III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 6, C. 3
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 3, Q. 6, C. 3
UTRUM OBSERVANTIA LEGALIUM SIT INDIFFERENS TEMPORE GRATIAE.
Consequenter quaeritur utrum observantia legalium fuerit indifferens tempore gratiae, hoc est quaerere de tempore cessationis legalium.
Ad quod obicitur: 1. Rom. 7, 3: "Si mortuus fuerit vir, uxorliberata est a lege viri". Et intendit Apostolus ostendere per illud exemplum quod tempore gratiae sumus liberati a tentione Legis quantum ad legatia. Ex quo arguitur: si observantia legalium ante Legis lationem erat indifferens, sed, postquam data est Lex, facta est debita, ergo, soluto Legis debito, erit indifferens; ergo possunt legalia, sicut circumcisio et cetera, observari sine peccato tempore gratiae.
2. Item, Paulus post passionem Christi et etiam ascensionem observavit circumcisionem, Act. 16, 3: "Assumens Timotheum, circumcidit eam propter Iudaeos qui Erant in illis locis". Sed constat quod non circumcidisset, si illicitum esset.
3. Item, dicit Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti, quod circumcidendo Timotheum, "maluit rem superfluam facere quam" infirmis credentibus "scandalo esse". Ergo circumcidere post ascensionem Domini indifferens est, nec est contra veritatem vitae, cum propter scandalum vitandum non sit contra veritatem vitae aliquid faciendum.
4. Item, Act. 18, 18, conicitur quod idem Paulus secundum ritum Nazaraeorum "in Cenchris caput" totondit; item, Act. 21, 26, in Ierusalem, consilio Iacobi, "purificatus" secundum Legem "in templum intravit" et hostiam obtulit.
Contra: a. Ad Gal. 4, 9, dicit Apostolus: "Cum cognoveritis Deum, qua modo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis" ? Glossa Hieronymi: "Ideo hoc dicit, quia Legis observantia, cui dediti tunc erant, erat peccatum pene par servituti idolorum, cui ante conversionem servierunt. "Denuo"autem dicit, ut ostendat quod non distat modo Lex post Christum ab antiqua idololatria".
b. Item, ad Gal. 2, 11-12: "Cum Petrus venisset Antiochiam, in facieei restiti, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirentquidam a Iacobo, cum gentibus edebat; cum autem venissent, subtrahebat se ab illis, timens eas qui erant ex circumcisione". Ergo reprehensibilis erat Petrus ex discretione ciborum secundum Legem quam fecit venientibus Iudaeis; sed non est reprehensibilitas nisi ex culpa; culpa igitur erat Petro discernere cibos secundum Legem.
c. Item, ibidem, 14, dicitur: "Cum vidissem" Petrum "non recte" ambulantem "ad veritatem Evangelii, dixi ei caram omnibus: Si tu, Iudaeus cum sis, gentiliter vivis et non iudaice, quo modo cogis gentes iudaizare" ? Ergo contra veritatem Evangelii est iudaizatio, hoc est observantia legalium post passionem Christi.
e. Si dicatur, secundum quod dicit Augustinus, in epistola Ad Hieronymum, quod "Petrus non erravit in eo quod eis", qui ex Iudaeis crediderunt, putaverit Legem esse servandam, sed in eo a recta linea deviavit quod gentes coegerit iudaizare, non docentis imperio, sed conversationis exemplo. Unde secundum hoc iis, qui erant de Iudaeis, erant indifferentia legalia; iis vero, qui erant ex gentibus, erant noxia; et ideo Paulus circumcidit Timotheum, qui erat de matre Iudaea, Act. 16, 3, non circumcidit autem Titum, qui erat de gentili, Gal. 2, 3, secundum hoc etiam Petrus iuste est reprehensus, quia dabat exemplum credentibus de gentibus iudaizandi - contra obicit Hieronymus multipliciter, in epistola Ad Augustinam. Primo sic: Si post Evangelium bene facit qui legalia servat, "in Cherinti et Ebionis haeresim dilabimur, qui propter hoc solum a Patribus anathematizati sunt, quia Legis caerimonlas Christi Evangelio miscuerunt". f. Item, idem Hieronymus: "Diciscaerimonias non esse perniciosas iis qui eas velint, sicut a parentibus acceperint, custodire? Ego autem e contrario pronuntio omnibus esse mortiferas, sive ex Iudaeis sive ex gentibus; finis Christus ad iustitiam amni credenti", ad Rom. 10, 4.
