III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 3
III, P. 2, Inq. 4, T. 1, Q. 3
UTRUM PRAETER DIGTAS LEGES REQUIRATUR LEX EVANGELII.
Deinde quaeritur - cum in praecedentibus declaratum sit quod post legem naturalem ferenda erat lex Moysi, supra, Quaestione de latione legis Moysi — utrum sint duae leges tantum: lex naturae et lex Moysi, ita quod non requiratur lex Evangelii.
Ad quod sic: a. Ad Hebr. 7, 19: "Nihil ad perfectum adduxit Lex", dicit Apostolus de lege Moysi; ergo per legem Moysi non est perfecta ordinatio rationalis creaturae. Si ergo necesse est rationalem creaturam pertecte ordinari, non autem perfecte ordinatur per legem naturalem, immo necessaria erat lex Moysi, sicut alias ostensum est, nec etiam per legem Moysi, sicut dicit Apostolus ; ergo necesse est ut sit lex alia perfecte ordinans, et haec est lex Evangelii.
b. Item, comprehensio legis Moysi non ducit rationalem creaturam nisi in finem timoris Dei, sicut dicitur, Eccle. ultimo, 13: "Finem loquendi omnes pariter audiamus: Deum time". Si ergo pertectio voluntatis rationalis non est in fine timoris, sed in fine amoris divini, post legem Moysi, quae est lex timoris, necessaria erat lex Evangelii, quae est lex amoris.
c. Item, in lege sunt praecepta caerimonialia, quae possunt duobus modis accipi: litteraliter, figuraliter. Litteraliter accepta manifesta est eorum imperfectio, ut, verbi gratia, caerimoniae sacrificiorum omnino imperfectae sunt, quia sunt in carne vel materia aliena; ergo latria venerationis Dei per sacrificia Legis imperfecta est, sicut supra ostensum est, Quaestione de sacrificiis ; necessaria igitur est lex sacrificii spiritualis, quod offeratur Deo de persona propria, ut "cor contritum" etc., et quae sit lex perfectae latriae et venerationis divinae. - Item, si accipiantur caerimonialia figuraliter, manifesta est imperfectio, quia tunc accipiuntur ut signa et promissiones; perfectio autem non est in signo nec in promissione boni seu gratiae; necessaria igitur erit lex exhibitionis et rei significatae; et haec est lex Evangelii.
d. Item, in Lege sunt moralia praecepta, quae etiam sunt imperfecta: unde vocat Apostolus, ad Rom. 3, 27, legem Moysi "legem factorum" ; ubi dicit Glossa quod "Lex prohibet manum, nonanimum" ; non est autem perfectio legis in prohibitione actus. Relinquitur igitur quod necessaria est lex in qua prohibeatur affectus malus.
e. Item, non est perfectio obedientiae vel legis in observantia eorum quae sunt de necessitate salutis; sed in iis est perfectio obedientiae et legis quae sunt voluntatis et supererogationis; lex igitur, quae est solum praeceptorum, non est lex perfecta, qualis est lex Moysi. Requiritur igitur praeter hanc lex perfecta, quae non solum sit mandatorum, sed etiam consiliorum, qualis est lex Evangelii.
f. Item, non est perfecta lex salutis quae ordinat personas particulariter, sed quae respicit omnes universaliter. Si ergo lex Moysi secundum suam integritatem respicit personas particulariter, ut Iudaeos, ergo non est perfecta nec in ipsa erit status. Cum ergo divina pietas velit "omnes salvos fieri", ab ipsa erit lex quae respiciet omnes universaliter ut salventur; et haec est lex Evangelii, Marc. ultimo, 15: "Praedicate Evangelium omni creaturae".
Contra: 1. Perfectius est obedire in indifferentibus quam in necessariis. Si ergo lex Moysi habet praecepta rerum indifferentium, ut caerimoniarum, habet etiam praecepta rerum necessariarum, ut moralium, lex Moysi est lex perfectae obedientiae. Ergo praeter illam non requiritur lex Evangelii, maxime cum illa quae ponuntur Evangelii non sint indifferentia, quia sunt de iis quae secundum rationem sunt approbanda et eligenda, nullo interveniente praecepto vel consilio.
2. Item, superfluum est facere per plura quod potest fieri per unum. Cum ergo perfecta ordinatio sit per legem Moysi, et in necessariis moralium et in indifferentibus caerimonialium et praeterea in observantia mandatorum et in observantia consiliorum, circa quae est votum, Levit. 27 et Num. 6, ubi ponuntur leges voventium, relinquitur superflua esse lex alia a lege Moysi.
