Table of Contents
Quaestio 29
Quaestio 29
Articulus 1
Explicatio articuli, & definitionis persona. Anctus Thomas in hoc articulo probat defi Onitionem Boethij in libro de duabus naturis, pagina 3. Persona est indiuidua substantia rationalis na turae, nomine substantiae intelligit Boethius, quod alij nomine subsistentiae: indiuiduam vero appel lat, quam alij incommunicabilem vocant, ac proinde, eo nomine intelligit indiuiduum comple tum, quod neque est pars, necalteri, vt supposito communicari potest; id vero vna voce, ὑποστα¬ σις. Hypostasis, significant Graeci, de qua articulo sequenti erit nobis disputandum. Additur in definitione, Rationalis naturae, quia indiuidua substantia irrationalis dicitur solum hypostasis, aut suppositum, non persona. Et quia hic nobis disserendum non est de persona humana per quid videlicet reddatur incommunicabilis de hoc enim disputabimus 3. parte, quaestione 4. artic. 2. ided sufficiat nunc, vniuerse adnotare, quae sit perso na, obiter tamen obseruandum est, Graecos Patres distinguere personam a natura, sicut singu lare a communi, non alia ratione, nisi quia perso sona indiuiduum, quod amplius iam communicari nequit.
it: Hanc definitionem improbat Scotus in 1. distinct. 23. quaest. 1. §. Ad quaestionem, quia ex ea sequeretur, animam rationalem esse personam, (quod nullus hactenus dixit) est enim indiuidua, hoc est, singularis substantia rationalis naturae. Sed obiectio Scoti friuola est, quia nomine indiuidua, non significatur singulatis, sed incommunicabilis, vt iam explicauimus. Sic etiam intellexit Otto Phri singensis Episcopus lib.i.de gestis Friderici, cap. 5. cuius mentionem fecimus disputat. 120. cap. 1. at enim in haec verba: Neque enim indiuiduam substantiam dicere solemus eam rem singularem, quae cum aliidentidem re singulari ad aliquod totum constituendum. conuenire valens, non est per se vna, ex quibus ipsa infert animam rationalem non esse personam: falso igitur Canariensis in hunc articulum Scotum impugnat, quasi dixerit animam rationalem esse per sonam, cum id expresse negauerit, imo tanquam absurdum contra definitionem Boethij deduxerit. Deceptus autem videtur Canariensis his verbis Caietani in Commentario huius articuli cir ca solutionem 5. Aduerte, quod hinc habes, quod ex hac definitione anima separata non est persona, vt Scotus vo luit in 1. disput. 23. non penetrans, quid importet substantia prima, quibus sane non reprehendit Scotum, quod asseruerit, animam separatam esse personam, ipse enim Caietanus bene legerat Scotum, sed quod putauerit, ex definitione Boethij sequi, ani mam rationalem esse personam, quod nullus ha ctenus docuit. Impugnat enim praedictam Boethij definitionem Richardus de sancto Victore, lib. 4. de Trinitate, cap. 21. quia videtur alijs, quam definitio conuenire. Natura enim diuina est indiuidua substantia rationalis naturae, & tamen non est persona, quare ipse cap. 22. definitionem personae diuinae hoc modo tradit. Est naturae diuina incommunicabilis existentia, vtitur vero nomine, in communicabilis, vt ostendat, personam non solum debere esse singularem, nec distribui posse in plures naturas; sed etiam non posse esse communem pluribus personis, quare cap. 23. concludit posse quoque definitionem Boethij probari, si indiui dua substantia dicatur, quae nec potest distribui in plures naturas, nec in plures personas, hoc est, quae nec communis est pluribus naturis, nec pluribus personis, quo sensu accipitur nomen indiuidua, a Boethio, vt supra notauimus. Quid vero intelligat Ricardus nomine illo, existentia, explicabitur infra disput. 126. cap. 2.
Est, & alia definitio cuiusuis personae etiam creatae, quae colligitur ex Ricardo eodem libr. 4. cap. 23. in hunc modum. Rationalis natura incommunicabilis existentia, qua quidem vsus est loannes Theologus Ecclesiae Latinae in Concilio Florentino sessione 19. post medium: hanc vero mul tum commendat Scotus, & praefert definitioni, quam Boethius assignauit, quia per vocem, intom municabilis, excludit anima rationalis, & quaelibet pars, quae cum alia totum componit, excluditur enim natura singulatis humanitatis, qualis est Christi, quae cum careat complemento sui suppositi, nempe modo illo existendi per se, communicatur alteri personae, scilicet verbo Dei, quod non dicitur assumpsisse personam, sed naturam: tametsi eam indiuiduam, hoc est, singula rem assumpserit.
Est tamen difficultas, vtrum quaeuis pars alicuius totius separata, vt manus abscissa, sit persona, an saltem suppositum. Ratio dubitandi est quia S. Thomas in solutione 5. docet manum aut partem substantiae non esse primam substantiam, ex quo sequi videtur, non esse suppositum: nam prima substantia, & hypostasis, seu suppositum idem sunt. Respondet Canariensis in Commentario huius articuli, manum, & partes etiam abscissas, non esse supposita, in quam sententiam adductus est verbis solum S. Thomae in ea solutione. Ego tamen eum intelligerem de partibus integrantibus, quae aut actu sunt in toto supposito, vt de manu coniuncta, aut etiam de separatis, quae suapte natura communicari possunt, quales sunt essentiales, materia nimirum & anima; quia hae non sunt indiuiduae, hoc est incommunicabiles, vt explicatum est, at de partibus integrantibus diuisis, & abscissis a toto, vt de manu, aliud existimo dicendum; nempe esse supposita, non personas, supposita quidem, quia ita per se sunt, vt suapte natura sub ea forma, & esse, quod habent, non possint communicari alteri, sednon personas, quia non sunt rationalis naturae.
Tandem obserua haec tria nomina, indiuiduum suppositum, persona, secum comparari, vt inferius & superius, ex quibus indiuiduum commune est; dicitur enim tam de accidentibus, quam de substantijs, nisi nomine indiuidui intelligamus incommunicabile, vt reuera intellexit Boethius Deinde suppositum latius patet, quam persona, quia de rebus quoque rationis expertibus dicitur. Ex quibus etiam colligitur, an possint in Deo concedi tria indiuidua, sicut diximus supra dispu tat. 122. cap. 3. & vltimo, esse tres res, si enim indiuiduum sumatur, vt sumitur a Boethio pro in communicabili, sine dubio potest, & debet con¬ cedi, esse in Deo tria indiuidua, & similiter si ad datur, Substantia rationalis naturae, cum enim sit definitio personae, sicut sunt tres personae, concedi debent tres substantiae indiuiduae rationalis naturae. Verum quia iam communiter nomine indi uidui non significamus incommunicabile, sed sin gulare naturae, sine explicatione absolute non de bent dici in Deo tria indiuidua. Et haec satis circa hunc articulum, nam quod hic disputari solet, vtrum persona supra naturam addat negationem, an positiuum, & quid illud sit, disputandum est, 3. p. quaest. 4. articu. 2.
Disputatio 124
Quae sit differentia inter has voces Graecas ὑόσας ε Hypostasis, et cüci. Vsia
Caput 1
TRia sunt nomina, vt inquit, Georgius Cassander in commentario de duabus in Chri¬ sto naturis, ούσις Plysis, & Sogio, Vsia, quae teste Damasceno in lib. primarum institutionum e. 1. substantiam vel essentiam sine vlla controuersia significant: tertium est, ὅπόστασις Hypostasis, de quo magna olim in Ecclesia Dei dissensio fuit. Scribunt autem Nicephorus lib. 10. historiae c.15. & Socrates lib. 3. c. 7. huic controuersiae primum occasionem dedisse Hosium Cordubensem, qui missus Alexandriam ab Imperatore Constantino vt excitatam ab Arrio turbam sedaret, primus de substantia & subsistentia, hoc est, ὁυσία Vsia, & ὁπό¬ σάσε Hypostasi, mentionem fecit: & an idem omnino significarent, in quaestionem vocauit. Postea vero, vt idem Niceph. affirmat, synodus Nicena indignam indicauit quaestionem, quae ibi tracta retur: sed paulo post in Concilio Alexandrino teste Ruffino lib. 1. historiae c. 29. iterum suborta fuit controuersia inter Patres, quidam enim di cebant idem esse substantiam, & subsistentiam (sic enim interpretatur Ruffinus duo illa nomina Graeca ὀὐσία Vsia, & Hypostasis) alij vero contra as serebant, non esse idem: quia dicebant substantiam esse naturam: subsistentiam vero ese perlonam, seu suppositum.
Porro Nicephorus lib. 10. historiae capit. 15. & Socrates lib. 3. cap. 7. narrant. in eo Concilio A lexandrino fuisse definitum, ne nomine Hypostasis communiter vteremur; cum in sacris literis non contineatur, & Paulus necessitate docendi coa ctus, tali voce fuerit vsus, nihilominus tandem in eodem concilio concessum fuisse, vt interim pro pter inopiam nominum, ea voce contra Sabellium, ad adstruendam personarum Trinitatem, vti liceret, ne solo nomine Trinitatem confitei videremur: sic ergo, vt ait Ruffinus contentione caute, moderateque composita, vnusquisque iti nere suo perrexit.
Hinc occasionem ceperunt Concilium Sir miense, & Ariminense, vt definirent his nominibus Vsia, & Hypostasis, non esse vtendum quo liberius & nomen ὁν ούσιον Hombusions teij cerent, & haeresim Arrianam, quam sectaban tur, confirmarent, sicut notanimus ex sententia Athanasij, & Epiphanij disputat. 110. cap. 5. & docet idem Nicephorus lib. 9. historiae capit. 39. & 44
Ceterum litem illam in Concilio Alexandrine excitatam composuisse videtur magnus Athanasius, qui, vt refert Nicephorus. libro 10. cap. 16. huic interfuit Concilio. Nam de Athanasio loquens Nazianzenus oratione 21. quae est de lau dibus Athanasij. sic ait. Vtraque parte leniter, & hu mane accersita, verborumque sententia diligenter, & accurate perpensa, postea quam concordes reperit, nec quantum ad doctrinam quidquam inter se dissidentes, ita negotium transegit, vt nominum vsum ipsis concedens rebus eo adstringeret. Id ipsum praestitit Naziar zenus Constantinopoli, vt testatur ipse in oratione ad 150. E. T piscopos, quae est oratio 32. nam cum essent illi a Theodosio conuocati, & similis inter eos fuisset orta controuersia, probauit Nazianzenus, nullam de rebus esse dissensionem inter eos, qui dicunt tres hypostases, & eos qui vnam fatentur: qua re vt vtrosque conciliaret, concludit: An fieri potest, vt quid magis inter se concordent, atque idem dicant, quem cum ita sentiunt, tametsi alioqui syllabis discrepent? &c. Ergo ad haec vsque tempora liberum videbatur vnicuique, vti voce Hypostasis, in sensu catho¬ lico, aut pro natura & essentia, quae dicitur, Vsia aut pro persona: nec significatio huius nominis Hypostasis, ad haec vsque tempora fuit satis mani festa.
Caput 2
HAnc vocem, Hypostasis, in significatione, qua Hutuntur Ecclesiastici, barbaram esse existi marunt Nicephorus lib. 10. historiae cap. 15. So crates lib. 3. cap. 7. Probant vero authoritate Ire naei Grammatici: nam si apud prophanos au thores reperiatur, in alia omnino significationest. Sophocles in Phaenice pro insidijs vsus est Menander pro iuris conditamento: aliquando etiam ponitur pro foece vini in fundo dolij sub sistentes, veteres ergo (inquit ille) in alia significatione hoc nomine vsi sunt, quam recentiores: hi enim subsistantiam frequenter pro substantia vsurpant.
Verum non solum a tempore Athanasij scriptores Ecclesiastici eo nomine frequenter vtuntur ad significandum mysterium Trinitatis, vt in fra videbimus; sed etiam, vt notauit Budaeus in Commentatijs Linguae Graecae, nomen Hypostasis, inuenitur apud Aristotelem libro de mundo ad Alexandrum, ad significandam substantiam indi uiduam, vel naturam subsistentem; seu potius, vt ego existimo, ad significandum veritatem naturae, & non solam speciem apparentem. Inquit enim longe ante medium, Eorum, quae ex aere nobi obseruantur, vt strictim haec attingantur, alia appare t, alia substant. Graece autem pio eo, quod est, Substant, dicitur καθ ὕπις 2σι, hoc est, secundum hypostasin sunt, hoc est, vere existunt; alia enim in aere videntur esse, quae reuera non sunt, & Magnus Dionysius cap. 1. de diuinis nominibus ante medium, vt testatur ipse Budaeus, Deum ap pellat ἐναδα ἐρισυηόστατον, henada trisypostaton hoc est, vnitatem ter subsistentem, vel potius, vt ego puto, ipsam foecunditatis diuinae narratio nem, Trisypostaton vocat, inquit enim; Itaque in omnibus fere diuinis libris diuinitatem ipsam sacris laudi bus ornari, animaduertimus, vt monada quidem, & vni tem propter simplicitatem, deinde dicit, Vi Trinitaten autem, propter coelestis foecunditatis in tribus personi enuntiationem, Graece autem est hoc modo, ὧ¬ τρίαδ ὰ δὲ δικ τὴν τρισυτόσατον τὴς ὑπερυσίου γὸ νιωενότος ἐκφασι, haec ille, ac si verbum pro verbo reddidisset hoc pacto, Secundum Trinitatem pro pter Trisypostaton supersubstantialis foecunditatis enarra tionem. Et quod caput est, idem etiam Dionysius cap. 3. de diuinis nominibus post medium in Graeco codice cap. 2. ter vtitur eodem nomine Hypostasis, & vbi Latine habemus, principalium per sonarum, & vnaquaque personarum, Graece autem di citur, δεπρχικῶν ὑπόστασεων, Thearchicon hyposta scon. Eodem nomine in eadem significatione vti tur lustinus in expositione verae confessionis Tri nitatis aliquantulum a principio, & in libro quaestionum. Christianis a gentibus positarum quae stione 17.
