Text List

Quaestio 31

Quaestio 31

Articulus 1

Notatio circa Articulum.

COnclusio est affirmans, circa quam obseruandum est, hic non definiri a S. Thoma numerum personarum. esse videlicet tres, nec plures, nec pauciores, id enim sequitur ex dictis in q. 27. & ex ijs, quae dicenda sunt infra q. 41. artic.i. Sed docet Doctor Angelicus, nomen, Trinitas, ita Deo conuenire, sicut nomen, Pluralitas, quia vnum sub alio continetur, sicut pluralitas, & nomina numeralia non significant in Deo negationem, vt praecedenti quaestione articulo 1. Sanctus Thomas pro bauit, eodem modo docet de hoc nomine Trini tatis, quod etiam est nomen numeri. Quocirca eadem proportione, qua de terminis numerali bus docuimus disputat. 129. de hoc etiam philo sophari debemus.

Articulus 2

COnclusio est, Filius dici potest alius a Patre mas culine, sed non aliud in neutro genere. Circa hanc conclusionem, & doctrinam huius, & sequentis arriculi disputatione sequenti ex professo disserendum est.

Articulus 3

COnclusio est, Nomen solum si ponatur categore matice, vt Logici loquuntur, non potest de termin. essentiali praedicari, vt si dicamus, Deus est solus: syncate gorematice vero addi potest, vt si dicamus, solus Deus es infinitus.

Articulus 4

Notatio circa Articulum.

COnclusio est. Quando praedicatum est commune. vt Deus, Sapiens, &c. Nomen, solus non potest add. termino personali, quare dicere non possumus, Solus pate est Deus, nisi propositio reddat hunc sensum; Ille, qui solus est pater, est Deus, qui sensus non est in vsu. Circa hanc conclusionem aduertendum est, ideo nos addi disse in conclusione verba illa, Quando praedicatum est commune, vt Deus, etiamsi expresse non habeantur in corpore, quia in titulo articuli ita habetur, & in eo casu controuerfia est: titulum autem arti culi intelligo, non qui praefixus est articulo, ille enim non fuit a S. Thoma positus; sed, qui in ipso articulo ante initium primi argumenti insertus est. Quocirca in corpore solum disputat sanctus Doctor de particula, solus, in ea propositione, solus pater est Deus, in qua praedicatum commune est: nam si praedicatum esset personale, optime posset addi nomen, solus, vt in hac propositione Solus pater generat. Verum circa vsum horum no minum, & aliorum, de quibus S. Thomas in art. 2. disputat, copiosius nobis statim disserendum est

Disputatio 131

De vario nominum usu in mysterio Trinitatis

DISPVTATIO CXXXI. De vario nominum vsu in mysterio Trinitatis.

Caput 1

CAPVT I. Denominibus, idem, alius, & aliud, vnus & vnum

QVo pacto his nominibus vtendum sit, quan do non praedicantur per se, sed veluti adiectiua alijs adiunguntur, nemo qui nouit mysterium Trinitatis, vnius scilicet essentiae in tribus personis, ignorare potest. Manifestum enim est non posse dici, Patrem esse alium Deum a Filionec alium creatorem, &c. Sic enim significaretur distinctio in essentia. Atque idcirco hunc modum loquendi improbant Sixtus Papa in Epistolai. & 6. Synodus actio. 11. in Epistola Sopheonij: se contra debemus dicere, Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum esse eundem Deum. An vero, cum adduntur nomina notionalia, debeat dicit idem, vel alius Deus, dicemus infra disputat. 137. vtrum videlicet debeamus dicere, Deus genuit alium Deum, an eundem Deum.

