Text List

Liber 4

Liber 4

Aristoteles

⁋ Sequuntur autori. iiii libro metaphy. Aristo.

PRima philosophia id est metaphysica considerat ens et passiones et principia entis secundum quod ens

Ens secundum quod est ens dicitur multis modis. non equiuoce: sed secundum attributionem om nium in vnum. id est analogice

Substantia est primum ens a quo omnia dependent

Ens et vnum conuvertuntur Idem est homo et vnus homo

Eadem sunt quorum generatio et corruptio est eadem. vel que eadem generatione generantur et corrumpuntur

Eiusdem scientie est opposita considerare. hoc est oppositorum eadem est disciplina

Negatio et priuatio differunt. quia negatio et alicuius simpliciter remotio sed priuatio est remotio alicuius in subiecto aperto nato ad illud

Circa idem genus versantur metaphysicus et sophisticus.

Primum principium in aliqua scientia notissimum esse debet in ea. non conditionale nec demonstratum.

Prima dignitas est de quolibet affirmatio vel negatio. alis de quolibet esse vel non esse. de nullo vero simul

Qui negat loquilam ponit loquilam. Qui non vnum intelligit nihil intelligit

Quod non vnum significat nihil significat

Non omne quod videtur vtrum et apparet vtrum est verum

Necessarium non potest se aliter habere

Mouens naturaliter prius est moto

Accidentis non est accides. nisi inquantum ambo tertio accidunt.

Unum creatum refertur ad vnum

Contradictio est oppositio cuius secundum se non est medium

Commentator

⁋ Commentator.

"Ens nec est vniuocum nec equiuocum proprie. sed est nomen significans plura vni attributa et est medium inter vniuocum et equiuocum". id est analogum

⁋ Omnia quae attribuuntur vni vel attribuuntur alicui fini. vt omnia sana sano quod est in animali vel vni agenti. vt omnia medicinalia ad artem medicina vel subiecto. vt decem praedicamenta substantie. et idem vult Aristoteles

Exercitium dicitur sanum eo quod conseruat sanitatem. Una scientia non est tantum vnius vniuoci. sed etiam bene vnius analogi

⁋ Auicena inseruit scientiam suam cum lege

Auicenna putauit quod idem esset vnum quod couertitur cum ente et principium numeri. quod non est vtrum. quia differunt multum

Res non est ens vel vna per dispositionem sibi additam. sed est ens et vna per suam essentiam

Sophista intendit se videri philosophum et non est. sed vt acquirat gloriam vel gratiam humanam. sed philosophus tantum intendit scire veritatem.

Qui negat primum principium. scilicet quod duo contradictoria non stant simul impossibile est ipsum philosophari.

Ratio quam significat nomen est definitio. hoc est verum in speciebus. sed non indiuiduis

PrevBack to TopNext