g. Item, idem Hieronymus, Ierem. 31, 31: "Consummabo testamentum nouum super domum Israel": "Non dicit populo gentium, sed Iudaeis, ut non in vetustate litterae serviant, sed in navitate spiritus", ad Rom. 7, 6.
h. Item, omnibus dicitur, Matth., 13: "Lex et Prophetae usque ad Ioannem". Ergo, veniente Christo, observantia legalium retractatur,
i. Item: Si legalia "salutem non afferunt post passionem Christi, cur observantur? Si autemobservanda sunt, utique salutem afferunt: non enim observarentur, nisi afferrent salutem. Neque indifferentia sunt interbonum et malum, sicut philosophi disputant: bonum estcontinentia, malum est luxuria, inter utrumque indifferens est ambulare, digerere. Observare autem caerimonias non potest esse indifferens, sed aut malumaut bonum est. Tu dicis bonum; ego assero malum, non solum iis qui ex gentibus, sedetiam iis qui ex populo iudaico crediderunt".
k. Item, idem Hieronymus: "O beate Paule, qui in Petro reprehendis simulationem, quare se subtraxisset a gentibus propter metum Iudaeorum, cur Timotheum contra sententiam tuam circumcidere cogeris? Respondebis mihi, "propter Iudaeos, qui in illis locis erant". Quiigitur tibi ignoscis in circumcisione discipuli venientis ex gentibus, ignosceet Petro praedecessori tuo quod aliqua fecerit metu fidelium Iudaeorum".
l. Item, idem Hieronymus: "Didicimus quod propter metum Iudaeorum Petrus, Gal.2, 12, et Paulus, Act.16, 3 et 21, 25, aequaliter finxerintLegis praecepta servare. Qua igitur fronte, qua audacia potest id Paulus in altero reprehendere quod ipse commisit?"
m. Item, idem Hieronymus dicit Augustino: Paulus "simulavit se Iudaeum, ut illos lucrifaceret. Cur non etiam sacrificavit cum gentibus, quia et iis, qui sine Lege, tamquam sine Lege esset, factus est, ut eos quoque lucrifaceret? nisi quia illud fecit ut natura Iudaeus". "Bene defendis Paulum, non quod simulaverit errorem Iudaeorum, sed quod verefuerit in errore. Nova clementia Apostoli: dum Iudaeos Christianos vult facere, ipse Iudaeus tactus est. Non enim poterat luxuriosos ad frugalitatem reducere, nisi se luxuriosum probasset". Quod est inconveniens.
n. Si vero dicatur, sicut dicit Hieronymus, super illud ad Gal. 5, 2: "Si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit", quod legalia post Christi passionem sunt mortifera nisi dispensatorie custodiantur, et uterque, et Petrus et Paulus, sentit Legem non esse tenendam, et quia "in omni gente quicumque timet" Deum "et operatur iustitiam, acceptus est illi", Act. 10, 35; uterque vero cauta simulationes dispensat, Petrus subtractionem, Paulus reprehensionem, ad Gal. 2, 14, Paulus in Petro hoc reprehendere non potuit quod ipse fecit, nec arguere simulationem, cuius et ipse reus erat; fuit ergo reprehensio non vera, sed dispensatoria - contra, obicit Augustinus, in epistola Ad Hieronymum: Si ita est, quod Petrus non fuerit reprehensibilis nec Pauli reprehensio vera, mentitus est Paulus. "Si enim hocfecit Petrus quod facere debuit, mentitur Paulus, qui dicit quod eum viderit "nonrecte"ambulantem "ad veritatem Evangelii". Quisquis enim facit quod facere debet, recte utique facit. Et ideo de illo falsum dicit, qui dicitnon rectum fecisse quod novit eum facere debuisse. Si autem verum scripsit Paulus, verum est Petrum "non recte"ambulasse "ad Evangelii veritatem"".