Proponit autem author commentarij in librum Boethij de Trinitate apud Bedam tom. 8. columna 1113. dubitationem, an prolata hac propositio ne, Pater est Deus, sit vera etiam haec, idem est Deus Filius? tespondet autem, distinctione opus esse, Si enim, (inquit) hoc tatum supponatur, idem Deus, non est concedendum ne incidamus in Sabellianam haeresim, iden enim ad Patrem refertur, ac si dicat, quia praecessit illa propositio, Pater est Deus, cum addimus, idem Deuest Filius, vox, idem, ad Deum, vt de illo praecessit locutio, referri videtur; hoc est, ad patrem, qui est Deus; & ita sensus est, Deus Pater est Deus Filius: quod est personas confundere. Aliter autem ( inquit) est, si vox, idem, non praeponatur voci, Deus, sed postponatur, quod author ille dixit, Si non op ponatur, sed praedicetur; tunc enim vera erit propositio, vt si quis praemissa hac enuntiatione, Pater est Deus, subiungat hanc, Et Deus est idem Filius. vera erit, quia reddit hunc sensum, Deus Filius est idem Deus cum Patre, alio autem modo praedicto sensus erat, Deus Pater est idem Deus, qui Filius, quae duo diuersa esse existimat author ille eodem loco; cum vix vlla appareat differentia inter has, Deus Filius est idem Deus cum Patre, Deus Filius est idem Deus, qui Pater. Ego sane arbitror, cauendum esse, ne nomen idem, cum praecessit enuntiatio de aliqua persona, referre videatur illam; sic enim non est dicendum, Et idem Deus est Filius, si tamen non referat nisi nomen concretum Dei, concedi deber Hoc autem discerni debet secundum regulas, quas trademus infra disputat. 157. cap. 6. cum enim nomen, Deus, ponitur ex parte praedicati, etiamsi de aliqua persona praedicetur, non supponitur pro persona, sed pro natura, vt in hac, Pater est Deus quare cum postea additur, idem Deus est Filius, voxidem, non videtur referte personam patris, sed naturam deitatis in concreto. Quando vero ponitur nomen, Deus, adiuncta aliqua voce notionali, qua facit ipsum supponi pro persona, iuxta ea quae ibidem dicemus, tunc non erit verum dicere, idem Deus est talis, vel talis persona, assignando aliam vt si aliquis dicat, Pater est Deus generans, vel Deus generans est Pater, non licet subiungere, & idem Deu est Filius, quia tunc nomen, idem, refert Deum genitorem, qui supponitur pro persona Patris

Verumenimvero si nomina, alius, & aliud, ponatur per se, quod logici vocant categorematice, vt in hac propositione, Pater, vel est alius a Filio, ve est aliud a Filio, liquet etiam ex doctrina Patrum, & Conciliorum, quo modo loquendum sit; alius enim masculine distinctionem suppositi, aliud, vero neutraliter distinctionem naturae denotat; ideoque licet asserere, Pater est alius a Filio, & in diuinis est alius, & alius, non tamen est verum, Pater es aliud a Filio, vel, in diuinis est, & aliud, & aliud. Colligitur in primis haec doctrina ex Nouatiano presbytero Romano apud Terrullianum lib. de Trinitate cap. 22. vbi docet, vnum, naturaliter referr ad naturam, vnus, autem masculine ad personam idem ergo dicendum est de his nominibus, alius, & aliud. Atque ideo in Trinitate concedunt alium. & alium, non autem aliud, & aliud Concil Ephesinum tomo 2. cap. 7. & Toletanum XI. in confessione fidei, & Lateranense sub Innocentio III. in cap. Damnamus, de summa Trinitate, & fide Catholica, Basilius in oratione contra eos, qui nos calumniatur, quod tres Deos colamus, post medium, Augustinus aut potius Fulgentius, qui creditur verus author illius operis libro de fide ad Petrum cap. 1. & idem Augustinus II. de Ciuitate cap. 10. Leo I. serm. 1. de Pentecoste: ob eandem rationem Hylarius 7. de Trinitate longe a medio & Anselmus in monologio cap. 14. & 42. dicunt. Patrem, Filium esse duos, ipsosque vtrumque vocant. Addit Hylarius de Patre, & Filio, vnum sunt, non vnus, & Bernard. in Epistola 190 asserit to tum quod est Pater, esse Filium: quia totum naturaliter refertur ad essentiam; vt etiam notarunt Damasc. 3. de fide cap. 7. & Nicetas lib. 3. Thesau ri cap. 35. qui idem omnino de his nominibus, alius, & aliud docuerunt.

Ex Scholasticis idipsum tradiderunt cum sancto Thoma in art. 2. huius quaestionis recentiores Theologi ibidem, & Alexand. 1. parte quaest. 65. membro 2. artic. 1. Bonauent. in primum distinct. 21 artic.i.quaest.1. Henricus 2. parte summae artic. 5; quaest. 1.

