Ot modis dicitur principium quot modis dicitur causa. quia omes cau
se sunt principia sed non econuerso
Principium et primum idem sunt. quia omne principium est primum
Quattuor sunt cause scilicet materialis. formalis. efficiens et finalis.
Aliqui sibiinuicem poaeset esse cause vt exercitium est causa sanitatis et econuerso.
Idem se aliter habens est causa oppositorum sicut gubernator nauis per suam praesen
tiam est causa salutis nauis: sed per suam absentiam est causa perditionis eiusdem
Finis est optimum rei
Causa secundum actum et effectus simul sunt
Causa et effectus debent esse proportionata
Materia omnium liquefactibilium est aqua.
Necessarium vnomon dicitur sine qui res non potest esse. vt animali non potest esse si¬
ne cibos nec viuere. Scono modo sine quo suo potest deile esse. vt viuere sine ve
stimentis. Tertio modo idem est quod violentum. et sic dicitur ista res necessa
rio proucitur extra nauim id est violenter Quarto modo dicitur necessarium
quod non contingit aliter se habere
Continuum est cuius motus est vnus
Eadem numero sunt quorum materia est vna Eadem specie sunt quorum
forma est vna
Ens est duplex scilicet per se et per accidens
Uno modo ens per se est quod significat decem
praedicamenta. Alio modo significat veritatem vniuscuiusque
Ens per accidens est
quando vnum accidens dicitur de alio. vt album est musicum. vel accidens de subiecto. vt
hom est alibus vel subiectum de accidente. vt album est homo. musicum est homo
Unum in substantia facit idem
Unum in quantitate facit equale
Unum in qualitate facit simile.
Prius est quod principio est propinquius.
Potentia actiua et passiua ad inuice se resplciunt
Unde quaelibet
potentia actiua correspondet potentie passiue et econuerso.
Quantum est quod est diuisibile in partes. quarum vnaquque est hoc aliquid in actu
Commentator
⁋ Commentator.
Perfectum est extra quod nihil est. et est duplex. scilicet
perfectum simpliciter. extra quod nihil est simpliciter et hoc est quod dicit commentator. quod illa est
dispositio primi principii in ouo sunt peaefectiones et nobilitates omnim enti
um nobiliori modo quam in seipsi
Sed perfectum in genere est
extra quod nihil est alicuius determinati generis.
Mors metaphorice dicitur finis
Quotiens est principium. totiens dicitur terminus. et adhuc amplius. quia quod est.
principium est terminus initialis et non econuerso
Omne attingens suum finem est perfectum.
Quedam ralativa dicuntur esse natura. quorum esse est ad aliud essentialiter comparatum