Table of Contents
Quaestio 30
Quaestio 30
Articulus 1
COnclusio est affirmans, & ex superioribus satis manifesta: expressa est in Symbolo Atha nasij, Alia est enim persona Patris, alia Filij, alia Spiritus asancti
Sed circa solutionem quarti est difficultas proposita in eodem argumento in hunc modum. Si in Deo est numerus personarum, sequitur in eo esse aliquid majus, & minus, aliquid perfectius, & minus perfectum: esse etiam totum, & partes; haec enim omnia in quouis numero inueniuntur. Primum, quia in multitudine quacumque majus quid est tota multitudo, quam si detrahas aliquam vnitatem illius. Deinde, quia perfectius, quid est totus numerus, quam aliquid illius. Postremo integer numerus habet rationem totius, & quaelibet vnitas rationem partis. At haec sunt absurda: dicitur enim in Symbolo Athanasij, in hac Trinitate nihil prius aut posterius; nihil maius, aut minus.
Respondet S. Thomas hoc pacto. Si numerus, qui est in diuinis accipiatur absolute, & abstracte. nihil obstat, quo minus ibi sit totum, & parss idemque dicet de alijs, quae inferebamus in argumento; quia hoc modo solum dicitur esse totum, & pars; majus & minus perfectius & minus perfectum ab intellectu; si vero numerus accipiatur prout est in ipsis rebus, nihil eorum in numero diuinarum personarum reperitur. Solutio quidem, si recti explicetur, verissima est, sed primo aspectu non videtur argumento satisfacere: quia si numero abstracto illa tria conueniunt; debent etiam con uenire numero in quauis materia contracto: ac proinde numero diuinarum personarum: quia quae conueniunt numero secundum se, conueniunt etiam tali numero, licet non contra. Quae enim dicuntur de communi, & superiori; dicuntur et iam de inferiori, & singulari.
Quare huius rei explicandae gratia, notandum est, ex Gabriel. in 1. distinct. 24. quaest. 2. art. 3. dub. 1. majus, & minus posse bifariam considerari: & se cundum quantitatem continuam, & secundum discretam: intelligit autem quantitatem continuam, vel quantitatem, quam dicunt molis, vel quam vocant virtutis, & perfectionis: vt aliquid sit majus alio quantitate continua molis, deber esse magis extensum: quantitate vero virtutis, debet esse magis perfectum sua entitate, & esse; at que hoc modo in Trinitate nihil reperitur majus nihil minus: & hoc significare voluit S. Thomas cum dixit, tantus est pater, quanta tota Trinitas: hoc est, tam perfectus quantitate continua virtu tis, & entitatis. Hoc etiam modo non reperitur in numero Trinitatis totum, & pars: cum tamen in multitudine aliarum rerum totus numerus sit maior, id est, perfectior quantitate quasi continua, quam aliquae vnitates illius; maioris enim perfectionis est ternarius hominum, quam bina rius, & plus valet ternarius equorum, quam bina rius. Sed, vt aliquid sit majus alio quantitate discreta, non debet esse perfectius; sed satis est, si in vna multitudine dicantur esse plures, quam in a lia; & ita concedimus in Trinitate maiorem, & minorem numerum, hoc est, plures, & paucio res vtilitates, plures enim sunt Pater, Filius, & Spiritus sanctus, quam Pater, & Filius. Nec quid quam contra hanc doctrinam docuit S. Thomas imo eam paucis indicauit, cum dixit in numero ipso abstracto dari majus & minus; non tamen in numero personis diuinis contracto; ac si diceret, in perfectione ipsarum personarum non datur majus & minus; hoc enim attenditur penes quan titatem continuam virtutis & perfectionis; datu tamen majus, & minus in numero abstracto, hoc est, penes rationem numeri discreti, non habita ratione perfectionis personarum in se est maior. & minor numerus; quod quidem verum est. Ergo numerum abstractum intelligit Sanctus Doctor, rationem solum discretae quantitatis, & mul titudinis inquauis etiam materia. Hoc pacto in uenitur totum, & pars in Trinitate, hoc est, totus numerus, & partes illius; nempe singulae vnita tes inuenitur etiam majus, & minus; perfectius & minus perfectum, quia maior numerus, & per fectior numerus est ternarius, quam binarius personarum in ratione multitudinis, & discreta quantitatis.
Sed obseruandum est, haec nomina, Maius, & & minus, non esse Trinitati accommodanda sine ad ditamento, quia communi modo loquendi deno tant maiorem, & minorem perfectionem in quantitate continua: ideoque Athanasius in Symbolo dixit. In hac Trinitate nihil maius, aut minus, quare ne cesse erit dicere cum additamento hoc modo, in Deo est maior, & minor numerus. Idem de toto. & partibus, de perfectiori, & minus perfecto asserendum est. Dicere tamen possumus, plures, & pauciores personas esse, quia haec nomina significant magis, & minus in quantitate discreta.
Articulus 2
COnclusio articuli est: In Deo non sunt plures per sonae, quam tres. Est de fide primae loannis vltimo: Tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater, ver bum, & Spiritus sanctus. Et colligitur ex omnibus, quae diximus circa quaest. 27. S. Thomae.
Sed circa ea, quae asserit S. Thomas in textu, proponit Caietanus duas dubitationes. Prior est quia, vt sanctus Doctor colligeret tres esse per sonas in Deo, probauit, processionem passiuan non conuenire Patri, & Filio simul; eo, quod se queretur, processionem per voluntatem esse priorem processione per intellectum pribritate originis: sed non probat; processionem passiuam non conuenire filio solum: quod tamen debebat probare. Nam si Filius esset productus per intellectum, & voluntatem simul; posse esse eadem persona Filius, & Spiritus sanctus, & ita non essent tres personae. Respondet Caietan. idem omnino sequi absurdum, si dicamus, processionem pevoluntatem conuenire filio: sic enim necesse est aut filium prius produci per voluntatem; & it processio per voluntatem erit prior processione per intellectum? vel filium posterius produci per voluntatem, & hoc est impossibile: quia persona producta per vnam processionem, non potest per aliam denuo produci. Sed dices, poterat simus per intellectum, & voluntatem produci: & ita es set eadem persona genita, & procedens. Respondeo, hic supponere S. Thomam, quod dixera quaest. 27. esse nimirum duas processiones distin ctas, alteram per intellectum, alteram per voluntatem: sic autem non potest aeque primo vtraque persona produci: nec enim idem produci potesduabus productionibus simul. Quomodo autem processio per voluntatem differat a processione per intellectum, quia illa persona, quae est per voluntatem, procedit a Patre, & Filio; & quare, si non procederet a Filio, esset eadem processio per voluntatem, & intellectum, ostendemus disputat. 147.