Huc etiam spectat, quod alij Patres eodem nixi fundamento affirmant, in Christo non esse alium, & alium; sed aliud, & aliud. Sic Concilium Constantinopol. 5. collat. 8. cano. 3. & 6. Leo I. in Epist. 10. cap. 4. & Epist. 95. cap. 1. & quamuis Epistola illa 10. Leonis cum recitata fuisset in Con cilij Chalcedonensi primo aspectu patribus Con cilij displicuerit, vt habetur actione 2. postea tamen approbante Theodoreto ex sententia Cyrilli, Patres omnes consenserunt. Eadem Leonis verba scribit Agatho in Epistola sua: quae est in 6. Synodo actione 4. & similia habet eadem Synodus sessione 17. in confessione fidei circa finem il lius, & Eutychianus Papa in Epist. I. Eodem modo loquuti sunt Hylarius 9. de Trinitate parum post medium, Nazianz. oratione 51. Cyrillus in Scholijs de Incarnatione cap. 26. Fulgent. lib. de Incar natione verbi cap. 5. Author Commentarij in librum Boethij de Trinitate apud Bedam col. 1117. ex quibus Nazianz. Damascenus, & Nicetas, & author ille expresse affirmant, nomen, alius, ac suppositum referri: nomen autem, aliud, ad naturam, & essentiam. Et quidem de nomine, alius, id colligitur ex illo Ioan. 14. Ego rogabo patrem, & alium paraclitum dabit vobis. Nec solum dicere possumus in Trinitate esse alium, & alium; verum et tiam alterum, & alterum: eiusdem enim signifi cationis nomen est. Sic loquitur Hylar. 2. de Trinitate, loannes Maxentius lib. 2. Dialog. cap. 20 Athanasius oratione de aeterna substantia Filij Fulgentius lib. 3. ad Trasimundum cap. 6. cuius verba sequenti cap. referemus, & ad septimam obiectionem Arrianorum in libr. contra Arrianos, & in sermone de duplici Christi natiuitate Bernardus Epist. 190. vbi eodem modo loquitur de his nominibus, alter, & alterum, sicut nos supra de his, alius, & aliud. Eodem modo vtendum est, idem, aut masculine, aut neutraliter, vt notat Guitmundus Archiepiscopus Auersanus in confessione de Trinitate, quae est in 4. tomo Bibliot. sacrae, Iustinus etiam in expositione verae confessionis Trinitatis, cum inquiunt, Filius non est idem cum Patre: vtuntur autem nomine masculino. Et, vt ait Ambrosius libro primo de fide, cap. 2. eadem de causa dicendum est, quod est Pater, est Filius: non tamen, qui est Pater, est Filius, eodem modo de nomine, inus, & vnum, Philosophandum est.

Caput 2

CAPVT II. De nominibus diuersitatis, separationis, & vnionu.

INter voces, quae diuersitatem significant, sunt Idiffero, & disserentia. Graece διάρορ ε, & διαφορὰ quibus in diuinis aliqui patres vsi sunt: lustinus in vera expositione confessionis Trinitatis pa rum a principio, Nazianz. oratione 3. de Theo logia, quae est ordine 35. parum etiam ab initio Damasc. lib. primo de fide cap. 10. & 11. & 3. lib. cap. 5. Euthymius in cap. 16. loan. & ex Latinis Ri cardus de Sancto Victore 4. lib. de Trinitate cap 20 & lib. 5. cap. primo, Magister in primo distinctione 24.c. cum autem, & capitae ita, & Alexand... part. q 44.

Cautius tamen S. Thomas in art. 2. huius quaestionis docet personas Trinitatis non esse dicendas differentes, neque differre, sequutus senten tiam Hylarij 4. de Trinitate ante medium, vbi ex illo Genest. Faciamus hominem, &c. colligit hoc modo. Vt non solitarium tantum, ita neque differentem esse significat. nobis quoque nec solitarius tantum, nec diuersus est confitendus. Author autem Commentarij in librum Boeth. de Trinitate qui habetur 8. tomo Bedae colum. 1113 quaerenti, an diuinae personae differant, ait, respondendum esse sub distinctione, non absolute. Aut enim dicuntur differre, hoc est distingui, vel distare; & sic concedi debet aut dicuntur differre, hoc est, contrarijs qualitatibus participare, & ita falsum est. Ex citatis vero authoribus Damasc. Ricardus, Euthymius, Magister, & Alexand. non dicunt absolute tres personas differre, sed aut differre proprietatibus, aut ipsas proprietates differre: qui sane modus loquendi omnem aufert suspicionem vocabuli. Id. eo namque S. Thom. refugit concedere differentiam inter personas, quia ea videtur ad essentiam referri: quare cum additur, Secundum proprietates, omnis tollitur erroris occasio.

