Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 1

III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 1

AN UNA SOLA LEX SIT DANDA RATIONALI CREATURAE.

Quaeritur igitur an una sola lex sit danda vel indita rationali creaturae.

Ad quod sic arguitur: 1. Una est veritas de Creatore, et ideo necesse est unam fidem esse solum, hoc est veram credulitatem de ipso. Simili modo una est magnificentia et maiestas Creatoris, sub qua legaliter debet subici creatura rationalis; una igitur erit lex saltim obedientiae et subiectionis sub Creatore creaturae rationalis.

2. Item, una est latria Conditoris, quia latria est summae venerationis obsequium; "quod autem per superabundantiam dicitur uni soli convenit" ; si ergo una est solum latria Conditoris, una sola lex erit de cultu et latria Creatoris.

3. Item, unitas est ex parte principii creaturae rationalis, quia unus est Creator; similiter unitas est [ex parte] tinis rationalis creaturae, quia unica est beatitudo in Creatore, quae est finis rationalis creaturae. Si ergo lex est data vel indita rationali creaturae, ut ordinetur sub suo principio ad suum finem, una lex erit.

4. Item, lex non est aliud nisi descriptio debiti quoad vitandum malum et faciendum bonum. Si ergo ratio vitandi malum ei iaciendi bonum una est, videlicet aversio a commutabili bono et conversio ad bonum incommutabile, una sola lex erit.

5. Item, sicut dicit B. Augustinus, unitas fidelium et electorum est velut unitas civitatis; civitas enim est "multitudo hominum in quoddam vinculum redacta concordiae", sicut dicit Augustinus, Ad Marcellinum ; unitas autem concordiae huiusmodi non potest esse nisi sub eodem iure et lege permaneant; necesse est igitur unam esse legem.

6. Item, earumdem virtutum impossibile est esse diversas regulas et mandata, cum unius virtutis non sit nisi una regula et unum quo eius operatio praecipitur, sicut unius vitii una est regula qua est declinandum et eius operatio prohibetur. Si ergo lex veri nominis est descriptio regularum virtutis et perfecta aggregatio mandatorum, impossibile erit diversas leges esse nisi dicerentur tot leges quot sunt praecepta et virtutes; quod nullus dicet.

Contra: a. Supponamus, quod alibi probatum est, scilicet donum naturae non esse sufficiens ad salutem sine dono gratiae. Cum ergo sit differens specie natura et gratia, ergo et ordo naturae et ordo gratiae et debitum naturae et debitum gratiae. Si ergo nihil aliud est lex quam descriptio debiti ordinis, necessario duplex erit lex: lex naturae et lex gratiae differens.

b. Item, sunt virtutes naturales et sunt virtutes additae. Si ergo multiplicatur lex secundum differentiam virtutis, et hoc secundum primam intentionem, etsi non secundum consequentem, erit lex naturalis et lex addita rationali creaturae: lex naturalis sicut indita, lex alia sicut superaddita.

c. Item, Apostolus, ad Rom. 2, 14, loquitur de utraque lege, scilicet indita et superaddita, dicens: "Cum gentes, quaeLegem non habent", scilicet superadditam, "naturaliter ea quae Legis sunt faciunt, ipsi sibi sunt Lex".

d. Item, lex superaddita multiplicatur, quia est lex Moysi et lex Evangelii. Non est igitur una sola lex.

[Solutio]: Quod concedendum est. Dicendum igitur, iuxta Apostolum, quod est differentia legis prima: una, quae est indita, et haec est lex naturalis; alia vero est superaddita, et haec multiplicatur, sicut iam dicetur.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicitur quod una est maiestas, et magnificentia Conditoris, concedendum est; tamen debitum subiectionis ex parte creaturae rationalis multiplicatur. Cum enim recipit a Deo naturam, efficitur conscia debiti naturalis in ordine subiectionis sub Deo, et hoc habitu, etsi non actu, et ideo habet inditam legem naturalem. Unde dicit Glossa super illud ad Rom. 2, 14: "Ostendunt opus Legis scriptum in cordibus suis": Lex naturalis est, "qua quisque sibi conscius est quid bonum, quid malum" naturaliter. Item, cum recipit gratiam, efficitur conscia debiti gratuiti in ordine subiectionis sub Deo; lex autem, quae imprimit conscientiam debiti ordinis gratuiti, est lex gratiae; propterea erit lex gratiae praeter has et additur lex disciplinae, quae multiplicatur, ut iam dicetur.

2. Ad secundum quod obicit quod una est latria et debitum venerationis, concedendum est, tamen affectus venerationis diversificatur; lex autem est ad ordinandum affectum creaturae rationalis, et ideo non sequitur quod sit lex una venerationis.

3. Ad tertium dicendum quod, quamvis sit unitas principii et tinis, tamen debitum in rationali creatura multiplicatur. Est enim debitum quod debet suo principio ratione boni inditi; et est debitum quod debet ratione boni superadditi vel superaddendi, et ideo variatur lex, ut sit lex naturalis indita et etiam sit lex superaddita. Item, est debitum quod debetur divinae bonitati, in quantum est benefica, ad quod respicit lex naturalis; et est debitum quod debetur bonitati, in quantum bona, scilicet in se, et ad hoc respicit lex ultimo superaddita, completa, scilicet lex gratiae.

4. Ad quartum dicendum quod, quamvis sit eadem ratio in generali vitandi malum et faciendi bonum, tamen ratio propria diversificatur, quia malum vitatur aut quia contra dictamen rationis aut quia contra honorificentiam Conditoris. Similiter bonum fit, quia consonum rationi aut quia consonum divinae voluntati. Et ideo diversiticabitur lex, quae est ratio vitandi malum et faciendi bonum, in legem naturae et legem gratiae.

5. Ad quintum patet responsio, quia sicut differt natura et gratia, ita et concordia naturae et concordia gratiae et ius naturae et ius gratiae.

6. Ad ultimum etiam patet responsio. Nam sicut est differentia virtutum naturalium et gratuitarum, ita erit differentia descriptionis regularum virtutum, quarum aggregatio est lex.

PrevBack to TopNext