Posterior dubitatio est: quomodo verum sit solam oppositionem relatiuam in Deo esse cau sam distinctionis personarum: cum processio rea liter distinguatur a paternitate, cui non opponi tur. Respondet Caietanus, aliqua dupliciter op poni relatiue; aut ratione relationis oppositae, si cut paternitas, & filiatio; aut ratione originis quando ita se habent duo, vt vnum sit ab alio: sic opponitur processio passiua paternitati, & filia tioni: ac si diceret, oponitur ratione adiunctae re lationis, scilicet spirationis actiuae, quae coniungitur filiationi, & paternitati. Quomodo autem hoc satis sit, & vtrum, si spiratio actiua non coniungeretur paternitati, nihilominus paternitas distingueretur a processione passiua, an non, ex plicauimus disput. citata cap. 6.
Disputatio 128
Utrum nomen Vnitas significet positiuum aliquid, an solam negationem
Caput 1
VT melius examinemus, quae in hoc articu lo tradit Sanctus Thomas de terminis numeralibus, vtrum significent aliquid positiuum in DEO, an solam negationem, oportet primum disserere de vnitate, vtrum supra rationem entis addat rationem aliquam positiuam, an solum ne gationem, quam sane controuersiam de qua supra quaest. 11. eramus tractaturi, in hunc locum reseruauimus. In ea igitur i. sententia est sanct Thomae in hoc articulo, & supra quaest. 11. artic. 1 & 2. Caietani, & recentiorum Thomistarum ibi dem, Durandi in primum distinct. 24. q. 1. num. 9. & quaest. 2. num. 11. & sequentibus, Gabrielis eadem distinct. q. 1, ar. 3. dub. 3. Capreoli qu. uart. 1. conclus. 3. Gregor. q. 1. art. 1. in principio, & conclus. 3. Henric. quodlib. I. qu. 1. litera A. qui affirmant, formalem rationem vnitatis esse negationem diuisionis; quare dicunt, idem formaliter esse vnum, atque indiuisum. Id autem non solum ita docent, vt formaliter ratio vnius negatione exprimatur; verum etiam, vt nihil respondeat huic negationi, tanquam materiale significatum, in quo ratio formalis vnitatis consistat: sicut vox incorruptibile, negationem significat expresse, & tamen ei respondet ratio positiua, vt materiale significatum, quam melius per negationem significamus.
Probatur haec sententia hoc vnico argumento Quacunque ratione positiua remota ab ente, etiam per intellectum, ens semper remanet vnum, ergo nullo positiuo constituitur in farione vnius, nihil autem aliud superest, quam negatio, ergo vnitas in negatione consistit. Caeterum obseruan dum est, sanctum Thom. solum loqui de vnita te, quam vocant entitatiuam, & quae solet constitui passio entis, & in quauis re mundi reperi tur. Nam si de vnitate, quae est principium numeri praedicamentalis sermo sit, putat ille vnita tem addere supra substantiam aliquam rationem positiuam, esse videlicet principium numeri. Do cet enim numerum praedicamenti quantitatis solum reperiri in rebus quantis: nam in alijs rebus non videtur esse alius numerus, quam per ratio nem nostram constituentem, & numerantem pri mam, secundam, & tertiam vnitatem: & sic de a lijs.
Caput 2
CAPVT II. Rationem formalem vnitatis, quae est passio entis esse quid positiuum, probabilius sentiunt Alexand. Bonau. & Scotus.
EGo vero probabiliorem esse censeo sententiam Alexandri prima parte quaest. 13. mem. primo & 2. Bonauenturae in primum, distinctione 24. articu. 1. quaestione prima Scoti 4. meta phy. quaestione quarta, qui docent, rationem for malem vnitatis esse quid positiuum: tamersi eam diuerso modo explicent. Alexander censet, esse conformationem effectus ad primam causam in genere efficientis: nam conformationem ad primam causam in genere causae exemplaris, & quasi formalis, dicit esse veritatem, & in genere causa finalis, esse bonitatem, quae sunt duae aliae passiones entis. Ita docuit Alexand. in illo membro 2 Alij vero nullo modo explicant rationem vnitatis, sed tantum affirmant, esse rationem aliquam positiuam.
Est autem haec opinio meo iudicio expressa ab Aristotele 10. meta. cap. 5. vbi scribit in haec verba: Opponuntur autem vnum, & multa multis modis quorum vno, vnum & multitudo, vt indiuisibile, & diuisibile, quod enim aut diuisum, aut diuisibile est, multitudo quadam dicitur, quod vero indiuisibile, aut non di uisum, vnum. Cum autem oppositionis quatuor sint modi, borum alius secundum priuationem dicatur, contraria erunt profecto, & neque vt contradictio, neque vt ea, qua ad aliquid dicuntur. Quibus cum dicat, quatuor esse genera oppositionum, & ijs numeratis conclu dat vnitatem & multitudinem esse contraria: quis negare audeat, solum opponi priuatiue, vt aduer sarij contendunt.