Idem censeo dicendum de nomine, diuersus, vt licet absolute de personis possit praedicari; quia tamen potest aliquam errandi ansam praebere, melius negetur: eo, quod refertur ad essentiam. Ita S. Thomas in artic. 2. & Canariensis ibidem. Qua de causa Fulgentius lib. 3. Trasimundum cap. 6. ait, Sempiternus atque incommutabilis pater alterum ge nuit, non diuersum. Et Lactantius lib. 4. diuinarium Institut. cap. 29. Cum dicimus Deum Patrem, & Deum. Filium, non diuersum dicimus, nec vtrumque secernimus quamuis & Lactantius hoc loco, cum dicir, non diuersum dicimus, intelligere videatur, Deum. Referri posset Augustinus lib. 7. de Trinitate cap. vltimo, vbi ait, Atque ita dicat vnam essentiam (Patrem scilicet, & Filium) vt non existimet aliud alio, vel maius, vel melius, vel aliqua ex parte diuersum. Sed cum dicat, aliud, neutrius generis, videtur de essentia, non de persona loqui, iuxta notata capite praecedenti. Verum Hylarius 4. de Trinitate capite su¬ periori allegatus, plane de Filio ipso dicit, non esse diuersum. Quod si apud Patres aliquando dicatur diuersus, vel erit cum additamento illo quod superius notauimus, scilicet, secundum proprietatem, aut, secundum personam, vel in bonum sensum debet explicari.

Nomina tamen, discretus, & discretio, facilis Trinitari tribuuntur, & eodem modo, atque nomina, distinctus, vel, distinctio, videntur significare discrimen. His vocibus vtuntur Concilium Toleta num, primum, & secundum, & Lateranense sub Innoc. III. in capite, Damnamus, de summa Trinitate, & fide Catholica, antiqua etiam translatio Dionysij 2. capite de diuinis nominibus ait, quae dam dici de Deo vnite, quaedam discrete, Graece δι ἀκριμένως, quod distincte, & discrete denotat. a verbo, διακρίνω, quod distinguere, & discernere significat. Perionius vero transfert, distincte, Lactantius autem loco proxime citato merito inquit, nec vtrumque (scilicet Patrem, & Filium) secernimus. Nam secernere plus videtur significare, quam discernere, scilicet separare, & diuidere, quod de diuinis personis non est dicendum. Eodem nomine vtitur Ricardus de S. Victore lib. 4. de Trinita te, cap. 15. & lib. 5. cap. 15. & lib. 5. cap. 1. sed plane refert ad proprietates, sicut de voce, differre, notauimus. Porro, vt obseruauit August. 7. de Trinit cap. vltim. personae non possunt dici dissimiles: id enim ad essentiam refertur.