o. Item, idem Augustinus: "Si ad Scripturas sanctas admissa fuerint officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? Cum enim contra sensum lectoris aliquid occurrerit, officiosum mendacium reputabitur". Sed illud sequitur, si dicatur Petrus non vere reprehensibilis fuisse, cum Paulus scribat ipsum non recte ambulasse, et quod restitit ei, "quia reprehensibilis erat".
p. Item, idem, ad eumdem: Quod obicis non esse medium inter bonum et malum, et quod "Legis caerimonias observare non potest esse indifferens, cur non dicampraecepta illa veterum sacramentorum nec bona, quia non eis iustificamur, umbrae enim sunt praenuntiantes gratiam qua iustificamur; nec tamen mala, quiadivinitus praecepta sunt, temporibus personisque congruentia, cum me adiuvet prophetica sententia, qua dicit Deus se illi populo dedisse "praecepta non bona"?" non dicit mala, ut monstret indifferentia.
q. Item, idem, ad eumdem: Quod obicis quod Lex et Prophetae usque ad Ioannem etc. huiusmodi, non probat quod dicis. "Non enim arbitror ipsum Dominum fallaciter a parentibus circumcisum, Luc.2, 21; nec eum dixisse fallaciter leproso, Matth.8, 4: "Vade et ostende tesacerdotibus et offer"pro te sacrificium". Ergo sicut veraciter fuit Christus circumcisus et veraciter et praecepto Domini obtulit leprosus sacrificium Legis, vere iuerunt legalia observata ab Apostolis.
c. Item, idem, ad eumdem: "Sicut libera voce pronuntias caerimonias mortiferas tam iis qui ex Iudaeis quam iis qui ex gentibus, ita pro tempore hoc vocem tuam omnino affirmo, et addo: quicumque eas servaverit, non solum veraciter, sed etiam simulate, eumin barathrum diaboli devolutum. Sed sicut simulationem Apostolorum ab huius temporis ratione secernis, ita ego Pauli veracem conversationem ab huius temporis, quamvis non simulata caerimoniarum observatione secerno, quoniam tunc fuit approbanda, nunc detestanda".
3. Item, idem, ad eumdem: Sacramenta iudaeorum non sic fuerunt ab observantia auferenda ut tamquam detestanda et similia idololatriae viderentur. Sed si a consuetudine iudaeorum, quibus auctoritate divina erant imposita, statim post passionem sicut mortifera tollerentur, viderentur fuisse detestanda et damnanda. Non igitur statim auferri debuerunt a consuetudine Iudaeorum. Quod videtur expresse ex Concilio Apostolorum in verbis B. Iacobi ad Paulum, Act. 21, 20.
t. Item, idem, ad eumdem: "Fateor in hoc quod epistola mea continet", videlicet sacramenta Iudaeorum a Paulo suscepta, "ut doceret ea non esse perniciosa iis qui, sicuta parentibus acceperantper Legem, vellent ea custodire, minus me posuisse illo dumtaxat tempore quo primum fidei gratia revelata est; tunc enim hoc non erat eis perniciosum. Progressu vero temporis ab omnibus Christianis illae observationes desererentur".
11. Item, idem, ad eumdem: Si tunc desererentur, "non discernerentur, quod Deus populo suo per Moysen praecepit, ab eo quod in templis daemoniorum spiritus immundus instituit", quod est maximum inconveniens. Relinquitur igitur quod non erant continuo, sed paulatim, manifestata praedicatione gratiae, deserenda.
v. Item, idem, ad eumdem: "Ait Paulus, ad Gal.5, 2: "Si circumcidimini, Christus vobis"non "proderit". Decepit ergo Timotheum et fecit sibi nihil profuisse Christum. An quia hoc fallaciter factum est, ideo non obfuit? Atipse hoc non posuit nec etiam veraciter, sed simpliciter dixit: "Si circumcidimini"" etc. Si ergo non est ibi subintelligendum "si circumcidimini" fallaciter, ergo nec dicendum erit Paulum fallaciter circumcidisse Timotheum vel Apostolos legalia servasse.