Verum obijcies, etiam dixit Aristoteles opponi secundum priuationem, cum ait horum alius secundum priuationem dicatur. Hoc enim genus oppositionis non negauit inter vnum & multa, sicunegauit oppositionem contradictionem, & relatiuam. Respondeo primum. si eam oppositionem non negauit, saltem non asseruit, solum oppon secundum priuationem: sed cum addidit, contraria erunt profecto, quibus verbis enumerauit genus oppositionis contrariae vnum ex quatuor, quae es se dixit, expresse sensit opponi contrarie. Quare si concedimus opponi priuatiue, ita id debemus asserere vt non negemus etiam opponi contrarieNam quod ait Auerroes in illum locum, ideo A ristotelem dixisse opponi contrarie, quia ad hanc oppositionem reducitur priuatiua, qua proprie vnum & multa opponuntur, commentitium est Si enim vnum & multa proprie opponerentur priuatiue, & nullo modo contrarie, etiamsi oppositio contraria ad priuatiuam reducatur, non debebat Aristot. ex quatuor generibus oppositionis, quae eo loco proposuit, eligere illud, quod proprie vnitati & multitudini non conueniebat. & illud magis asseueranter ipsis tribuere: siquidem non satis constat exverbis citatis, Aristotelem oppositionem priuatiuam vnitati & multitudini assignasse. Quare Sanctus Thomas in eum locum docet, sententiam esse Atistotelis vnum, & multa opponi contrarie, cum id verba illius disertae indicent, ideo autem cum praemisisse illa verba, horum alius secundum priuationem, non vt asseteret vnum & multa opponi priuatiue, sed quia oppositio secundum priuationem, est radix oppositionis secundum contrarietatem: quod an verum sit nostra parum refert: hoc nobis in praesenti sufficiat, ex mente Sancti Thomae ibidem, vnum & multa iuxta Aristotelis sensum eo loco, oppon contrarie, quatenus vt diuisum & ind iuisum esse dicuntur.
Deinde respondeo his verbis, horum alius setundum priuationem dicitur, non affirmasse Aristotelem vnum & multa opponi priuatiue, sed enumerasse vnum genus oppositionis ex quatuor quae dixit esse, & illud reliquisse tanquam minime conueniens vnitati & multitudini, deinde antequam e numerat reliqua, affirmauit opponi contrarie, illis verbis, Contraria erunt profecto. Tandem recensetalia duo genera, & aperte fatetur, vnitati, & multitudini ea non conuenire.
Hanc vero expositionem colligo ex sequenti bus verbis, quae talia sunt: Dicitur autem ex contra rio ipsum vnum, & significatur ex diuisibili indiuisibile, eo quod magis multitudo & indiuisibile sensibile est. Quasi dicat, ideo vnum significatur negatione oppositi, cum dicitur indiuisibile, etiam si opponatur illi contrarie, quia multitudo magis sensibilis, & nota est, & quia vt ait paulo inferius, sim plicia & prima, qualis est vnitas, melius negatione significamus, cum tamen eorum ratio sit positius quam etiam rationem reddit Alexander loco citato. Quodsi ex senrentia Aristotelis vnum & multa priuatiue opponerentur, frustra illi obie ctioni occurrisset. Si enim vnitas in negatione formaliter consistit, aut in priuatione, quid mirum si nomine negatiuo significetur.
Difficile tamen videtur, quod initio capitis dixit Aristot. his verbis: Opponitur autem vnum, c multa multis modis, quorum vno vnum, & multitudo v indiuisibile & diuisibile, quod enim aut diuisum, aut di uisibile est, multitudo quadam dicitur, quod vero indiui sibile, aut non indiuisum, vnum. Cum autem oppositionum quatuor sint genera, & caetera, quae supta recitauimus, quibus verbis videtur Arist. docere, vi num & multa non solum conrrarie, nec priuatide tantum, sed alijs quoque modis opponi, nam si duobus illis, priuatiue scilicet, & contrariae solum opposita essent non multis, sed duobus tantum modis opponeretur.
Hujus difficultatis vix apud Aristotelis inter pretes aliquam inuenies factam mentionem, tan etsi Sanctus Thomas in eum locum eam leuiter insinuauerit. Sensus igitur est, vnum & multa opponi quidem multis modis, non quidem multis oppositionum generibus, quatenus considerantur, vt diuisum & indiuisum, sic enim sola contrarietatis oppositione dixit opponi, sed multis modis, quibus vnum & multa vsurpari solent, quouis enim modo capiantur, opposi ta sunt. Vnus autem est, quo significantur vi diuisum & indiuisum, & hoc indicauit, cum di xit. Quorum vno scilicet modo) vnum & multitudo vt diuisibile & indiuisibile, hoc est, ex varijs modis, quibus capiuntur vnitas & multitudo, vnus est, quatenus significantur, vt diuisum & indiui sum, sunt enim alij modi, quibus vnum & multa svsurpari solent, quos enumerat statim eodem ca pite his verbis. Ita vnius, quidem est (quemadmodun & in diuisione contrariorum descripsimus) idem, simile, & aequale, multitudinis vero, diuersum, dissimile, & inae quale est, de quibus statim disserit, & varias acceptiones illorum affert.
Verum enim vero, si Aristoteles verbis allegatis vellet significare, vnum & multa opposita est se multis modis oppositionis, etiam vt significam tur, sicut diuisum & indiuisum, hoc non obstaret, quo minus non opponerentur contrarie, vt nos contendimus; imo sequeretur, non solum opponi priuatiue, vt aduersarij defendunt. Et haec satis de testimonio Arist. quod instar omnium quae afserri possunt, nobis esse debet.
Sed ratione probatur, primum quidem argumento ad hominem. Si enim verum est, vt Sanctus Thomas fatetur locis citatis, vnitatem, qua est principium numeri in praedicamentis quantitatis, significare aliquid positiuum formaliter, quod alio modo explicari nequit, quam quod sit principium numeri, cur ergo vnitas, quam vocant transcendentalem, quae non solum in rebus quantis, sed in alijs etiam reperitur, non erit formaliter quid positiuum, quod principium multitudinis esse dicatur. Quod si respondeas, vnitatem numeri, qui est in praedicamento quantita tis, supra substantiam addere aliquid positiuum re ipsa distinctum, scilicet quantitatem corporis con tinuam, supra illam tamen nihil positiuum adde re, sed solam negationem diuisignis, & ita, quod ad hoc spectat, eandem esse rationem vtriusque vnitatis, sequitur magnum absurdum, nempe numerum de praedicamento quantitatis formaliter, non nisi priuationibus constare, quod vero vnitas numeri qui collocatur in praedicamento, sit in quantitate continua, parum refert, quantitas enim continna non est ratio formalis vnitatis, sed materiale subiectum, alioquin vna species quantitatis secundum rationem formalem scili cet secundum continuitatem, componeret aliam nempe numerum: vnitas vero consideratur a Mathematico abstracta a quauis materia, & a quan titate corporis: ergo quamuis vnitas negatione commodius a nobis explicetur propter rationem superius assignatam, eius tamen formalis ratio es quid positiuum, quod explicari potest per principium multitudinis.
