Table of Contents
Quaestio 32
Quaestio 32
Disputatio 132
An aliqui Philosophi Gentilium notitiam habuerint huius mysterii
Caput 1
SAnctus Thomas in hoc articulo in solutione primi argumenti, vt defendat ratione natura li non posse Trinitatem ostendi, affirmat nullphilosopho gentili mysterium hoc innotuisse. Verum si Patrum scriptis fides habenda est, negare non possumus, nonnullos Philosophos notitiam aliquam huius mysterij fuisse assecutos, vt co piose probat Augustinus Eugubinus libris de pe renni Philosophia: sic enim testatur Clemens A lexand. lib. quinto Strom. de Platone, Iustinus martyr. in oratione ad gentes, & Cyrillus 1. & 2 contra Iulianum de Orpheo, & alijs, & Augustinus locis inferius allegandis.
Proferamus igitur aliquorum Philosophorum testimonia, vt id quod diximus magis illustretur. Augustinus Eugubinus libro 1. de perenni Philosophia, a capite 1. vsque in finem multa citat, qua de Deo Patre, & Filio loquuntur: in 2. vero libro non pauca, quae de tota Trinitate, ex quibus nos nonnulla referamus. Plato in Epistola ad Diony¬ sium Regem qui ipsum de natura Dei fi contatus, sic ait: De natura primi loquendum nigmata, vt si quid epistola ponto, vel terra perpessa sucrit, qui legerit, non intelligat: sic ergo res habet. Circun omnium regem omnia sunt, & illius gratia omnia existunt, illeque est causa bonorum omnium: secundum autem cir ca secundum, & tertium circa tertiam. Quorum verborum sensum explicauit Porphyrius (vt testatur Cyrillus) his verbis: Vsque ad tres subsistentias, siue hy postases, aut personas progredi: id est habere diuinam substantiam tres descensus, siue in triplicem numerum se propagare: esse enim supremum, altissimumque Deum ipsum per se bonam, post eum, secundum opificem, deinde animam mundi: quia anima Latine idem est, quod ventus Graece, ἄνεμος, anemos, anima enim est veluti spiritus quidam. Mercurius etiam dictus Trismegistus, id est,. ter maximus, eo quod de Trinitate verba fecerit megisti. (vt inquit Suidas) serm. 3. sic ait de Spiritu sancto: Suidas. Nisi prouidentia esset quadam dominatoris omnium, vt hanc ego Theologiam reuelarem, neque vos nunc talis amor tenuisset, vt de eo quaereretis, nunc reliqua audite. Huius spiritus, de quo saepenumero dixi, omnia indiget, omnia portat, secundum dignitatem omnia viuisicat, & nutrit, & a sancto fonte dependet, omnibus spiritibus, & riuentibus semper est auxiliator. Haec Mercurius, & mul ta alia, quae copiosius edisserit Eugubinus 1. libr. c. 3. videtur sana alludere ad illud Genes.. Et spiritus Domini ferebatur super aquas. Alia adducit Eugubinus ibidem ex Plotino, capite autem 4. refertur alia ex Platone in epistola illa citata: denique capitul. 6. ex Damascio Philosopho, qui refert, Aegyptios primum principium tenebras appellasse, quod ter populus acclamabat, nempe significans, Deitatem, quae omnem cognitionem superat, in tribus subsistete, iuxta illud Psalmi 17. Posuit tenebras latibulum suum.
Sed omissis multis alijs libet adijcere duo alia testimonia, vnum est eiusdem Mercurij, aliud oraculi Appollini Delphici: illud vero Mercurij in eius libris, qui nunc circunferuntur, non est, ob id tamen commentitium censeri non debet, multa enim ex Mercurio referunt Lactantius, Augu stinus, & Cyrillus, quae in illius libris nunc non habentur. Suidas ergo tale recitat testimonium ex Mercurio. Erat lumen intellecttale ante lumen intel lectuale, & erat semper mens mentis luminosa, & nihil a liud erat, quam horum vnitas, & Spiritus omnia continens: extra hunc non Deus, non Angelus, non substantivlla alia, omnium dominus, & pater, & Deus & omnia sub ipso, & in ipso sunt. Nam verbum eius perfectum existens, & foecundum, & opifex, lapsum in soecunda natura & aqua soecunda prolificam fecit aquam. Ideo autem videtur dixisse verbum diuinum foecundam fecisse aquam, quia ex aqua volatilia, & aquatilia animantia produxit, vt refert Scriptura Genes. I. sub. iungit Mercurius: Adiuro te coelum Dei magnum sa piens opus, adiuro te vocem patris, quam protulit ipse primam. cum omnem mundum stabiliuit, obtestor te per vni genitum verbum, & patrem, qui continet omnia, esto mi hi propitius, &c. Quae latius prosequitur Eugubinius libr. 2. c. 17.
Alterum testimonium est, quod protulit Apollo Delphicus rogatus a sacerdote de vera religione, & refert Eugub. lib. illo c. 19. inquit ergo Ne me vtinam supremum infoelix, ipse sacerdos, sciteris de sancto ac diuino genitore, & sobole chara, rebus magni in duperantis, & flatu, qui mundum adstrictum continet om nem, montes, tellurem, fluuios, mare; tartara, & ignem: aeraque, heu templis his me discedere ab istis coget. Linque quetur, quo edebam miracula limen. Ex quibus multis que alijs, quae breuitati consulens praetermitto deducit Eugubinus aliquam, licet non omnino perfectam Trinitatis cognitionem antiquos Philosophos habuisse.
Caput 2
COnfessa res est, antiquos Philosophos sola naturalis intelligentiae ratiocinatione vel minimam huius mysterij notitiam assequi non potuis ese. Est enim supra captum intellectus creati, ex eo ordine rerum, quem nostri Scholastici supranaturalem vocant: non quia magis sit supra naturam Deum esse vnum, quam trinum: vtrumque enim quamlibet naturam creatam antecellit: ipsi vero naturae Dei maxime consentaneum est: sed Trini tatis mysterium supra naturam merito dicitur, non item vnitas, multaque alia Dei attributa, quia haec ratiocinatione exrebus ipsis creatis cognosci queunt, Trinitatis vero mysterium, non solum plene cognoscere, sed neque odorari, nisi reuelatione Dei creatura aliqua potest. Hoc dixerim, quia gratia habitualis, caeteraque dona creata alia quidem ratione supernaturalia dicuntur, vt infra disputatione 214. dicemus. Porro autem Philosophos Gentiles reuelatione Dei hoc mysterium didicisse, non est ita accipiendum, quasi ipsis reuelatio aliqua proxime fuerit facta, sed quia aut a sacra Scriptura, aut a populo Hebraeo, aut Aegyptio aut parentum traditione, ab ipso initio ex parte conseruata fuerint edocti, quae omnia ad peculia rem Dei reuelationem pertinent. Nam si Aegypti aliquid huius mysterij cognouerunt, a populo Hebraeo didicerunt, vt optime notauit Eugubinus libro primo de perenni Philosophia, capite pri mo, testatur vero Cyrillus libro primo contra Iulianum Samnium, & Taletem Milesium, & So lonem Philosophos ex Graecia in Aegyptum di scendi gratia profectos fuisse. Scribit praeterea Augustinus secundo de doctrina Christiana, capite 28. Platonem in Aegypto ab leremia Theolo giam didicisse. Verum, vt ipse postea notauit 18 de Ciuitate, capite 37. nulla ratione Plato ab Ie remia doceri potuit, quia Plato septuaginta post ipsum Ieremiam annis natus est. Quod vero subiungit, Trismegistum a Moyse in AEgyptodo ctum fuisse, non est ita intelligendum; vt ab ipso reuera audierit, Moyses enim teste Eusebio lib. Io de praeparatione Euangelica, ca. 1. 2. & 3. & Theo. doreto de Graecanicis affectionibus multo fuit antiquior Graecis Philosophis Gentilibus, didice runt igitur a Moyse hoc est, a Scriptura sacra, quam ipse Moyses conscripsit.
Plura erant testimonia Sibyllarum, quibus my sterium hoc clarissime, traditur, quae commemorant Lactantius libr. 1. diuinarum institutionum, cap. 6. & lib. 4. cap. 6. & 7. August. 18. de Ciuitate, ca. 23. eaque in vnum collegerunt Iulius Sirenius in opusculo de prouidentia, circa finem, Eugubinus libr. primo de perenni Philophia ca. 25. ideoque missa facio, constat autem ex praedictis Doctoribus, has Sybillas non traditione, non Scrid ptura, nec communicatione populi Hebraei. sed flatu Spiritus sancti hoc mysterium praedicasse ideoque earum alia ratio est, quam Philosophorum, quos hactenus recensuimus, & aliorum, qui de hac eadem re loquuti sunt
Ratio autem, ob quam asserimus, Philosophos ea solum via mysterij huius notitiam fuisse assecutos, est, quia ipsis reuelatio proxime facta non est, sicut Sybillis, deinde quia nec ratione naturali, vt sequenti disputatione dicemus, nec aliqua demonstratione in hac vita ostendi potest, necesse ergo fuit ab alijs eam doctrinam accipere, aut verbo, aut scripto. Adde, quod licet esset aliqua ratio naturalis huius mysterij, non fieret statim consequens, Philosophos naturales sine errore propria virtute illam adinuenisse, vt enim disputat. 2. c. 2. notatum est, fidei reuelatio non solum necessaria est, vt supernaturalia mysteria cognoscantur, verumetiam, vt multae veritates naturales sine errore sciantur.
Disputatio 133
An sine peculiari Dei reuelatione in hac vita mortali Trinitas possit euidenter demonstrari
DISPVTATIO CXXXIII. An sine peculiari Dei reuelatione in hac vita mortali Trinitas possit euidenter demonstrari.