3. Item, I ad Tim. 1, 5: "Finis praecepti est caritas". Cum ergo in lege Moysi sii praeceptum caritatis perfectae, Deuter. 6, 5: "Diliges Dominum Deum tuum Ex toto corde tuo", in Lege ergo est perfectio finis praeceptorum; sed a perfectione finis dicitur simpliciter res pertecta; ergo lex Moysi est lex perfecta; ergo praeter ipsam non erit alia requirenda.
4. Item, in Lege prohibetur actus et etiam prohibetur affectus, cum dicitur: "Non concupisces", Exod. 20, 17, et Levit. 19, 17: "Non oderis fratrem tuum in corde tuo". Item, ordinatur affectus, et quoad proximum et quoad Deum et quoad se. Quoad Deum, Deuter. 6, 5: "Diliges Dominum Deum tuum" ; et in eodem, 13: "Dominum Deum tuum timebis" ; et 12: "Ama Dominum Deum tuum". Quoad proximum, Levit. 19, 18: "Non memor eris iniuriae civium tuorum". Quoad se, Deuter. 4, 9: "Custodi temetipsum et animam tuam sollicite". Lex igitur sufficienter ordinat hominem quantum ad actum et quantum ad affectum ; ergo ad ordinandum affectum non requiritur? Evangelium.
Respondeo : Dicendum quod, addita lege Moysi ad legem naturalem, non erat adhuc sufficiens ordinatio hominis. In Lege enim erat elementum sermonis Dei ad ordinandum hominem, in Evangelio vero est sermo perfectus; unde, ad Hebr. 5, 12, dicit Apostolus: "Indigetis ut doceamini quae sunt elementa exordii sermonis Dei". Et dicit Hugo de S. Victore, in libro De sacramentis: "Haec tria distinguuntur, elementa, exordium, sermo. In elementis sonus est, sed sensus non est: unde nec exordium dicuntur, quia sensus in eis non incipit. Dictiones exordia sensuum sunt: unde et dictiones dicuntur quasi iam aliquid dicentes et primae partes orationis, quia principium orationis ab eis exoritur. Item, in elementis sonus est, sed sensus non est. In exordio sensus est, sed completus non est; in sermone sensus est et perfectus. Vide tria haec in Scriptura Dei similia: "Carnem cum sanguine non comedetis", hoc est elementum; subiunxit postea: "Non occides", hoc est exordium; postea complevit, etiam iram prohibens, hic est sermo. Item, dixit carnem porcinam non comedendam, hoc est elementum; addiditpost hoc: "Non moechaberis", hoc fuit exordium; novissime apposuit: Si quis "viderit mulierem"etc., Matth.5, 28, in hoc fuit completio. Praecepta igitur ad tempus superaddita, elementa fuerunt; praecepta Decalogi exordia; praecepta Evangelii sermo". Inde est quod, Lege data, dicit Moyses suscitandum Prophetam, Christum, Deuter. 18, 18: "Suscitabo Prophetam de medio fratrum suorum similem tibi et ponam verba mea in ore eius, loqueturquead eos omnia quae egopraecepero tibi". In quo expresse ostenditur per Prophetam, Christum, legem aliam ferendam, quae est Evangelium. Item, in Ierem. 31, 33: "Post illos dies dicit Dominus, dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam illam", quod non potest intelligi de lege Moysi, sed de lege Christi, quia ibi dicitur: "Ecce dies veniunt, feriam domui Iuda foedus novum, non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum indie qua eduxi eos de terra Aegypti".
[Ad obiecta]: 1. Respondendum igitur ad primum quod sicut differt obedire debite et obedire voluntarie — dico autem obedire debite, obedire praecepto quia est debitum et quia praeceptum; obedire voluntarie, obedire praecepto quia bonum et acceptum — sic differt obedientia Legis et Evangelii, sicut patet ex intentione utriusque legis. Item, sicut differt obedire intuitu domini sive ex reverentia timoris, et obedire intuitu patris ex devotione amoris, ita differt obedientia Legis et Evangelii. Unde in Lege pro ratione saepissime dicitur: "Custodite" hoc et hoc, "ego sum Dominus" ; in Evangelio vero: "Ut sitis filii Patris", Matth. 5, 45. — Ad illud ergo quod obicit quod in Lege est perfectius obedire in indifferentibus quam in necessariis, dicendum quod est obedire necessariis sicut non necessariis et est obedire indifferentibus sicut necessariis. Dicendum ergo quod obedientia Legis, quamvis sit in indifferentibus secundum se, tamen eorum est sicut in necessariis, hoc est, quia praeceptis. Obedientia vero Evangelii secundum intentionem ipsius, etsi sit in necessariis, tamen in eis est sicut bonis et voluntariis. Et ita perfectior est obedientia simpliciter Evangelii quam Legis secundum intentionem utriusque, quamvis in Evangelio non solum proponantur praecepta, quae sunt necessitatis salutis, sed etiam consilia, quae voluntaria et supererogationis.