Deinde probari potest: quoniam omnis negatio, quae est in subiecto nascitur ex aliquo fundamento positiuo, vt patet inductione: illud ergo formale positiuum, quod consequitur negatio diuisionis, erit formalis ratio vnitatis: nanque, vt sequenti capite dicemus, ens vt ens, vel esse, significatum extra numerum singularem, & pluralem, abstrahitur ab vno & a pluribus: ergo vt ei coniungatur negatio diuisionis, aliquid etiam positiuum ei accedere debet: alioquin non magis ei con ueniret negatio diuisionis, quam ipsa diuisio, & multitudo.
Postremo, si vnitas est priuatio, aut negatio non potest esse alterius, quam multitudinis: ac proinde prior debet esse multitudo, quam vnitas: quia prior est nabirus, quam priuatio: consequens autem est absurdum, quia vnitas potius est principium multitudinis. Respondent ali qui, vnitatem formaliter consistere in negatione multitudinis, non formaliter acceptae, sed pro fundamento: fundamentum autem multitudinis dicunt esse hanc & illam entitatem. Verum haec solutio friuola est: nam vnitas non priuat hac, & illa entitate: alioqui vnitas, quae est in Petro, & Ioanne, esset negatio entitaris ipsius Petri, & loannis, quae est multitudo pro fundamento. Dices, non esse priuationem entitatum secundum rationem entis, sed secundum rationem huius, & illius simul. Verum hoc nihil aliud est, quam asserere, vnitatem esse prinationem huius & illius entitatis, quatenus diuisae & plures sunt: & ita secundum illam rationem vnitas erit priuatio multitudinis formaliter; ac proinde multitudo erit prior, quod tanquam absurdum supra inferebamus. Porro autem negationem diuisionis, & multitudinis idem esse; quia multitudo, & diuisio formaliter idem sunt, sequenti disp. patebit.
Caput 3
AD rationem prioris sententiae Respondeo cogitari quidem posse rationem entis praecisa aliqua ratione positiua, etiamsi non intelliga tur ratio vnitatis, aut pluralitatis. Ita enim vni tas & bonitas sunt passiones entis, vt ens sinillis possit intellectu apprehendi, etiamsi cum illis reciprocetur. Quinimo aliter ponitur bonitas passio entis, quam vnitas: haec enim sola non reciprocatur cum ente, sed vnitas vel pluralitas: bonitas autem sola cum ente conuertitur, & illius passio esse dicitur. Intelligitur autem ratio entis non intellecta vnitate, nec pluralitate, quoties concipimus ipsum ens, neque in numero plurali nec in singulari, vt significatur verbo infinitiuo, Esse: quod si ens alijs nominibus, aut verbis significatum, non potest cogitari, nisi aut sub vnitate, aut sub multitudine; non ideo est, quia ratio vnitatis sit negatio; nam licet ita esset, posset sine negatione apprehendi, sed quia nomina per numerum singularem, & pluralem disposita sunt, vt significent ens tanquam vnum, vel tanquam multa. Quare idem argumentum contra priorem sententiam confici posset, & eodem modo soluendum esset, nempe quacumque negatione praecisa semper quodlibet ens appre hendi, vt vnum, & singulare, ac proinde rationem vnitatis, non posse in negatione constitui.
Disputatio 129
An nomina numeralia significent aliquid positiuum in Deo
Caput 1
EX superiori disputatione non obscure colli gi videtur, quid in praesenti dicendum sit, sed quia varie etiam in hac re Scholastici sense runt, eorum placita recensere opere pretium erit Magister ergo in 1. distinctione 24. existimat, nomen multitudinis, & numeri Deo solum conue nire negatiue, & metaphorice, vt nihil positiuum ei proprie conueniens significet: tribuitur itaque (inquit ille) hoc nomen Deo, ad remouendam v. nitatem personarum: quare secundum Magistri idem significat nomen numeri in Deo, atque non vnum: imo addit eodem modo secundum meta phoram haec nomina Deo conuenire sicut nominaquantitatis continuae, vt longitudo, latitudo, & profunditas.
Huic sententiae ex aduerso se opponunt Scholastici omnes, quotquot huius controuersiae men tionem fecerunt. Alexander prima parte quaest 45. memb. 2. & 3. Bonauentura in primum dist 24. articulo 2. quaest. 1. Scotus quaestio. I. in fine Gregor. qu. 2. articulo 4. Gabr. qu. 1. artic. 2. & art. 3. dub. 2. Durand. quaest. 1. Capreolus quaestio.t. artic. 2. conclus. 2. & 3. Marsilius in primum qui 27. articu. 2. & 3. ad dubium secundum, Sanctus Thomas, & Caietan. & Canariensis in hoc artic. docentque contra Magistrum, nomen numer non significare in Deo solam negationem vnita tis, & indiuisionis. Eorum vero ratio est huius modi: Si nomen numeri solum significaret negationem vnitatis, & indiuisionis, cum eadem si ratio vnitatis, omnia nomina numerorum signi ficarent negationem eiusdem rationis formalis & vnitatis; idem igitur esset Deo tribuere terna rium, quod tribuere quaternarium: quia idem o mnino haec duo significarent: quod est plane absurdum.