Caput 1
NVllus est Catholicorum, qui affirmet naturali demonstratione, hoc est ex principijs solum naturae, solaque vi naturali intellectus de ducta, & inuenta Trinitatem personarum in vna essentia probari posse, neque id vnquam asserui Raymundus Lullius. vt aliqui ei falso adscripserunt, sed vbicumque dicit, euidentem demonstratio nem Trinitatis posse inueniri, loquitur supposito lumine fidei, vel aliqua supernaturali illustratione diuinitus nobis infusa, cum vero docet, demonstrationes, quas se inuenisse putat huius mysterij, ita euidentes esse, vt Gentilem, & Mahumetaneum conuincere valeant, si eas semel ille penetrare velit, non explicat, vtrum ad hoc, vt quis eis assentiatur, necessarium sit lumen aliquod supernaturale, an sola rationum vis sufficiat, sicut etiam sufficere potest authoritas humani testimonij ad generandum assensum. Huic sententiae fauet Henricus quodl. 8 quaest. 14. vbi tradit, ita posse illustrari hominem lumine fidei in hac vita, vt post longum exercitium inueniat necessarias, & euidentes rationes Trinitatis. Adstipulatur etiam Ri cardus de Sancto Victore lib. I. de Trinitate, c. 4. quem in alium sensum benigne interpretatur Do ctor Angelicus in hoc articulo in solutione 2. Sed clarissime cum Henrico sentit Gerson Alphabeto 13. littera H. qui omnes cum Lullio in eo conueniunt, vt sola natura intellectus perspicacitate nequeat talis demonstratio, aut euidentia inueniri.
Tria igitur putat Raymundus demonstrari posse huius mysterij, eaque demonstrare conatur, qua sigillatim, vt facilius a nobis refutentur singulis capitibus commemorabimus. Primum est, plures in Deo esse personas. Secundum est nec plures, nec pauciores esse, quam tres. Terrium est, has tres personas esse Patrem, Filium, & Spiritum sanctum Haec demonstrare contendit in libro, quem vocauit Apostrophem, & in lib. de demonstratione aequi parantiae, & in lib. sententiarum, in princip. vb disputat, an Theologia sit scientia, & alibi saepenumero: notat tamen, huius mysterij demonstrationes non esse a priori, nec a posteriori, sed aequi parantiae. Vocat autem demonstrationes aequiparantiae, quia nec per causam sunt, cum nulla sit cau sa Trinitatis, nec ab effectu, cum nullus eam indi possit: sed ab aequalibus: asserit nihilominus, has demonstrationes deduci ex prioribus propositio nibus, non quia illae sint priores conclusionibus cum nulla sit causa ibi prior, sed quia illae non habeant alia priores.
His positis, primum demonstrare sibi videtur hoc modo. Vbicumque est concordia, est etiam pluralitas: hanc propositionem ipse relinquit vt no tam, in diuina autem bonitate est concordia: ergo in diuina bonitate est pluralitas. Idem argumenti fieri potest in quouis attributo minorem vero sic probat: quia vbicunque est actus, est concordia agentis, & acti in ipso actu: in diuina autem bo nitate est actus, quem ipse appellat bonificare ergo ibi est concordia bonificatiui, (inquit ille) & bonificabilis in actu bonificandi. Eodem spectat alia ratio, quae est huiusmodi. Vbicumque es aequalitas, est distinctio inter ipsa aequalia: in di uina autem bonitate est aequalitas inter bonifica tiuum, & bonificabile: ergo ibi est pluralitas. Ma iorem relinquit etiam vt notam; minorem vero eodem modo probat, quo probauit minorem superioris demonstrationis
Verum hae rationes non solum demonstratio nes censendae non sunt, sed etiam eas nullius esse momenti, statim apparet. Primum quidem de monstrationes non sunt, quia supponunt id, quod nullo modo euidens est, nec alio modo, quam fide diuina creditur: esse videlicet in Deum actum se cundum rem, qui sit productio, nam licet ratio ne naturali probari possit, Deum intelligere, & velle, & ita in Deo esse operationem, & actum: a nulla certe ratione euidenter ostendi potest, esse actum intellectus & voluntatis, qui vere sit pro ductio: & nisi fides id doceret, diceremus, actum intelligendi, & volendi esse in Deo suam substan tiam, non operationem, & a nobis solum concipi per modum operationis, & actus. Deinde ratio illius ad probandum esse in Deo actum productionis ex eo, quod sit bonificatiuum, bonificare, & bonificabile, friuola est. Nam hic actus non est, quem fides docet esse productionem personae, & notio nalem operationem, sed est actus quidam, non efficientis, & producentis, adhuc nostro modo intelligendi, sed per modum causae formalis, sicut dicere solemus, albedo facit album, ergo hoc modo non deducitur probabiliter, nedum euidenter, esse in Deo realem concordiam in actu bonificandi inter ficatiuum, & bonificabile, sed solum nostro modo intelligendi, quo haec distinguuntur.
HAnc vero pluralitatem personatum esse Tri Initatem, demonstrare sibi visus est Raymundus hoc pacto. Illa essentia censetur esse in maioritate actionis, in qua sufficit vnica actio, vnica passio, & vnicus actus; hoc est, illa essentia est perfectissima in agendo, in qua tantum reperitur vnicum agens, seu producens, vnicum productum, & vnicus actus, ponit exemplum, vt bonificatiuum, bonificabile, & bonificare, (his enim nominibus Schola illius vtitur diuina au tem essentia est in maioritate actionis, hoc est, perfectissima est in producendo, ergo in ea tria illa tantum debent esse. Maiorem huius demonstrationis probat, quia si in eadem essentia essent plures actiones, vna limitaret aliam, quod magnae esset imperfectionis, ac proinde talis natura non esset in maioritate actionis. Deinde eadem seruata proportione alio medio confirmat. Illa essentia est in maioritate distinctionis, in qua est vnicus distinctiuus, generatiuus, seu productiuus, vnicus etiam distinguibilis, & generabilis, producibilis, & vnicum distinguere per spirare, & amare, diuina autem bonitas est in maioritate distinctionis, ergo in diuina bonitate illa tria suf ficiun, & paulo infra subiungit haec verba. Intendimus dicere, quod est vnicus distinctiuus, & generatiuu respectu Filij, & hic est Pater: & vnicus distinguibilis, generabilis & producibilis respectu Patris, & hic est Filius, & vnicum distinguere per spirare & amare, & hic est Spiritus sanctus.
Ego quidem vehementer miror, quam facile hic author sibi persuadere potuit, has esse perspicuas, & euidentes demonstrationes huius myste rij: cum non solum friuolae sina; verum etiam ali qua contra nostram fidem ex illis sequi videantur absurda. Atque primo quidem, cum hae rationes supponant id quod putauit Raymundus in prae cedentibus fuisse demonstratum, illudque non satis probatum fuerit, vt praecedenti capite vidi mus, nullam omnino vim, nedum euidentem habebunt. Secundo non constat, quomodo author i demostrat maiorem harum demonstrationum, eam scilicet essentiam esse in maioritate actionis, in qua est solum ynicum producens, vnicum productum, & vnicus actus.
Tertio ex his rationibus sequi videntur absurda contra mysterium: primum quidem, Patrem esse distinctiuum filij, vt ipse Raymundus fatetur cum tamen distinctiua personarum sint earun proprietates, & vnaquaeque ab alia distinguatu aliqua sibi inhaerente proprietate, non alia perso na. Quo etiam fir, vt non sit vnum tantum distinguibile, & ynicum distinctiuum: sed cum tres sint personae inuicem dictinctae, sint etiam tres distinguibiles, & tria distinctiua, nimirum proprietates: cum tamen Raymundus vnum solum distinctiuum, & vnum distinguibile esse asseueret, quod si distinguibile, dicitur quia ab alio producitur, etiam Spiritus sanctus distinguibilis bebet vocari, cum etiam producatur: & filius quoque dici debet distinctiuus, cum etiam producat. Eadem ratione consequitur, absurdum esse, quod dicit, nimirum Spiritum sanctum esse ipsum distinguere Patris, & Filij, per spirare, & amare quia inter Patrem, & Filium non potest esse actus distinctionis, qui est distinguere nisi per generare, e genetari, ratione quorum oritur oppositio inter patrem & Filium, ac proinde distinctio: pespirare autem, & amare solum distingui possun Pater, & Filius ex vna parte, & Spiritus sanctus ex alia. Denique in eadem persona esset Trinita quaedam, nempe distinctiuum, quod est proprietas, distinguibile, quod est ipsa persona, & distinguere, quod est ipsa distinctio: haec enim omnia in quauis persona, & distinguere, quod est ipsa di stinctio: haec enim omnia in quauis persona, quae ab alia distinguitur, esse debent.
Secundo sequitur, ex sententia Raymundi, Spiritum sanctum non procedere a Patre, & Filio, vt a principio producente. Est enim in eius sententia Spiritus sanctus bonifacere, Pater bonificatiuum, Filius bonificabile: at bonifacere cum sit actus, non est a bonificabili, quod est quasi effectus productus: imo benificabile est? bonificatiuo per bonifacere. Bene video Lullistas asserere, actum, qui est bonifacere, quem dicunt esse Spiritum sanctum, non esse actum ipsum me dium inter producens, & productum, quem di cimus productionem, sed esse ab vtroque, scilicet a bonificatiuo, & bonificabili, sicut a principio: id tamen non video, quomodo explicare possint. Nam bonifacere natura sua prius est, & veluti via ad bonificabile, seu bonificatum: aut si ita non est, & illud bonificare, quod Raymundus assi gnat, non est actus medius inter producens, & productum, sed alius, qui ab vtroque manat probare non potest esse oportere talem actum quem in omnibus rebus, etiam creatis constituit: in quibus vult ipse, esse tria illa correlata, tiuum, bile, & are. quae quidem appellat cor relata intrinseca.
Tertio denique ex doctrina Lulliana sequitur. plures esse personas, quam tres. Est enim de fidi certum esse duos actus productionis, generare nimirum, & spirare: est ergo in Deo generatiuum generabile, & generare, & ita erunt tres personaedeinde spiratiuum, spirabile, & spirare: & sic erunt aliae tres. Quod si generatiuum, & spirati uum sit eadem persona: quia actiue hi actus sun idem; sequitur quinque saltem manere. Multo ergo melius sanctus Thomas ex numero duarum emanationum in Deo tres colligit personas: quis ipse emanationes non sunt formaliter personae, nec a personis distinguuntur; sed sunt origenes mediae inter personas per modum cuiusdam viae Haec etiam ratio Raymundi euidens non est, quia supponit in Deo esse emanationes secundum rem quod sola fide creditur
CAPVT III. Fuidenter ostendi non posse, in Deo esse Patrem, Filium & Spiritum sanctum, contra Rayman dum ostenditur
POstremo nititur Raymundus demonstrare hanc Trinitatem, quam putat se euidenter ostendisse esse Patrem, Filium & Spiritum sanctum ratione. Omne illud concedi debet in diuina bonitare, per quod bonificatiuum est in maiorita te actionis, & bonificabile in maioritate passio nis, hoc est, Deo tribuendum est id, quod habe¬ perfectiorem modum producentis, & producti, hoc autem fit per paternitatem, & filiationem: ergo in Deo ratione actionis, & passionis, hoc est ratione producentis, & producti, est Pater, & Filius: quare bonificatiuum erit Pater, & bonificabile erit filius. Minorem vero probat, quia perfectissimus modus producendi est Patris respectu Filij: hic enim de tota sua substantia filium generat: debere autem etiam esse Spiritum sanctum, probat: quia omne illud concedendum est in diuidua bonitate, per quod bonifacere est in maio ritate actus, id est, per quod est perfectissimus actus bonificantis, & bonificabilis: hoc autem fit per amare: ergo in diuina bonitate concedendum est amare, quod appellamus Spiritum sanctum, Minorem demonstrat, quia bonificare sine amare non esse infinitum: ac proinde nec esset perfe ctissimum, nec in maioritate actus.
