Ueritatem quaerentes sine dubitatione similes sunt ignorantibus quae ire
oportet
In mathematicis non est bonum neque finis. id est per cau
sam finalem non demonstrat mathematica
Finis et bonum idem sunt.
Magis dicimus illum scire ratione qui scit affirmatiue quam quae scit negatiue.
Unius rei est vna definitio
Ens et vnum non sunt genera
Differentiae non sunt extra rationem generis.
Non contingit ponere domum praeter hanc vel ista domum id est particularem.
Unum numero et singulare non differunt
Omnes theologi qui antiquitus fecerunt deos faciebant principia entium et
dixerunt prima esse principia immortalia quae gustauerunt nectar et manna. illa
vero mortalia quae non gustauerant. sed hoc non est verum
Eterna non indigent cibo
Corruptibilium et incorruptibilium non sunt eadem principia
Impossibile est aliquid fieri ex non ente
Commentator
⁋ Commentatori.
"Qui nescit quid querit. nescit quid inuenit"
"Finis est melior omnibus causis"
"Idem numero et singulare idem sunt cum particulari"