De voce, vnio, & coniunctio, latine caute loquendum esse aliqui putant: potius enim in Deo concedenda videtur vnitas in essentia, quam vnio: hae namque voces, sicut etiam vox, coniunctio, collectionem plurium in vnum participatione quadam significare videtur. Nomine coniunctionis vsus est Billius interpres Nazianz. in oratione 23. qua est in laudem Heronis Philosophi, & in commentario Nicetae in illa verba eiusdem orationis, fac sis, quae sunt circa finem illius, & Perionius interpres Dionysij, cap. 2. de diuinis nominibus, & c. 3. saepenumero, & ea, quae sunt essentialia in Deo, vocat coniuncta, & communia totius diuinitatis: & infra, distinctionem & vnitatem in Deo appellat coniunctionem, & distinctionem, Graece autem apud Nazianzenum, & Dionysium est nomen ἔνωσις, vnionem, seu vnitatem significans, quo Graeci passim vtuntur, tam ad denotandam vnio nem duarum naturarum in vna persona Christi quam ad significandam vnitatem essentiae, & es sentialium attributorum in Trinitate. Vtitur etiam Dionys. voce, ἢνωμένον, quam Latina interpretamur vnitum, coniunctum, Graeci enim, quod copiosior sit apud eos verborum significatio, non timent vllo modo his nominibus vti. Solum suspectam habuerunt vocem, συνάφεια, Patres Con cilij Alexandrini Epistol. 10. apud Cyril. ad exprimendam vnionem duarum naturarum in Christo: quod potius contactum propinquitatis, quam vnionem videatur significare, vt notant Lingua Graecae periti: & Patres illi vtuntur nomine, ἔνω¬ σις, quo etiam in Trinitate vtuntur; Latine vero sic dicitur in illa Epist. Conc. Alexandrini. Imo, C coniunctionis nomen euitanius, tanquam non existens ido neum, quod significet vnitatis arcanum, & me iudice, nomen, coniunctio, apud Latinos non ita recte quadrat huic mysterio, ad exprimendam vnitatem trium personarum in vna essentia, sicut nomen vnitas. De nomine autem, συνάφεια, aliqua dixi in disput. priori contra Elipandum ex ijs, quas addidi libris de Adoratione c. 13.

Quare ex Latinis authoribus Bernard. lib. 5. de Consideratione ad Eugenium in medio, de Deo, inquit, Vnum quippe est, sed non vnitum, non partibus constat, vt corpus, id vero ad exprimendam summam Dei simplicitatem dixit; quia vnitum videtur esse id, quod colligitur ex multis ad vnum. Ita enim dixerat, Non habens (scilicet Deus) quod ad numerum diuidat, non quae colligat ad vnum, quibus verbis non negat esse tres personas, cum statim vere numerum in eis concedat; sed inter personam, & essentiam contra Gilbert. numerum negat, & summam adstruit simplicitatem: ideoque asserit, non qua colligat ad vnum. Nam licet tres personae distinguantur inter se; quia tamen cum essentia sunt idem omnino: non tam dicuntur in illa vnitae, & collectae, quam vnum. Idem notauit author commentarij in librum Boethij de Trinitate apud Bedam, tomo 8. columna 1115. qui circa finem in quit, Dicimus, quod non vnus, (scilicet tres personae) ab vnione, sicut species, vel genus dicitur, non enim Deus vnit plura, quae eo participant, substantialiter, vel accidentaliter.

Ego quidem existimo, Latino sermone com modius significari mysterium Trinitatis in vna essentia nominibus, vnitas, & vnus, quam nominibus, vnio, coniuncto, vnitus, nihilominus non audeo modum loquendi, & vsum horum nominum aperte damnare.

Caput 3

CAPVT III. De nominibus, triplex, & multiplex.

SVnt, qui existiment, nomen, triplex, non posse de Deo praedicari, neque nomen, multiplex sicut praedicatur, trinus, sic docet Augustinus lib. 6. de Trinitate, cap. 6. 7. & 8. & lib. 15. cap. 3. Nam quamuis Epistola 102. videatur admittere hanc vocem, docet tamen de Deo dici ratione effectu um; sicut Spiritus sanctus ratione etiam donorum, quae nobis tribuit, dicitur septiformis. Refertur etiam pro hac sententia Ambrosius 1. lib. de fide, cap. 2. vbi ait, Non est confusum, quod est rnum, neque multiplex, quod est indifferens, sed ibi plane lo quitur de essentia Dei, sicut etiam Nazianz. ora tione ad Euagrium, quae est 45. vbi ait, non esse in Deo multiplex numen: nec Deum esse multipli cem. Bernardus quoque citatur, qui libro 5. de Consideratione circa medium negat, Deum esse multiplicem, vel duplicem; sed asserit esse simplicem, & Concilium Toletan. XI. in Confessione fidei plane affirmat, Deum non esse triplicem, sed trinum. Ex Scholasticis vero id etiam docent, S Thomas in hac quaestione articulo I. ad 3. & Ale xand. quaestione 66. membr. 1. articulo 4. Ratio nem vero reddit Augustinus: quia si Deus diceretur triplex, aut multiplex ratione personarum, sequeretur majus quid esse Patrem, Filium, & Spiritus sanctum simul, quam sit solus pater: at Sanctus Thomas ideo negat Deum esse triplicem quia triplum, & triplex significat proportionem inaequalitatis; est enim species quaedam proportionis inaequalis: in Deo autem inaequale esse non potest.