Verum haec argumentatio parum roboris habet: nam praeterquam quod nititur praecedenti bus, quarum infirmitas satis probata est, deficit etiam in probatione minoris prioris syllogismiLicet enim in Deo concedamus productionem eamque perfectissimam, & in maioritate actio nis, & passionis, non sequitur, eam debere esse in ter Patrem & Filum; etiam si illa sit de tota substan tia producentis, siquidem in humanis reperitur generatio filij, vbi non est de tota, sed de parte substantiae generationis: vnde ergo colligere potest Raymundus, productionem de tota substantia quae solum est in diuinis, esse generationem filij: praesertim, cum etiam productio Spiritus sancti sit de tota substantia, & ille non sit filius? Alia enim demonstratio non probat, tertiam personam esse Spiritum Sanctum: quia sicut bonifacere non esset in maioritate actionis sine amare, sic etiam non esset sine sapere, & intelligere: ergo non magis colligitur, tertiam personam debere esse amo tem productum, quam sapientiam: solum ergo probatur, tertiam personam esse amorem, quia est per voluntatem. Denique vt probet illud amare, sine quo non potest esse bonifacere in maioritate actionis, esse personam productam, debet supponere in Deo esse productionem, quod nullo modo euidenter probari potest, vt capit. primo praedictum est.
MVlti putant, doctrinam huius authoris; „magna ex parte haereticam esse. ipsumque temerarie a daemone illusum, has rationes excogitasse, tanquam a Deo reuelatas populo tradidisse, atque alios permultos errores docuisse. Ita sibi persuaserunt Bernardus Luthemburgensis libro suo aduersus haereses sub littera R. & Gabriel Prateolus in Elencho haeresum verbo Raymundus Lullius, & Petrus Galisardus in tabula, quod viderent quingentos errores ex Raymundi Lullij libris decerptos Gregorij 11. Pontificis authoritate agente Aymerico inquisitore, fuisse nota tos, ex quibus centum in posteriori parte directorij inquisitorum Petrus Tarraconensis Episcopus euulgauit. Hac de causa putant nonnulli, opera huius authoris a Gregorio 11. prohibita, idque a Pio quarto in catalogo librorum prohibitorum regula secunda fuisse confirmatum. Quia in ea Pontifex prohibet libros, quoquot a praedecessoribus suis vetiti fuerunt. De eadem doctrina Raymundi Lullij ita scribit Gerson Al phabeto 16. litera D. Sic nuper actuum est Parisiis pesacram Theologiae facultatem aduersus illos, qui doctrinquandam Raymundi Lullij conabantur inducere, quae licet sit in multis altissima, & verissima, quia tamen in alij discrepat a modo loquendi Doctorum sacrorum, & a reguls doctrinalis suae traditionis, & vsitatae in scholis, ipsa edicto publico repudiata, prohibitaque est. Et Alpha beth. 19. littera K. dicit editum fuisse tempore librum contra doctrinam Raymundi Lullij
Ceterum magna de hac re excitata fuit con trouersia apud illustrissimos Cardinales inquisi tores Anno 1590. sub Pontificatu Sixti quinti, dum ego adhuc Romae essem, multis ex Cataloniae Regno contendentibus bullam Gregorij 11 qua damnantur Raymundi errores, positam? Nicolao Aymerico in suo directorio inquisitcrum, ab eodem fuisse confictam. Proferebant enim sententiam contra Aymericum prolatam a Reuerendissimo domino Bernardo Episcope Castelli commissario, authoritate apostolica con tra Aymericum deputato, cuius transumptum authenticum ego postea habui in Hispania a loan Herrera Philippi Regis secundi architecto, ac in Mathematicis litteris viro insigni, in quo damnatur Aymericus, quod bullam illam confixerit atque illa de falsitate suspecta declaratur: nam consanguinei ipsius Raymundi coram Alamano Cardinali sancti Eusebij, & Legato sedis Apostolicae in regno Arragoniae petierunt, vt praedictam bullam, tanquam falsam, & facta per Aymericum irrita declararet. Legatus autem cau sam commisit praedicto Episcopo, quinimo scripsit, & iussit Registratoribus Apostolicis, vt Auiuione, vbi tunc Pontifex commorabatur, in registro praedicti Pontificis eam bullam perquirere: cumque inueniri non posset, singuli Registratores eius rei fidem fecerunt: quibus cogni tis praedictus Bernardus sententiam quam dixi mus, tulit: quae omnia habentur in libello quo dam excuso de hae re, in quo etiam excusantur multi articuli, qui Raymundo tribuuntur, aut ex eius doctrina damnantur. Nostro etiam tempo re sub Pontificatu Gregorij 13. haec bulla tum Romae, tum Auinione quaesita est diligenter, & nunquam potuit inueniri. In defensionem etiam eius dem Raymundi multa alia scripta ex eodem regno allata sunt, inter reliqua vero etat libellus manu scriptus, qui singulis erroribus ab Aymerio no tatis suo ordine respondebat, ostendens quosdam in nullo illius libro haberi, alios vero ex doctrina ipsius male intellecta fuisse decerptos.
Allegabant enim nonnulli, vt Raymundi li bros defenderent, inter priuata acta Concili Tridentini haberi tractatum de hac re, in quo Doctor Villeta Barcinonensis ipsum defendit, ne in catalogum librorum prohibitorum referretur. Nunc demum Ludouicus de Paramo contra haereticam prauitatem in Regno Siciliae Apostolicus Inquisitor, & sacrorum canonum Doctor egre gius in secundo tomo suorum operum quaestione de combustione librorum titulo de Raymundi Lullij, doctrina multa alia diligentissime conqui fita in lucem edet, quibus non obscure ostendet, Raymundi Lullij opera non esse prohibita, atque praedictum Aymericum a Maiori inquisitore suo Bernardo, de falsitate & surreptione fuisse damnatum, vt constat ex processu nuper Matriti oblato in Senatu regni Arragoniae. Proferet etiam varias doctrinae Raymundi approbationes, & in ter eas, aliquas facultatis Theologiae Parisiensis, quae omnia breuitati consulens praetermitto. Ad huc vero sub iudice lis est.
Mihi sane aliquae huius doctoris propositione duriores visae sunt, & has Trinitatis demonstra tiones nullius roboris esse censeo. Semper enim assumit author propositiones, quae ipsi euidentes esse, mihi tamen nec probabilitatis aliquam speciem habere videntur: quod si aliquando assumit propositiones, quas fide Catholica credimus, aut quas secundum fidem concedere necesse est; non reddit illas euidentes, nec magis notas. Eius vero discipull id semper nobis obijciunt, quod eorum principia nondum penetremus, & hanc dicunt esse causam, ob quam nobis demonstrationes non videantur. Sed valde mirandum est. nunquam ipsos vi sola rationum perspicuas nobis eas reddere, & ad prima principia quae sola terminorum explicatione statim animo haetent. reducere potuisse, quod mihi argumento est, ipsas in se demonstrationes non esse, sed huic doctrina nimium addictis adeo placent, vt videre eas sibi videantur.
Porro ea quae hic author dicit de fidei huius mysterij, quam habita semel demonstratione ipse putat in nobis circa illud mysterium amplius non manere, durum etiam existimo: sic enim tollitur omne meritum fidei in hac vita circa praecipua nostrae fidei mysteria. Respondet ipse nos non fuisse creatos ad nostrum meritum, sed ad laudandum Deum, quem finem nihilominus consequimur, etiamsi tollatur meritum fidei. Addit vero hoc etiam meritum manere, quia manet fides in animi praeparatione. Ego tamen ab hoc authore quaererem, si horum mysteriorum demonstratio haberi potest, nunquid eam ipse potius, quam Paulus assecutus est? at qui Paulus passim profitetur, se ambulare per fidem, non per speciem: cur ergo Lullius sine fide putabat se ambulare? Facilius ipse respondere posser manere cum hoc genere demonstrationum afsensum fidei, quia quamuis generaret aliquam, euidentiam, illa esset adeo exilis, & per alienas species vt simul cum ea assensus fidei esse posset, vt secunda secundae quaestion. 1. articulo 5. probabitur. Neque enim quaeuis euidentia pugnat cum assensu fidei, vt falso putauit Scotus in 3. distinct. 24. quaest. 1. §. Contra haec, probans contra Heuricum, non manere fidem in eo, qui euidentem rationem huius mysterij fue rit assecutus: sed multo melius fatentur Henricus & Gerson locis citatis, cum euidentia illa rationum manere posse fidem. Quomodo autem id fieri possit non explicat Gerson. Henricus vero ita defendit: quia putat; eos duos assensus, euidentem scilicet, & fidei, non esse contrarios: quia assensus demonstrationis est quo ad quaestionem, Anest: assensus vero fidei quo ad quaestionem, Quid est: habita enim euidentia de Trinitati, sicut modo habemus de vnitate Dei, cum illa non attingat ipsum, quod quid erat Dei, adhuc manet obscuritas circa illud; ac proinde fides quoque il lius manere potest.
Fallitur tamen hic author; quia fides myste¬ riorum solum esse potest circa quaestionem, Ar est, fides enim est aut assensu cogitare, vt ait Augustinus libro primo de praedestinatione Sancto rum ca. 2. assensus autem mysteriorum, in via so lum est circa quaestionem, An est, non circa ipsum quod quid est, cuius nullam adhuc notitiam ha bemus: nomina enim DEI ostendunt nobis in via ipsum, An est: non ipsum, Quid est, vt disp. 57. c. 3. notauimus. Caeterum Spiritum Dei in multis Raymundum habuisse, indicant scripta eius de Philosophia amoris, de amico, & amato, & magnarum contemplationum, aliaque multa: potuit tamen in aliquibus non ex DEI Spiritu, sed ex proprio cerebro aliqua depromere, quae licet Catholica essent, & vera, durius tamen, quam par erat, ab eo dicerentur, & explicarentur.