x. Item, idem, ad eumdem: "Cum venisset fides, quae illis observationibus praenuntiata est et post mortem et resurrectionem Domini revelata, observantiaeillae tamquam vitam sui officii amiserunt. Ergo sicut defuncta corpora amicorum deducenda erant cum honore ad sepulturam, necsimulate, sed religiose, non autem continuo deserenda. Proinde vero quisquis Christianorum sive ex Iudaeis nunc eas voluerit celebrare, tamquam sopitos cineres eruens, non erit pius deductor vel baiulus corporis, sed impiussepulturae violator".
y. Item, idem, ad eumdem: Quod obicis quod Paulus in Petro reprehendere non potuit quod ipse fecit, credo "Paulum non ita egisse, quando Timotheum circumcidit, Act.16, 3, vel Cenchris votum persolvit, Act.18, 18, vel Ierosolymis, a Iacobomonitus, legalia illa suscepit, Act.21, 26, ut putare videretur per illa legalia salutem dari, sed ne illa, quae in umbrisfuturorumDeus fieri iusserat, tamquam idololatriam gentium damnare videretur. Hoc enim est quod illi Iacobus ait, Act.21, 20: "Vides", inquit, "frater, quod millia sunt in Iudaea"" etc.
z. Item, idem, ad eumdem, in alia epistola: Si obicias Paulum aliquando simulationem fecisse, quia dicit "factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus", "non a me docendus es quo modo intelligatur. "Furtus"est enim "tamquam Iudaeus"compassione misericordiae, non simulationefallaciae. Fit enim tamquam aegrotus qui ministrat aegroto, non cumfebres se habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat quemadmodumsibi serviri vellet, si ipse aegrotaret".
Ex iis igitur relinquit Augustinus legalia pro tempore, in quo primo fidei gratia revelata est, indifferentia illis qui ex Iudaeis, dummodo non constituerent in eis spem salutis, et vere legalia ab Apostolis fuisse servata, et Petrum vere reprehensibilem, Paulum vero non reprehendendum.
Responsio: Dicendum Sanctos ad diversa respicientes circa istum articulum aliquando diversa sensisse, non tamen contraria, cum dicat Hieronymus, in epistola Ad Augustinum: "Non multum interest inter meam et tuam sententiam, quia ego dico et Petrum et Paulum timore fidelium Iudaeorum Legis exercuisse, immo simulasse mandata; tu autem asseris eos hoc fecisse clementer, non mentientis astu, sed compatientis affectu". Dicendum igitur quod B. Hieronymus, ponderans verbum Domini, Matth. 11, 13: "Lex Ei Prophetae usque adIoannem", inclusive, hoc est, ministerio Ioannis completo, intelligit legalia retractata, et ideo post passionem Christi omnibus interdicta, sive in eis ponatur spes salutis sive non. Praeterea, sicut ipsemet dicit, in epistola Ad Augustinum: "Propter metum Iudaeorum Petrus et Paulus aequaliter finxerunt Legis praecepta servari. Qua ergo fronte Paulus reprehendat in altero quod ipse commisit? Ego, immo alii exposuerunt causam quam putaverunt, non officiosum mendacium detendentes, sicut tu scribis, sed docentes honestam dispensationem, ut et Apostolorum prudentiam demonstrarent et blasphemantis Porphyrii impudentiamcoercerent, qui Paulum dicit exarsisse in invidiam virtutum Petri, et Petrum et Paulum inter se puerili pugnasse certamine". Augustinus vero respiciens ad Concilium Apostolorum et ad verba Iacobi, Act. 15, 29 et 21, 20, in quibus videtur ab Apostolis concessum fidelibus, qui de Iudaeis erant, legalia observari, non tamen iis, qui de gentibus, imponenda, ne in fide scandalizarentur, distinguit tempora, personas, affectum. Tempora duo: primum, cum coepit gratia fidei revelari; secundum, cum revelata est. Item, personas fidelium dupliciter: qui de Iudaeis et qui de gentibus. Item, affectum illius qui in legalibus constituit spem salutis et illius qui non constituit spem salutis, sed servat illa ex causa, vel propter vitandum scandalum proximi vel quia instituta auctoritate Dei. Secundum hoc ergo, dicit Augustinus, in epistola Ad Hieronymum, quod, cum dicit Apostolus, ad Gal. 5, 2: "Si circumcimini, Christusvobis nihil proderit", "illos arguit qui se iustificari in Lege credebant, non qui legitima illa in eius honore, a quo mandata sunt, observabant, quae, gratiae revelatione latius innotescente, necesse fuerat aboleri. Non tamen ideo fuerant tamquam diabolica gentium sacrilegiafugienda, etiam cum ipsa gratia iam inceperatrevelari, quae umbris talibus fuerat praenuntiata, sed permittenda paululumeis, maxime qui ex illo populo, cui data sunt, venerant. Postea vero, tamquam cum honore sepulta, sunt a Christianis omnibus irreparabiliter deserenda".
