III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 1, M. 6
III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 1, M. 6
Utrum fides informis in hominibus, adveniente caritate, fiat formata.
Ad quod sic: a. Nihil corrumpitur nisi a suo contrario; sed fides informis non contrariatur caritati nec secundum actum nec secundum habitum, sed solum secundum informitatem suam; ergo ipsa non corrumpitur, adveniente caritate, nisi secundum informitatem.
b. Item, hoc idem videtur per simile. In aliis informibus sic est quod, adveniente sua forma, non corrumpuntur, sed solummodo evacuatur eorum informitas; ergo similiter erit in fide, adveniente caritate.
c. Item, magis distant habitus naturalis et habitus infusus non gratum faciens, cum sint differentes secundum principia et secundum effectus, quam habitus infusus non gratum faciens et habitus infusus gratum faciens, cum non sint differentes quantum ad principium, quia uterque est a principio gratiae, sed secundum effectum. Si ergo ita est quod habitus infusus non gratum faciens, ut fides informis, non evacuat habitum naturalem sive acquisitum, sicut est aliqua cognitio de Deo, quae habita est per rationes, ergo multo fortius nec caritas vel fides formata adveniens evacuabit fidem informem.
d. Item, fidei formatae est credere in Deum, fidei vero informis est credere Deo et credere Deum. Si ergo credere in Deum non evacuat credere Deo sive Deum, sed necessario ponit. ergo nec fides formata evacuabit informem, sed potius ponet ipsam.
2. Item, super illud Iac. 2, 25: "Fides sine operibus mortua est" etc., dicit Glossa: "Quibus reviviscit". Sed quod reviviscit, manet; ergo fides informis manet, vita adveniente.
Contra: 1. Plus conveniunt fides formata et visio gloriae quam fides informis et formata; ergo, cum fides formata non possit manere, adveniente visione, ergo nec fides informis, adveniente formata.
2. Item, adveniente caritate, excluditur timor servilis, qui generatur ex fide informi, quemadmodum ex fide formata generatur timor initialis vel filialis. Ergo, adveniente caritate, evacuabitur fides informis.
3. Item, adveniente vita, excluditur mortuum; caritas autem vita est, fides vero informis mortua; ergo, adveniente caritate, evacuabitur fides informis.
4. Item, cum, fide formata posita, ponatur credere Deum, Deo et in Deum, superfluum erit ponere fidem informem, cum non sit necessaria ad aliquem actum. Igitur evacuabitur, adveniente caritate.
[Solutio]: Ad hoc breviter fere omnes dixerunt quod, adveniente caritate, maneret fides informis secundum substantiam, sed evacuaretur quantum ad informitatem, tamen differenter. Quidam enim dixerunt quod maneret et fieret virtus sive fides formata, adveniente caritate. Alii vero dixerunt quod manebat, sed tamen non fiebat fides formata, immo erat differens secundum habitum. Et tamen in hoc fuerunt duae opiniones. Nam quidam dixerunt quod manet fides informis cum fide formata quantum ad habitum et quantum ad actum, ita quod in habente caritatem est habitus fidei ex quo est credere Deum, qui potest esse informis, et habitus ex quo est credere in Deum, et iste est habitus fidei formatae. Alii vero dixerunt quod manet cum fide formata secundum habitum, sed evacuatur secundum actum, sicut, adveniente maiore lumine, evacuatur actus minoris luminis, non tamen habitus, sicut apparet in adventu luminis solis respectu luminis stellarum: eodem modo, adveniente luce fidei formatae, evacuatur actus fidei informis, tamen manet habitus.
Et respondeamus ad obiecta: 1. Ad primum ergo dicendum quod, quantum ad illud in quo conveniunt fides formata et visio gloriae, non evacuat visio fidem formatam, sed eam perficit, et haec convenientia est in assensu primae Veritatis propter ipsam. Sed, quantum ad illud in quo differunt sive opponuntur, visio gloriae evacuat, et haec differentia attenditur quantum ad visionem sive cognitionem. Per fidem enim est cognitio in umbra et in speculo, per gloriam vero est cognitio Dei in luce et in specie sicut est ; quoad hoc ergo evacuat visio gloriae fidem. Similiter ex alia parte dicendum quod fides formata non evacuat fidem informem secundum illud in quo conveniunt, sed perficit, sed secundum illud in quo differunt sive opponuntur. Cum ergo conveniant in hoc quod utraque est fides, differunt autem secundum informitatem et formatum, solum ergo evacuabit fides formata fidem informem quantum ad suam informitatem, non quantum ad fidem sive suam essentiam.
2. Ad secundum dicendum quod, adveniente caritate, non evacuatur timor servilis quantum ad timorem, sed quantum ad servilitatem, quae quidem est opposita caritati - ponit enim voluntatem peccandi - manet autem secundum timorem. Eodem modo ex hac parte, adveniente caritate, evacuatur informitas, quae ponit affectum debiti amoris seu debitae formae et manet fides.
3. Ad tertium dicendum quod aliter dicitur mortuum et vivum circa habitus, aliter circa actus et opera. In operibus enim mortuis dicitur duobus modis. Uno enim modo dicitur opus mortuum quod fit extra caritatem, quae est principium vitae, et hoc modo opus mortuum nunquam reviviscit, adveniente caritate. Alio modo dicitur opus mortuum opus mortificatum, quod scilicet factum fuit ex caritate, sed, amissa caritate, quae est principium vitae, per mortale peccatum mortificatum est, et hoc modo opus mortuum reviviscit, adveniente caritate. Primo ergo modo opus mortuum non est susceptibile vitae; secundo modo est susceptibile vitae. In habitibus vero mortuum dicitur duobus modis. Uno modo dicitur habitus mortuus per privationem operis, et hoc modo dicuntur habitus mortui, secundum quem modum dicit Glossa, super illud Iac. 2, 26: "Fides sine operibus mortua est" etc.: "Reviviscit operibus". Alio modo dicitur habitus mortuus a privatione principii vitae, quod est caritas, et hoc modo dicitur fides informis mortua, ei, in quantum mortua est, evacuatur, sed secundum substantiam vivificatur, adveniente caritate, et manet. Non autem est simile de actione mortua et habitu. Actio enim mortua non potest reviviscere, secundum quod dictum est, quoniam illa actio, quae fuit sub privatione, non manet secundum actum nec secundum meritum, sed statim transit, habitus vero manet, et ideo habet possibilitatem ut formetur et vivificetur, cum non est formatus.
4. Ad ultimum respondendum est quod non est superfluum ponere fidem informem, etiam posito quod evacuaretur per fidem formatam secundum actum, quoniam, amissa caritate seu fide formata, utilis est et necessaria fides informis; quemadmodum non superfluit lumen lunae et stellarum, quamvis, adveniente sole, evacuetur, cum, recedente sole, necessarius sit actus luminis lunae et stellarum.
On this page