Disputatio 134
An Dei reuelatione communicari possit viatori notitia quiditatiua huius mysterii
DISPVTATIO CXXXIV. An Dei reuelatione communicari possit viatori notitia quiditatiua huius mysterij.
Caput 1
COntrouersia praesens non est, an homini possit communicari notitia quiditatiua, & propria Dei; sed an manenti in statu viatoris haec possit communicari: viatoris autem nomine intelligimus, non hominem in carne mortali, sed nondum videntem Deum ea clara, & intuitiua notitia, qua creatura rationalis beata constitui tur. Itaque difficultas est, an media aliqua visio possit intellectui creato communicari, quae nec fit ita clara & intuitiua, vt animam beet, nec sit per alienas species, sicut illa, quam habemus ex creaturis deductam; sed quiditatiua quidem, & pro pria ipsius, nondum preueniens ad rationem in tuitiuae, quam ob id abstractiuam dicamus. Dicitur enim quaedam notitia abstractiua, etiamsi propria, & quiditatiua sit; quaedam autem intuitiua, vt explicat Gabriel in prima quaestione prologi art. secundo notatione 2. abstractiua quidem, quae abstrahit rem ab esse, & existentia: sicut cum aliquis cognoscit rosam non existentem propria specie & conceptu. Cum enim haec cognitio non terminetur ad rem existentem, sed ad eam secundum se, dicitur ab Scholasticis notitia ab stractiua. Illa vero quae non solum est proprirei, sed fertur in illam vt existentem, dicitur intuitiua. Alio modo Scotus definiuit vtramque in secundum distinctione 3. quaestione 9. quae in cipit: Secundo quaero, SAd quaestionem igitur, inquit enim, hotitiam abstractiuam illam esse, quae non tantum fertur in remabstractiuam ab esse, sed etiam a praesentia: itaque licet intellectus proprio conceptu intelligat rem, etiam vt existentem, si tamen non feratur in illam, vt praesentem, non dicitur illam intueri. Sicut astrologus, qui cognoscit euidenter ecclipsim in alio hemispherio, dicitur habere solum abstractiuam notitiam: contra vero, qui non solum cognoscit rem existentem, sed etiam praesentem, dicitur intuitiuam illius habere notitiam. Mihi tamen, quamuis haec controuersia de voce videatur, magis probatur sententia Gabrielis, vt intuitiua notitia dicatur ea, quae ferturlin rem cum sua existentia in proptia differentia temporis: & ita scientiam futurorum, cum habetur per proptiam speciem, esse appellandam intuitiuam: quia fertur proprio conceptu in rem cum propria existentia pro sua differentia temporis: hoc enim postulat cognitio intuitiua, vt feratur in res existentes, prout ipsae sunt aut futurae sunt: non autem alio modo.
Caput 2
SCotus loco allegato & in 4. dictinst. 49. quaest OII. in ea est sententia, vt affirmet, non solum homini viatori peculiari lumine illustrato posse a Deo concedi notitiam Trinitatis euidentem, & propriam abstractiuam, quae ad intuitiuam non pertingat, verum etiam Angelum virtute propria ea habere potuisse per speciem e Deo infusam, quam quodammodo super naturalem, quo dammodo naturalem appellat; naturalem quid dem quia est ad eliciendum actumordinis naturalis; supernaturalem vero, quia est e Deo libere insusa, & non necessario, nec ab obiecto natural deriuata. Ita explicat in ea quaest. §. Ad rationes pro prima opinione ad quartum argumentum, & si §. Ad quaestionem, consentit Maior in secundum d. 3. q. 5. conc. 5. & q. 3. prologi, idem affirmat Bassol. q. 1. prologi artic. 2. §. sed quiquid. & §. expraemissis Petrus Alliacensis in primum qu. 1. prologi art. 2 & Ocam. quaest I. prologi artic. 5. conclusione 2 3. & 4. sed hi quatuor solum asserunt, huiusmodi notitiam, quam dicunt posse communicari, esse solum supernaturalem: addit vero Gabr. veritatum Theologicarum contingentium, vt myster incarnationis, dari non posse in hac vita euidentem illam notitiam: bene tamen earum veritatum quae necessariae sunt, vt mysterij Trinitatis, & eorum, quae ipsum consequuntur.
Primum igitur, nempe dari posse notitiam ilillam abstractiuam mysterij Trinitatis probatur: quia abstractiua notitia prior est suapte natura quam intuitiua: prius autem potest esse sine po steriori. Deinde, Deus potest quamcumque notitiam intuitiuam conseruare in absentia obiecti: ergo potest efficere, vt quae erat intuitiua, sit abstractiua, sicut ex definitione vtriusque colligitur. Hanc vero notitiam posse esse naturalem per speciem naturalem, eo modo, quem diximus non probat Scotus, sed solum id asserit: nec vi deo qua ratione probari possit. Alterum, quod addit Gabriel, sic ipse probat; quia notitia abstractiua veritatum Theologicarum necessarium non supponit notitiam intuitiuam ipsius Dei, sed solum notitiam creaturarum, hanc autem habere potest homo: ergo & notitia abstractiua ipsius Dei ei communicari potest. At vero notitia abstractiua veritatum Theologicarum necessarium non supponit notitiam intuitiuam ipsius Dei, sed solum notitiam creaturarum, hanc autem habere potest homo, ergo & notitia abstractiua ipsius Dei ei communicari potest. At vero notitia abstractiua veritarum Theologicarum contingentium supponit intuitiuam ipsius Dei, ergo sine hac non potest abstractiua illa communicari; ea vero, quae Gabriel in his duabus rationibus assumit, nulla ratione amplius confirmat.
Verum antequam a priori monstremus non posse concedi alicui abstractiuam notitiam Dei quae non sit eodem modo intuitiua, sicut est visio Beatorum, nunc obiter sententiam praedictam paucis refellamus. Et primum quidem in Scoti doctrina illud displicet, quod asserit talem noti tiam naturali virtute intellectus elici posse: cum enim illa vere non distinguatur a visione clara Dei qua beantur homines, & haec elici non possit nislumine, & auxilio supernaturali: consequitur nec illam virtute naturali elici, nec speciem natura lem ad eam eliciendam dari posse. Nec refert quod Scotus speciem illam vocat supernaturalem illam enim sic appellat, non quia secundum se superna turalis ordinis fit, sed quia a Deo voluntarie omnino infunditur: nec alia via acquiri potest. Quod si suapte natura supernaturalis esset, sicut est lumen gloriae, fieret plane, vt intellectus non posset naturaliter illam notitiam habere, sicut nec habet visionem: haec enim duo secum pugnant & speciem esse supernaturalis ordinis suapte na tura, illaque intellectum ad notitiam abstracti uam indigere; & praedictam notitiam naturalite haberi posse.
Deinde contra Gabrielem probatur commu nicari posse notitiam abstractiuam veritatum Theologicarum contingentium, vt mysterij incarna tionis, si necessariarum communicari potest, quia non videtur necessaria notitia intuitiua Dei, vt communicetur abstractiua horum mysteriorum: nam si quis essentiam Dei in tribus personis quidita tiue, & proprio conceptu cognoscit, cur non poterit quiditatiuo etiam, & proprio conceptu mysterium incarnationis humanitatis in verbo intelligere? Vt enim intelligat hoc mysterium quiditatiue, non videtur maior notitia extremorum necessaria, quam quiditariua, & propria: cognita etiam virtute omnipotentiae Dei quiditatiue, cur etiam resurrectio mortuorum non poterit eodem modo cognosci?
Caput 3
MIhi semper probabilior visa est sententia Durandi in quaest. 3. prologi, & Capreoli in I. d. 3. q. 2. art. 3. in responsione ad 2. contra sextam conclusionem, asserentium non posse qui ditatiuam propriam notitiam Trinitatis viatoribus communicari, sed aut notitiam huius mysterij debere esse per pecies alienas, qualem omnem habemus in via, aut claram, quam vocant intuitiuam in qua sita est nostra beatitudo: id quod hac ratione probatur. Si quis haberet proptiam, & quiditatiuam notitiam Dei, nihil ei deesset, quo minus diceretur Deum intueri: habet enim in pri mis omnis notitia intuitiua, quod sit propria, & quiditatiua ipsius Dei, non per species alienas, & instat aliarum rerum. Si vero intuitiua, vt dicit Gabriel, addit suppra hoc, esse rei existentis, vt vt primoc. notauimus; illa notitia Trinitatis esset intuitiua: ferretur enim ad Deum, prout existen tem; quia non minus de essentia Dei est existere quam esse sapientem: & sicut nullus potest proprio conceptu intelligere Deum, nisi etiam intelligat sapientem, sic etiam, nisi intelligat existen¬ tem. Hac ratione contra Gabrielem sprobatum manet, non posse dari notitiam propriam Daei; quae sit abstractina, hoc est, ipsius Dei, vt abstracti ab existentia. Quod si intuitiua non solum debe esse propria, & rei existentis, sed etiam praesentis, vt voluit Scotus, esset nihilominus notitia illa intuitiua: quia non minus necessario Deus est praesens omnibus rebus, & intellectui creato, quam existens in rerum natura: si ergo intellectus haberet propriam illius notitiam, ferretur in illum, vt existentem, & praesentem, ipsumque pro prijssime intueri diceretur. Et haec ratio contra Scotum etiam vim habet.
Secundo, si posset Deus esse absens loco, nihile minus intellectio illa, & notitia esset intuitiua, & beatitudo nostra, esset enim Dei existentis, secundum propriam rationem illius, quod satis videtur vt notitia intuitiua dicatur, aut saltem vt habentes eam faciat beatos. Quod enim obiectum ipsum cuius contemplatione beamur, si absens loco, vetempore futurum, vel praesens, nihil variat in vi sione, ergo parum interest, absentia seu praesentia, vt cognitio propria Dei sit, aut non sit beatitudo nostra: veluri si astrologi beatitudo esset propria visio ecclipsis, etiam si ecclipsis fieret in alio hemispherio, si ipse per propriam illius speciem eam quiditatine cognosceret, beatus esset. imo etiam si ecclipsis esset futura, eodem modo esset intuitiua cognitio illis & astrologum bearet.
