch 3, 32: "Praeparavit terram in aeterno tempore". — Promissione, secundum quem modum dicitur pactum aeternum, in quo est sponsio boni aeterni, II Reg. 23, 5, dicit David: "Nectanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus" etc. — Ductione, et secundum hoc sacramentum circumcisionis pro statu suo ducebatur in foedus aeternum; unde Gen. 17, 13: "Eritpactum meum in carne vestra in foedus aeternum", Glossa: "Quoniam ad aeternitatem ducit".

Item, metaphorice dicitur aeternum tripliciter. Stabilitate, Psalmus: "Qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commovebitur in aeternum qui habitat in Ierusalem". — Diuturnitate, et sic quod est diuturnae permanentiae dicitur aeternum, Deuter. 33, 15: "De pomis collium aeternorum". — Inviolabilitate, et sic illud, quod non est fas violare, dicitur aeternum, Exod. 12, 24: "Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum".

Per hanc distinctionem patet responsio ad primum, quia sabbatum dicitur pactum sempiternum figuratione, quia scilicet figurabat aeternam quietem, ut dictum est ; unde ad determinationem subdit quod est signum perpetuum.

2. Ad secundum vero quod obicit quod, si signum perpetuum est, perpetuo erit observantia, responsio est, quia sabbatum dicitur signum perpetuum vel ratione perpetui significati, quod est1 quies aeterna, vel ratione perpetui signi, quod est duobus modis: est enim signum in facto et signum in verbo. Signum in verbo est ad auditum, in tacto ad aspectum; iterum, signum in opere, signum in lectione. Dicendum ergo quod sabbatum perpetuum signum est, non in observantia operis, sed ratione verbi seu lectionis. Unde Augustinus, Contra Faustum: Vacationem "iam supervacuam ducimus adobservandum, ex quo revelata est spes nostrae quietisaeternae, non tamen ad legendum".

3. Ad tertium quod obicit quod dicitur legitimum sempiternum, dicendum quod sempiternum accipitur metaphorice pro inviolabili. Legitimum ergo sempiternum dicitur inviolabile mandatum, quod non licebat praetergredi tempore Legis.

4. Ad quartum dicendum quod signi utilitas manet. Notandum tamen, secundum Hieronymum, super illud ad Gal. 3, 2: "Ex operibus Legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei" ?: "Bipartita sunt opera Legis: nam partim in sacramentis, partim in moribus accipiuntur. Ad sacramenta pertinent circumcisio, sabbatum, Neomeniae, sacrificia ethuiusmodi observantiae. Ad mores autem "non occides, non moechaberis"". Secundum hoc ergo dicendum quod in moribus utilitas est in custodienda, in sacramentis vero utilitas est in intelligendo, quia, sicut dicit Hieronymus, "si non intelligantur, etsi observentur, in illis sola servitus est, qualis erat inpopulo Iudaeorum" quoad rudes. "Si vero observentur et intelligantur, prosunt, si tempori congruunt, sicut a Moyse et Prophetis observata sunt". Si vero intelligantur et non observantur, similiter prosunt si tempori non congruant, et tunc utilitas illorum est in contemplatione, non in executione. Non congruit autem observantia tempori gratiae, quia, cum causa promissionis Christi instituta sint, si servarentur, viderentur adhuc promittere. Cessare ergo debent, sicut dicit B. Augustinus quantum ad observantiam, ut appareant signa iam futuri Christi fuisse; utilitas vero contemplationis semper eadem est.

5. Ad quintum dicendum quod praeceptum de sabbato ita frequenter in lege divina iteratum est, hoc non est ratione litteralis observantiae mandati, sed ratione causae mandati. Causa autem sabbati, sicut dicit Ioannes Damascenus, fuit vacatio quae est ad Deum, ut ille carnalis populus et terrenis cupiditatibus implicatus, particulam vitae tribueret vacationi et venerationi divinae. Quia vero ille "populus durae cervicis" difficillimus erat ut abstraheretur a terrenis et converteretur ad caelestia et divina, inde est quod determinata dies vacationis, scilicet septima, repetebatur eis frequenter in iussione et transgressio puniebatur cum magna districtione et severitate. Spirituali vero populo tempore gratiae totum tempus vitae indicitur venerationi divinae, et ideo determinatio temporis vacationis et venerationis divinae, ut sabbatum, evacuari debuit tempore gratiae. Festivi vero dies, ut dominica, a Christianis servantur, sicut dictum est supra, Quaestione De praecepto sabbati, alia ratione.

6. Ad aliud dicendum quod observantiam sabbati litteralem retractavit Salvator, secundum quod dicit Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti: "Salvator sabbatis operans, Ioan.9, 14, et infirmos sabbatis lectum portare praecipiens, Ioan.5, 8 secundum sensum Iudaeorum sabbatum solvebat. Non tamen sabbatum solutum[est]", quia iam sabbati tempus cessabat.

7. Ad aliud dicendum quod observatio immunditiarum quantum ad tactum retractata est a Christo, quando tetigit leprosum, Matth. 8, 3, et quando tetigit mortuum, Matth. 9, 25. Observantia vero immunditiarum quantum ad gustum retractata est, Matth. 15, 11, quando dixit: "Non quod intrat in os coinquinat hominem" etc. Item, observantia sacrificiorum retractata est a Christo, Matth. 9, 13, cum dixit: "Misericordiam volo, et non sacrificium" ; et Ioan. 4, 23: "Venit hora et nunc esi, quando veri adoratores adorabunt in spiritu et veritate": et ibidem, 21: "Venit hora, quo neque in Ierosolymis adorabitis Patrem", in quo retractat ritum caerimoniarum cultus templi. Item, retractatio circumcisionis est in institutione baptismi, et primo quoad necessitatem, Ioan. 3, 3: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et SpirituSancto, non intrabit in regnum caelorum" ; secundo quoad utilitatem, Marc. ultimo, 16: "Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit".

8. Ad ultimum quod quaerit de observantia Paschae et Pentecostes, dicendum quod non observantur ea ratione qua servabantur in Lege. In Lege enim servabantur in figuram futuri; nunc vero servantur in rememorationem et repraesentationem praeteriti: Pascha in memoriam dominicae resurrectionis, Pentecostes in memoriam Spiritus Sancti missionis.

PrevBack to TopNext