Hae tamen rationes, quod pace tantorum vi rorum dicere liceat, non probant efficaciter id quod contendunt: Primum, quia si ex eo, quod Deus triplex diceretur ratione personarum, seque retur absurdum illud, quod August. inferebat: idem plane colligeretur ex eo, quod trinus diceretur: nam in ternario majus, quid videtur totus ternarius quauis vnitate seorsum; aut si hic non sequitur hoc absurdum, nullo modo inferri potest ex eo, quod Deus triplex dicatur: quomodo autem majus, & minus concedi debeat in numero, ita, vt diuinis quoque absque vlla absurditate locum habeat, ex plicauimus supra quaest. 30. in notat. art. 1.

Tum etiam, quod asserit Sanctus Thomas, solum probat, non posse Deum dici triplicem: at non posse dici multiplicem non demonstrat, quia nomen, multiplex, non est nomen proportionis, sed multitudinis. Ad haec licet nomen, triplex, sit proportionis, minoris & haec in Deo concedatur non est incommodum: quoniam aequalitas, & in aequalitas numeri necessario in Deo concedenda est, sicut etiam pauciores, & plures, vt in eodem articulo dicebamus: quis enim neger minorem numerum esse ternarium personarum in Deo, quam quaternarium personarum hominum, & plures esse quatuor homines, quam sunt tres diuinae personae.

Quare ego quidem alia ratione censeo, non posse dici, Deum multiplicem, vel triplicem, etiam si trinus recte dicatur: eo vero est, quia vnum sensum e duobus reddit, aut Deum in se pluribus constare, & ita opponitur simplici, quasi plura exigens ad sui compositionem, quod nullo modo de Deo dici potest. Nam quamuis Deus trinus sit in personis hoc est, in tribus subsistat, quia tamen nec ex tribus fit, aut coalescit quasi ex componentibus nec illae cum essentia ad compositionem ipsius Dei conueniunt, cum sint idem omnino, cum illa dici non potest triplex, aut multiplex qui tri nus recte vocatur: trinus enim solam distinctio nem hypostaseon denotat etiam in eadem natura & absque vlla ipsarum ab essentia distinctione. Auefficit hunc sensum, scilicet multos esse Deos quasi Deus multiplicetur, qui multiplicari non potest aut triplicari, nisi plures sint Dij: at Deum ideo trinum dicimus, quia aliquam in se habeat Trinitatem, ideoque cum tres Dij dici non pos sint, Deus trinus recte vocatur. Ex Patribus vero Nazianz. Ambros. & Bernard. cum negant Deum multiplicem esse, ad essentiam manifeste referunt, & primum sensum videntur sequi, multiplex enim putant opponi simplici: praesertim vero Bernardus, qui contra Gilbertum Porretanum eo loco contendit, inter personam, & essentiam nullam esse distinctionem, ne Deus multiplex, & absque simplicitate esse dicatur, quam putat non tolli Trinitate personarum, si personae cum essentia sunt omnino idem.