Neque vero haec nominis significatio aliena est ab alijs sigij ificationibus, in quibus prophanauthores, & Philosophi hoc nomen, Hypostasis, v surpant. Nam cum significat condimentum iuris, vel insidias, vel faecem vini in fundo cadi, non alia ratione ea denotat, nisi quia sub alijs posita sunt: qua ratione subsistere, vel sub alio existere dicuntur: hac eadem de causa dicitur substantia; quia accidentibus substat, & ideo Augustinus li bro 7. de Trinitate capit. 4. circa finem dicit; in Deo esse substantiam abusiue, quia secundum primariam nominis significationem nihil in Dec est, quod accidentibus subsit: sic ergo, cum Hypostasis, si Latine verbum pro verbo reddere velis; idem sit, quod subsistentia, vel (vt alij volunt substantia, quasi, sub alio existens, & Larini ap pellent substantiam naturam ipsam subsistenrem, vt opponitur accidentibus, vel etiam indiuiduam substantiam, quam vocamus suppositum, vel personam, hinc effectum est, vt de nomine Hyposlasis, fuerit inter Catholicos etiam contronersia quid significaret. Vtrum naturam ipsam, an personam, seu suppositum: vtrumque enim, sub alio esse, quodammodo dicitur.
Caput 3
FVerunt in primis Latini Patres, qui nomen hypostasis, & Vsia, idem omnino significare arbitrati iunt: interpretantur enim vtrumque Latine, sulstantiam. Quamobrem & suspectum esse dicebant nomen Hypostasis; cum aliqui trehypostases in Deo concedebant: ex quo videbantur, naturam & essentiam Trinitatis diuidere Sic Hietonym. in Epistola ad Damasc. 57. quae in cipit. Quoniam verusto: Taceantur (inquit) tres hy postases si placet, & vna teneatur, nomen hoc non bonae suspicionis est. Et paulo inferius: Mihi credite venenum sub melle latet: transfigurat enim se Angelus Satahae in Angelum lucis, nempe existimabat, nomen Graecum Hypostasis, idem significare, quod apud Latinos Substantia, vel Essentia, cumque Latini non audeant dicere tres substantias, ideo neque tres hypostases ille volebat admittere. Quare statim subiungit: Tota literarum saecularium schola ni hil aliud hypostasin, nisi vsian nouit, & quis rogo ore sacrilego tres substantias praedicabit? In eadem sententia cum Hieronymo fuit Augustinus lib. 5. de Trinitate, cap. 8. vbi sic ait. Essentiam dico, quae vsia Graece dicitur, quam vsitatius substantiam vocamus: dicunt quidem, & illi (scilicet Graeci) hipostasin, sed nesciquid volunt interesse inter vsian & hypostasin. ita vt pleri que nostri, qui haec Graeco tractant eloquio, dicere consueue rint, μιὰν οὐσίαν, τρεῖς ὑπος ἐσεῖς, quod idem prorsu esi vnam essentiam, tres substantias. Et continuo ca. 9 subiungit. Sed quia nostra loquendi consuetudo iam obtinuit, t hoc intelligatur, cum dicimus essentiam, quod intelligitur, cum dicimus substantiam, non audemus dicere vnam essentiam, tres substantias. Et libre 7. cap. 4. in principio inquit; Dictum est a nostri Graecis vna essentia, tres substantiae; a Latinis vna essentia vel substantia. tres personae, quia sicut iam diximus, non aliter in sermone nostro, id est Latino, essentia, quam substantia solet intelligi. Ex quibus constat, Augustinum eode modo suspectam habuisse dictam vocem Hypostasis; apud Latinos, sicut eam habuit Hieronymus, nisi quod tandem libro 7. de Trinitate, capite 6. concedit, Latine dici posse tres substan tias in Deo, sicut Graece dicuntur tres hypostases vbi scandalum non esset, & de sensu Catholico constaret. At Hieronymus seuerius negat prae dictum modum loquendi. Ricardus vero de Sancto Victore lib. 4. de Trinitate, cap. 20. nouit hanc differentiam vocum inter Latinos, & Graecos, & vtrosque in sua lingua recte loqui, & recte sentire, affirmauit.
Ex Graecis quoquae fuit Paulinus Episcopus Thessalonicensis, de quo Acacius Episcopus Be roensis in Epistola ad Cyrillum, quae est 15. inte Epistolas Cyrilli, scribit in hunc modum: Detra ctabat tres dicere hypostases, diserte cum virtute, ac verita te eadem sentiens, ac tractans. Et infra. Adhaesit autem Occi dentalibus Deo dilectissimis Episcopis, propterea, quod angustior est Romana lingua, quam quae iuxta nostran Graecorum Phrasim tres hypostases dicere queat. Qua de causa existimo etiam inter Graecos dissensionem fuisse in Concilio Alexandrino, quam forsan Latini cum Hosio excitarunt, quod suspecta ea vor videretur, ad significandum personas. Ex Graecis igitur non defuerunt, qui Latinorum sensum sequerentur. Quare interpres Concilij Ephesini noster Peltanus, cum hanc Epistolam Acacij conuertit, in I. tom. cap. 23. non debuit dicere, Sectabatur hic autem pijssimos Orientis Episcopis, sed, Oc cidentis, vt ex dictis perspicuum est. Sed idem Acacius in eadem Epistola admonet Cyrillum, vi quamuis Orientales, tam laici, quam clerici, fa ueant opinioni dicentium in Deo esse tres hypo stases, comprimat nihiloninus hunc modum lo quendi, ne nouitas vocis causa sit diuisionis in Ecclesia.
In eadem sententia fuit Magnus Athanasius in Epistola ad Episcopos in Africa, vbi ait, idem significare nomina, Hypostasis, ὑπόστασις, εὐσί¬ Vsia, ὥπαρξις, Hyparxis, nempe naturam, & sub stantiam rei, teste autem Budaeo in Commentarijs linguae Graecae, parum distat Hyparxis ab hypostasi.
Et, quod caput est, Concilium Sardicense generale, cui interfuerunt cum Hosio Cordubens. Episcopi Latini circiter trecenti, vt narrat Nice phorus lib. 9. cap. 12. in Epistola ad Episcopos, post medium illius, sic loquitur. Quodque cohors studet haereticorum, diuersas esse substantias Patris, Filij, & Spi ritus sancti pronuntiat, & eas esse diuisas, nos autem han accepimus, & eruditi sumus, hanc habemus Catholicam, Apostolicamque traditionem, & fidem atque confessionem. vnam esse substantiam Patris, Filij, & Spiritus sancti, vbi quod Latine dicitur, substantia, Graece est, Hypostasis, hanc enim Epistolam referens Theodor. lib. 2 cap. 8 sic ait. Quodque cohors studet haereticorum, diuersas esse subsistentias Patris, & Filij. & Spiritus sancti, pro nuntiant, & eas diuisas, nos autem hunc accepimus doctrinam, sic didicimus, hanc habemus Catholicam tradi tionem, videlicet, quod vna sit hypostasis (quam vocem hae retici vsurpant pro substantia) Patris, & Filij, & Spiritu sancti, est autem in Graeco codice Theodoreti hoc modo, ἂν μίαν ἔιναι ὑπόστασιν (ἀυτοῖ ὅι ἀιρετικος ούσιαν προσαγορεύουσι) τοῦ πατρὸς, &c. ac si Latine dicas, vnam esse hypostasim (quam haeretic vsiam dicunt, vel pro vsia vsurpant) Patris; & Filij, & Spiritus sancti. Rusticus etiam lib. de Incar natione, contra Acephalos ita scribit, Clarissim igitur subsistentia nomen nonnunquam personam, interdum vero naturam significat. Quo sensu explicare contendit sententiam quandam Cyrilli, de qua nos ex professo disputauimus 3. part. qu. 2. art. 1.
Caput 4
CAeterum iam tandem discrimen manifestum constitutum est inter duo illa nomina non solum apud Graecos Patres; verumetiam apud Latinos, quod optime explicarunt Basil. in Epist. 43. quae est ad Gregorium Nyssenum, & idem Nyssenus in libello de differentia vsiae, & hypostasis Damasc. lib. 3. de fide, cap. 3. 4. & 6. & in lib. primarum Institutionum, cap. 1. Anastasius Patriarcha in explicatione fidei, quae habetur quinto tomo Bibliothecae sacrae, & loannes Maxentius in professione fidei, quae est in quinto tomo Bibliothecae sacrae; quinimo antiquior Athanasius in tra ctatu de definitionibus, quos ex Latinis sequuntur Boethius in libro de duabus naturis, & vna persona Christi: videlicet nomen, Vsia, Graecis idem significare, quod Latinis, Natura, & Essentia, nam de nomine, Sulstantia, dicemus infra: nomen vero, Hypostasis, idem, quod suppositum, vel persona, quocirca in Deo vnam Vsian, hoc est, essentiam, & tres hypostases, hoc est, personas debere concedi. Quinimo Paulinus ille Thessalonicensis, quem Acacius Epistola 15. apud Cyrillum dixisse hartat, vnam solum esse hypostasin in Deo, quod ipsi videretur, hoc nomen essentiam significare, postea in confessione fidei, quam ex illo refert Epiphansus haetes. 77. tres hypostases con fiteri, pium, & omnibus necessarium esse iudicauit: cuius Paulini authoritatem allegatam fuisse Hietonymo, vt concederet tres hypostases, colligitur ex eo, quod ipse Hieronymus ait in illa Epistola 57. Ignoro Paulinum, &c.
In hac significatione vsurpant hanc vocem Hypostasis, plura Concilia Graeca, Chalcedonense act. quinta, in secunda fidei confessione, quae est in fine actionis: quod enim in vna transsatione dicitur, In vna coeunte persona, alia habet, In vnan peisonam, & in vnam subsistentiam concurrente, es autem Subsistentia Latinis idem, quod Graecis, Hypostasis. Eodem modo vtuntur hac voce Hy postasis, Concilium Alexandrinum, & Ephesinum, anathematismo secundo & quarto, qui ha bentur in Epistola Cyrill. 10. & Concilium Con stantinopolitanum quintum, collatione octaua, canone quinto & octauo, & sexta Synodus generalis actione quarta, in Epistola Agathonis Papae, & actione 11. in Epistola Sophronij, & in actione decima octaua, in confessione fidei, & Constantinopolitanum primum, in Epistola ad Damasum. Quocirca vsu Ecclesiastico ita vsurpatur in hac significatione vox Hypostasis, vt nullus iam pro essentia ea vtatur. Quare lustinianus Imperator & ipse Graecus in edicto fidei ad loannem Papam secundum, columna nona, est autem in secundo volumine Conciliorum, inquit: Omnes sancti Patres consonanter nos docent, aliud esse naturam, seu substantiam, & formam, & aliud subsistentiam, siue personam: id est, hoc specialius, illud generalius: & ita in edicto pro eodem vtitur nomine subsistentiae & personae: Graece autem pro subsistentia vtitur nomine hypostasis. Vsi etiam sunt ea voce eodem modo Patres allegati capite secundo, imo & Hieronymus in expositione fidei ad Damasum, & Latine interpretatur subsistentiam, verba illius referemus disputatione 158. cap. I. Quare hoc tempore adeo indubitata res est, vt qui negaret modo tres in Deo subsistentias Latine, aut Graece hypostases, vel vnam tantum confiteretur hypostasin, erroris nota dignus esset. An vero possit concedi sermone Latino vna absoluta subsistentia communis praeter tres relatiuas, sequenti disputatione videbimus. Quod si aliqui ex Patribus, vt superiori capite vidimus, dixerunt, vnam esse in Deo hypostasin, mirum non est; nondum enim satis comperta eis erat significatio huius nominis. Quocirca EpiphaniuDiaconus in septima Synodo generali, actione 6. tomo 3. circa medium inquit, ideo Eutychianos errasse, quia distinguere noluerunt natutam ab hypostasi.
Est tamen inter antiquos Patres dissensio circa illam locum Pauli ad Hebraeos 1. Qui cum sit splendor gloriae, & figura substantiae eius, nam pro substantia Graece est hypostasis, vtrum significet eo loco es sentiam, an perse 3sm. Athanasius in Epistola ac Epll opos Africae, & Epiphanius haeresi 69. hypo stasin pro essentia accipiunt: quem sensum vide tur sequutus Theodoretus in illum locum; nec longe abest Chrysostomus. At Gregorius Nysse nus libello illo de differentia vsiae ab hypostasi eo nomine intelligit personam, quem sequitur Theophylactus, vt sensus sit, filium esse imaginem, & characterem personae Patris.
Sed Franciscus Dauid nostri temporis haereticus contendit, eo loco nomen, Hypostasis, non significare personam: quia eodem nomine vsus est Paulus ad Hebr. 3. cum ait; Participes Christi effecti, si tamen initium substantiae eius vsque in finem retinueri tis. Et ad Hebr. 11. Est autem fides sperandarum substan tia rerum, quibus in locis manifestum est, non sig nificare personam. Respondeo, in illis locis non accipi pro essentia, sed pro subsistentia rei, seu fundamento: quare in eo loco ad Hebr. 3. fidem viuam appellat principium substantiae, id est, subsistentiae, non Dei, sed nostrae: quia per eam susistimus, & in vita spirituali fundati sumus. Sic explicant Graeci in eum locum. Similiter ad Hebr. 11. fides dicitur substantia sperandarum rerum, Grae ce, Hypostasis, id est, subsistentia, eo, quod nullam aliam habeant tunc subsistentiam res futurae, quae sperantur a nobis, nempe nos fore beatos, quam dum cogitatione nostra per fidem apprehenduntur, vt etiam omnes Graeci interpretantur, ergo illo loco ad Hebr. 11. Hypostasis, significat ipsam Patris subsistentiam, quae nihil aliud est, quam persona. Eodem modo pro subsistentia, seu fundamento accipit Paul. 2. ad Corint. 9. & 11. cum dicit. Fundamentum gloriae, Graece ὑλ όστατις τὴς καυχή¬ σεος, nam persona cum subsistet omnibus fundamentum, & subsistentia optime dicitur.