Tertio, si posset quis habere notitiam propriam & quiditatiuam Trinitatis abstractae ab existentia, esset nihilominus talis visio sufficiens beare illumNam quamuis non cognosceret Trinitatem, vt existentiam, satis videtur, in ipsam quiditatiue contemplaretur, eiusque infinitam, sicuti ipsa est, cognosceret. Sicut si beatitudo consisteret in contemplatione rei creatae, non minus illa bearet, si esset quiditatiua, etiam si abstraheret obiectum ab existentia, quam si non abstraheret, quacunque igitur via, & ratione constat, non esse mediam illam cognitionem quiditatiuam inter intuitiuam, qua beamur, & quam habemus per alienas species quare ego non dubitarem illam appellare in tuitiuam, quae est propria, & quiditatiua rei, etiamsi non sit existentis, aut praesentis, tametsi vocum potius dissensio sit, quam rerum.
Caput 4
Hinc iam euanescunt argumenta prioris senItentiae. Primum enim supponunt, notitiam illam quiditatiuam priorem esse intuitiua, qua beamur, quae reuera prior non est; cum enim ab ea non distinguatur, non potest esse prior: eam vero ab intuitiua non distingui, cap. praecedenti satis probatum manet. Quate aduersarij comminiscuntur in secunda ratione, potuisse Deum in Paulo, & Moyse notitiam abstractiuam conseruᬠre, destructa intuitiua, si eam in via habuerunt Caeterum licet posset seruari notitia aliqua, quae non repraesentaret Deum, vt praesentem, nec, vt existentem, sed, vt ab existentia abstractum; si tamen ea esset quiditatiua & propria, recte sequitur, illos mansuros beatos, vt praedictum est. Reliqua quae docet Gabriel, nulla ratione probat, & satis a nobis cap. 2. impugnata sunt.
Disputatio 135
An viatori concedi possit notitia euidens Trinitatis, quod attinet ad quaestionem, An est
DISDVTATIO CXXXV An viatori concedi possit notitia euidens Trinitatis, quod attinet ad quaestionem, An est.
Caput 1
IN dubitatum est apud Scholasticos, neminem propria virtute naturali notitiam euidentem Trinitatis, etiam quod spectat ad quaestionem, Ar est, assequi posse, an vero possit Deus eam in via concedere, variant Doctores. Vocamus autem notitiam euidentem, quod attinet ad quaestio nem, An est, quae non habetur per proprias species & conceptus rei, & ideo non ostendit: quid si Deus. Nam quae est propria ipsius rei similitudo sicuti ipsa est, aperte ostendit, quid illa sit. Dari au tem posse per species alienas notitiam euidentem Trinitatis, sicut modo Philosophi habent de ipso Deo, vt vnus est, defendit Henricus quodlibet. 8. quaest. 14. vt disput. 131. vidimus, & quodlibet. 12 quaest. 2. Gerson Alphabeth. 13. lit. H. cum ait, possse manere fidem cum euidentia Trinitatis in hac vita, qualis est in ijs, qui contemplationi multum addicti sunt: idem sunt Raymundus, vt in ea disput. retulimus. Accedunt Durandus in 3. distinct 23. q. 9. nu. 12. Caletan. secunda secundae quaest. 171 artic. 5. Alphons. a Toleto in 1. qu. prologi artic. 2 concl. 3. Bassolis citatus praecedenti disp. & Nicolaus de Cussa in dialog. de pace fidei, c. 8. & lib. 2 cribrationis Alcorani cap. 5.
Haec sententia varie probatur. Primo Durandus sic arguit. Angelis ita facta est reuelatio huius mysterij, vt euidentiam haberent Dei reuelantis; certum enim, & euidens illis fuit, suum intelle ctum ab aliquo, quam a Deo non posse illustrari vt illud, aut alia mysteria cognoscerent: inde au tem colligere potuerunt euidentem notitiam, hu ius mysterij hoc modo: Quidquid Deus reuelat est verum: Deus reuelat nobis hoc mysterium; ergo hoc mysterium est verum. Syllogismus euidens est, vtraque praemissarum est Angelo euidens: er go & conclusio; ac proinde habebit Angelus eui dentiam huius mysterij, vt in conclus. colligitur Huc etiam spectat argumentum Bassolis de dam natis, qui, vt ait lacobus a. cap. Credunt & contre miscunt, nam qui se sentiunt a Deo iuste damnatos, quia mysterium Trinitatis non crediderunt euidenter conuicti sunt, illud esse verum
Secundo alij probant hoc modo: Potest Deus alicui homini paruo tempore claram sui visionem concedere, & deinde illum sub aenigmate fidei relinquere, vt quidam de Paulo, & Moyse opinati sunt supra disputat. 55. & 56. in eo autem maneret memoria illius clarae visionis: ergo esse illi euidens, se aliquando vidisse Deum trinum & vnum, atqui ex memoria eius, quod euidenter aliquando nouimus, colligere possumus euiden¬ ter illud esse verum; ergo ex memoria visionis Trinitatis colligere possumus, mysterium illud verum esse.
Tertio probatur; Quia dari potest notitia intuitiua creaturarum, in quacumque autem creatura est relatio quaedam ad Deum vnum, & trinum, quia quamuis per se primo terminetur ad Deum vnum nostro modo intelligendi, tamen re ipsa ad Deum trinum, & vnum terminatur, quia tres sunt, qui creant, & idem omnino sunt cum essentia, quae est principium creandi. Et forsan hoc putauit esse vestigium Trinitatis in crea turis Nicolaus de Cussa locis citatis, ex quo dixi deduci posse notitiam euidentem Trinitatis. Ex allegatis vero Doctoribus Henricus, & Gersor cum Raymundo Lullio alio modo putant hanc notitiam euidentem in via comparari posse; exercitio nempe fidei, & assidua contemplatione, qua Raymundus existimauit se rationes euidentes inuenisse.
Caput 2
MVlto verior est sententia S. Thomae in prae senti articulo, qui in vniuersum affirmat non posse talem notitiam euidentem Trinitatis viatori communicari; quod hac sola ratione a priori potest suaderi. Aut illa cognitio Trinitatis esset per propriam speciem illius, & ita esset in tuitiua: aut per alias species creaturarum, & ita solum potest cognosci Deus, vt vnus; quia nulla est creatura, quae ad Deum, vt trinum referatur, sed omnes ipsum respiciunt, vt vnum eo, quod ab eo, vt vno producuntur, & ad illum sub hac solum ratione terminantur. Neque enim Deus eo pro ducit, quo est Pater, Filius, & Spiritus sanctus; sed quo vnus est, sapiens, omnipotens, &c. Nostro ergo modo cognoscendi, per alienas species si ex creatis effectibus Deus deberet cognosci, quate tenus illi creati sunt, solum cognosceretur, vt vnus, sapiens, omnipotens, &c. Quod si ad cognoscendam creaturam intuitiua cognitione, & propria, cum illo expresso ordine ad Deum, necessarium etiam esset ipsum Deum proprio, & intuitiuo conceptu cognoscere; sequeretur quidem, ex hac cognitione creaturarum cognosci mysterium Trinitatis intuitius etiam visione, hoc est, non posse cognosci creaturam proprio conceptu, nisi etiam cognosceretur Deus in se eodem modo; & tunc quidem videretur, vt trinus, quia re ipsa idem est essentia cum personis; non quia ordo ille nostro modo intelligendi respiceret Deum, vt trinum. Quare, si ex illo ordine cognoscimus Deum per alienas species, nihil aliud attingere possumus, quam essentiam illius, & quae omnibus personis communia sunt. Verum aliqui dicunt, posse quidem Trinitatem euidenter cognosci, quoad quaestionem, An est, per speciem quidem creatam, per quam non prius co gnita creatura, nec instar alicuius creaturae ipsa Trinitas euidenter cognoscatur. Hoc tamen im¬ possibile est; aut enim species illa repraesentabi Deum instar alicuius rei creatae, & sic non poterit trinum, & vnum euidenter ostendere: aut proximum ipsum, vt trinum repraesentabit, & ita erit propria quiditatiua, & intuitiua species ipsius Dei. Caeterum haec sententia confutatione rationum prioris, capite sequenti facilius confir mabitur.