Caeterum licet praedicti Doctores contra Magistrum conspirent eo modo, quem diximus, in ter se tamen variant in explicanda significatione nominum multitudinis, & numeri. Nam San ctus Thomas in hoc articulo, quem sequitur Ca ietanus, & Canariensis ibidem, & Capreolus loco allegato, affirmant nomina multitudinis prae ter vnitates nihil formaliter supra ipsas significa re, sed solam negationem, non (vt dixit Magister negationem vnitatis; sed diuisionis circa vnamquamque rem: cumque ex sententia Sancti Thomae ratio vnitatis posita sit in hac negatione diuisionis; nomen multitudinis supra ipsas vnitates nihil formale, nec reale, nec rationis significabit Horum sententia, non video, qua alia ratione probari possit, nisi quia, si haec nomina aliquam rationem multitudinis supra vnitates significarent, sequeretur omnem multitudinem etiam rerum spiritualium esse in praedicamento quantita tis, quod ipsi putant absurdum. Ideo namque multitudo rerum quantarum est in praedicamento, quia supra vnitates addit aliquam rationem positiuam.
Caput 2
CAPVT II. Nomina numerorum in Deo, significare aliquid positiuum supra singulas vnitates, verior opinio est.
MIhi probabilior semper visa est opinio alio rum, qui docent, nomina multitudinis non solum non significare negationem vnitatis, vt con tra Magistrum probauimus: verum etiam rationem aliquam formalem supra singulas vnitates denotare: siue dicamus, rationem vnitatis in negatione, sine in positiuo consistere. Hanc senten tiam tradiderunt Bonauentura, & Durandus superius citatus, tametsi doceat, rationem vnitatis in priuatione formaliter sitam esse. Et colligitu ex Alexandro 1. parte qu. 13. memb. 4. cum asse rit, vnum & multa opponi contrarie; quod ve rum non esset, si multitudo non significaret ali quid positiuum distinctum ab ipsis vnitatibus formaliter, & saltem secundum rationem. In eandem sententiam referri debet Marsilius in 1. qui illa 27. articulo :. conclusione 3. qui quanuis existimet, rationem formalem multitudinis esse per intellectum (quod an verum sit statim dicemus asserit tamen, esse positiuam distinctam ab vnita, tib. per intellectum.
Ratione vero haec sententia sic probatur, vnum & multa opponuntur contrarie, vt praecedent disputatione ostensum est, vel saltem priuatiue atque vno ex his modis opponi citra controuersiam est. Si autem opponuntur contrarie, necesse est in vtroque extremo esse formam positiuam contrariam: quodsi multitudo nullam rationem significaret praeter ipsas vnitates formaliter, non essent duo extrema contraria opposita. Si vero opponuntur priuatiue, priuatio debet esse ex parte vnitatis non ex parte multitudinis, vt omnes fatentur, docent qui rationem vnitatis in priuauatione aut negatione sitam esse, vt expresse no tauit S. Tho. supra quaestione 11. art. 2. ergo habi tus & forma positiua cui opposita est vnitas, vt negatio debet esse in multitudine.
Respondebit aliquis, vnitatem non oppon multitudini, sed diuisioni, sicut negationem illius non multitudinis: & ita non recte sequi multitu dinem esse aliquam formam positiuam: id quod docere videtur Sanctus Thomas in hoc articulo ad tertium, cum ait. Vnum non remouet multitudinem, sed diuisionem. Sic igitur vnitas erit quidem negatio diuisionis, non multitudinis. Hoc ipsum docuerat S. Thomas etiam supra quaest. 11. artic. 2. ad 4. Verum haec solutio facile potest refelli, primum ex Aristotele io. metaph. capit. 3. vbi ait, vnum, & multa opponi vno modo, sicut diuisum, & indiuisum, de qua acceptione vnitatis, & multitudinis nunc disserimus, vt praecedenti disputatione notauimus. Tum etiam definiens eodem capite multitudinem, dixit. Quod enim diuisum esmultitudo quadam dicitur: ergo idem formaliter est multitudo, atque diuisio: quare si vnitas consistit in negatione diuisionis, posita etiam erit in negatione multitudinis: oportebit igitur ipsam multitudinem esse vt habitum, & formam positiuam. Ad haec, si verum esset id, quod inquit S. Thomain hoc articulo multitudine videlicet transcendentalem nihil aliud esse, quam res ipsas cum negatione diuisionis circa vnamquamque; sequeretur, vnum & multa non esse opposita: quia vnitas, quae significat indiuisionem, non opponitur indiuisioni circa quamcunque rem, sed diuisio ni plurium rerum inter se: ergo multitudo cu opponitur vnitas significare debet non solum diuisionis negationem circa vnamquamque rem, verum etiam diuisionem plurium rerum inter se.
Ex quibus infero, non satis intelligi id, quod ait Doctor sanctus in illa quaest. 11. articul. 2. ad 4. nempe diuisionem formaliter in negatione consistere, qua vna res dicitur, non esse alia: hinc e¬ nim sequitur, in eius sententia non posse vnitatem esse negationem diuisionis, quia vnius negatio nis non est alia negatio. Sed neque dici potest itam opponi priuatiue vnitatem, & multitudinem, vt negatio sit in multitudine, habitus vero, & forma positiua in vnitate. Hoc enim praeterquam quod nullis hactenus docuit, nec vllus alique fundamento nixus poterit affirmare; ducit nos in absurdum superius contra Magistrum impugnatum, vt manifeste patet.
Caput 3
AD argumentum sententiae sancti Thomae, & aliorum, quo probant, multitudinem transcendentalem non esse formam aliquam positiuam supra singulas vnitates, etiam secundum rationem Respondeo, idem dicendum esse de multitudine rerum quantarum, & quantitate carentium, ni mirum vtrobique rationem multitudinis esse ali quid positiuum supra singulas vnitates, quod nomine diuisionis explicari solet : nec esse pe culiare aliquid in vna multitudine, quod non sit in alia, quo minus vtraque sit, in eodem praedicamento. Quod enim singulae vnitates quantita te continua praeditae sint, videtur omnino accidentarium ratione numeri, vt in praedicamento ponatur: namque quantitas numeri cum sit discreta, non in singulis vnitatibus, sed in earum diuisione, & discretione attendenda est; haec autem etiam in spiritualibus reperitur. Quare Arith metici ex eisdem prorsus principijs disputant de numeris, siue rerum corporearum sint, siue spiritualium. Ego vero vehementer suspicor, vtrum que numerum sub propria ratione numeri esse a liquid per rationem, & intellectum, tametsi vter que in ratione multitudinis positiuam aliquam, & realem formam ratione saltem distinctam ab vnitatibus significet: dixi sub ratione numeri quia praeter realem diuisionem, numerus etiam constat ratione prioris, & posterioris: est enim ordo inter primam, secundam, tertiam, & reliquas vnitates, ratione cuius dicuntur numeri differre atqui hic ordo, & distinctio numerorum solum est per nostrum intellectum, sicut enim ab hac vnitate incipimus numerare, & definimus in illam possemus e contrario incipere, & denique a quacunque vnitate multitudinis initium ducere, liberum est. Cum igitur non sit ex natura rei in rebus ipsis ordo primae, secundae, & tertiae, sed in nostro intellectu, sequitur eam rationem, qua es sentialiter completur multitudo in ratione numer esse per intellectum nostrum. Caeterum ratio multitudinis realis est, & positiua, distincta salte operatione intellectus ab vnitatibus, ea vera est ratio diuisionis, & huic opponitur vnitas vt su pra probatum manet.