2. Ad secundum quod dicit quod in Lege sunt praecepta et consilia, concedendum est, sed tamen imperfecta. Latio enim praeceptorum Legis imperfecta est, sicut iam ostensum est. Similiter propositio consiliorum Legis imperfecta est. Sunt enim magis in exercitatione corporis, sicut patet in votis Nazaraeorum et ceteris, quam in officio pietatis et perfectione operum caritatis. Consilia vero Evangelii sunt in exercitio pietatis; unde, Matth. 19, 21: "Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes et da pauperibus". Praeterea, sunt in perfectione operum caritatis, quae sunt in perpetuitate castitatis, Matth. 19, 20: "Sunt eunuchi, qui se castraverunt propter regnum caelorum" ; in plena abrenuntiatione proprietatis, Luc. 14, 33: "Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus" ; in omnimoda abdicatione voluntatis, Matth. 16, 24 et Luc. 9, 23: "Qui vult venire post me, abneget semetipsum" etc.; in perfectione patientiae adversitatis, sicut patet Matth. 5, in multis.
3. Ad tertium dicendum quod in Lege praeceptum dilectionis non proponitur secundum rationem pertecti amoris. Est enim amor debitus et amor gratuitus; item est amor, quo difigitur Deus quia beneficus et quo diligitur quia bonus; item, est amor qui aggeneratur ex beneficiis temporalibus et amor qui generatur ex beneficiis aeternis. Dicendum quod, quamvis amor Dei praecipiatur in Lege, tamen secundum intentionem Legis praecipitur ut debitus et ex beneficiis temporalibus aggeneratus promissis vel acceptis, sicut patet ex Deuter. 11, 1, post multa beneficia enumerata, dicitur: "Ama Dominum Deum tuum et observa praecepta" ; et subdit: "Ut possitis introire et possidere terram" etc. Amor vero in Evangelio praecipitur ut gratuitus, sicut patet ex Matth. 5, 46: "Si diligitis eos qui vos diligunt" etc., similiter Luc. 6, 32, et non ut introductus per temporalia beneficia, sed per aeterna. Unde Augustinus, Contra Faustum: Dicitur Lex Vetus Testamentum, Evangelium autem Novum Testamentum appellatur. "Temporalium rerum promissiones Testamento Veteri contineri, et ideo Vetus Testamentum appellari, nemo vestrum ambigit; aeternae vitae promissio regnumque caelorum ad Novum pertinet Testamentum". Sicut ergo in amore debito non est perfectio, sed in gratuito, nec in amore qui oritur ex beneficio temporali, sed ex aeterno, ita non est perfectio amoris in Lege, sed in Evangelio.
4. Ad quartum dicendum quod in Lege ordinatur affectus et effectus, sed non secundum pertectam ordinationem. Est enim ordinare hominem procedendo ab exterioribus ad interiora, qualis erat in Lege: intendebat enim Lex per actum exteriorem ordinare affectum interiorem; unde primo prohibetur actus malus: "Non occides, non moechaberis" ; deinde vero prohibetur affectus: "Non concupisces", Exod. 20, 13—17. Et est ordinare hominem procedendo ab interioribus ad exteriora, et haec est intentio Evangelii, ut per ordinationem interioris affectus ordinetur exterior actus; unde Matth. 5, 22: "Qui irascitur fratri suo" etc., "Qui viderit mulierem ad concupiscendum" etc., "Diligite" etc. Praecepta ergo Legis principaliter respiciunt actum, praecepta vero Evangelii principaliter affectum, et ideo perfectio non erit in Lege, sed in Evangelio. Unde Ioannes Chrysostomus, Super Matthaeum: Quoniam Legis quidem mandata magis ad opus respiciebant quam ad affectum, id est "non occides, non adulterabis" etc., Christus ad supplementum eorum spiritualiora introduxit mandata, ad affectum magis respicientia quam ad actum.
On this page