Caput 5
CAPVT V. Iuxta primariam significationem, Substantia, Latini idem est, quod Graecis ὑπόστασις, Hypostasis, ex vsu autem Eiclesiastico non item.
SIvim, & primariam nominum impositionem attendamus, vocem Graecam, Hypostasis, non minus interpretari possumus Latine, Substantiam, quam Subsistentiam, quamobrem Hylarius in libs de Synodis de Patribus Antiocheni Concilij, sic ait. Idcirco tres substantias esse dixerunt subsistentium per sonas, per substantias edocentes, non substantiam Patris, & Filij, & Spiritus sancti diuersitate dissimilis essentiae sepa rantes, ex quibus constat, Hylarium vocem Graecam hypostasis, qua Patres Graeci illius Concilij vsi sunt, nomine Latino, Substantia, vertisse, & ita tres in Deo substantias concessisse, sicut Graeci tres hypostases fatentur. Docet etiam B. Thom. in ar ticulo, ad secundum, nomen Latinum, Sulstantia respondere Graeco vocabulo, Hypostasis. Eodem modo docet August. 7. de Trinitate, c. 6. vbi scandalum non fuerit, nullum esse incommodum, tres substantias in Deo Latine concedere: nam de Trinitate, cap. 9. & lib. 6. cap. 3. 4. & 5. & lib. 7. cap. 4. 5. & 6. affirmat, apud Graecos tres concedi in Deo substantias. Et loannes Papalib. de duabus naturis contra Eutychetem in hunc sensum capi posse nomen Substantiam, fatetur his verbis. Vno lumine illustramur, simul, & tribus; tribus quidem secundumvniuscuiusque proprietatem, siue sub stantiam sicut placet aliquibus dicere, siue personam. Nihil enim pro vocabulotum diuersitate dissidendum est, cum ad eundem sensum nominum diuersitas prouocet, & intellectum. Demum Boethius lib. de illo duabus naturis tria inquit esse, nomina Graeca, Vsia, quod essentiam Latine ipse interpretatur Vsiosis, quam subsistentiam Latine reddit, & ait vnam esse solum in Deo: melius tamen existentiam interpretaretur, quasi actum ipsius essentiae & vsiae. Tertium denique Hypostasis, quod Latine vertit substantiam, & ita definit, personam rationalis naturae indiuiduam substantiam, ac si pro substantia Latine vteretur Graeca voce, Hypostasis, sed eam rursus definit hoc modo, Rationalis naturae indiuidua subsistentia, quo nomine subsistentia, frequentius vtitur pro hypostasi. Ex quibus manifestum est, si vim vocis, & primariam significationem illius attendamus, idem esse Latinis substantiam, quod Graecis est hypostasis, & ita tres posse in Deo concedi substantias, sicut hypostases
Verum vsu Ecclesiastico nomen Substantia, ita est accommodatum, vt solam essentiam, seu formam denoter; atque adeo non possint in Deo con cedi tres substantiae. Ita in Concilio Tolet. XI. in confessione fidei definitur, vnam tantum in Dec esse substantiam. Hanc vero consuetudinem in Ecclesia inualuisse, vt nomen, Substantia significet essentiam, testatur August. 5. de Trinitate, cap. 9. & 6. lib. cap. 4. ideoque dicit non esse tres substantias in Deo concedendas. Caeterum loan. Theologus Ecclesiae Latinae in Concilio Florent. sess. 19. post medium docet, bifariam vsurpari substantiam. aliquando pro natura, & definitione rei, aliquando pro supposito, quod meo iudicio non est iam in vsu, nisi cum significamus suppositum, addamus aliquid, scilicet indiuidua, vel, incommunicabilis. Ex omnibus, quae hactenus dicta sunt, licet colligere, idem omnino esse hypostasin in natura rationali, & personam, vt optime docuit B. Thomas in conclusione huius articuli.
Disputatio 125
An praeter tres subsistentias, et Hypostases relatiuas concedi possit alia absoluta, et communis
DISPVTATIO CXXV. An praeter tres subsistentias, & Hypostases relatiuas concedi possit alia absoluta, & communis.
Caput 1
CAPVT I. Scoti, Durandi, Capreoli, & aliorum opinio. Omen subsistentia alio modo vsurpatur a Theologis Scholasticis, vt infra dicemus quam a Concilijs, & sanctis Patribus. Nam subsistentia apud Patres, & Concilia accipitur pro ipso supposito, quod subsistit: at Scholastici nomine subsistentiae significarunt, non id, quod sub sistit, sed rationem ipsam, & actum subsistendi: & de hac subsistentia intellecta controuersia, sunt variae Scholasticorum opiniones, quas recensere necessarium erit.
Prima igitur opinio est, esse solum in Deo quandam subsistentiam absolutam communem tribus personis, & praeter hanc non esse tres relatiuas, sed relationes personales, in diuinis solum esse tria complementa naturae, vel tres personalitates, vel tres modos incommunicabilitatis, vt loquitur Scotus, quibus constituitur, & contrahitur natura ad relationem personae. Hanc sententiam expresse docuit Scotus in 3 d. 1. q. 2. §. Ad quaestionem igitur, refertur etiam in alijs locis, in quibus nihil pro hac sententia inuenire potui: fauet autem id quod ipse docuit in 1. dist. 4. quaes. 2. circa finem. esse videlicet concretum Deitatis, vnum Deum subsistentem absolute communem tribus personis, de quo plura dicenda sunt infra disputatione 156. Clarius eandem sententiam sequitur Durandus in 1. dist. 26. quaest.1. num. 6. & in 3. d. 1. quaest. 2. vbi hanc constituit differentiam inter supposi tum diuinum & creatum, quod diuino supposito alia est ratio subsistendi, actus nimirum absolutus subsistendi, alia vero est ratio suppositi, proprietas nimirum relatiua, qua vltimo redditur incommunicabilis: supposito autem creato eadem est ratio subsistendi, & suppositi, scilicet subsistentia per se. Faciunt cum his Paludan. in 3. dist. 1. quaest. 2. in fine, Capreolus quaest. 1. articu. 3. ac argumentum Durandi, contra quartam conclusionem, Aegidius in primum dist. 23. quaest. 2. articul. 2. ad quartum, Argentina dist. 26. quaest. 1. Albertus 1. par. Summae, tract. 10. quaest. 43. Fundamentum praecipuum huius sententiae est: quia subsistere est perfectio simpliciter simplex, hoc est, quae melior est ipsa, quam non ipsa: melius enim est naturam diuinam subsistere, quam non subsistere: nulla autem relatio est perfectio simpliciter simplex; alioqui aliqua perfectio simpliciter simplex esset in vna persona, quae non est in alia ergo subsistentia est quid absolutum, non relatio¬
Fauet etiam Augustinus, qui libro 7. de Trinitate, cap. 4. in fine probat, Deum ad se subsiste re, non ad aliud, actus igitur subsistendi in Deo est absolutus, non relatus. Ratio vero Augustini est huiusmodi. Nam si hoc est Deo esse, quod subsistere, ita non erant dicendae tres substantiae, vt non dicuntur tres essentiae, quemadmodum, quia hoc est Deo esse, quod sapere sicut non tres essentias, ita nec tres sapientias dicimus. sic enim, quia hoc est illi Deum esse, quod est esse, tam tres es sentias, quam tres Deos dicere, fas non est. Si autem aliua est Deo esse, aliud subsistere, sicut aliud Deo esse. aliud Patrem, vel dominum esse, quod enim est, ad se dicitur, Pater autem ad Filium, & Dominus ad seruientem creatu¬ ram dicitur: relatiue ergo subsistit, sicut relatiue gignit, & relatiue dominatur, ita iam substantia non erit substantia, quia relatiuum erit. Sicut enim ab eo, quod est esse, appella tur essentia, ita ab eo, quod est subsistere substantiaa dicimus: absurdum autem est, vt substantia relatiue dicatur. omnis enim res ad se ipsam subsistit, quanto magis Deus Hactenus Augustinus. Qui ita probat subsistere in Deo esse absolutum, vt nullum sit relatiuum quae est expressa sententia Scholasticorum, quos allegauimus. Congerunt etiam aliqui innumera loca S. Thomae pro hac sententia, quae consulto praetermitto, quia ille vbique loquitur de actu existendi, quem appellat existentiam, seu esse
Haec sententia praeterquam, quod communm modo loquendi Patrum, & Conciliorum aduer satur, quae subsistentiam appellant suppositum, Graece hypostasin, ex eo etiam facile potest redargui, quod ex illa sequi videtur, vnionem humanae naturae factam esse non solum cum persona verbi, sed cum omnibus personis. Nam si humanitas dicitur subsistere, non propria subsistentia, sed diuina, & haec est, quid absolutum, sequitur vnitam fuisse ratione communis termini, & absoluti cum omnibus personis. Sed de hac re latius est disserendum contra praedictos Doctores 3. p. quaest. 3. artic. 1. varie enim Philosophantur, cum de vnione humanitatis loquuntur, tametsi conueniant in ea opinione, quam retulimus de communi subsistentia absoluta.
Caput 2
CAietanus vero in hanc quaestionem art. 4. & supra quaest. 2. artic. 2. & infra quaest. 39. art. 4. & in 3. part. quaest. 2. art. 2. circa solutionem 3. & quaest. 3. artic. 2. & 3. non audet negare tres subsi stentias relatiuas, sed praeter eas, quartam aliam subsistentiam absolutam, & communem tribus esse existimat: eamque vocat essentialem, tres ve ro relatiuas appellat personales: namque illa communis, est propria essentiae, aliae autem tres constituunt personas, hanc sententiam sequuntur Bartholomaeus Miranda in Summa Conciliorum, in annotatione ad sextam Synodum, actione 11. & recentiores nonnulli, qui pro ea incaute referentes authores capite praecedenti ciratos absque vllo fundamento affirmant hanc esse communem sententiam: cum tamen reuera eam nullus praeter Caietanum, & Mirandam sequatur: authores enim cap. praecedenti allegati aliam longe diuersam docuerunt, vt retulimus. Allegant etiam pro ea Ricardum in 3. distinct. 1, quaest. 4. Occam in 3 quaest. 1. artic. 3. Gabr. in 3. distinct. 1.quaest. I. art. 3. dub 4. Almainum distinct.i.quaest.1.art. 3. dub. vli timo, sed reuera hi Doctores non concedunt conmunem aliquem actum tribus diuinis personis cui nomen subsistentiae dicant conuenire, sed con munem existentiam, ratione cuius natura creata a Deo assumi possit, & primo terminari, non terminante aliqua personalitate, de quo modo non disputamus.
Haec sententia Caietani praeter testimonium August. cap. praecedenti citatum, quia vnam solum absolutam subsistentiam concedere videtur probari potest primo authoritate Agath. in Epistola, quae habetur in 6. Synodo act. 4. vbi parum a principio, sic ait. Confitemur Deum Patrem, Deun Filium, Deum Spiritum sanctum: non tres Deos, sed vnumm Deum, non trium nominum subsistentiam, sed trium subsistentiarum, seu personarum vnam subsistentiam. Sic e nim habet editio antiquior Conciliorum, non substantiam; ergo iam concedit vnam subsistentiam trium subsistentiarum communem: quae verba, cum Latine scripta sint, maioris momenti pro hac sententia esse debent: neque enim vsquam apud Latinos nomen subsistentia, essentiam significat, sicut Hypostasis aliquando apud Graecos pro Vsia, & essentia vsurpatur. Secundo probatur ex Hylario 7. de Trinitate, in fine, vbi de Patre, & Filio, quorum vnus dicitur esse in alio, ita scribit Non est corporalium naturarum ista conditio, vt insint sibi inuicem, vt subsistentiae naturae habeant perfectam vnitatem. Et paucis interiectis: Inesse autem non aliud in alio, vt corpus in corpore, sed ita esse ac subsistere, vt in sub sistente insit, ita vero inesse, vt & ipsa subsistat. Ergo con cedit Hylarius subsistentiam naturae prioribus verbis, cum ait, vt subsistentia natura, & posterioribus cum inquit, & ipsa subsistit, scilicet natura di uina. Tertio Hierony. in illa Epistola 57. dicit. Vna est Dei & sola natura, qua vere est, id enim quod subsistit non habet aliunde, sed suum est. Pro eadem sententia refertur ex Graecis Dionysius Areopagita capite primo de diuinis nominibus, paulo ante finem, cum ait bonitatis subsistentiam per suum esse, causam esse omnium subsistentium. Denique Nyssenus libro de vita Moysis, colum. 13. inquit. nihil earum rerum, quae aut sensu comprehendumtur, aut mente perspiciuntur, praeter supremam essentiam, quae omnium causa est, & a qua omnia pendent, vere subsistere, ac si dicat, ipsa vere sub sistit, & nihil aliud.
Probat autem Caietanus eandem sententian ratione, quia necesse est, fateri vnum Deum in concreto praeintellectum tribus personis, qui di citur creans, concretum autem semper significat, aut connotat subsistentiam, ergo necesse est, concedere vnam subsistentiam praeintellectam per sonis, hoc indiuiduum appellat Caietanus semipersonam infra q. 39. ar. 4. Porro quia nullus ne gare potest, esse in Deo existentiam quandam communem tribus personis, & substantialem. Recen tiores, qui Caietani sententiam defendunt, expli cant qua ratione haec communis existentia sub stantialis subsistentia dicatur, cum tamen existentia creata humanitatis, quam putant a Verbo assum ptam fuisse cum humanitate, quia ab ea non di stinguitur, subsistentia vocari nequeat
Dicunt igitur esse manifestum discrimen inter naturam creatam & diuinam, quod licet vtra que habeat actum existentiae, tamen natura crea ta ita habet existentiam, a qua non distinguitur, vt ex se imperfecta sit, & sine aliquo modo di stincto, quem appellant modum perseitatis, sub sistere, & per se esse non possit; sicque in Christo quidem propria sua existentia existit humanitas. vt probapilior opinio fert, sed quia illi deest modus, quo deber compleri, non est per se, sed ab alio sustentatur, atque adeo illius existentia non est subsistentia sine illo modo. Diuina autem na tura ex se perfecte infinita est, postulatque non solum existere, sed etiam perfecte existere, & per se, hoc est, non indiget alio a se distincto, vt sub sistat, & completa atque perfecta sit, quare tametsi sola ratione a suis personalitatibus differat, tamen quatenus ab eis distinguitur nostro modo intelligendi, ita perfecta concipitur, vt sine alio intelligitur apta per se subsistere, & completa, qua ratione in concreto etiam sine personis significari potest. Hanc igitur perfectam existentiam ap pellant hi recentiores Theologi cum Caietano communem subsistentiam (vt aiunt) in abstracto, & essentiam diuinam cum illa vocant subsistentiam in concreto, hoc est, subsistentem: negant autem esse personam, & subsistentiam illa com munem, esse, personalitatem, quia etiamsi suffciens sit per se subsistere, & ad hoc completa & perfecta sit, adhuc communicari potest tribus suppositis: de ratione autem personae, & personalitatis hon est quaecumque subsistentia per se sola, sed talis, quae communicari non possit.
