Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Praeambulum

III, P. 2, Inq. 4, T. 1

Consequens est, invocata Spiritus Sancti gratia, inquirere de lege et praeceptis Evangelii.

Cuius inquisitionis erit talis modus, ut primo quaeramus in generali de latione et conditionibus legis Evangelii; deinde vero in speciali de praeceptis et consiliis Evangelii: Inquirentes autem in generali ad pleniorem et perfectiorem intelligentiam altius perscrutantes quaeremus: Primo, an una sola sit lex data vel indita rationali creaturae; secundo, an praeter legem inditam sit ponere legem scriptam; tertio, an sint duae leges tantum, lex naturae et lex Moysi, ita quod non requiratur lex Evangelii; quarto, an lex Evangelii eadem sit cum lege naturali vel differens; quinto, an eadem sit lex Evangelii cum lege Moysi; sexto, de differentia legis Moysi et Evangelii; septimo, de continentia Evangelii in lege Moysi; octavo, de additione Evangelii ad legem Moysi: nono, de impletione Legis per Evangelium.

PrevBack to TopNext