Text List

Liber 8

Liber 8

⁋ Autorita. octaui libri ethicorum Aristo.

Ullus eligere debet viuere sine amicis habens reliqua bona. Unde

Nomen amicicie barbara corda mouet

Quanto maior est fortuna tanto minus est secura.

Duo simul venientes ad intelligere et agere sunt potiores quam vnus

In infortuniis refugiendum est ad amicos.

Omnis homo omnium hominum naturaliter est amicus Et ergo homo natu re obediens homini no potest obesse.

Generantis ad generatum naturaliter est amicicia.

Homines eiusdem gentis naturaliter plus sunt amici quam alii. De quo

Hieronymus super hieremiam

Naturale est vt quis genitale diligat solum. et nil habeat dulcius patria. Ideo sue patrie consuetudinem et sui ma gistri opinionem si iuste fuerit) defendit Quod stolidi quaedam non aduertunt

Simile diligit sibi simile. vtrum est per se et non per accidens.

Amicicia est beniuolentia mutua in qua non est latens passio.

Tripliciter fit amicicia scilicet propter bonum vtile. bonum delectabile et propter bonum honestum. Amicicia propter bonum vtile maxime videtur in senibus esse quia tales non curant delectabile. sed tantum vtile. Amicicia propter bonum dele ctabile iuuenum est. Amicicia propter bonum permanens est stabilis

Nulli seinuicem cognoscunt nisi mensuram salis simul consumant.

Sola amicicia bonorum honestorum est intransmutabilis.

Non est facile alicui credere de amico qui multo tempore probatus est ab ipo et nunquam sibi iniuste fecit.

Loci distantia non separat amiciciam sed operationem.

Natura maxime triste fugit et appetit delectabile

Mutua colloquia sunt factiua amicicie

Perfecta amicicia non est nisi ad vnum. quia quod est superabundans et perfe¬ ctum non potest fieri ad plures nisi ad vnum.

Unusquisque sibupsi maxime vult bonum.

Amicorum omnia sunt comunia. Pessimum est contrarium optimo

Regnum est optima politia Malus rex tyrannus dicitur

Rex debet se habere ad suos subditos sicut pastor ad oues

Pater tria beneficia dat. est enim cauisa essendi generando et causa disci pline informando. et causa nutriendi educado

In quibus nihil est comomun in his nec est iusticia nec amicicia

Seruus est organum animatum

Domini ad seruu non est amicicia. secundum quod seruus est sibi dissimilis.

Parentes plus amant filios suos quam ecouerso. quia magis sciunt paren¬ tes quod nati sunt ex eis quam filii.

Matres plus diligunt pueros quam patres. quia certiores sunt de eis. et plures labores habent circa eos

Maioribus datur honor. minoribus vero et indigentibus lucrum. quia ho nor est retributio virtutis et beneficii.

Luerum est auxilium indigentis

Retributio debet esse possibilis non condigna. vt patet de deo. et parentibus quibus non possumus equale reddere. hoc verbum notet quisque

Pater potest abnegare filio et non econuerso

⁋ Lactantius

In epicurum vanitas omnis ex lcucippi fonte profluxit

In sapiente non cadit mendacium

Naturale est bono ad alterius praectantum moueri et incitari

PrevBack to TopNext

On this page

Liber 8