Praedictam opinionem sic explicatam putant recentiores solum differre a communi sententia voce, non re: quia omnes concedere debent exi stentiam perfectam eo modo, quo explicauimus propriam naturae diuinae, quae nulli alteri natura conueniat; eam vero posse vocari subsistentiam, nullum reputant incommodum. Alij demum alio modo explicant, quare existentia illa communis diuinae naturae rationem habeat subsistentiae, de quo cap. sequenti dicemus.
Caput 3
CAPVT III. Nihil in Deo esse commune tribus personae, quod rationem habeat subsistentiae, verior opinio est,
ANtiquorum Scholasticorum iudicio com probata sententia est nihil in Deo esse commune tribus suppositis, cui ratio, aut nomen conueniat subsistentiae: sed subsistentias in Deo esse relatiuas, nullam autem absolutam. Hanc opinionem tradiderunt Alexand. part. quaest. 1. memb. a. & quaest. 7. memb. I. art. 3. Bonauent. in 3. distinct 1. artic. I. quaest. 3. Ricard. in 1. distinct. 26. artic 1 quaest. 1. Marsilius in 3. quaest. 2. artic. 3. dubitat. 2. circa finem, Henricus quodlibeto 5. quaest. 8. sub finem, Genebrard. libro 2. de Trinitate, pag. 8. Haec sententia bifariam nobis confirmanda est primum ostendere debemus in hoc capite essen tiam Dei existentia illa communi nondum compleri nostro modo intelligendi; vt per se sit ter minata (sicut neque humanitas sua existentia completur) donec addatur ei modus ille relationis, quo suppositum constituitur. Deinde ostendemus in sequenti capite, huic communi existentiae nomen, Subsistentia, nullo modo conuenire: sed Scholasticos, qui sic eam appellare non dubitarunt, contra Phrasim Conciliorum, & Patrum eo nomine perperam abusos fuisse, qua quidem de causa, anno 1578. publice docens in eam sententiam adductus fui, vt existimarem, nihil esse in Deo commune, quod nomine, Sub sistentiae, posset significari: quod viderem communi modo loquendi Conciliorum, & Patrum praedictos Scholasticos aduersari, qui quandam communem, & absolutam subsistentiam in Dec concedunt. In ea vero opinione multo magis conquieui, postquam anno 1583. iterum rem hanc publice docens, diligenter examinaui Graecorum & Latinorum Patrum sententia, & modum lo quendi, de quibus praecedenti disputatione superque tractaui
Quod igitur ad prius spectat, in quo controuersia aliqua de re ipsa videtur esse, facili ratione suadere possumus nostram sententiam. Primum nam licet concedere debeamus in Deo commu¬ nem existentiam, quae ita cum essentia Dei indiuidua est, vt sineilla essentia diuina sub esse possibili, (sicut aliae essentiae) considerari nequeat. tamen per eam existentiam solum, non completur essentia diuina nostro modo intelligendi, vt per se esse possit sine aliquo alio. Dixi nostro modo intelligendi, nam secundum rem, cum non distinguatur a relatione, qua vltimo terminatur, & contrahitur ad rationem suppositi, & personae non indiget aliquo alio a se distincto vllo modo ex natura rei, vt compleatur, & per se subsistat: sicut postulat humanitas, quae praeter existentiam quam habet, indiget modo illo per se, quo vltimo constituitur in ratione suppositi, & ab eius existentia distinguitur, cum ab ea separari possit, vt in Christo videmus, in quo fuit vera humanitas cum sua existentia, vt tertia parte, quaest. 17. artio 2. dicemus, sine illo modo, quo vltimo termina tur, & completur. Essentia igitur diuina ita indi uiduam secum habet existentiam, vt non solum cum illa communicetur tribus suppositis, sed et iam nostro modo intelligendi in illis esse dicatur non autem per se. Sola ergo illa existentia sine re latione considerata non facit adhuc naturam diui nam esse per se nostro modo intelligendi, sed adhuc relinquit aptam, vt alio modo terminetur, & vt per se esse dicatur, nimirum relatione. Nec quidquam refert, quod relatio non distinguatur ab existentia illa communi, vt nihilominus ipsexistentia dicatur per se; quia licet reuera ipsamet sit, quae facit naturam diuinam per se esse, siquidem idem est cum relatione: tamen in nostro con ceptu nondum concipitur vt per se existentia, quousque ratione compleatur.
Sed obseruandum est, cum dicimus, illam existentiam sine telatione nondum habere modum completum per se, intelligendum esse, quatenus illud, per se, opponitur existentiae in alio, non vt in subiecto, sed vt in supposito. Nam si de ea loqua mur, quatenus opponitur existentiae in alio vt in subiecto, etiam existentia propria humanitatis in verbo dicitur existentia per se, quae nondum me retur nomen subsistentiae; alioqui humana natu ra in verbo retinens propriam existentiam, habe ret etiam proptiam subsistentiam, quod dici non potest
Deinde eadem sententia confirmatur, quia si illa existentia communis sine relatione conside rata formaliter faceret diuinam naturam per se subsistere, non posset non considerari natura di uina in concreto, quoties cum illa existentia consideraretur absque vllo alio connotato, quare vt conciperetur abstracte, deberet cogitari sine illa existentia: sed naturam diuinam quantumuis abstractam semper consideramus cum existentia ergo talis existentia non facit esse per se, nec constituit concretum Deitatis, ratione cuius ab authoribus contrariae sententiae illa communis sub sistentia asseritur, quod ipsis videatur, alio modo non posse concretum commune, & per intelle ctum tribus personis apprehendi. Alio igitur mo do concretum Deitatis est assignandum.
Sed dicunt aliqui ex ijs, qui oppositam senten tiam defendunt, existentiam diuinam communem tribus personis ideo habere rationem subsistentiae, quia ex se ita perfecta est, vt licet sub ratione existentiae, quae communis est, possit communicari proprio supposito, & compleri, nostfo modo intelligendi, relatione: tamen quia ex se infinita est, & ita perfecta, vt vniri aut communicari non possit extraneo supposito, & ab eo pendere: ideo rationem habeat subsistentiae non incommunicabilis proprio supposito, sed alieno quod non habet creata existentia. Fateor quidem hanc esse perfectionem existentiae diuinae; tamen id non sufficit, vt dicamus in Deo esse subsisten tiam absolutam communem, quod enim natura diuina non possit alieno supposito communicari, vel ab eo pendere, non habet ex eo quia subsistat & in concreto significetur: nam quantumuis abstracta consideretur in suo conceptu, hoc ipso, quod infinita est, habet, non posse communicari alieno supposito, & ab eo terminari, quare existentia ipsa diuinitatis, quatenus existentia est, dicenda esset subsistentia, si hac ratione subsistentia absoluta in Deo concedenda esset, in omnium autem sententia existentia diuina, quatenus solum consideratur vt existentia, nondum est subsistentia, etiam absoluta, quia existentia etiam est de conceptu naturae abstracte consideratae, cumque nulla alia ratio distinctionis assignari possit inter existentiam & subsistentiam absolutam in Deo, fru stra ponitur talis subsistentia praeter relatiuas.
IAm vero, quod attinet ad modum loquendi, Tnostram sententiam demonstremus, cumque in nostrae fidei mysterijs is modus loquendi om nino tenendus sit, quo Patres, & Concilia vtuntur, contra vero reijciendus ab omnibus sit modus, qui Patrum, & Conciliorum phrasi aduersatur, inde debemus in hac re sententiam ferre. Et quamuis existentia illa communis ita compleret naturam diuinam, vt absque vllo alio faceret ipsam per se existere, sicut prior opinio contendebat: hoc tamen satis non esset, vt ea appellaretur subsistentia communis, & absoluta, si hic modus loquendi Conciliorum, & Patrum phrasi aduersaretur. Vt enim vidimus praecedenti disputatione plerique Patres diu, multumque timuerunt, in Deo tres hypostases concedere, tametsi de sensu Catholico illis constaret, quia, vt dicebat Hieronymus, nomen Hypostasis, non bonae suspicionis ipsis videbatur
Nunc autem ostendo modum loquendi prioris sententiae Conciliorum & Patrum phrasi esse contrarium. Certum enim est, Patres & Conci lia in Ecclesia Graeca celebrata, postquam controuersia illa iam dicta de voce hypostasis, defini ta fuit, & vera significatio huius nominis explicata, quoties vsurparunt eam vocem; tres hypo stases in Deo plane concessisse, & vnionem humanitatis cum verbo, non in natura, sed in hypostasi factam fuisse, pronunciasse, vt praecedenti disputatione vidimus, quia idem omnino esse putabant, hypostasin Graece, in natura rationali, quod est Latine persona, seu suppositum, ergo quicunque nunc concederet vnam in Deo hypostasin absolutam, quamuis simul tres relatiuas concederet, non minus notari posset ex verbis, quantumuis in bonum sensum ea interpretaretur, quam qui Latine diceret, in Deo praeter tres personas relatiuas; aut supposita, esse quandam personam, vel quoddam suppositum absolutum, etiamsi adderet, hoc absolutum suppositum non distingui realiter a tribus relatiuis. Caietanus vero locis citatis dum concedit semisuppositum, vel semipersonam absolutam, nec audet sine vllo ad ditamento personam, aut suppositum absolutum asserere, non ita aduersatur phrasi Conciliorum, & Patrum; reprehensione tamen dignus est, quia nouum, & satis absonum modum loquendi primus in Scholas induxit.
Cum igitur Subsistentia, Latine idem sit quod Hypostasis Graece; vt dixi, nescio quidem qua ra tione contra modum loquendi Conciliorum absolutam subsistentiam in Deoasserere liceat: etiansi praeter illam tres relatiuas, & ab ea absoluta realiter non distinctas quis fateatur. Idem autem significare nomen, Subsistentia Latine, quod Graece Hypostasis, dubium non est. Nam primum ex Graecis loan. Maxentius in sua confess. fidei, quae habetur 5. to. Biblioth. sacrae fatetur, idem omnino esse personam, & subsistentiam, intelligit in natura rationali: sentit igitur, idem esse subsistentiam & Hypostasim: siquidem Patres pro eodem vsurpant Hypostasim, & personam, nempe in natura rationali & Maxentius ait, idem esse perso nam, & subsistentiam. Namque Agatho Papa & ipse Latinus in Epistola quae habetur in 6. Synodo actio. 4. indiscriminatim vtitur nomine Hyposta sis, & personae. Tum etiam Martinus V. in Concilio Lateran. consultatione 5. can. I. definit, Deum esse vnitatem in Trinitate: explicat autem vnum Deum in tribus subsistentijs, ac si Graece diceretur Hypostasibus. Ad haec aliud nomen Latinum, quam Subsistentia, excogitari non potest, quod nomini Graeco Hypostasis melius subrogari possit vel etiam ea de causa, quod iam vsu Ecclesiastico ad id significandum a Patribus, & Concilijs sit accommodatum. Sed ex Graecis id ipsum docuerunt Patres a nobis allegati praecedenti disput. c. 4. cum Hypostasim, semper pro persona ponunt. quam Latine interpretamur subsistentiam. Nec vsquam inuenias apud Patres Graecos nomen Hypostasis, nec apud Latinos nomen subsistentia, pro essentia vel pro aliquo communi essentiali, post quam antiqua illa controuersia in Ecclesia Dei explicata, & definita fuit. Recte igitur Imperator Iustinianus & ipse Latine scribens ad Pontificem Ioan. II. in edicto, seu confessione ad eum missa. quae habetur in tomis Conciliorum post Conci lium Toletanum secundum columna 9. intelligens hunc communem sensum Patrum, ita scribit Quoniam non est idem natura & subsistentia. Omnes enim sancti Patres consonanter nos docent, aliud esse naturam siue substantiam, & formam: aliud subsistentiam siue personam: & naturam quidem, vel substantiam, e formam, hoc quod est commune significare: subsistentiam autem siue personam, hoc quod est speciale.
Nec vllus est ex sanctis Patribus, tam Latinis quam Graecis, qui post compositam litem, quam diximus, concedat in Deo absolutam aliquam sub sistentiam, aut Hypostasin. Nam, vt infra dicemus, Hieronymus, & Augustinus, qui eam concesserunt, non satis intellexerunt significationem nominis, Hypostasis, quae postea communi sensu et iam in Ecclesia Latina recepta fuit, & antea in Graeca: iam satis frequens apud Patres erat. Quare dubium non est, Scholasticos, qui hoc nostro ten pore ob testimonia Hieronymi, & Augustini con¬ cedunt in Deo subsistentiam communem, & absolutam ignoratione vocis lapsos fuisse. Mirandum tamen est, eos id ignorasse, quod tam ab Ecclesia Graeca, quam Latina, & iamdiu sine controuersia receptum erat; nempe subsistentiam idem esse, quod suppositum & personam. Quod enim Hieronymus, & Augustinus hoc ignorauerint, mirum non est, quia nondum vis nominis Graeci apud Graecos ipsos satis nota erat, vt inferius dicemus.
