Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 1, M. 7

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 1, M. 7

Utrum fides informis sit in daemonibus.

Deinde quaeritur utrum fides informis sit in daemonibus.

Ad quod sic: a. Iac. 2, 19: "Daemones credunt, ei contremiscunt".

b. Item, ad Rom. 1, 17: "Ex fide in fidem" etc., Glossa: "Est fides informis, quae est daemonum et nominetenus Christianorum. Haec est informis qualitas mentis".

6. Item, Luc. 5, super illud: Scimus quoniam "Filius Dei es", Glossa Bedae: "Erubescat Manichaeus, qui dicit Christum creaturam solum, cum daemones confiteantur quod sit Filius Dei". Sed haec confessio non erat ex scientia quam haberent; ergo ex fide.

d. Item, ad Gal. 5, 6: "Fides, quae per dilectionem operatur" etc., Glossa: "Fides cum dilectione Christiani est, fides sine dilectione daemonis est".

e. Item, ad Titum 1, 16: "Confitentur se nosse Deum, factis autem negant", Glossa: "Fides talium morum propeest daemoniorum".

Ex iis ergo relinquitur quod fides informis est in daemonibus.

Contra: 1. Gen. 24, 57: "Vocemus puellam", Glossa Interlinearis: "Fides est credere ex voluntate, non ex necessitate". Item, Augustinus: "Cetera potest homo nolens, credere non potest nisi volens". Ex hoc arguitur: Omne credere est motus voluntarius in summam Veritatem; sed nullus motus voluntarius est diaboli in summam Veritatem; ergo nullum credere est diaboli quod sit in genere boni; ergo nec fides informis.

2. Item, "credere est, sicut dicit Augustinuscogitare cum assensione". Ergo qui credit primam Veritatem cogitat et assentit primae Veritati; si ergo diabolus nunquam assentit, quia in Psalmo dicitur: "Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper" ; unde relinquitur quod diabolus habet odio veritatem; ergo non credit.

3. Item, arguitur planius: Si credere est assentire veritati, discredere est dissentire veritati; si ergo diabolus dissentit a veritate, ergo non credit.

4. Item, II ad Cor. 6, 15: "Quae est conventio Christi adBelial" ? Glossa: "Sicut Christus omnia egit bene, ita diabolus omnia egitmale". Cum ergo credere sit actus gratuitus, nec maius nec mala intentione potest fieri, quemadmodum nec diligere: assentire enim primae Veritati non potest male fieri propter se; ergo credere huiusmodi non potest esse diaboli.

5. Item, Augustinus, in 83 Quaestionibus: "Credibilium tria sunt genera. Quaedam creduntur et nunquam intelliguntur, ut historiae, quae humana gesta percurrunt; quaedam creduntur et simul intelliguntur, ut rationes de numeris et defiguris in disciplinis etut principia scientiarum; quaedam vero prius creduntur et postea intelliguntur, ut divina, iuxta illud Isai.7, 9: "Nisi credideritis, non intelligetis", et ad hoc perveniunt mundi corde", iuxta illud Matth. 5, 8: "Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt". Si ergo diabolus non potest esse mundi cordis, non potest hoc modo tertio credere; ergo, si credat, hoc est solum primo modo vel secundo; sed, secundum quod credere est primo modo vel secundo, non est credere fidei formatae vel informis; ergo fides informis non est in daemonibus.

Respondeo concedendo quod in daemonibus est fides informis, sicut dicunt auctoritates. Cum enim in eis sit cognitio veritatis divinae, quam non vident, fides in eis est. Item, cum veritas quam credunt sit excedens rationalem intellectum, ut quia Deus est trinus et unus et quia Filius Dei est humanatus et passus, ideo fides huius veritatis est donum gratuitum sive habitus non naturalis vel acquisitus. Quia vero huiusmodi fides in daemonibus sine amore est omnino, ideo est huiusmodi fides fides informis.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur quod nullus credit nisi volens, respondent quod hoc intelligitur de credere secundum quod est motus fidei formatae. Nam credere, secundum quod est motus fidei informis, potest diabolus nolens: in hoc enim quod sentit se puniri a divina virtute in Christo, invitus cogitur credere Deum humanatum, et hoc modo intelligendum est in ceteris. — Vel potest dici melius quod sicut in sensu contingit, a sensibili tristabili, ut in tactu a nimio calore ignis, est appetitus naturalis in sensu respectu sensibilis, non in quantum contristantis vel laedentis - unde factus appetitu naturali inclinatur ad calorem, sed, in quantum excedit et offendit, refugit calorem — sic diabolus per naturalem appetitum inclinatur in summam Veritatem absolute; sed, in quantum invenit improportionalem malitiae sui arbitrii, invenit eam offendentem et contristantem, et ideo refugit illam. Unde, secundum quod dicit B. Augustinus, in libro De Trinitate, de perversis hominibus, quia diligunt "veritatem ut lucentem, sed odiunt ut redarguentem", ita diabolus vult cognoscere veritatem divinam ut lucet, sed nollet ipsam cognoscere ut redarguit sive ut punit, et ita credere diaboli partim erit voluntarium, partim involuntarium.

