Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 2

III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 2

UTRUM PRAETER LEGEM MENTI INDITAM SIT PONERE LEGEM SCRIPTAM.

Postea quaeritur utrum praeter legem menti inditam vel additam t sit ponere legem scriptam.

Ad quod sic: 1. Solarum rerum est fieri et non fieri; ergo solae res sunt quae imperantur aut prohibentur: qui enim imperat currere, non verbum imperat, sed cursum. Si ergo lex est continentia eorum quae prohibentur et mandantur, lex proprie res est, non scriptura visibilis nec sonus audibilis.

2. Item, nullo existente sermone, nullo scripto, si sermo vel scriptura esset lex, nulla esset lex. Si ergo lex manet, cessante sermone, deleta scriptura, relinquitur quod lex non est descriptio vel in sermone vel in scriptura.

3. Item, quis dubitat quin debitum honorandi, timendi Deum, diligendi Deum, subveniendi proximo maneant, cessante omni sermone, cessante omni scriptura? Relinquitur igitur, cum lex nihil aliud sit quam aggregatio eorum quae pertinent ad debitum honestatis, qualia sunt quae dicta sunt, quod lex non est sermo nec scriptura, nisi in illa figura et tropo qua nomen ipsius rei signo vel imagini eius imponitur, sicut imago Petri Petrus dicitur, et Petrus scribi vel legi dicitur, cum nomen eius scribitur vel legitur.

4. Item, quid est lex vero nomine nisi ars quaedam aut sapientia recte honesteque vivendi? Omnis autem ars et sapientia in anima est; lex igitur naturae omnis in anima erit; igitur essentia legis omnis est praeter sermonem et scripturam.

Contra sunt auctoritates quam plurimae quae ponunt legem scriptam. a. Osee 8, 12: "Scribam eis multiplices leges meas".

11. Item, dicit Isidorus quod lex dicta est "a legendo": unde dicunt quod vera ratio legis est honestas legibilis, descripta regulis et praeceptis. Si ergo lex honestas legibilis est, honestas scripta est: convertuntur enim legibile et scriptum esse.

Respondeo: Dicendum quod proprie omnis lex per essentiam in anima est nec dicitur esse in scripto vel scriptura nisi sicut signatum in signo dicitur, vel ea improprietate qua res signata solet dici signum, nisi diceretur scriptura, non quod inscribitur in libro vel alio ad sensum, sed quod describitur apud nostrum intellectum.

Notandum ad solutionem obiectorum quod lex habet triplicem interpretationem. Lex enim dicitur "a legendo", sicut dicit Isidorus ; et dicitur a ligando, sicut ponunt communiter; et dicitur ab eligendo, ut dicit Augustinus, in Quaestionibus Novi ei Veteris Testamenti. Secundum hoc ergo intentio legis differenter consideratur. Primo, secundum quod "a legendo" lex dicitur, lex est legibilis descriptio debitae honestatis. Quoniam autem descriptio legibilis potest esse interius in mente ad intellectum, exterius in scripto ad sensum, intentio legis extenditur secundum hanc considerationem, ut dicamus legem scriptam, sive interius sive exterius, sed improprie exterius. — Secundo, prout dicitur a ligando, et secundum hoc lex consideratur in triplici comparatione: in comparatione ad imperantem et in comparatione ad illud quod imperatur et in comparatione ad illum cui imperatur. Secundum comparationem ad imperantem lex dicitur esse in imperante sicut in causa ligante. Secundum comparationem ad imperatum lex dicitur esse in rebus quae imperantur aut prohibentur, sed hoc sicut in effectu. Secundum comparationem ad illum cui imperatur, lex dicitur esse in anima illius cui fit imperium, et hoc per essentiam, quia in illo est vinculum seu debitum. - Secundum tertiam interpretationem, prout lex dicitur ab eligendo, lex dicitur ars ipsa qua eligimus debita fieri et respuimus indebita fieri, et secundum hanc considerationem lex solum in anima est.

PrevBack to TopNext