Verum respondent aliqui, concilia, & Pontifices vsurpasse subsistentiam semper concrete, vt dici solet, pro persona, seu supposito, & ideo non licere secundum Phrasim Conciliorum, & Patrum concedere in Deo subsistentiam absolutam, at vero Scholasticos, qui docent, esse in Deo quandam substantiam, non pro supposito in concreto, sed pro quadam ratione abstracta perfecte, & per se existendi.
Hoc tamen effugium facile potest praecludi. Nam cum vsus Ecclesiasticus obtinuerit, vt nomen Subsistentia, idem sit Latinis, quod Graecis Hypostasis, nempe vt significet suppositum, seu personam, licebit solum disputationis gratia Scholasticis, prout inferius dicemus, vti nomine subsistentia abstracte, ad significandam formam, & rationem, qua vltimo constituitur persona, seu suppositum, at vero ad significandum aliam rationem omnino diuersam, & contrariam supposito, qualem praedicti Theologi defendere moliuntur, talem vocem vsurpare, siue abstracte, siue concreto & ita eadem voce concedere in Deo id, quod Patres, & concilia negarunt, nempe absolutam subsistentiam, qua obsecro ratione licebit? alioquin liceat etiam nunc Theologis Graecis vti nomine Hypostasis in eodem prorsus sensu, quo Scholastici Latini supra memorati nomine subsistentia vtun tur, & dicant, in Deo esse vnam Hypostasin absolutam: hoc autem quis concedat? Scio sane Graecos peritiores esse suae linguae, ne hunc modum loquendi contrarium Patribus probent, & Scholasticos aliquos Latinos ignoratione vocis lapso fuisse, quod viderent Hieronymum & Augustinum, vnam subsistentiam, absolutam in Deo concessisse. Sed considerare debuissent, tempori Augustini & Hieronymi significationem Ecclesiasticam huius vocis non satis explanatam fuisse ita, vt hi Patres non auderent tres subsistentias in Deo concedere, sed vnam tantum, vt sequenti capite videbimus. Praedicti vero Scholastici, & cum his Patribus vnam absolutam concedere volunt, & cum eisdem non audent tres negare, sed cum Graecis concedunt tres, cum Hieronymo vero, & Augustino addunt vnam absolutam, & ita ex duabus opinionibus contrarijs omnino, vnam ipsi conflant sententiam, quae quidem secum constare nequit, vtpote ex contrarijs omnino con pacta, vt inferius patebit.
Quare non minus modus loquendi Durandi, & aliorum reijci debet, qui dicunt in Deo vnam tantum esse subsistentiam absolutam, quod vnam tantum in Deo esse personam, ex illo sequatur quam aliorum, qui praeter res relatiuas vnam et iam absolutam concedunt, sic enim quaternitatem inducere videtur. Quod vero quidam addunt illam absolutam subsistentiam non distingui a tribus relatiuis, parum eos excusat. Si enim absolutam subsistentiam, vel hypostasin concedunt. dicere debent esse vnam absolutam. & tres telatiuas: quem modum loquendi nullus Patrum non damnaret.
Verum enim vero Scholastici nostri, qui etiam tres solum subsistentias in Deo esse dicunt, communiter vtuntur nomine Substantia, in alia significatione, quam Patres, & Concilia Graeca: nempe pro complemento personae, quod personali tatem vocant. Cum enim docendi gratia vtantur concretis & abstractis, quibus ostendunt & id quod constitutum est, & formalem rationem, qua constituitur: atque nomen subsistentia ipsis videatur abstractum, ideo eo vtuntur ad significandas relationes ipsas, quas in Deo personalitates vocamus, & abstracte a nobis melius significantur Excipio Durandum, & alios, qui ipsum sequuntur, qui cum non concedant in Deo nisi vnam subsistentiam, eam pro ipso actu existendi vsurpant Sed qui subsistentiam esse putant personalitatem ipsam, licet non vtantur nomine in ea significa tione, qua Patres, & Concilia vtuntur: tamen ab Ecclesiastico modo loquendi non abhorrent; parum enim videtur distare concretum ab abstracto sicut parum distat persona a personalitate: quare in nostris disputationibus Scholasticis communem Scholasticorum loquendi modum amplecti nota aliqua dignum non est.
Putant vero aliqui nomen subsistentia aliquando etiam in Concilijs abstracte significare personalitatem, seu rationem suppositi, & complementum illius: vt in Epistola Sophronij, quae habetur in 6 Synodo actione 11. in qua longe a principio dicitur. Seu igitur sancta Trinitas numerabilis personalibu facta est subsistentijs, &c. cum enim dicatur subsisten tia personalis, non videtur concrerum significari, sed abstractum: nam concretum est ipsa persona haec autem non dicitur personalis. Verum haec ratio futilis est. Nam cum Sophronius in ea Episto la frequenter vtatur nomine Graeco Hypostasis, quod latine vertimus subsistentiam, & semper in alijs locis significet ipsam personam in concreto, non est credendum, eo loco vsum fuisse eo nomine pro abstracto, cum voce Graeca, Hypostasis, nunquam nec Graece, nec Latine vtamur pro abstracto. Cum vero dicit Sophr. subsistentiam perso nalem, idem non est, ac si diceret, personam personalem, sed suppositum personale, quod optime dici potest etiam in concreto. Cum enim suppositum in concreto inueniri possit in natura rationali, & irrationali, & quando est in rationali sipersona, optime additur, personale, ad denotandum quale sit illud suppositum. Quodsi subsistentia ibi idem esset, quod personalitas abstracte, esset etiam inutilis repetitio, cum diceretur personalitas per sonalis. Ex hac etiam doctrina inferemus 3. parq. 4. & 6. quam male recentiores nonnulli abutentes etiam nomine subsistentia introducunt in quauis hypostasi, & supposito mille subsistentias partiales: imo dicunt quot sunt partes, tot esse subsistentias partiales: cum tamen non minus inepte dicatur subsistentia partialis, quam persona aut hypostasis partialis, vt ibidem dicemus.
Caput 5
FVndamenta vero primae, & secundae opinionis nullo negotio euertere possumus. Sed an¬ te omnia satisfaciamus testimonijs, quae pro vtraque allata sunt, & quam sint infirma ostendamus.
Ad primum testimonium August. 7. de Trinitate cap. 4. vbi solum subsistentiam absolutam concedit, cum probat Deum ad se, non ad aliuo subsistere, quo aduersarij de nobis se triumphare putant, Respondeo nullius esse momenti, pro prima aut secunda sententia. Adde quod si alicuius roboris esset, nihil secundae sententiae faueret: haec enim non audet vnam solum subsistentiam absolutam in Deo concedere, sicut prima, sed tres etiam relatiuas esse affirmatr at August omnem certe relatiuam subsistentiam negat, & vnam solum absolutam asserit, cum dicat Deum non relatiue, sed ad se subsistere. Sed neque primae sententiae hoc testimonium adstipulari iam demonstro. Suppono autem primum nusquam August. vsum fuisse nomine Latino subsistentia sed vbicunque agit de voce Graeca ὑπόστασις Hypostasis, semper Latine interpretatum fuisse substantiam, vt in illo 7. lib. de Trinit. cap. 4. & 5. lib. de Trinit. c. 8. & 9. quare cum probat Deum ad se subsistere, non relate, solum loquitur de actu sub sistentiae, quem possumus existentiam substantia lem appellare, non de subsistentia, nec concrete nec abracte, de qua est nobis nunc controuersia. Deinde suppono, August. 6. lib. de Trinit. capit. 8. & 9. habuisse suspectum, nomen Graecum Hypostasis, si Latine interpretato vti velimus, sicut, Graeci vtuntur. Ipse enim nunquam vertit subsistentiam, vt constat ex locis citatis, & alijs, quos allegauimus disputatione praecedenti cap. 5. sed subsistentiam, sicut Hieronymus epist. 57. & antiquiores Latini Patres. Et quia Substantia, apud Latinos communiter significat essentiam, quam Graeci ὀυσίαν vsiam vocant, & tres essentias in Deo concedere non licet, ideo etiam August tres Hypostases, Latine fateri non audet, ne cogatur dicere Latine tres in Deo substantias, tametsi 7. de Trinit. cap. 6. dicat, vbi scandalum non esset, posse in Deo concedi tres substantias, sicut Graeci tres Hypostases dixerunt.
Cum igitur August. adhuc timeret, cap. illo 4. citato tres Hypostases, aut substantias Latine comcedere, iure optimo dixit Deum ad se, non ad aliud, subsistere, sicut ad se, non ad aliud substantia & essentia est. Quod si tres ipse subsistentia fateretur, sicut fateri, necessarium esse disputa tione praecedenti, & in hac etiam probauimus non negaret, Deum ad aliud subsistere, namque intelligeret, idem esse subsistere, quod incommunicabiliter existere, & quia ratio incommunicabilis prouenit ex relatione, inde quoque diceret, Deum relatiue subsistere, sicut etiam nunc dicitur in Deo relatiua subsistentia, quare non assereret, in Deo esse vnam absolutam subsistentiam, sed tres solum relatiuas fateretur. No vero, qui iam ex vsu Ecclesiastico nomine Latino Subsistentia, pro Graeco Hypostasis vtimur, & ita Graece dicimus, in Deo tres Hypostases relatiuas, vt non audeamus concedere aliquam absolutam eodem modo pronunciamus nihil in Deo esse absolutum, & commune, cui nomen Latinum subsistentia quadrare possit.
Ad Hieronymum eodem prorsus modo respondeo: quia & ipse seuerius reijciebat tres Hypostases, vt nulla ratione hunc modum loquendi postases, vt nulla ratione hunc modum loquendi admittendum esse diceret: interpretabatur autem nomen Graecum Hypostasis, sicut Augustinus non subsistentiam, sed substantiam, quare non mirum, si diceret naturam diuinam ex se subsistere, & non aliunde concedens absolute & ad se subsistere, si cut Augustinus, quamuis & hic modus loquendi non satis indicet, ipsum loqui de aliquo subsistere absoluto, vt infra respondentes Nysseno dice mus, nisi aliunde de mente Hieronymi nobis constaret. Quare non possum non mirari viros a lias doctos, & eruditos, his testimonijs Hierony mi, & Augustini adductos, vt crederent, conce dendam esse in Deo subsistentiam vnam absolu tam, cum modus loquendi horum Patrum post compositam litem de nomine subsistentiae, & Hy postasis, probandus vlla ratione non sit. Decepti sane mihi videntur praedicti Theologi, quod verba solum horum Patrum non tamen ipsorum mentem perspectam habuerint, aut si praedicti Scholastici Augustinum & Hieronymum sequi volunt, dicant cum eis, esse in Deo vnam subsistentiam absolutam, & negent cum eisdem tres relatiuas, quod nulla ratione iam ipsis licebit. As serere autem in Deo vnam absolutam subsistentiam, & tres relatiuas idem est, quod ex duabus sententijs omnino contrarijs vnam constare, quae secum constare nequeat, vt su pra notauimus.
Alia vero Patrum testimonia capite secundo allegata, alia via etiam facile dissolui possunt. Ad illud Agathonis respondemus, literam esse mendosam, cum legitur. Trium subsistentiarum, seu per sonarum vnam subsistentiam, sed legendum est. Vnam substantiam, sicut in pluribus Latinis exemplaribus reperitur, nec credibile est in tam paucis ver bis eadem voce vsum fuisse Agathonem in sensu tam diuerso.
Ad Hilarium dico, verba illius male etiam ci tari: nec enim in prioribus verbis allegatis dicit Hylarius. Vt subsistentiae natur ae habeant perfectam vnitatem, sed vt subsistentis naturae habeant perfectam vni tatem, sensus autem est in corporalibus rebus non esse ita vnam in alia, vt habeant eandem naturam subsistentem, non dicit eandem communem subsistentiam, sed eandem naturam, cui conuenit sa ne subsistere ratione suppositi, & ideo dicitur subsistens natura. Deinde in posterioribus, non ait. Ita vero inesse, vt & ipsa (scilicet natura diuina subsistat, sed ita vt & ipse (scilicet Deus,) subsistat sensus autem est, ita in diuinis vnus subsistens es in alio subsistente, vt & ipse subsistat. Sed age demus verba illa referri ad naturam, vt dicatur Et ipsa (scilicet natura diuina) subsistat, nihil tamen inde colligi poterit, nec enim negamus nos aut negare aliquis potest, naturam diuinam subsi stere, absit: sed dicimus cum Damasceno 3. de fide cap. 3. essentiam diuinam subsistere quidem, in tribus tamen personis.
Ad testimonium Dionysij respondeo Diony sium non dixisse bonitatis subsistentiam Graeco ὑπόσταστιν Hypostasin, sed essentiam Graece δυσίαν Vsian, & ita transfert Perionius essentiam. Quods veretur nomine Graeco ὑπός 2σις Hypostasis illud v surparet pro essentia nobis autem iam non licet vt praecedenti disputatione notaui, vnam communem & absolutam in Deo concedere Hypostasin. Frustra vero aduersarij authoritate Graeco rum Patrum in hac re vtuntur, cum illi non alio nomine Graeco quam Hypostasis, pro Latino Subsistentia, vtantur: nullusque iam audeat, aliquam in Deo Hypostasin absolutam concedere
Demum ad Nyssenum dicimus, negari non posse suptemam essentiam vere subsistere a se, &e non ab alio, sicut creaturae, quae ab alio pendent, vt a causa: ob id tamen non conceditur communis aliqua subsistentia. Nam, vt supra dicebamus natura diuina vere in personis a se, & non ab alio, vt a causa habet, quod subsistat. Denique cum Nyssenus, vt vidimus, praecedenti disputatione c. 4. aperte sentiat Hypostasin idem esse cum persona in rationali natura, & alio nomine Graeco vti non posset, ad significandum subsistentiam communem, quam nomine ὑπόστασις Hypostasis: nec ex illo, nec ex alio Graeco authore probari potest communis subsistentia, cum nullus communem Hypostasin concedat, nisi vsurpata Hypostasi pro essentia, vt antiquiores aliqui accipiebant. Eodem modo explicari debent Patres, qui dixerint naturam diuinam subsistere: vnde ex his verbis nihil probari potest.
