⁋ Sequuntur nunc autoritates philosophi. id est amatoris sapientie
Et primo primi libri metaphysicorum
OMnes homines naturaliter scire desiderant
Sensus visus multas nobis differentias demonstrat
Solum hominum genus arte et ratione viuit.
Experientia facit artem. inexperientia vero casum
Actus et operationes sunt circa singularia. quia medicus non sanat hominem in
comuni. sed socratem vel aliquem alium in particulari. similiter in aliis
Experientia est cognitio singularium. ars vero vniuersalium.
Artifex est sapientior experto. architectus manuali artifice. quia causas
subiectorum scit.
Signum scientis est posse docere
Conueniens est quemlibet artificem inuenieutem vltra communes sensus extolli. non
solum propter aliquam inuentorum vtilitatem. sed tanquam sapientem et ab aliis differentem
Scientes quorum scientie ad vsum non sunt. sapientiores et honorabilio¬
res sunt illis quorum scientie sunt ad vsum.
Sapientia est scientia primarum et altissimarum causarum.
Sapientem oportet scire omnia in vniversali et scire difficillima. et habre scien
tiam certiorem. et scire reddere causas iporum quae scit. et habere scientiam quae subordi¬
net alias scientias subseruientes. et habere scientiam quae suiipsius sit causa et non alterius
Sapientem non ordinari sed ordinare oportet id est sapientis et regere. et non regi.
Hi soli docent qui causas de singulis docent.
Que maxime sunt vniuersalia difficillima sunt ad cognoscendum ho
minibus quia a sensibus sunt remotissima
finis est bonum vniuscuiusque rei. et vniuersaliter est optimum in omni natura
Sapientia. id est metaphysica non est scientia practica. sed speculatiua. quia
propter nullum est: sed est solum propter fugam ignorantie
Propter admirari nunc homines et primo ceperunt philosophari
Philomites. id est fabularum auditor aliqualiter est philosophus. quia fabula ex miris et
raris constituitur.
Summi sacerdotes et antiqui philosophi acquisitis vite
necessariis inceperunt philosophari.
Qui dubitat et admiratur ignorare videtur.
Homo liber dicitur quae suiipsius et non alterius gratia est
Humanam natura multipliciter est ancilla. tam ex parte anime quam corporis
Secundum simonidem solus deus habet honorem et sapientiam id est metaphysicam.
Diuinum non inuidet
Multa mentiuntur poete. id est fingunt
Nulla scientia est nobilior et melior metaphysica. quia ipsa est maxime
diuina. cum sit de deo. tum quia deus maxime habet eam. vnde alie necessario¬
res sunt hominibus. dignior vero nulla.
Deus videtur esse causa omnium et principium quoddam
Quattuor sunt cause scilicet materialis. formalis. efficiens et finalis
Tunc vnumquodque scire arbitramur cum primam causam scire putamus
vel cum causas eius cognoscimus
In fundamento nature id est in materia prima nihil est actu distinctum. sed
omnes forme sunt distinguibiliter in ea secundum veros philosophos.
Commentator
⁋ Commentator
"Materia prima nullam formam habet omnino neque
versalem nec particula rem. sed recipit primo formam vniversaem et mediante illa reci¬
pit omnes alias formas vsque ad indiuiduales."
"Species non est forma tantum. sed etiam quid aggregatum ex materia et forma"
Item "vniuersale non habet esse nisi quod est in anima".
Albertus Admiratio est agonia seu cordis suspensio in stuporem
magni prodign in sensu apparentis