Ad ea vero in quibus videntur dissentire, quia quod unus dicit malum, alius dicit non malum, non est contrarietas, quia iste dicit malum, quia interdictum et prohibitum, ille vero non maium, quia, quantum est de se, non est malum nec bonum.
Item, ad illud in quo videntur contradicere, quia iste dicit servanda, ille dicit non servanda, dicendum quod iste non servanda, quia prohibita et interdicta a Christo; ille vero adhuc servanda propter utilitatem vel scandalum vitandum pro tempore, in quo non erant interdicta. Non enim dicit interdicta legalia nisi post gratiam fidei revelatam; unde illud "Lex et Prophetae usque ad Ionnnem" ostendit legalia esse mortua, hoc est saluti non necessaria, non tamen mortifera, quousque, revelata gratia, sunt penitus interdicta ab Apostolo, ad Gal. 5, 2: "Sicircumcidimini, Christus nihil vobis proderit".
Praeterea, ad aliud, in quo sibi videntur contradicere, de simulatione, dicendum quod unus ponit simulationem prudentiae, scilicet Hieronymus, alius vero negat simulationem fallaciae, et ita non sibi contradicunt.
[Ad obiecta]: Dicamus igitur ad solutionem primo obiectorum, secundum quod dicit Hugo de S. Victore, in libro De sacramentis, iuxta Augustinum: "Videntur tria quaedam tempora distinguenda. Primum ante baptismum, quando circumcisio sola statum habuit sine baptismo. Novissime nuncpost circumcisionem solus baptismus statum habet sine circumcisione. Fuit autem medium tempus, quando circumcisio et baptimus simulcucurrerunt: circumcisio ut finiretur, baptismus ut confirmaretur. Oportuit enimut illa quae finienda erant, non subito, sed paulatim dimitterentur, ut ostenderentur bona fuisse tempore suo; et similiter quae incipienda erant, non subito in auctoritatem assumerentur, ne praeter rem aliunde inducta putarentur. Illa igitur dimissa sunt, non proiecta; ista instituta sunt, non usurpata".
a. Dicendum igitur ad primo obiectum, secundum Hugonem de S. Victore, quod sicut "fuit baptismus cum circumcisione in medio tempore ab inchoatione sua usque ad passionem, ita fuit circumcisio cum baptismo post passionem Christi usque ad tempus illudquo circumcisio coeperitprohiberi". Unde hoc tempus medium partitum est ante passionem et post passionem. Ante passionem "aliquanto tempore nova sacramenta inchoata sunt ad consuetudinem, et vetera aliquamdiutolerata secundumdispensationem. Postquam autem dictum est: "Si circumcidimini, Christus nihil proderit vobis", quasi in tertio tempore, iam ipsacircumcisio non poterat ad salutem percipi, sicut prius postquam dictum fuisset: "Masculus, cuiuspraeputii caro circumcisa non fuerit, peribit de papula suo", Gen.17, 14, non potuit circumcisioab iis, quibus iniuncta fuerat, sine periculo salutis contemni".
b-z. Ad illud vero quod obicitur multipliciter de observantia legalium a Paulo, dicendum, secundum Hugonem, quod "quemadmodum in principio baptismus a Ioanne secundum solum sacramentum dabatur, Matth.3, 11: "Ego baptizo in aqua", ut ii, qui baptizandi usum non noverant, erudirentur, sicin novissimo a quibusdam fidelibus circumcisio dispensatorie secundum solum sacramentum suscipiebatur, ne ii, qui circumcidi consueverant, scandalizarentur". Similiter et de aliis observantiis legalium est intelligendum.
On this page