SVperest, vt diluamus rationes, quas pro pri- Dissoluitur ma & secunda sententia cap. 1. & 2. attulimus. ratio Dura Ad rationem Durandi, quam habes in 1. capite respondetur, esse quidem perfectionem simpliciter simplicem subsistere, siue sumatur pro existere substantiali, & haec conuenit essentiae absolute & communis est tribus personis, & melior est ipsa, quam non ipsa, siue pro actu existendi incommunicabiliter qui est proprius personae, seu Hypostasis. Primum quidem, si sumatur in genere; quia melius est subsistere incommunicabiliter. quam non subsistere: haec tamen perfectio non conuenit ratione naturae, sed ratione personae, & est communis, non secundum rem, quia non el vna subsistentia re ipsa communis, sed vniuersa litate praedicationis. Deinde etiam est perfectio simpliciter simplex subsistere particulariter, hoc est paternitate, & filiatione subsistere, quod ef relatiuum, & ad aliud, hoc autem etiam non conuenit ratione essentiae, sed ratione personae. Quodsi dicas naturae diuinae ratione sui, hoc est conside ratae, vt essentia est, conuenire omnem perfectionem, quia infinita est, respondeo. infinitatem essentiae in eo esse, vt non sit ab aliqua causa, vt supra disp. 25. c. 1. & 5. explicatum est, non in eo, vt infinitae perfectiones distinctae, aut omnis perfectio, tam personalis, quam essentialis formaliter ei conueniat, ratione ipsius, nam ratione ipsius solum conuenit ei perfectio ουσίο δις hoc est, essentialis non autem hypostatica, quae est subsistentiae, haec enim est perfectio personae, quam secum habet coniunctam. Et cum dicitur nullam perfectionem simpliciter simplicem esse relationem propriam vni personae, & non alteri, respondeo, id esse falsum, Nam & relationes esse perfectiones simpliciter simplices, ostendimus disput. 122. c. 4. hoc est vt explicat Ansel. quae meliores sunt ipsae, quam non ipse; sed diximus, eas non esse comparanda cum persona, quasi personae melius sit esse patrem. quam non esse patrem, sed cum natura diuina quam relationes modificantur, & contrahunt, v sit persona. Huic enim melius est esse pattem, quam non esse Patrem, non dico quam esse Filium, sed quam non esse Patrem, quod nulli dubium est. Quomodo autem ex hoc non sequatur, vnam perfectionem realem simpliciter simpli cem esse in vna persona, quae non sit in alia, colli gitur ex dictis in ea disput. cap. 6. & 7
Ad secundam rationem, quae priori loco pro secunda sententia c. 2. allata est respondetur; opti me posse assignari concretum naturae intellectum ante personas, & illis commune, quod est, Hic Deus, sine vlla communi subsistentia, quo modo autem id possit intelligit, explicabitur infra dispu tat. 156. cap. 2. Quare necessaria non est communis aliqua subsistentia, vt concretum deitatis con stituatur; quin potius, vt cap. 3. notauimus, quiuis actus substantialis, quem aduersarij subsistentiam velint appellare, includitur in conceptu ipsius dei tatis quantumuis abstracte; ac proinde ratione il lius non constitueretur Deus in concreto, vt ipsi contendunt.
Ad tertiam eiusdem sententiae, quae est in eo dem 2 cap. dicimus, inter naturam creatam; & in creatam hoc solum versari discriminis, quod na tura creata, vt subsistat per se, indiget modo quo dam, quem appellamus, per se, distinctio realiter ab existentia sua, at increata natura postulat supra suam existentiam modum personalem, scilicet re lationem, distinctum solum per nostrum intellectum ab ipsa, & ab eius existentia reali; nihilominus hostro modo intelligendi sine illo modo per sonali nondum intelligitur per se subsistere, nisi concipiamus ipsam increatam naturam ad modum absoluti, & vnius tantum suppositi, sicuti an tiqui intelligebant, antequam mysterium Trinitatis reuelaretur. Hunc ergo quoniam scimus deitatem in tribus suppositis subsistere, & tribus relationibus vltimo terminari, nunquam ipsam per se vero, & Theologico conceptu cogitare debemus, quatenus a tribus personis abstracta apprehenditur.
At obijciet aliquis in hunc modum. Essentia diuina prout intelligitur ante personas, est in se perfecti omni perfectione, quia infinita est, ergo eadem ratione concipi debet subsistens, subsi stentia enim perfectio quaedam est. Et hanc putant aduersarij esse differentiam inter naturam creatam; & increatam, quod natura creata non necessario postulat in suo conceptu omnem per fectionem, sicut natura increata, atque adeo non exigit subsistere, nisi tatione suppositi, quod ab ea distinguitur. Verum haec obiectio facile dissoluitur, quoniam licet essentia diuina differat a crea ta, quia diuina non subsistit aliquo sibi addito, quod distinguatur ab ea realiter, sed sola relatione, quae idem cum ea est ex natura rei, & creata na tura semper subsistat adiuncta sibi personalitate realiter distincta, nihilominus essentia diuina, quatenus communis concipitur, & distincta a personalitatibus, non habet in hoc suo conceptu perfectionem illam, qua vltimo completur, vt subsistat, sicut non complectitur illam perfectionem, & complementum personale, quod eam modificatur, & contrahit, vt sit persona, sicut humanitas etiam re ipsa eam perfectionem suppositi no habet. Solum differunt, quod complementum illud naturae diuinae sola ratione ab ea distinguitur, complementum vero natura creatae distinguitur secundum rem.
Neque vero de ratione essentiae, quatenus communis personis intelligitur, est continere actu, & formaliter omnem perfectionem, etian subsistentiae, sicut non est includere omnem perfectionem, & complementum personale, quod nullus negat; sed eas tantum perfectiones, quae re ipsa communes sunt, & ipsam essentiam proprie consequuntur, quod sane nihil derogat infinitati diuinae essentiae, quae constituitur peculiare illius attributum. Haec enim non consistit in eo, vt es sentia Dei infinitas in se contineat perfectiones. sed in eo, vt a nullo sit, vt a causa: & a se ipsa habeat quidquid est, vt copiosius probaui disput. 25. cap. 1. & 5. Nihil ergo sequitur incommodi, si aliqua perfectio, nimirum personalis, quam Scholastici vocant subsistentiam, adueniat diuinae naturae a persona, quae ratione distinguitur ab essentia, & eam in se formaliter non includat, quatenus essentia est, & communis tribus personis: nam de perfectionibus personalibus hoc nullus negare potest. Quod vero recentiores aliqui in eo constituunt perfectionem naturae diuinae, (ratione cuius dicunt eam subsistere ante personas) vt non possit ab alieno supposito terminari, futile & inane est, vt supra cap. 2. monstraui.
Disputatio 126
An in Deo sint tres existentiae
Caput 1
CVm in Deo non modo concedamus tres personas, aut subsistentias, verum etiam tres res, vt disput. 122. cap. 3. notauimus, nonnulli recentiores eodem modo affirmare audent, in Deo esse tres existentias, aut tria esse, accipiunt enim Scholastici existentiam pro ipso actu existendi, quem etiam appellant esse, seu existere. In hanc sententiam consensisse videtur Scotus in primum distinct. 11. quaest. 2. §. Ad rationes, qui primae rationi respondens asserit, relatione etiam disparata, & non opposita distingui vnam personam ab alia, non solum secundum quidditatem relationis, sed etiam secundum esse, intelligit plane esse existen tiae; nam esse existentiae, idem omnino est cum quidditate. Idem docuit quodlib. 4. artic. 3. §. ad argumentum principale. In eandem sententiam refertur Ricardus de sancto Victore, lib. 4. de Trinita te, cap. 16. vbi docet, in diuinis esse vnam existen tiam communem, & tres existentias incommunicabiles. Alij citant pro eadem sententia Caieta num locis a nobis allegatis praecedenti disputatione: ibi tamen solum concedi tres subsistentias relatiuas, quod longe diuersum est, Citant etiam Ricardum in 3. distinct. 1. art. 1. quaest. 2. ad I. quod. dicat, aliud esse existere essentiae, aliud personae, Verum ille solum asserit existere absolutum vnum esse tribus in personis: sed existere personam Patris, non esse existere personam Filij, vel Spiritus san¬ cti, non dixit, Existere personae, sed, existere personam, quae duo diuersa sunt. Ratione vero sic proba tur. Vnaquaeque relatio habet suam actualem en titatem distinctam realiter ab apposita relatione ergo sicut dicimus habere tres actuales entitates. nihil autem aliud est existentia, quam actualis entitas rei: erunt igitur tres existentiae, quare sicu relationes dicuntur tres res, ita etiam dicentur tres actuales entitates, & existentiae, eo, quod inter se distinguuntur, etiamsi idem sint cum essentia.
Addunt secundo, non esse concedendas, tres existentias in Deo absolute, sed cum hoc addita mento, relatiuas, quia existentia absolute significa esse rei, quod sequitur essentiam potius, quam relationes, & in hunc sensum dicunt esse intelligen dos Patres, qui vnum esse Deo tribuunt, & affir mant, omnia, quae in Deo sunt, habere vnum esse, hoc autem explicant hoc modo, Quia cum in eorum sententia essentia diuina veluti ratio transcendens includatur in relationibus, existentia etiam includi debet, ita, vt vna sit existentia om nium relationum, solum multiplicata per deter minatum modum incommunicabilitatis, qui est relationis; quocirca, vt dicatur multiplicari exi stentia, debet significari nomine peculiari telatiuo. Nam si absolute dicatur, significatur solum communis illa existentia in tribus relationibus veluti forma transcendens inclusa, ergo solum possunt concedi tres existentiae relatiuae, sed non tres existentiae absque additamento.
Tertio docent, in Deo esse non modo tres re latiuas existentias; verumetiam tres durationes eo, quod duratio est veluri passio existentiae, quae nullo pacto ab ea separari potest, cum sola ratione ab ea diffetat, & nostro modo intelligendi semper illam consequatur. Sed admonent non posse dici tres durationes simpliciter, & sine additamento, sicut neque dicuntur tres existentiae ob eadem rationem.
Caput 2
MIhi multo probabilior videtur opinio, quae docet in Deo esse tantum vnam existentiam hoc est, vnum esse; licet sint tres modi, & relatio nes huius existentiae, & esse. Hanc sententiam tradidit aperte S. Thom. 3. part. quaest. 17. artic. 2. ad 3. vbi ait, tres personas habere vnum esse, & vbicumque de esse Dei loquitur, illud vocat absolutum, vt quaest. 2. de potentia, art. 6. & quaest. 8. art. 2. ad I1. vbi plane docet, Deo non conuenire nisi esse absolutum, quo etiam relationes existunt, nec illis conuenire aliquod esse relatiuum. Hanc etiam opinionem aperte tradunt Capreolus in 3 distinct. 1. quaest. 1. art. 3. ad 2. contra 2. conclus. & Caietanus supra quaest. 28. art. 2. §. Corollarium est. & possunt etiam pro hac sententia recenseri Hieronymus Epist. illa 57. & August. lib. 7. de Trinitate, cap. 4. vt vidimus superiori disputat. cap. 5. vbi probant subsistere Dei esse absolutum, & vnum
Nusquam autem apud Sanctos inuenies, in Deo esse plures existentias, aut plura esse; existentias dico pro actu ipso existendi: nam, quod aduersarij ex Ricardo de Sancto Victore referunt, nihil eorum sententiae fauet: imo ex illius verbis potius nostra confirmari, & eorum opinio refutari manifeste potest. Licet enim lib. 4. de Trini tate, cap. illo 16. concedat communem existentiam, & cap. 17. existentias incommunicabiles, tamen nomine, Existentia, in his duobus capitibus, & seqqnon intelligit idem quod Scholastici: actum nempe existendi, seu esse, sed totam substantiam, seu personam, quae dicitur habere esse. Id vero, quod Scholastici nunc existentiam appellamus, ille vocat esse, & in illis locis semper vnum esse trium personarum assignat, & nusquam tria, nec cum additamento illo, relatiua, concedit. Eodem modo lib. 5. de Trinitate, cap. i.vnum esse concedit trium personarum, sed discretum existere. Nam apud ipsum, vt optime explicat Alexand. 1. part. quaest. 44. in corpore, & ad 5. existere non est tantum esse, sed ex alio esse in quo iam includitur proprietas personalis. Porro autem existentiam apud Ricardum idem non esse, quod apud Scholasticos, ita manifesse erit legenti ipsum a cap. 12. vsque ad 20. vt superfluum videatur, nunc aliqua ipsius verba referre, sed ne lectorem decipere videamur, subijciemus aliqua ipsius testimonia.