Caput 3
SI aliquo modo haec euidens cognitio Trinita Otis concedi posset, deberet esse vna ex modis citatis in primo capite: ex illis vero non posse colligi euidentem notitiam Trinitatis, nunc facilostendemus, indeque aduersatiorum argumenta soluta manebunt. In hoc vero capite de primo & secundo dicemus, in quarto vero capite de alijs duobus. Itaque de testimonio, & memoria illud sic probo. Haec duo sunt extrinseca principia rei ergo ex illis non potest euidenter ostendi nostro intellectui connexio praedicati cum subiecto in se, haec enim est euidentia intrinseca rei, quae per extrinseca principia non potest haberi. Pro cuius explicatione obseruandum est, duplex esse ge nus demonstrationis, & vtroque generari eui dentiam rei secundum se, & intrinsecam, alterum est, per propriam causam, alterum est per effectus: & huc etiam reducitur demonstratio per impossibile, cum ex opposito sequitur aliqua contradictio, non in aliquo extrinseco, sed in ijs, quae ex natu ra rei connexionem habent. Nam, quod aliqui dicunt esse aliud genus demonstrationis, nempe cum singulare colligitur ex vniuersali hoc modo Quae sunt aequalia vni tertio, sunt aequalia inter se, haec sunt aequalia vni tertio, ergo sunt aequalia inter se: aperto falsum est. Licet enim consequentia sit euidens tamen non est demonstratio; quoniam in conclusione nihil noui colligitur, quod non esset iam in maiori expressum, & eodem modo notum. Qu enim dicit omnem hominem esse animal, hoc ipso dicit, hunc, & illum hominem esse animal, & ita nulla euidentia nouiter gignitur. Superest igitur, vt demonstratio solum fiat vno ex praedictis modis: & per intrinseca principia esse nequeat At testimonium rei, & memoria illius, quod omnino extrinseca sint rebus testificatis, & memo ratis, euidentiam earum in se generare nequeunt. Nam quamuis per bonam consequentiam. & syllogismum deduci possit propositio haec, Deus es trinus, ex antecedenti euidenti, quia tamen illud est intrinsecum omnino, non gignit assensum euidentem conclusionis. In bona namque consequentia licet necessarium sit, consequens esse verum, quoties antecedens est verum, tamen non necesse est consequens esse euidens in se, quoties antecedens est euidens, nisi cum eo habeat connexionem ex natura rei: etenim si antecedens sit extrinsecum, non manifestat euidenter consequens secundum rationem propriam, & connexionem extremorum in se, sed secundum rationem communem extrinsaecam, qua conuenit in principio vt in his syllogismis, Deus est omne id, quod ipse dicise esse, ipse autem dicit se esse trinum. ergo Deus est trinus Praeterea, Si Deus dicit se esse trinum, ipse est trinus, sed dicit se esse trinum, ergo est trinus, in quibus, quia malor propositio est principium quoddam extrinse¬ cum, nullam habens connexionem cum conclusione ex natura rei, tantum ex illo sequitur conclusio, quatenus sub illa vniuersali contihetur, Omne quod dicitur a Deo, esse, ita est, siue sit hoc, siue illud; ideo solet vocari euidentia in attestante, sicut eam appellauit Caietan. 2. 2. quaest. 5. art. I. dicere enim, Deus est omne illud, quod dicit se esse, perinde est, atque asserere, rem ita esse, saeu Deum ita esse, a parte rei, sicut ipse testatur esse, vt res consonet testimonio dicentis, & reuelationi: ex hoc autem non ostenditur connexio extremorum inter se secundum propriam ipsorum rationem, sed secundum communem rationem, secundum quam conuenire debet res cum testimonio: quod perinde est ac dicere, Deum esse trinum, & vnum, conuenit cum testimonio, & reuelatione DeiAtque ideo S. Thomas 2. 2. quaest. 5. artic. 2. dicit, posse conuinci aliquem intellectum ex sermone Prophetae pronuntiantis in sermone Domini aliquid futurum, & adhibentis signum, vt cognoscat manifeste, (ac si dicat euidenter) Hoc dicit a Deo, quia non mentitur (nempe Propheta) licet illud futurum, quod praedicetur, in se euidens non sit. Ex quo inquit fidei assensum circa illud manere, intelligit, quatenus deducitur etiam ex illo euidenti principio dicentis, & testificantis. Omnis enim assen sus, qui testimonio innititur, fides est, non euident notitia rei testificatae. Nam si euidens mihi esset, Deum dicere aliquid esse futurum, & eum non posse mentiri, non proinde statim res illa futura in se ipsa euidens fieret, secundum suam propriam rationem, & naturam.
Id vero deinde confirmatur exemplo memoriae, ex qua desumptum erat secundum argumentum Si enim aliquis Mathematicus euidenterre cordaretur, se habuisse demonstrationem alicu ius propositionis, illam tamen non posset in memoriam reuocare; sciret quidem propositionem illam esse veram, & colligeret, rem quam enun"tiat, ita esse a parte rei, atque modo praedicatum conueniret subiecto, nondum euidenter nosset. Est enim memoria extrinsecum principium, ostendens solum rem esse in genere, non autem qualiter hoc illi conueniat secundum peculiarem, & propriam rationem, quod fit, vel a posteriori, vel a priori per intrinseca principia. Verum si quis multum contenderet, hanc esse euidentiam rei in se, sed minus euidentem, quam per intrinseca principia, talem tamen, cum qua possit esse fides, imo ipsa simul sit fides, cum innitatur testimonio, vt proprio medio, non multum ego curarem.
Caput 4
SVperest, vt probemus ex nullo effectu, nec naturali, nec supernaturali deduci posse notitiam euidentem Trinitatis; & ita diluamus duo posteriora argumenta, quae pro se aduersarij affe rebant. Primum igitur, de effectibus naturalibus iam diximus cap. 2. relationem illorum ad Deum, solum posse nobis demonstrare Deum, vt vnum, Deinde de efsectibus supernaturalibus eodem modo dicendum est, non posse Trinitatis mysterium ex illis euidenter cognosci; sunt effectus supernaturales tres, qui aliquam habent difficultatem. Primus est visio clara Dei, secundus species impressa illius, tertius est vnio hypostatica cum tribus personis in sententia eorum: qui dicuht, vnam naturam posse vniri tribus personis simul, aut saltem in omnium sententia, qui affirmani ex tribus naturis humanis vniri posse singulas singulis personis. De primo autem, & secundo effe ctu dico, ex eo non posse euidenter ostendi mysterium Trinitatis, quod attinet ad quaestio nem, An est, etiamsi intuitiue cognoscatur: quia quamuis relatio creaturae ad creatorem cognosci possit propria notitia, quam vocant intuitiuam, non cognito termino eodem genere notitiae; tamen relatio notitiae intuitiuae ad obiectum visum non potest cognosci, nisi cognito obiecto, proprio, & intuitiuo conceptu, namque nemo discerner. posset, an haec notitia esset intuitiua, & propria talis obiecti, nisi ipse videret propria, & intuitiua notione, ipsum obiectum, cum quo intuitiuam notitiam, quam alius habet de eodem obiecto conferre posset. Adde, quod licet aliquis videret intuitiua cognitione notitiam intuitiuam, quam Beatus habet de DEO trino, non visa Trinitate & inde colligeret Trinitatem tamen quia hoc medium esset extrinsecum rei, sicut testimonium, ideo non generaret euidentiam ipsius rei in sevt capite tertio de euidentia ex testimonio dice bamus. Id autem, quod diximus de notitia intuitiua Dei, dicendum etiam est de specie impressa Trinitatis.
De tertio autem effectu, scilicet de vnione, a liqui putant ex eo non posse euidenter ostendi nobis mysterium Trinitatis, quod spectat ad quae stionem, An est, etiamsi propria, & intuitiua notitia tres illae vniones viderentur; quia, non possent vniones illae, vt distinctae, & dissimiles videri. sed quasi essent eiusdem rationis. Ego tamen id non intelligo: nam si in re sunt vere distinctae, & dissimiles. vt reuera sunt, cur etiam vt distinctae & dissimiles, non apparebunt, si propria notitia & intuitiua videantur? Quare respondeo tres illas vniones ad diuersas personas, vt dissimiles, & distinctas videri posse proprio conceptu, tamer quia ex intuitiua notititia relationis non sequitur intuitiua notitia termini, nam alioqui aut Angeli non viderent notitia intuitiua creaturam, aut intuerentur etiam Deum, vt vnum, ideo ex no tia illa intuitiua talium vnionum non est necesse cognosci sigillatim tres personas, sed solum ne cesse est, cognosci talem naturam cum illo modo vnitam esse alicui personae diuiuae: an vero diuer sa vnio ad diuersam personam, vel ad eandem per sonam diuersae vniones referantur non est neces se, cognosci ab eo, qui ipsas vniones intuetur. Adde etiam; quod licet ex triplici vnione cognosce rentur tres personae distinctae, non posset sciri, an plures essent personae diuinae quibus eadem humanitas vniri posset: & ita mysterium hoc non posset euidenter cognosci, quod quidem in eo consistit, vt sint tres personae in eadem essentia. nec plures, nec pauciores.
Articulus 2
COnclusio articuli est affirmans. Circa textum vero tria obseruanda sunt. Primum est nomine notionis intelligere Scholasticos Doctores cum S. Thoma in hoc articulo rationem ali quam, qua cognoscitur persona. Augustinus ve ro alio modo notionem vsupauit 5. de Trinitate capitul. 6. nempe pro ipso actu intelligendi, quo cognoscimus aliquid de persona: inquit enim, Alia est notio, qua intelligitur genitor, alia qua ingenitus inde tamen colligitur ex parte rei cognitae aliam esse rationem genitoris, aliam geniti. Pro ratione igitur cognita vsurparunt notionem Caietanus, & Canariensis in hoc articulo. Bonauentura in primum distinctione 26. quaestione quarta, Durandus quaestione 2. Marsilius in primum quaestione 29. articulo primo. Gabriel. in primum di stinctione 28. quaestione prima, articulo tertio, dubio primo, & alij, qui de notione disputant, & inferius citabimus.
Secundo nota esse in diuinis proprietates, re lationes, & notiones, & se habere vt superius & inferius. Proprietas est ceteris inferior: est enim illud, quo proprie constituitur persona, cuiusmo di sunt paternitas, filiatio, & processio: sic enim conueniunt singulis personis, vt eis solum conueniant: & omnis proprietas est notio, & relatio, non contra. Deinde inferior est relatio notione omnis quippe relatio notio est, non tamen om nis notio relatio: est enim ingenitum, quod est notio, non relatio. Siue autem ratio aliqua sit con munis duabus personis, siue sit propria vni tantum, nihil interest, vt notio dicatur; modo non conueniat omnibus: ea enim, quae communia sunt essentialia, dicuntur, non notionalia. Quare tam communia secundum rem, quam praedicatione, & vniuersalitate, non sunt notiones, vel distinctae non sunt a particularibus, sicut producere & generare, non sunt duae notiones, quia altera ratio est communis praedicatione, altera parti cularis, quae communem in se continet.
Tertio videndum est, quomodo probet sanctus Thomas duplicem esse in patre relationem, quia refertur ad duplicem terminum, & in vnoquo que illorum sit sua relatio: refertur enim ad Filium, & Spiritum sanct. Ratio vero dubitandi est, quia videtur, vnicam relationem referri posse ad duos terminos, sicut idem pater eadem paternitatis relatione respicit plures filios. Respondent Caietanus & Canariensis in hunc articulum, relatiuum referri posse vnica relatione ad duas relationes, specie etiam differentes, nedum solo numero distinctas, quando illae partiales sunt: appellant autem relationes partiales quando earum fundamenta vt par tes concurrunt ad producendum eundem numero effectum, qualia sunt fundamenta paternitatis, & maternitatis, ad eundem filium generandum quare censent eadem specie filiatione filium refer ri ad patrem & matrem: quia vero in diuinis filiatio, & processio sunt relationes totales, ideo patet duplici relatione referri, altera ad filium, altera ad Spiritum sanctum. In hunc sensum inter pretantur Aristot. 5. metaphysicae cap. 15. cum ait idem non posse bis referri, hoc est, non posse eandem relationem ad duos terminos referri specie differentes, nisi partiales sint.