Tria tamen obseruanda supersunt, primum ta. est, esse quidem in diuinis personis ordinem prioris, & posterioris secundum rem, & non per solum intellectum, quo ordine ex natura rei est prima, secunda, & tertia persona: hic tamen orde non est numeri; ordo enim numeri non est, nisi per intellectum, nam vt numerentur personae, ita posset initium numeri sumi ab Spiritu sancto, sicut ab vnaquaque alia persona; ex qua doctrina supra disputatione 37. cap. 4. facile & recte ex plicauimus locum Isidori, qui viris doctissimis nostrae aetatis adeo difficilis visus est, vt corruptum esse censerent. Est igitur ille ordo originis, quo vna persona dicitur esse principium alterius, & al tera ab illa procedere, prior autem dicitur illa; a qua alia procedit, quae vero procedit posterior dicitur, de quo ordine reali copiosius disseremus disp. 169.
Secundo notandum est, ideo in Concilijs a pud Patres aliquando dici, Deum nec capi numero, nec recedere a numero, quia simul in eo est vnitas essentiae, & Trinitas personarum. Sic in Concilio Toletano 11. in confessione fidei di citur de Deo. Nec recedit a numero, nec capitur nume ro. In relatione enim personarum numerus cernitur, in vnitate autem essentiae, quid enumeratum sit non comprehenditur. Et Bernardus lib. 5. de consideratione circa medium adducit illud Boethij de Trinitate, Hoc vero vnum, in quo nullus est numerus, subiungit vero ipse Bernardus, Trinitas est tamen Deus. Quid ergo destruimus, quod dictum est de vnitate, quia inducimu Trinitatem? non, sed statuimus vnitatem. Et infra. Quia sibi vult ipse (vt ita loquar) absque numero numerus? Si tria, quomodo non numerus? Si vnum, vbi numerus? sec habeo, inquis, quid numerem, & quid non numerem, substantia vnaest. personae tres sunt. Solum autem ibi contra Gilbertum contendit Bernardus, non pos se numerari essentiam & personam, tanquam di stincta, de quo satis superque disputatione 116. c. 5. & 120. cap. 4. dictum est. Quod si aliquando Patres absolute Deum praedicant sine numero; ex parte essentiae intelligunt, ne plures Deos concedere videantur.
Tertio obserua, perperam allegari Ambrosium a Magistro in primo distinct. illa 24. ad probandum nomina numeri negatiue tantum in Deo dici, nam Ambrosius libro 1. de fide capit. 2. qui locus citatur a Magistro, loquitur solum in sensu quem hactenus explicauimus, cum videtur numerum Deo negare, ait enim ante medium capitis. Diuersitas (intelligit personarum) plures facit vnitas potestatis excludit numeri quantitatem, quia vni tas numerus non est, sed haec omnium est principium.
Disputatio 130
An nomen Persona, significet rationem realem communem tribus diuinis personis
Caput 1
IVxta varias opiniones, quas disputatione 127. capite primo numerauimus, de significato nominis, Persona, varie quoque Doctores in praesenti controuersia sentiunt. In primis autem apud omnes certum est, significatum huius nominis non esse commune tribus personis re ipsa, de quo nullo modo quaestio est: nec oppositum do cuit Alexand. prima par. quaest. 56. memb. 4. at. ticu. 2. quanuis perperam a nonnullis in eam sen tentiam referatur. Controuersia autem est, an significatum, nominis sit commune tribus per sonis per rationem, sicut genus speciebus, vel quodcunque vniuersale praedicatum est commune particularibus.
In qua sane quaestione 1. Scotus in 1. d. 13. qu.t. & Gabr. qu. 1. arti. 1. & 2. docent nomen personaetam in humanis, quam in diuinis, formaliter necsignificare secundam intentionem, qualis est generis, & speciei, nec aliquid reale positiuum, sed negationem solam communem omnibus personis, vt in illo cap. 1. disputationis 127. explicatum est. Scotum sequutus videtur Canariensis supra art. 3. q. 29. ad tertium argumentum. Sed reijcienda est horum sententia a nobis cum S. Thoma in hoc articulo quia nomen personae, non negationem formaliter, sed aliquem modum positiuum significat, vt latius ostendemus in 3. part. quaest. 4. artic. 2.
Caeteri Scholastici putant, nomen, Persona, aliquid positiuum significare, in eius tamen explicatione variant. Henricus enim quodlibeto 5. qu. 6. censet, nomen hoc significare intentionem communem omnibus personis; cumque in eadem quae stione dicat duplicem esse intentionem, primam, & secundam, & hanc posteriorem esse ens rationis, quale est genus, species & indiuiduum, videtur plane asserere, nomen, Persona, significare ens rationis; quia persona indiuidua substantia rationalis naturae. Haec etiam opinio tribuitur Durando in 1. distinct. 23. q. 1. n. 5. ibi tamen solum asserit; hoc nomen significare intentionem, non explicans. vtrum primam, an secundam; infra vero videbimus, an eius sententia ab opinione S. Thomae, quae verior est, aliquo modo differat.