Capite igitur 1. de nominis Ethymologia sic loquitur. Nomen existentiae trahitur a verbo, quod est existere, in verbo sistere notari potest, quod pertinet ad considetationem vnam, similiter per adiunctam ex praepositionem notari potest, quod pertinet ad aliam, per id, quod dicitur aliquid fistere, primum remouentur ea, quae non tam habent in se esse, quam alicui inesse, non tam sistere (vt sic dicamus) quam insistere, hoc est, alicui subiecto inhaerere, & paucis interiectis. Quid est enim existere nisi ex aliquo sistere? In quibus verbis nota existentiam esse id, quod ex aliquo existit. Deinde cap. 15. Inuenimus namque, quod plures illae in diuinitate personae, quamuis habeant vnum, & idem per omnia indifferens esse, quod pertinet ad identitatem substantiae, possunt tamen secundum originalem causam mutuam differentiam ha bere. Vbi concedit tres personas habete idem esse, intelligit existentiam, vt Scholastici loquuntur. Et cap. 16. Existentiam demonstratum est superius, substantiam significare, non tamen simpliciter, sed cum proprietate alicuius denotatione, vbi existentiam appellar, non actum existendi, nimirum esse, sed ipsam substantiam, quae dicitur esse. Et infra. Communem auten existentiam dicimus, vbi intelligitur esse habens ex proprietate communi incommunicabilem vero, vbi intelligitur esse habens, ex proprietate incommunicabili, ergo apuo Ricard. existentia est, idem, quod habens esse, non autem ipsum esse, & actus existendi. Et cap. 17. S. igitur proprietatibus incommunicabilibus differunt personae vtique, & incommunicabilibus differunt existentiae, oportet autem, vt sit incommunicabilis existentia, cui est incommunicabilis differentia. Quid quaeso clarius dicere potuit? cum enim asserat ipsas existentias differre proprietatibus, quae insunt ipsis existen tijs, & hae sint relationes: consequenter docet, existentiam esse ipsam hypostasin, quae proprieta te redditur incommunicabilis, & cui inest relatio. Quod si putaret, existentiam incommunica bilem esse actum existendi ipsius relationis, non diceret eam reddi incommunicabilem relatione, seu proprietate; nec proprietarem, seu relationem inesse ipsi existentiae. Et cap. 19. in Deo concedit vnum tantum esse, idque ex professo probat: nusquam vero plura esse Deo tribuit, & asse rit ibi tantum esse plures habentes vnum esse ex differenti proprietate, atque addit haec verba. Vni tas itaque est ibi iuxta modum essendi, pluralitas iuxt modum existendi, vnitas essentiae, quia vnum, & indiffe¬ rens esse, plures personae, quia plures existentiae. Appellat plures existentias, non actus essendi, sed ipsam substantiam existentem, seu hypostasin: modum autem existendi appellat proprietatem, & ex hac parte concedit in Deo pluralitatem. Et cap. 20. Di cimus quidem proprietates personis inesse, sed illarum inesse (si bene perpendimus) non dat subsistere, sec existere, & idcirco persona rectius dicuntur existentiae, quam subsisten tiae, vel substantiae. Ideo autem ait proprietates non dare subsistere, quia paulo ante eodem cap. quae rens, quomodo dicatur in Deo subsistentia, ve substantia, inquit: Propter eiusmodi proprietates, quae personis diuinis inesse videntur, quibus ab inuicem distin guuntur, iuxta nonnullam eorum similitudinem, quae ve raciter sibi inhaerentibus subsunt, (quamuis minus proprie substantiae, vel subsistentiae dici possint. Vbi recusat con cedere in Deo, substantiam, vel subsistentiam: hae namque dicuntur ex eo, quod alijs substant, se quutus nempe doctrinam August. qui 7. de Trinitate, cap. 4. ob eandem causam docet, in Deo esse substantiam abusiue, & potius dicendum esse essentiam. Dixit itaque Ricardus, proprietates non tribuere personis subsistere, sed existere, quia faciunt, vt personae existant incommunicabiliter, siue, vt ex aliquo sint. Cum vero subiungit, personas rectius dici existentias, quam subsistentias, vel substantias, plane indicat, ipsam existentiam esse personam, non autem esse actum existendi, quem aduersarij tribuunt relationi; sicut substantia, ve subsistentia non capitur pro actu ipso, sed pro re subsistente: haec enim abstracta non actum, seu formam, sed rem ipsam primaria significatione denotant, vt diximus praecedenti disputatione.
Differt autem existentia a persona in sententia Ricardi, etiamsi addas, incommunicabilis, tanquam genus ab specie; quia non omnis existentia incommunicabilis est persona, sed solum in natura rationali. Quare sic definit personam diuinam idem Ricardus cap. 22. Naturae diuinae incommunica bilis existentia. Et deinde postquam cap. 22. dixerat posse etiam definiri per vocem, indiuidua, vt definiuit Boethius, si indiuidua intelligatur, quae per plures distribui non potest, quod dicimus incommunicabile; tandem cap. 23. sic incipit. Forrassis erit planius, & ad intelligendum expeditius, si dicamus, quod persona sit existens per se solum iuxta singularem quendam rationalis existentiae modum, quomodo autem, quod dicitur existens, accipiendum sit, satis ex superioribus innotuit dicit, planius, quam si dicatur persona indiuidua substantia, vt definiuit Boethius. Cum vero definiuit per Existens, pro eodem accepit Existens, & existentiam, atque ideo dixit, quomodo sit acci piendum, ex superioribus constare; antea vero nihil de existente, sed de existentia loquutus fue fat.
Mentem Ricardi assecutus fuit Ioannes Theologus Ecclesiae Latinae in Concil. Florent. sess. 19. post medium multo melius, quam Theologi aliqui nostrae aetatis, cum asserit, substantiam duobus modis a Doctoribus intelligi, vno modo pro rei ratione, & definitione; alio modo pro suppo sito, subiungit enim statim. Quod alio quoque nomine hypostasis, vel existentiae; vel res naturae solet appellari, in genere autem humano eandem substantiam persona signi cat, quandoquidem persona dicitur esse natura rationis ca pax, incommunicabilis existentia, ita, vt in rationali spe cie substantia pro supposito accepta, existentiam atque per sonam apud omnes illos doctotes significet, qui in Arrium & Macedonium conscripserunt. Ex quibus apparet loannem pro eodem vsurpare haec tria existentiam, hypostasin, & substantiam, ipsum videlicet suppositum inrationali natura, quod est persona, ergo non accipit pro actu existendi, quem appellant Scholastici existere, vel esse; cumque affert definitionem personae traditam a Ricardo, hanc esse mentem illius optime nouerat. Haec placuit ita ad longum referre, parcat obsecro lector, id enim fecimus, vt ostenderemus, non multum fidendum esse allegationibus, quae tumultuario, & sine maturo examine afferri solent quibus incertum, vt satis fiat, non sine temporis detrimento prolixior fieri solet dispuratio.
Probatur deinde nostra sententia authoritat. Damasc. lib. I. de fide cap. 11. vbi assignans differen tiam inter personas diuinas penes causam & cau sarum, & proprietates originum, scribit in haec verba, Ac penes personalem perfectionem, hoc est, existendi modum, non dixit, penes personales existentias, sed, penes existendi modum, modum enim existentiae, quis vnquam existentiam, hoc est, actum existendi appel lauit; eodem modo ipsas proprietates nuncupauit 3. de fide, cap. 5. in principio.
Caput 3
EX praedicto testimonio Damasceni deducitur prima ratio pro nostra sententia. Nam si hu manitas, & quaeuis natura creata dicitur haber vnam tantum existentiam, siue sit in alio, siue per subsistat, & ex eo solum, quod per se existat, non dicitur habere nouum actum existendi, hec nouam existentiam, etiam personalem, sed houum modum existendi, cum tamen modus exisientiae per se ab existentia substantia realiter differar. quando ab ea separari potest, multo magis consequitur, vnam personam diuinam ex eo, quod existat existentia substantiali essentiae, & praeter eam habet proprietatem personalem, quae est modus existendi, & ab ea solum ratione distinctus non habere duplicem existentiam, etiam secundum nostrum modum intelligendi, sed eandem, quam habet alia persona, alio tamen modo. Modum autem per se existendi non addere rei nouam existentiam, sed nouum existendi modum, constat in natura humana per se, & in alio existenti, vt in Christo, & accidentibus in subiecto, & deinde per se, cum in Sacramento altaris sine subiecto re linquuntur. Neque enim vna existentia modifi catur aliam, nec vna additur alteri, tanquam modus illius. Itaque quilibet modus existendi in vniuersum non est noua existentia, etiamsi ab existentia realiter differat, quamuis de alijs modis a liter sentiendum sit.
Secunda ratio contra priorem sententiam, & in confirmationem nostrae esse potest huiusmodi: Si in Deo essent tres existentiae relatiuae, hoc est tres actus existendi, essent etiam tres durationes relatiuae, vt aduersarij intrepide concedunt; ergo absolute sine illo additamento, relatiuae, tres durationes concedi deberent: nam, sicut concedimus tres res, absque vlla limitatione, eo, quod res transcendens, vt probauimus disput. 122. cap. 3. & 7. eodem modo concedi deberent tres existentiae, & durationes absque vllo additamento: cum enim existentia ex sententia aduersariorum nihi aliud sit, quam entitas aliqua actualis; & entita idem sit, quod res actu, sequitur tres esse durationes, etiam res, e entitates concedunt.
Respondent aliqui, ideo non esse tres existentias, & durationes sine additamento concedendas, quia haec sunt duo praedicata transcendenta lia, quae conueniunt relationibus ratione essen tiae; putant enim essentiam formaliter, & secundum nostram rationem includi in relationibus, vt retulimus disput. 111. cap. 1. quare, cum sit vna existentia inclusa in tribus personis, & solum disferat per diuersum modum denominationis, non debent dici plures existentiae sine additamento, nec plures durationes. Verum, si aduersarij con cedunt, illam vnam existentiam, quae transcendit tres proprietates, multiplicari, quatenus illis coniungitur, ita, vt sint plures durationes, & existen tiae relatiuae, cur non erunt concedenda sine vllo additamento plures existentiae, & durationes, siquidem ita est transcendens existentia, & duratio sicut res? Quocirca, ne sine additamento cogamur asserere tres in Deo existentias, & tres dura tiones, sicut concedimus tres res; melius erit dicere, existentiam, & durationem non esse trans cendentia, sicut est res, & ens: haec enim nomina etiam de modis rei dicuntur; at existentia cum va rios recipiat modos, & vna existentia non modi ficetur aliam: modus existendi non dicitur exi stentia, sed dicitur aduenire existentiae rei, & per eandem existentiam rei existere dicitur; quia ita est modus, vt non nisi alterius esse dicatur. Ex quibus soluitur ratio, quam primo capite pro hac sententia adduximus; dicimus itaque, existentiam esse actualem entitatem, vel rem, non quan cumque, sed talem, qua consequitur aliquam exi stentiam, vel entitatem actualem, vt modus illius nam entitas quae consequitur existentiam, & ipsam modificatur, non dicitur existentia, se dmodus existentiae: existentiae enim non aduenit existentia, nec vna existentia existit per aliam, licet existentia faciat, rem existere tali, vel tali modo, prout ipsi aduenit talis, aut talis modus
At obijcias nobis hoc modo. In Deo est pro ductio personae: omnis autem productio, sicut ad aliquid productum terminatur, ita etiam ali quam existentiam producit: cum igitur distincta persona producatur, sequitur distinctam etian existentiam produci. Verum, si hoc argumentum alicuius momenti esset, eodem modo probaret. in persona procedente nouam naturam, & essen tiam produci. Nam si productio ad existentiam productam terminatur; ad essentiam quoque productam terminari debet. Caeterum sicut in diui nis dicimus, esse aliud genus productionis, quo scilicet non natura, & essentia producitur, sed eadem essentia personae producentis, personae productae communicatur, idem etiam de existentia, & esse, quod idem prorsus sunt, dici debet; nempe productionem diuinae personae esse quidem productionem personae distinctae a producente sed per eam communicari personae productae idem esse, & existentiam, & eandem naturam.
Neque vero dicendum est, solum personalitatem esse id, quod producitur, sed personam, qua ex essentia, & personalitate nostro modo intelli gendi constat: ita, vt eadem essentia personae producentis communicetur personae productae, & constituatur alia persona penes hoc, quod illa diuersa relatione subsistat, quae eandem essentiam, & existentiam ad esse nouae personae modificetur, & determinet: non tamen, quia generatio solum producat modum huius existentiae, nempe relatione. In generatione autem personae creatae ali ter contingit: quia natura geniti cum modo per se existendi producitur: & modus ille non diuer sa productione fit, quia neque diuersam existen tiam habet, ab existentia naturae: sed illam modificatur, & determinat.
Tertia ratio esse potest: quia ex opposita opinione sequeretur, esse in Deo concedendas tres aeternitates, quod est contra Symbolum Athana sij, Non tres aeterni, sed vnus aternus, vbi plane somi tur nomen, ateruus, non adiectiue, sed substantiue nempe pro aeternitate, nam si sunt tres duratio nes sine principio, & fine, & sine successione; sequitur esse tres aeternitates: haec enim est definitio aeternitatis. Quod si dicat, tres aeternitates relatiuas posse concedi, non tamen sine additamento: contra hoc est, quod supra diximus, de existentia & duratione.
Sed respondent aliqui, non posse vllo modo, nec cum illa limitatione, Relatiuas, concedi tres aeternitates, sicut conceduntur tres durationes; rationem vero discriminis assignant, quia de ratione aeternitatis, est non tantum duratio sine principio. & fine, & tota simul; sed etiam perfectissi ma duratio, quam nulla relatio ex se habet, sed ex natura, quam in se includit: connotatque, vt fundamentum immutabilitatem naturae.
Ego quidem verissimum existimo, aeternitatem esse durationem perfectissimam: quae ratione naturae conuenit Deo, distinctam ab immutabilitate, secundum rationem, vt notaui supra, q. 9. quare si aeternitas in sua ratione non includiimmutabilitatem naturae, sed illam supponit, non est cur relationibus, secundum rationem relationum non conueniat: si illis conuenit etiam propria duratio. Ex eo vero, quod dicitur, durationem relationum non esse perfectissimam, qualis est illa naturae, sequitur majus absurdum; nempe in Deo esse vnam durationem perfectissimam, & tres minus perfectas. Deinde si illae tres durationes relatiuae non sunt aeternitates, cum sint durationes sine principio, & fine, vel erunt tempus discretum, vel aeua, sicut Angelorum durationes. vel aeternitates participatae, vel denique genus ali quod nouum durationum: quae monstra sequuntur ex eo, quod semel in Deo plures existentes pluresque durationes concedamus. Valeat ergo contraria opinio, & cum Parribus asseramus, tres personas habere vnum esse existentiae, vnam durationem, vnam aeternitatem. Et haec satis circa docttinam huius articuli.
Articulus 3
Obseruationes circa doctrinam Articuli. Onclusio articuli est affirmans, & certissima secundum fidem: dicitur enim in Symbolo Athanasij, Alia estenim persona Patris, alia Filij, alia Spiritus sancti. In Concilio etiam Tolet. XI. Late ranensi sub Innocent. III. & refertur in capite, Firmiter, de summa Trinitate, & fide Catholica, no minae personae vtuntur Patres ad explicandum mysterium Trinitatis: id quod familiare est omnibus Patribus, & Consilijs, quae nomine hypostasis hoc mysterium explicant: vt videre est in ijs quae citauimus disput. 124. Persona autem Graeco dicitur πρόσοπον, Prosopon, & vt constat ex dictis expositione literae articuli praecedentis, & disput 126. latius patet hypostasis, seu subsistentia, quam persona: haec enim solum est in natura rationali, illa vero in quacumque substantia.