Horum tamen sententia mihi non probatur. Et primo quia verba Aristotelis eo capite perperam explicant praedicti doctores: ibi enim solum contendit Aristoteles monstrare, non posse relatiuum referri ad terminum, etiam relatiuum, sed ad absolutum; in his saltem, in quibus alterum extremum solum extrinseca denominatione refertur, vt visibile: probat igitur ibi Aristotel. visum non referri ad visibile: an vero idem dicendum sit de alijs relatiuorum generibus, obiter videbimus disputatione 106. capit. 6. expositione autem loc Aristotelis habes supra disputatione 104. capit. 2. Secundo licet relatio filiationis sit eadem secundum ad patrem, & matrem, tamen non videtur esse eiusdem rationis, vt aperte docuit Sanctus Thomas 3. par. quaest. 35. articulo quinto ad vlti mum: aliter quidem, quam in effectu producto a multis causis eiusdem rationis, & ordinis, vt in motu nauis, quam multi trahunti hi enim eodem modo concurrunt ad eundem effectum: at pater & mater longe diuerso modo: vnde sumitur, ter tia ratio. Nam quamuis mater, & pater ita concurrant, vt vnus sine alio non possit generare, in quo assimilantur causis, quas Philosophi vocan partiales; tamen quia diuerso modo concurrunt diuerso etiam modo respiciuntur a filio producto: sicut Deus, sol & homo generant hominem, & tamen homo genitus diuerso modo respicit v. num, quam alium. Recte igitur probauit Sanctus Thomas, in Patre duas esse relationes secundum rationem, quamuis sit eadem secundum rem quia diuerso modo producit Filium, & Spiritum sanctum.
Disputatio 136
An Deo recte tribuantur nomina concreta, et abstracta, et rationes ipsis significatae
DISPVTATIO CXXXVI. An Deo recte tribuantur nomina concreta, & abstracta, & rationes ipsis significatae.
Caput 1
CVM agendum nobis sit de notionibus, hoc est, de proprietatibus, & modis, quibus personae dignoscuntur, & hae in abstracto prae cipue significentur, videndum est prius, quomodo in Deo abstracta, & concreta distinguantur, vt pater & paternitas, spirator & spiratio. Aureolus apud Capreolum in primum distinct. 26. & Caie tanum in hunc artic. docuit in Deo quamlibet no tionem abstracte significatam distingui ex natura rei a suo concreto. probat autem hac ratione: quia vbicunque abstracta, & concreta solo modo concipiendi, & nominandi differunt: quidquid realiter de vno praedicatur, dicitur etiam de alio: sed idem realiter non dicitur de paternitate, & de Patre, quia Pater non dicitur differre se toto a filio, sicut paternitas a filiatione: est enim in patre essentia, & relatio, & essentia ex communis, nec sola ratione differunt: in paternitate vero, & filia tione nihil est vtrique commune: ergo pater, & paternitas differunt ex natura rei, de alijs concretis nihil docet, vt de Deo, & Deitate, de sapien tia, & sapiente, &c.
Haec sententia satis confutata manet disputatione 110. eadem namque ratione, qua contra Scotum probauimus, relationem & essentiam in Deo non distingui ex natura rei, probatur etiam, concretum & abstractum non solum in notionibus, sed etiam in alijs praedicatis diuinis eo modo non differre: ideo hac probatione nunc supersedendum est. Sed contra Aureolum nota, sua etiam tatione probari, Deum & deitatem ex natura rei differre, & cetera concreta & abstracta in Deoquia aliquid reale dicitur de vno, quod non de alio, vt constat: quod eodem modo improbandum est. Rationi vero illius eodem modo satisfaciendum est, sicut rationi, qua inter relationem, & essentiam Scotus docet distinctionem ex natura rei: cul respondimus, in illa disputatione capit. 7 sola igitur ratione differunt concretum & abstractum.
Hic tamen obseruandum est, in omni concreto, & abstracto, vt ratione nostra, vel ex diuerso modo significandi distinguatur: debere nomine vnius aliquid significari directe, & expresse, vt consequenter connotari, quod nomine alterius non significetur, vel connotetur, vt probauimus supra disputatione 121. capitul. 2. si enim in nostro conceptu nihil respondet vni nomini, quod alteri non respondeat: erunt procul dubio ratione illae synonymae, nisi differant, & definitum & definitio; vt expressum & implicltum quod hic non contingit, vt ibidem ostendimus. At concretum & abstractum in Deo non possunt esse synonima, quia de vno quaedam praedicantur; quae de alio dici nequaquam possunt: id vero, quod con notatur nomine concreto naturae, vt, Deus, quod nomine abstracto, vt, deitas, non connotatur, nec significatur, est suppositum, vt disput. 156. & 157. vniuersae de omnibus concretis naturae probabimus; concretum autem personae, vt pater, conno tat naturam, quam in se contractam, & determinatam habet proprietatem: nomine vero abstra cto paternitatis, non connotatur; hoc enim nomine solum proprietas ipsa significatur, qua na tura determinari potest. Idem de omnibus concretis, & abstractis personalibus dicendum est.
Caput 2
CAPVT II. Aliter vtendum esse nominibus, & conceptibus abstractis quam concretis, contra Praepositiuum, & Gregor. probatur.
PRaepositiuus antiquus Scholasticus, vt referi S. Thomas in hoc articulo, asserebat pro eo dem vsurpari abstracta, & concreta in diuinis: quia dicebat, paternitatem idem omnino esse cum pa tre, ne si aliqua esset distinctio, diuinae simplicitati derogaretur. Huius sententiam videtur sequutus Gregor. in 1. distinct. 26. quaest. 1. & 2. vbi docet, in Deo esse proprietates personales transitiue, non autem transitiue, hoc est, esse proprietates, quae sint ipsae personae, sed non quae sint personarum: verum praeter has concedit proprietates transitiue personarum, quae tamen complexione significentur, & solum maneant in vocibus, & intellectu, nec transeant in rem conceptam. Hac ratione dicit, proprietatem Patris esse, genuisse filium quam non vno simplici nomine, sed complexio ne, & pluribus vocibus significandum esse dicit & ideo in solo intellectu esse: quia complexio vocum solo intellectu fit. Addit praeterea, necesse non esse haereticis respondere nominibus abstractis, sed aut complexione illa, aut etiam concre tis, sicut (inquit) Hierony. & August. nos docuerunt. Interrogantibus enim, quo Pater, & Filius sunt vnum? respondemus, sunt vnum in substantia, quo autem sunt plures? dicimus personis Gregor. consentit Gabriel. in primum distinct. 18 quaest. I. art. 3. dubio 1. qui docet, notiones in solo nomine consistere, nec in re concepta aliquid illius assignari; adducitur autem in hanc opinionem. ne sibi videatur asserere in Deo quinque res, sicut etiam quinque dicimus esse notiones.
Horum tamen sententiam optime redarguit Sanctus Doctor in hoc articulo, & cum eo conueniunt Scholastici a nobis allegati in notationi bus articuli. Licet enim interdum satisfacere possimus haereticis de hoc mysterio interrogantibus, vtentes concretis nominibus nonnumquam ta men necesse est, vti abstractis, & simplicibus. Vt si interroget Graecus, quo differt filius a Spiritu sancto? Respondemus spiratione: cui interroga tioni concreto nomine spiratoris, non ita posse mus commode respondere. Et quamuis satisfa cere possumus complexione illa significante pro prietatem, vt si diceremus; Filius differt a Spiritu sancto, quia spirat illum; tamen quia persona non tam differunt originibus, quam relationibus & quia vrgere nos potest haereticus, vt dicamus id, quod differt; cogimur abstractis vocibus vtis quas nescio quidem, qua ratione Gregorius, & Praepositiuus concedere recusarunt: cum Damascenus lib. I. de fide, cap. 11. vt ostendat quo differant personae, & quo conueniant, abstractis nominibus vtatur his verbis. Vnum quippe Deum cognoscimus, in solis autem proprietatibus, nimirum paternitatis, filiationis, & processionis discrimen aduertimus, id quod proxime complexis etiam vocibus signi ficauerat, eisdem nominibus vsus est eodem libro cap. 9. Hylarius quoque lib. 4. & 9. de Trinitate passim vtitur nomine abstracto innascibilitatis, cui opponit natiuitatem; quibus adde Basil lib. I. contra Eunomium, & lib. 4. cap. 2. Nazian. zenus etiam Oratione 39. quae est in sancta lumina post illa verba, Pater, pater est, vtitur nomine filiationis, & post aliqua subdit; Liceat enim perspicuitatis causa noua nomina fingere. Conuenit cum his omnibus Augustin. lib. 5. de Trinitate, cap. 6. vt in expositione articuli vidimus, qui notiones eodem modo in diuinis concedit: Nam tametsi per notionem ipse intelligat modum cognoscendi personam, eamque ab aliqua alia distinguendi, ex hoc tamen genere notionis colligitur etiam notio, quod Scholastici ponunt in Deo, quae est ratio cognita de aliqua persona, & ex diuerso modo cognitionis, quo cognoscuntur personae colliguntur diuersae rationes cognitae in personis, per quas intelliguntur inuicem distinctae. Eodem etiam modo Basilius Epistola 43. notio nes aperte adstruit, agens enim de distinctione vnius suppositi ab alio, inquit; Quas autem is fue rit propriis illis notionibus designat. Notionum vero nomine non cognitiones, quas de persona habemus, sed varias proprietates illius intelligit. Et paulo infra de personarum diuinarum distinctione loquitur hoc modo. Increatum, aut omnem comprehensionem excellens, aut si quid aliud est huiusmodi ad proprietatis determinationem non vsurpabimus, sed hoc solum inquiremus, quae per singularum personarum intellectus liquido, & sine commixtione a communi consideratione separetur. Et lib. 2. contra Eunomium non multum a fine appellat has notiones formas proprias personarum, notas, & Characteres. Nyssenus, quoque in libello de differentia vsiae, & hypostasis, saepius repetit, in Deo esse proprietates personales, quibus distinguuntur personae, nec vllo modo communicant. Et quamuis hi Patres non vtantur abstractis, cum tamen illis vtatur Damascenus, immerito Gregorius vsum illorum improbauit. Recte igitur Alexanderi parte quaest. 68. membro 3. & S. Thomas in hoc articulo dixerunt. Essentia significatur, vt quid; per sona, vt quis; proprietas, notio, & relatio, vt quo Quia significatur, vt fario, quia aliquid est tale. Cum vero dicimus, notiones esse in Deo, & abstracte esse concedendas, non asserimus in solo nomine manere, sed illis conceptum peculiarem respondere, vt proprium ipsarum vocum si gnificatum. Quare aliter nominibus abstractis vtendum est, quam concretis ipsarum notionum, quia aliud est horum, & illorum significatorum, vt praecedenti capite vidimus, tamen si notio ali quando etiam in concreto significetur, vt, ingenitus, ob id tamen non sequitur, vt putauit Gabriel, quinque res in Deo esse concedendas. Cum enim dicimus quinque notiones, non quinque res, buae realiter distingui dicuntur, sed quinque conceptus sola operatione intellectus diuersos esse, dicimus, sicut eum dicimus plura attributa; haec enim nomina aliquid rationis significant, vt manifestum est.