Tertia igitur sententia est, nomen hoc significare aliquid reale commune secundum rationem omnibus personis Ita docent Alexand. 1 part. q. 56. membr. 4. art. 2. Bonauent. in 1. distinct. 25. artic. 2. quaest. 1. S. Thom. & Caietan. in hoc articulo, Capreol. in 1. distinct. 25. quaest. 1. art. 1. Marsilius in 1. quaest. 17. art. 2. concl. 2. nec ab ea opinione differt Durandus, vt inferius explicabitur, quam recentiores etiam Thomistae sequuntur. Sed adhuc, & hi inter se dissentiunt. Nam recentiores aliqui cum Caietano affirmant, nomen, Persona, significare aliquid positiuum reale communem secundum rationem tribus personis Trinitatis, quod quidem non solum sit superius quiditatiue tribus personis, vt significantur hoc nomine, Persona, sed etiam, vt significantur nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti, ita vt haec praedicatio sit quiditatiua, Pater aeternus est persona, & haec, Paternitas est persona litas. Fundamenta vero praecipua huius opinionis ad haec duo reduci possunt, primum, aut nomen, Persona, praedicatur denominatiue de Patre & Fi lio, & Spiritui sancto, aut quiditatiue; nam alio modo dici non potest; non praedicatur denominatiue, quia si hoc modo solum praedicaretur, concretum diceretur de concreto, nempe persona de Patre, sed non abstractum de abstracto, videlicet personalitas de relatione; sic enim videbimus in alijs denominatiuis, in quibus concretum de concreto praedicatur, sed non abstractum de abstracto, vt album de pariete; non tamen albedo de abstracto parietis; atqui de relationibus etiam in ab stracto praedicatur personalitas; dicimus enim Paternitas est personalitas, ergo illa praedicatur in quid quae enim in abstracto de alijs praedicantur, ad quiditatem pertinent. Quo fit, vt eodem gradu no men, Persona, quod concretum significat, praedi cetur de Patre, quo personalitas de paternitate dicitur. Eodem argumento probatur significatum nominis, Persona, quiditatiue praedicari de Petro aut de quouis altero homine singulari, non modo, vt significatur nomine, Persona, sed etiam nomine, Petrus, Paulus, &c. Vnde non minus haec est quiditatiua, Petrus est persona, quam haec, Persona Pe tri est persona. Idem de personalitatibus singularibus, & de personalitate vniuerse, eadem proportione dicendum est
Deinde, aut ratio communis personae, & personalitatis in Deo contrahitur ad esse huius, & il¬ lius personae, & personalitatis per absolutum, aut per relatiuum, vel denique per aliquid vtrique commune; per aliquid commune non potest, vt patet; quia illud, quod contrahit, debet esse singulare; per absolutum etiam nequit fieri, quia alioqui sequeretur, personas diuinas constitui, & distingui proprietatibus absolutis, quod absurdum esse probabitur infra disputat. 153. cap. 3. Superest igitur, rationem personae & personalitatis vniuersim contrahi ad hanc, & illam personalitatem, & personam diuinam relatione; ergo signum est illa duo praedicari quiditatiue de relationibus, quibus adesse talis, & talis determinantur; id enim quod contrahitur, quiditatiue dicitur de contrahenteCaetera argumenta, quae fieri solent pro hac sententia, solum probant, relationes personales esse perlonalitates; non autem de ipsis, vt significantur nomine telationis praedicari quiditatiue significatum nominis, Persona.
Caput 2
CAPVT II. Nomen, Persona, significare quid commune tribus relationibus diuinis, non quiditatiue, sed denominatiue, verior sententia est.
MVlto probabilior mihi semper visa est sententia, quae docet, nomen, Persona, significare quidem conceptum communem huic, & illi personae, vt significantur eodem nomine; non tamen significare rationem communem quiditatiue paternitati, & filiationi, vt significantur his nominibus relatiuis. Pro hac sententia non possumus referre Scholasticos praecedenti cap. allegatos: illi enim excepto Caietano, & Durando, solume docent, nomen Persona, significare conceptum communem tribus personis, quod vno, & alio modo potest intelligi. Solus Caietan. peculiarem secutus est opinionem, quam iam retulimus: Durandus vero pro hac nostra sententia explicari potest. Sed, vt eam ratione confirmemus, notandum est in praedicamento substantiae esse primam, & secundam substantiam: Prima est indiuiduum illius, secunda vero quodcumque vniuersale praedicatum vsque ad generalissimum: nomen autem, Substantia, & significatum illius commune est primae, & secundae substantiae. Quo fit, vt nomen Substantia, non significet aliquid commune essentiale, vel quiditatiuum: nam generalissimo illius praedicamenti, & singularibus illius nihil potes esse commune essentialiter, & quiditatiue praeter ens, praesertim, quod proxime respiciat primam, & secundam substantiam, hoc est indiuidua, & vniuersalia praedicata substantiae, vt satis liquet. Nomen igitur, Substantia, in vniuersum significat modum quendam realem, qui quasi denominatine de prima, & secunda praedicatur. Defumitur autem haec demonstratio ex actu, & quasi officio substantiae, quod est subsistere; vel substare, hoc est, sub alio esse, quod commune est primae, & secundae substantiae, hoc est ei, quod est, primo & secundo substare. Eodem modo, Hypostasis, seu Subsi stentia, significat, quid commune Petro, & Paulo quasi denominatiue, hoc est, singulariter, & indi uidue existere. Quare haec est differentia inter no men, Persona, nomen, Petrus, quod hoc significa ipsam rem, cui conuenit denominatio personae illud vero denotat ipsam denominationem, & modum subsistendi incommunicabiliter. Tum etiam a significato nominis, Petrus, abstrahitur fatio naturae communis essentialiter, sed ab hoc, & illo significato personae solum potest abstrahi ratio communis denominatiue Petro, & Ioannis tametsi essentialis sit huic & illi personae, vt nomine, Persona, significatur.