Sed Laurentius Valla 6. elegantiarum, eap. 34. solita dicendi libertate ait in haec verba. Persona non magis est in homine, quam in bruto. Et infra. Quod si de Deo dicenda est, non magis significabit substantiam, quam qualitatem, quia tam in Deo, quam in homine no men persona significat qualitatem alicuius substantiae, qua vna differt ab alia: qualitatem inquam tam animi, quam corporis, ita externam, quam internam qualitatem ani mi, vt quo studio se exerceat aliquis, an sit medicus, veTheologus, qualitatem corporis internam, vt sit iuuenis ausenex, externam vero, an sit maritus, an celebs. Eodem modo putat in Deo tres dici personas, quia in eo tres significantur qualitates paternitas nimirum, filiatio, & spiratio: nisi, quod istae qualitates non possunt separari ab ipso Deo, sicut qualitates hominum ab eis.
Verum hic author manifeste errat, dum contra communem vsum Conciliorum, & Patrum nomen, Persona, refert ad solam qualitatem, non ad substantiam, & non magis in bruto, quam in Deo illam esse concedit, cum solum existentia ta tionalis naturae persona dicatur, vt ex superiori bus constat. Porro autem hoc nomen significare qualitatem, probatur, quia non dicimus aliam esse personam eiusdem hominis iuuenis, & senis medici, & Theologi, quod si solam qualitatem significaret, diuersa esset dicenda persona iuuenis senis, &c.
Neque obstat, quod intertoganti, quae persona est Petrus, respondere solemus per qualitates; est iuuenis, est Theologus, &c. id enim facimus, quia per qualitates substantiam illius explicamus, vecerte, quia ea forma interrogandi inquiri solet de qualitate ipsius personae. Cum autem dicimueundem hominem multiplicem esse personam & quia priuata persona est, & quia gerit personam magistratus; id circo ita loquimur, quia ipse substantialiter est vna persona, & aliam repraesentat, nempe personam Principis, vel fictam aliquam personam totius reipublicae, vt obseruauit S. Thomas in solutione 2
Proponit autem Caietanus duas dubitationes circa textum S. Thomae. Prior est circa id, quod aassumit in sua ratione, nempe perfectissimum in natura esse personam. Ratio vero dubitandi est quia perfectior multo est natura, quam persona. Respondet ipse, personam ideo dici perfectissimum in natura, non quia personalitas, hoc est, vltimus terminus personae, sit perfectior, quam ipsa natura, sed quia runc natura dicitur esse perfectiori modo, quando per se est completa personalitate: persona enim includit ipsam naturam, addit etiam complementum, videlicet personalitatem. Sed obijcit sibi: Indiuidua materialia sunt minus perfecta, quam natura ipsa, quia indiuidua dicuntur esse propter naturam, sicut propter perfectissimum: ergo non est perfectissimo modo natura, quando per se, & constituta in ratione personae. Respondet ipse naturam includi in indiui duo, vt ita ostendat indiuiduum non esse minus perfectum. Deinde respondet, hic sermonem esse de persona, non materiali tantum, sed vniuersum, vt communis est materiali, & spirituali. Ego tamen absolute dicerem, indiuiduum etiam materiale per se subsistens esse perfectiori modo, quam ipsam naturam sine illo modo, & ita personam esse, quid perfectissimum naturae,
Altera dubitatio est. Si verum est, quod ait Sanctus Thomas, personam esse, quid perfectissimi naturae, & dignitatem continere, quatenus per sona est: efficitur, in Deo esse tres dignitates, quae sunt tres personae. Respondet Caietan. personam includere aliquid perfectionis in Deo, scilicet naturam, & aliquid abstractum a perfectione & im perfectione, nempe relationem. Verum contta ipsum probauimus disput. 121. cap. 2. relationem quoque ad Dei perfectionem pertinere: quo autem pacto inde non sequatur esse in Deo tres perfectiones reales, & aliquam in vna persona, quae non sit in illa, explicauimus etiam ibidem. caps.
Disputatio 127
Utrum nomen, Persona, significet relationem, an substantiam
Caput 1
IN hac re prima opinio est Scori in primum diIstinct25. quaest.1. qui probabilius existimat, nomen, persona, directe nec significare substantiam, nec telationem, sed negationem solam. Prius sic probat, quia substantia in diuinis singulariter dicitur: persona autem pluraliter: ergo persona non significat substantiam. Posterius sic ostendit Ad quocumque refertur relatum inferius, refertur etiam superius, & illius esse dicitur; veluti si hoc duplum dicitur huius dimidij; duplum, eodem modo duplum in vniuersum dicetur dimidij duplum. Praeterea, si hoc duplum dicitur relatum huius dimidij, sic etiam duplum vniuerse dicetur relatum dimidij: ergo si, persona, signifi¬ cat telationem, relate etiam dicetur ad illum terminum, ad quem refertur relatio ipsa, quam sig nificat: quare sicut dicimus, filius est patris, filius, & est relatum patris: sic etiam dicere possemus, persona filij est persona patris, quod est absurdum: ergo persona non significat relationem. Addit autem Scotus, nomen persona significare negationem directe, sed connotare tria positiua: quia vltimum complementum personae putat esse negationem communicationis, & tanquam vniuersalis, & tanquam partis, qua negatione res dicitur esse non in alio: de quo plura in tertiam partem S. Thomae, quaest. 4. artic. 2. dicemus. Tria vero connotata personae diuinae, haec inquit esse Primum est Pater, Filius, & Spiritus sanctus, sic ut quoddam inferius contentum sub illa negatione. Secundum est relatio ipsa paternitatis, filiationis, aut processionis, fatione cuius conuenit personae illa negatio. Tertium connotatum est essen tia diuina quam persona includit.
Verum haec sententia amplectenda non est: quia sicut in tertiam partem latius ostendemus persona directe non significat negationem, licet aliquando negatione explicetur. Et quamuis in humanis non sit ita facile assignare modum peculiatem, quo contrahitur natura, vt sit persona in diuinis, tamen manifestus est modus: sunt enim proprietates personales, seu relationes, in quibus numerum personarum agnoscit, & celebrat Ecclesia, non in negationibus: male ergo Scotus putat, ditecte, & formaliter nomen, persona, significare hegationem: de quo iterum disputat. 130.
Es alijs vero, qui censent nomen hoc positi uam rem significare, non omnes eodem modo de illius significato directo loquuntur. Secunda igitur opinio in ordine est eiusdem Scoti in primum distinct. 27. quaest. 1. & distinct. 15. quaestione etiam prima, qui affirmat, homen hoc non significare relationem, nec substantiam, sed quid commune relationi, & substantiae: si dicamus non negationem, sed positiuum significare, quod ipse Scotus probabile etiam esse censet. Hanc sententiam late impugnat Durandus in primum dist. 23. quaest.t. num. 16. ostendens impossibile esse dat. aliquid commune absoluto, & relatiuo, nisi solo homine: id quod, & nos disputat. 130. cap. 3. obi ter probabimus.
Tertia sententia est eiusdem Durandi ibi num 24. asserentis nomen, persona, in diuinis, nec rela tionem, nec substantiam, nec negationem significare directe, sed denominationem quandam secundae (vt ipse vocat) intentionis: veluti nomen etiam indiuiduum, quod secundam intentionem significat. Quare autem nomen indiuiduum significet secundam intentionem, nec probat Durandus, hec explicat, sed, vt notum supponit. Hanc sententiam refutauimus infra disput. 130. cap. 2.
Quarta opinio est Caietani in hunc articulum qui censet nomen, Persona, in Deo significare for maliter, & directe relationem; materialiter vero & quasi consequenter, vel non directe substan tiam: cuius sententiae putat esse B. Thom. in hoc eodem articulo; imo censet mutasse illam, quam prius fuerat secutus quaest. 9. de potentia, artic. 4 vbi docuerat, nomen, Persona, significare directe substantiam, non directe autem relationem. Suaderi autem potest id, quod dicit Caietanus; quia nomen persona directe significat proprietatem personalem, & connotat, seu non directe signifi cat naturam, quae contrahitur proprietate: pro prietas autem personalis in diuinis est relatio; nara vero est substantia: ergo nomen persona di recte significat relationem, & connotat substan tiam.
Quinto denique Alexand. 1. part. quaest. 56. memb. 2. & Bonauent. in 1. distinct. 25. art. 1. quaest. 1. Gabriel. eadem distinctione quaest. 1. artic. 2. con clus. 1. 2. & 3. & Capreol. quaest.1. artic. 2. conclus. 2. Marsil. in 1. quaest. 26. artic. 2. & Canariensis supra hunc articulum contra Caietanum e diametro pugnant: dicunt enim nomen, Persona, directo significare substantiam; consequenter vero rela tionem. Ratio huius opinionis est, quia persona definitur. Indiuidua substantia rationalis natura, ergo directum significatum huius nominis est indiuidua substantia: quare cum reddatur substantia indiuidua, hoc est, incommunicabilis, relatione, efficitur, vt relatio etiam connotetur nomine per sonae in obliquo, tanquam id, quo substantia indiuidua est
Caput 2
CAPVT II. Nomen, Persona, significat formaliter, & directe substantiam, materialiter vero, sed directe relationem, essentiam autem consequenter.
SAnctus Thomas in hoc articulo meminit dua Orum posteriorum opinionum, quas praecedenti cap. retulimus, & ait, vtramque aliquid ha bere veritatis: quare ipse mediam amplectitur, quae meo iudicio verissima est; neque eam, quam docuerat quaest. 9. de potentia, vsquam tractauit, asserit igitur nomen, Persona, significare directe, & formaliter substantiam; directe etiam, sed mate rialiter significare relationem: essentiam autem connotare consequenter, & in obliquo. Vt vero hanc opinionem confirmemus, notandum est duplex esse significatum alicuius nominis: alterum est directum, quod in casu recto explicari so let: alterum est non directum, quod connotari dicitur, & explicatur in casu obliquo: vtrumque habemus in definitione personae: cum enim dici mus; Est indiuidua substantia, exprimimus significatum directum: cum vero additur, Rationalis naturae, non directum significatum denotamus, quod est in obliquo. Rursus bifariam potest aliquid dire cte significari; tum formaliter, cum explicatur ex presse ipso nomine, tum etiam materialiter, cum non exprimitur distincte, sed continetur, vt subie ctum, & materiale significati formalis¬
Sic igitur in proposito, nomen, Persona, expri mit directe, & distincte substantiam, non dico es sentiam, sed substantiam, hoc est, subsistentiam, Graece Hypostasin, vel vt loquitur Ricardus de sancto Victore quem praecedenti disputat. allegauimus, existentiam; ipsam vero essentiam significat in obliquo seu connotat indirecte: dicitur enim rationalis naturae, vt paulo ante notabamus: sed si de directo significato huius nominis materiali ta men loquamur, est relario ipsa: id enim, quod in communicabiliter subsistit, est Pater, & Filius, & Spiritus sanctus, qui relationem significant directe; sed alio modo quam persona: hoc enim nomen non exprimit hypostasin sub nomine relati uo, sed sub conceptu subsistentiae, siue haec sit relatio, siue absolutum. Nam si diuinae personae con stituerentur proprietatibus absolutis, non significarentur nomine Patris, Filij, & Spiritus sancti: bene tamen nomine personae, & hypostasis: & hoc recte probat ratio Scoti, quam praecedenti capite retulimus. Si enim nomen persona relatio nem expresse significaret, diceremus personam esse alicuius personam; (Sicut pater alicuius pater dicitur esse) eius nimirum, ad quem referre tur, quod est absurdum, vt ibi notauimus: qua quidem ratione probat August. lib. 5. de Trinitate cap. 6. nomen, Persona, non vt significare in Dec relationem, intelligit expresse & formaliter, vt explicatum est. Id autem, quod diximus signifi care voluit S. Thom. in hoc artic. cum dixit perso nam diuinam significare relationem, non vt relationem, sed vt subsistentem: quia non significat relationem sub expresso conceptu relationis, sed sub conceptu substantiae, hoc est, subsistentiae, & hypostasis, quod est directum, & formale significatum: ipsam vero relationem significat materialiter, sed directe, quia illa est, cui conuenit esse hy postasin. Similiter cum in eodem articulo ait, hoc nomen significare essentiam in recto quatenus est idem, quod hypostasis; & relationem in obli quo, quod est quasi non directe, intelligi debe hoc modo: nimirum essentiam sub ratione hypc stasis esse directum significatum & formale, vt ex plicatum est; sed relationem abstracte esse connotatum in obliquo: quia essentia redditur hypostasis incommunicabilis relatione. Cum vero diximus: alationem esse directum significatum no minis, Persona, licet materiale, intelligimus in concreto, vt est Pater, Filius, & Spiritus sanctus.
Ex dictis sequitur: Primo contra priorem Sco ti opinionem nomen, Persona, non significare so lam negationem formaliter, sed modum subsi stendi per se. Secundo contra Durandum, no men, Persona, non significare secundam intentio nem: quae duo locis citatis latius ostendemus Tertio sequitur deceptum fuisse Caietan. vt asse reret, nomen hoc significare formaliter relationem, & materialiter substantiam: cum potius opposito modo haec duo significet, vt probatum est. Nec eius ratio aliud probat quam relationem significari in concreto directe nomine personae non formaliter, sed materialiter; quod non negamus. Quare opinio Alexandri, & aliorum ex parte vera est, vt dixit sanctus Doctor in hoc arti culo, in eovidelicet, quod docet, dialectum significatum esse substantiam, non relationem, si de formali tantum, non etiam de materiali significato loquatur, vt explicauimus. Denique contra ea, quae dicta sunt nihil roboris habet secunda alia ratio Scoti, qua probare contendit, non significa re nomen illud substantiam: quia substantia non multiplicatur: persona autem multiplicatur in Deo: non enim quaeuis substantia non multipli catur in Deo, sed illa, quae sumitur pro essentia quae vero dicitur hypostasis, vel subsistentia, multiplicatur, sicut persona. Et haec satis de doctrina huius quaest. 29.