⁋ Sequuntur autorita. secundi libro metaphy. Aristo.
"SIcut se habet oculus nycticoracis ad lumen solis vniversalis diei sic
se habet noster intellectus ad manifestissima nature" id est ad deum et
ad substantias separatas et ad naturas rerum subtilium.
Non solum his dicere grans iustum est quirum opinionibus aliquis
conicauit. sed etiam his qui superficialiter enunciarunt. quia hi etiam conferunt
aliquid. habitum em nostrum preexercitati sunt
Vocando phoiam scientiam veritatis recte se habet
Finis scientie speculatiue veritas est. practice vero opus.
Uerumi nescimus sine causa
Quicquid est causa aliorum vt tale. illud est maxime tale. vt ignis qui est max
ime tale: quia ignis est causa caloris aliis. ideo ipe est maxime talis
Illud quod est causa quare alia sunt vera. illud est verissimum.
Unumquodque sicut se habet ad entitatem. sic se habet ad veritatem
In nullo generatione causarum conuenit ire in infiuitum. sed semper est deuenire ad
aliquod quod est primum in illo genere. vnde conuenit deuenire ad primum fi
nem. primam materiam. et prima formam
Primum semper est causa posterioris. Beneratio vnius est corruptio alterius
Generatio est medium inter esse et non esse
Dupliciter dicitur aliquid fieri ex aliis. vniversa. quia ex puero fit vir. ex aurora di
es Uel sic. ex aere fit aqua. et vniversalte ex incompleto completum
Impossibile est principium sempiternum ex quo fit generatio corrumpi scilicet materi
sam primam
Qui infinitum agunt naturam boni latenter auterunt Ex quo
habetur quod finis et bonum conuertuntur
Nullum agens naturale siue intellectuale ab intentione finis absoluitur
Quicquid intellectus intelligit ipsum prius sciuit
In omni eo quod mouetur necesse es intelligi materiam
Tunc scire putamus rem cum causas rei cognoscimus
Auditiones contingunt secundum consuetudinem entibus id est hominibus
Sicut consueuimus ita dignamur loqui
Consuetum semper notius est.
Quantam vim habeant que consueta sunt. leges ostendunt
In quibusdam fabularia puerilia magen valent propter veritatem conseruandam.
Absurdum est simul querere scientia et modum sciendi
Commentator
⁋ Commenta.
"Comprehensio veritatis non est impossibilis in multis rebus et hoc
ideo. quia nos habemus desiderium naturale ad sciendum veritatem"
"Nihil est ociosum in natura."
Principia se habent in scientia. sicut ianua in domo quam nullus ignorat. Quod Aristo. "nostrum intellectum assimilat in intelligendo substantias separatas
oculo vespertilionis. non in hoc impossibilitatem demonstrat. sed difficultatem"
"Nullus per se potest inuenire scientias speculatiuas et practicas in maiori
parte. quia non completur nisi per iuuamentum prioris ad subsequentem. et si prior non
fuisset subsequens non esset"
"Prima causa est magis digna in esse et veritate quam
alia omnia. quia omnia entia acquirunt veritatem et esse a prima causa"
"Qui destruit finem. destruit omne bonum. et nihil percipit"
Consuetudo audiendi apologos et fabulas magnum est impedimentum in
cognitione veritatis.
"Ars logice est quedam vtilis via in omnibus scientiis et
est modus sciendi in vnaquaque scientia".