Deinde aduertendum est, personam definiri per indiuiduum, seu incommunicabile: haec autem duo non significant conceptum quiditatiuum rerum, sed denominatiuum: est enim indiuiduum veluti passio propria cuiusque rei in ratione entis, sicut bonum; passio autem non praedicatur in quid sed denominatiue: sic ergo non mirum est, si ex hac etiam parte nomen, Persona, rationem de nominatiuam significet Petri, & loannis; quamuis sit essentialis huic, & illi personae, vt nomine, Persona, significatur. Atque ideo recte admones Scotus in 1. distinct. 23. quaest. 1. in fine, a tribus personis Trinitatis, Patre videlicet, Filio, & Spiritu sancto non posse abstrahi conceptum communem quiditatiue: bene tamen communem quasi proprium earum: proprium autem denominatiuo praedicatur, vt proxime dicebamus.
Hinc ergo recte probatur nostra sententia: nam cum nomen, Persona, formaliter, & expresse significet rationalis naturae incommunicabilem subsistentiam, idem significabit persona diuina, nisi quod in locum rationalis naturae, diuina debet substitui: in hac autem definitione licet ipsa natura diuina, aut deitas, sit connotatum secundum propriam rationem essentialem, significatum tamen directum est denominatiuum respectu Patris, Filij, & Spiritus sancti; est enim modus ille subsistendi per modum actus, est etiam ratio in communicabilis, seu indiuidui, quae est veluti pas sio, vt explicatum est, quare totum significatum denominatiue de persona dicitur; ideoque existimo, Durandum dixisse, nomen, Persona, significare intentionem communem tribus, aut pluribus personis; non quidem quam Logici vocant secundam, quae est ens rationis, sed quia denomina tiue de Petro & loanne, de Patre, & Filio, & Spiritu sancto praedicatur. Vtrum autem paternitati, filiationi, & spirationi actiuae, & passiuae, detur aliquis communis conceptus relationis, an non, dicemus infra disput. 159. cap. 7.
Caput 3
AD primum vero Argumentum tertiae opinionis respondeo, nomen, Personalitas, abstractum praedicari de relationibus diuinis in abstracto, nihilominus ipsis non esse essentiale; ne que enim quaeuis forma, quae abstracte praedica tur de aliquo subiecto, est illi essentialis, sed aliquando est denominatiua. Nam rationalitas di citur differentia, & risibilis proprietas; & tamen ratio differentiae, rationalitati, nec ratio proprietatis risibilitatis essentialis est. Sic etiam de haec ceitate (vt ita loquar cum Scoto) Petri, aut Ioan nis praedicatur abstracte indiuiduatio; & tamen non est illi essentialis, sed veluti proprietas, sicut etiam tatio indiuidui non est essentialis Petro, vel loanni, vt probatum est. Dicimus igitur abstractum de abstracto aliquando denominatiue prae dicari: tunc praesertim, quando denotamus quasi actum, & officium illius, vt si de haecceitate dicamus, ea reddi Petrum, vel loannem singularem & indiuiduum, & ipsam esse singularitatem, vel rationem singularis haec enim non praedicantur essentialiter de hac, & illa haecceitate, si ergo in proposita paternitas, seu filiatio in diuinis dicitur personalitas denominatiue, quia personalitas sig nificat rationem singularitatis, & indiuiduatio nis, qua vltimo natura diuina redditur incommunicabilis; ratio autem singularitatis est veluti passio ipsius relationis, non ergo mirum, si tres diuinae relationes habeant commune quoddam praedicatum denominatiuum.
Ad secundum respondeo, rationem communem personae contrahi in diuinis essentialiter, & quiditatiue veluti per differentias proprias, per hanc & illam rationem. Nam per relationes contrahi tur ratio personae, non sicut per proprias differentias, sed sicut per materiale subiectum, quod de nominant: haec autem, & illa ratio personae, qua contrahitur communis ratio personae, ex se essentialiter absoluta est, tametsi denominatiue dicatur de relatiua persona; id quod significat Augustin. lib. 7. de Trinitate, cap. 6. vbi probat, personam ad se significari, non ad aliud, intelligit enim, expresse, & formaliter; ob id tamen non negat, de relatione denominatiue praedicari.
Neque satis est, si dicatur nomen, Persona, sig. nificare aliquid abstractum ab absoluto, & relatiuo; quia impossibile est, esse aliquid commune absoluto, & relationi, nisi solo nomine, vt optime probat Durandus in 1. distinct. 23. quaest. 1. nu. 16 & ratio esse potest huiusmodi. Si conceptus illi communis abstractus est a relatione, & absoluto. sequitur non esse ad aliud; impossibile autem est, aliquid concipi non ad aliud, & non concipi absolutum, & ad se; illud enim est absolutum, quod a termino soluitur, quia nihil aliud respicit: ergo non potest aliquis conceptus realis esse communis relatiuo, & absoluto. Quo etiam argumento probatur, non posse rationem accidentis vniuocam esse, vel vnum conceptum obiectiuum illius assignari communem nouem praedicamentis, quantumuis dicatur, analogice ab inferioribus eam participari, quia non potest ille conceptus non esse absolutus, vt probatum est: absolutum autem nequit contrahi essentialiter per differentias relationis; ergo nihil potest esse commune secundum rationem absoluto & respectiuo; sed eodem nomine accidentis proxime significatur relatio; & reliqua octo praedicamenta. Deinde cum August loco allegato dicat personam significari ad se, non ad aliud, nullo modo asserere possumus conceptum personae abstractum esse ab absoluto, & respectiuo, sed absolutum esse.
Ex dictis sequitur discrimen esse inter haec tria nomina, Petrus, Quidam homo, Persena, quia nomen Petrus, significat rem ipsam, qua constituitur per sona, connotat autem naturam humanam in qua subsistit, sed, Persona, eandem significat rem, denominatiue tamen, & connotat naturam; at, Quidam homo, significat directe naturam hominis cum proprietate, & modo subsistendi, quem connotat, vt docuit S. Thomas in hoc artic. & Durand. quaest.1. nu. 6. & 7. qui tacito nomine reprehendit Doctorem sanctum, quasi oppositum docuerit, cum reuera id non dixerit; tametsi Caietanus, nescio qua ratione deceptus, putauerit, ex sententia S. Thomae idem significari hoc nomine, Quidam homo quod nomine, Persona.