2. Ad secundum, quod dicit Augustinus quod "credere est cogitare cum assensione", non intelligitur nisi de fide quae movet in ipsam Veritatem. Moveri autem est duobus modis: voluntate plena, sicut est a fide formata; vel voluntate imperfecta, sicut contingit a fide informi in hominibus peccatoribus. Voluntas plena significatur per indicativum, ut cum dicitur volo ; voluntas imperfecta per optativum, ut cum dicitur vellem. Et hoc importat ipsum verbum assentire, quod est idem quod sentire ad: unde assentire ponit quodam modo inclinari vel ad ipsam veritatem tendere. Unde secundum hoc dicemus quod credere diaboli non habet assensum veritatis, habet tamen sensum veritatis. Unde possemus convenienter distinguere: sentire veritati, assentire veritati, consentire veritati. Fides daemonis in suo credere habet sentire, sed non assentire vel consentire; fides informis hominis habet sentire et assentire; fides vero formata habet sentire assentire, consentire. Sentire enim ponit accipere de veritate quoniam est, quod facit daemon; assentire vero est accipere de veritate quoniam est et ad ipsam distanter inclinari, quod potest facere fidelis peccator, et hoc notat ipsa praepositio ad: ad enim dicit finem remotum, ut cum dico vado ad ecclesiam, cum adhuc disto; consentire vero ponit de veritate accipere quoniam est et ipsi veritati amore coniungi, quod facit fidelis existens in caritate. Unde dicitur credere in Deum, credendo amare et credendo adhaerere et credendo in eum ire, quod est notabile, quia in non dicit finem remotum, sed finem proximum; unde non dicimus ire in domum, nisi cum sumus proximi, tamen dicimus ire ad, cum sumus remoti. Ideo fide formata dicimur in Deum tendere; fide vero informi, prout in hominibus, dicimur ad Deum tendere. Ex iis igitur patet quod ex fide daemonis est cogitatio cum sensu veritatis; ex fide informi in hominibus cogitatio cum assensu ; ex fide vero formata cogitatio cum consensu. 3. Ad tertium dicendum quod prima Veritas considerari potest duobus modis: consideratur enim veritas ut veritas et consideratur veritas ut bonitas. In consideratione, qua consideratur veritas ut bonitas, diabolus dissentit a veritate, et istud dissentire non est discredere veritati, sed discordare vel non consentire veritati. Item, in consideratione, qua consideratur veritas ut veritas, potest accipi veritas ut lucens vel ut arguens, secundum Augustinum. Si accipiatur ut redarguens, sic iterum diabolus dissentit veritati, et istud dissentire non est discredere, sed displicere: displicet enim ei veritas, quia ipsum offendit. Si vero accipiatur veritas ut lucens, sic dicitur diabolus veritati non dissentire, sed ex hoc quod non dissentit, non ponitur assentire vel consentire, sicut dictum est. Et est exemplum in oculo aegro, qui, sentiens lucem, non dissentit a luce ut lucente, sed dissentit ab ea ut offendente.

4. Ad quartum dicendum, secundum quosdam, quod illud intelligitur diabolus egit omnia male de motibus qui procedunt a suo libero arbitrio; sed credere et confiteri quod Christus esset Filius Dei non processit a libero arbitrio diaboli. Unde dicit Glossa super illum locum Luc. 5: "Scimus quod Filius Dei es": "Extorta confessio est", quia diabolus confitetur istum hominem esse Filium Dei. - Sed potest dici aliter, quod non dicitur quod omnia, quae egit diabolus, sint mala, sed quod male egit omnia ; aliud enim est facere malum, aliud facere male: bonum enim potest male fieri. Dicendum ergo secundum hoc quod credere diaboli, licet non sit malus actus, fit tamen a diabolo male semper, quia, etsi credat sentiendo veritatem, tamen sentiendo ipsam resilit et discordat ab ipsa, et ideo male fit; ita, etsi confiteatur veritatem, displicet ei veritas, quam poenis urgentibus cogitur confiteri.

5. Ad ultimum dicendum quod illa auctoritas Augustini, qua distinguit genus credibilis, non dicit distinctionem ex parte credentis. Ideo, quamvis credibile in tertio genere natum sit intelligi illo ordine ut prius credatur et postea intelligatur, non tamen semper consequitur intellectus fidem credibilis, et hoc non propter defectum credibilis, sed propter defectum qui potest esse ex parte credentis: defectus autem iste est immunditia cordis. Dicendum ergo quod diabolus credit tertio genere credibilia. Nec sequitur: non potest esse mundi cordis; ergo non potest hoc genere credere, sed sequitur: ergo non potest intelligere, secundum quod intelligere dicit actum beatitudinis, qui est in videndo Deum "mundo corde", secundum quod dicitur Matth. 5, 8: "Beati mundo corde".

PrevBack to TopNext