Verumenimvero si voces, multiplex, & triplex & duplex referantur ad personas, processiones, aut relationes, non video quare non possint Deo con uenire: quare dicere licebit in Deo esse multipli cem personam, esse triplicem personam, duplicem emanationem. Sic enim S. Thomas quaest. 10. de Potentia, artic. 2. dixit, duplicem in Deo esse ema nationem. Alij dicunt duplicem esse processionem: eodem modo Nazianz. Oratione allegata dicit, ἡ δίδυμος τοῦ πατρὸς ἀκτις, hoc est, geminus Patris radius: sic enim appellat Filium, & Spiritum sanctum. Quod si licet dicere geminam processionem, & geminum radium, licebit quoque dicere duplicem processionem, & duplicem radium: radius enim ad originem tefertur, non ad essentiam: ea enim, quae communia sunt communitate quasi vniuersalis, quales sunt conceptus personae, relationis & processionis, qui ex pluribus abstrahuntur per intellectum, vel ea, quae saltem sola voce, quasi praedicatione, communia sunt, recte dicuntur multiplicari per inferiora, vel tunc praesertim, cum inferiora non sunt eiusdem modi, sicut paternitas, filiatio, & spiratio, quae quasi diuersae speciei apprehenduntur. Mitto hic ratio nem, qua Nazianz. in ea oratione probat, Trini tatem personarum Dei simplicitati nihil derogare: in personis enim solam nominum differen tiam, & multiplicationem videtur concedere, cun tamen hoc satis non sit: Sabellius namque diuersas quoque in eadem natura nomenclaturas concedebat. Ratio autem Bernardi nobis sufficiat, quam late prosecuti sumus disput. 116. cap. 5. nempe, quia licet personae inter se distinguantur, tamen cum natura diuina sunt idem omnino: quare cum illa, vel inter se nihil componunt. Et quibus vltimo infero, perperam Mirandulanum de Deo dixisse, Vnum in triplici numine numen habet. Cum enim numen ad essentiam referatur, non potest multiplicari, atque idcirco expresse Nazianz. negauit in Deo triplex numen. Et sane si triplex dici posset, trina etiam Deo deberetur a doratio, quod est absurdum: omnis enim adora tio diuina, numini debetur.

Caput 4

CAPVT IV. De Vocibus Vnicus, Singularis, & Solus.

Hilarius 7. de Trinitate, non longe a fine, non "audet Deum vnicum, aut singularem appel lare, imo sacrilegum putat, Deum singularem di cere, quem sequitur S. Thomas in hoc articulo consentit Bonauent. in primum distinct. 21. artic.1. quaest.1. Caeterum Durand. in primum distinct. 9. quaest. 1. & alij recentiores putant, secundum proprietatem sermonis concedi posse Deum esse vnicum, cumque iam periculum haeresis Sabellia nae cessauerit, absque vllo incommodo posse novti hac voce. Quod si de essentia ipsa, vel deitate hanc vocem praedicemus, dubium non est, ei posposse conuenire

De nomine, singularis, Hylarius id ipsum docet, quod dixerat de voce vnicus 7. de Trinitate, post medium, & non longe a fine, & Leo I. in sermo ne 2. de Pentecoste, aliquantulum a principio cum ait: Et quia in deitate Patris, & Filij, & Spirita sancti, nec singularitas est, nec diuersitas, & author com mentarij in librum Boethij de Trinitate apud Be dam 8. tomo, col. 1116. qui refert Augustinum libro quaestionum noui, & veteris Testamenti. Ei Latinis tamen Lactantius lib. 4. diuinarum institutionum, cap. 29. circa finem, Deum singularem appellat: ex Graecis vero Sophronius in Confessione fidei, quae habeturact. 11. sextae Synodi saepius deitatem, & vnitatem eius singularem vocat. Nec video, cur secundum proprietatem vocis Tri nitatem in personis auferat: quare, nisi sit periculum auditoribus, non est timendum hac voce vti. De nominibus, quae a Logicis dicuntur excepti ua, vt, solus, solum, in expositione articuli 3. & 4. fu se explicauimus, squid sit dicendum, & menten Doctoris sancti sumus interpretati. Cum eo conueniunt Alexand. 1. p. quaest. 65. memb. 3. Bona uentura in primum distinct. 21. art. 2. quaest. 1. & 2 Scotus quaest. 1. Durandus quaest. 1. & 2. Gabriel. quaest r. Canarien. in art. 4. huius quaestionis, & in quaest. 27. artic. 1. disput. 1. p. 3. in responsione ad secundum. Nec quidquam noui occurrit notandum, vt verum vsum horum nominum retinere possimus, praeter ea, quae ibi diximus, nisi expositio illius loci, Ioan. 17. Vt cognoscant te solum Deum verum, vbi Christus loquens cum Patre, videtur dicere, tu solus es Deus. Verum, vt colligitur ex Augustino 6. de Trinitate, cap. 9. nomen, solus, non refertur ad pronomen, te, quod significat, & indicat personam: dici enim non potest, solus Pater es Deus, sed coniungi debet cum nomine, Deus, vt si sensus, vt cognoscant te, qui es verus Deus solus: tunc autem vox, solus, excludit a vera deitatis na tura, non alias personas, sed alios Deos falsos, quos colit gentilitas.

PrevBack to TopNext