Quomodo autem diuinae simplicitati non tepugnet haec distinctio abstracti, & concreti, manifeste colligitur ex doctrina disputationis 121 cap. 3. vbi diximus distinctionem rationis nihil simplicitati diuinae derogare, quia necesse est Deum nostro modo intelligendi, ita varie conci pi: ex hoc tamen in re ipsa nulla sequitur multitudo, & duplicitas.
Caput 3
IAm vero cum probatum sit, vtendum esse no tionibus abstracte significantis ad personarum proprietates explicandas, reliquum est, vt videamus, quaenam de illis praedicari possint. Cana riensis in Commentario huius articuli parte 4. in quit, quaedam esse praedicata significantia actio nem, quaedam non significantia actionem, sed at tributum, aut proprietatem aliquam Dei: ex iis autem quae significant actionem, alia significare actionem essentialem, vt intelligere, velle, creare, gubernare, &c. alia notionalem, vt spirare, generare.
His praemissis, ponit duas regulas: Prior est, Nulla nomina significantia actionem, aut essentialem, aut notionalem, praedicantur de notioni bus: ideo haec est falsa propositio, Paternitas intelli git, aut generat, &c. Reddit vero rationem, quia ope rationes non sunt formarum, sed concretorum & suppositorum: notiones autem significatae abstractae sunt formae, vel significantur, vt formae; ergo illis operatio tribui non potest.
Posterior regula est, omnia nomina, quae non significant actionum, praedicari possunt de notio nibus abstracte significatis; quocirca hae sunt ve rae propositiones, Paternitas est pater, paternitas est aeterna, vel aeternitates
Vtraque regula mihi vera videtur, sed ratio prioris non probatur: quoniam de attributis in abstracto praedicantur aliquae voces significantes actionem. Dicimus enim intellectus intelligit, sapientia sapit, & gubernat, voluutas amat, &c. Si ergo de abstractis hae voces praedicantur, cum et iam de notionibus abstracte significatis praedicari non potuerunt voces significantes actiones no tionales, vel alias actiones? Quare melior est alia ratio, quam Caietanus assignat in hoc articulo, & idem Canariensis sequitur: videlicet de abstractis praedicari posse voces significantes actiones, quo ties abstracta sunt formalia principia earum, non tamen alio modo, & ita recte dici, intellectus intelligit, sed non, intellectus vult, misericordia mi seretur, non tamen, misericordia punit: ipsis enim principiis formalibus operationum etiam abstra ctis tribuuntur suo modo operationes, tanquam principijs, quibus fiunt, aut eliciuntur, & hoc no bis solum significant illae propositiones. Porro autem, quod modo intelligatur illud vulgare axioma, Actiones sunt suppositorum, non naturarum, di cemus in 3. partem quaest. 2. artic. 11. Cum igitur notiones non sint principia formalia operatio num, siue essentialium, siue etiam notionalium, nec, vt supposita significentur, fit, vt non possint voces significantes actiones de illis praedicati, quare cum recte dicamus. Potentia generatiu. generat, & spiratiua spirat, dicere tamen non possumus, Paternitas generat, aut, spiratio spirat. Nam vt dicemus infra disput. 164. cap. 3. potentia generatiua, aut spiratiua plus quam relationem sign ficat
Sed circa vtramque regulam obseruandum est, differentiam esse inter propositiones, in qui bus praedicata significant actiones, & in quibus significant solum aliam formam: quod priore semper sunt intelligendae in sensu formali, & in identico non possunt vsurpari, vt diximus etiam disput. 119. cap. 2. ideoque nunquam dicere licet intellectus amat, & alia id genus. Posteriores ve ro accipi possunt, & saepenumero accipiuntur in sensu, quem appellant identicum. Quamobrem concedimus eas, siue abstractum de abstracto, si ue abstractum de concreto, vel contra praedicetur. Id autem significauit S. Thomas in hoc articulo ad secundum, cum ait, ea, quae habent ordi nem ad aliquem actum essentialem, vel personalem, non posse praedicari de notionibus; quia hoc repugnat modo significandi ipsarum, ac si diceret, in sensu formali, in quo hae propositiones semper accipiuntur, non posse nomina actionum de notionibus praedicari. Subdit S. Thomas: Essentialia vero, quae non habent ordinem ad aliquem actun possunt praedicari. Possumus enim dicere, quod paternitas est aeterna. Addit deinde, proptessdentitatem rei posse etiam dici, Faternitas est Deus, & Deitas est Pater, quia hae propositiones accipi possunt in sensu identico, & non formali. Quid vero dicendum sit, si accipiantur in sensu formali, colligitur ex di ctis in illa disputat. 119. cap 2. Addit Canariensis hanc propositionem esse falsam. Deitas est Sapiens quia praedicatum denotat actionem, quod si ita esset, vera esset eius doctrina. Sed, quia potest significare attriburum sapientiae, ideo in sensu identico poterit de illa praedicari: concreta enim attributorum, sicut etiam essentiae, de abstractis notionibus formaliter non praedicantur, alia tamen ratio est de illa, Paternitas est aeterna, cum enim aeternitatis sit attributum consequens esse rei, & paternitas sit, & ita durationem habeat, recte di eitur in sensu etiam formali aeterna. Caeterum de abstractis, & concretis iterum disput. 139. dicendum est.
Disputatio 137
An praeter quinque notiones alia sexta possit constitui
Rationes Durandi, & Canariensis de eadem re, cap. 3. Recentiorum ratio de eadem re, cap. 4. Vera ratio, ob quam innascibilitas est peculiaris notio, non item inspirabilitas, cap. 5
Caput 1
SCotus in primum d. 28. q. 1. ad 3. praeter quin que notiones, quae communiter assignari so lent, scilicet praeter paternitatem, & innascibilita tem in patre, spirationem in Patre, & Filio, filiationem in solo Filio, & processionem in solo Spi ritu sancto, non dubitat sexra aliam filio assigna re, quam ipse vocat inspirabilitatem; & denotat negationem processionis per voluntatem. Nam sicut constituitur peculiaris notio innascibilitas, quae significat negationem omnis processionis sic etiam poterit assignari inspirabilitas, quae de notat negationem vnius tantum processionis. E quamuis, vt docet Sanctus Doctor in solutione quarti, non spirator non sit notio, quia solum sig nificat negationem spirationis actiuae: inspirabilitas tamen, quae negationem passiuae processionis denotat, non minus ad dignitatem persona pertinebit, quam innascibilitas, quae etiam nega tionem processionum passiuarum significat: aut reddenda est ratio, ob quam vna potius negatio, quam alia sit notio¬
Neque obstat, inquit Scotus, quod hactenus quinque tantum notiones a Theologis diuinis personis fuerint assignatae, quia in Scriptura tres tantum notiones, quae sunt proprietates personales enumerantur, 1. Ioan. 5. postea vero addita fuit quarta, quae est spiratio. Praeterea vsque ad Ambrosij tempora notio innascibilitatis, & inge niti erat occulta; imo vero ab ipso, & alijs Patribus reiecta, postea vero in Ecclesia Dei ab Augustino, & alijs, vt disput. 141. videbimus, libenter admissa, quid ergo mirum erit, si modo etiam sex tam addamus, & eam tota schola recipiat? argumentum enim a negatione inane, & futile est Quare non licet arguere pro numero notionum hoc modo. Hactenus in Ecclesia Dei non fuita Doctoribus tradita sexta notio: ergo nullo modo licet eam nunc assignare.
REliquis Scholasticis ita probatur numerus quinque notionum, vt asserant, nec sextam illam, nec vllam aliam addendam esse: quorum sententiam ego veram, & amplectendam existi mo: eam docuerunt Alexand. 1. part. quaest. 68. memb. 3. cum Sancto Thoma in hoc articulo, Caietanus, Canariensis, & recentiores Thomistae Bonauentura in 1. distinct. 26. quaest. 4. Durandus quaest. 2. num. 9. & seqq. Capreol. in 1. distinct. 28 quaest. r. artic. I. conclus. 5. & 6. Gabriel. quaest. 1. artic. 3. dub. I. Marsil. in primum quaest. 29. artic.. notatione 8. & colligitur ex Ricardo in primum distinct. 28. art. I. quaest.i. in corpore, & ad tertium simul: qui omnes excepto Alexand. non solum affirmant, quinque tantum esse notiones, verum etiam contra Scotum asserunt negationem processionis non esse notionem. Sic, expresse dixe¬ runt Ricardus, Durandus, Capreolus, & Canariensis: reliqui vero in vniuersum affirmarunt, nullam negationem alicuius processionis pecu liaris esse notionem, talis autem est inspirabilitas: in quem sensum Capreolus interpretatur Doctorem Angelicum.
Caeterum quare, cum innascibilitas sit notio peculiaris non sit inspirabilitas, variant interse, qui hanc posteriorem sententiam sequuntur. Vt autem suam quisque explicet opinionem notat quaedam, quae omnibus indubitata esse debent, & nos etiam vera esse fatemur. Primo notat Canariensis, notionem non esse ipsam originem formaliter: haec enim significatur, & concipitur per modum viae: notio autem habet rationem formae, velut in facto esse existentis in ipsa persona. Sed quamuis origines dicantur notiones, non debent distincte constitui ab ipsis formis in facto esse: Nam cum per generationem cognoscamus primam personam eodem modo, quo per paternitatem: generatio non debeat esse distincta notio a paternitate.
Secundo obseruandum est ex S. Thoma in hoc articulo, ad vltimum, Bonauentura, Marsilius, & Canariens. locis citatis, nomina, quae significant processionem vniuerse, non significare distinctam notionem, etiamsi processiones sint notiones. Veluti si generare ponitur notio, non debet esse distincta alia notio, producere: quia producere, & generare, vt vniuersale praedicatum, & particulare differunt: vniuersale autem cum particulari non debet numerari.
Terrio praemittendum est ex eisdem Doctori bus cum S. Thoma in hoc articulo, ad quartum notionem personae debere concipi a nobis pemodum dignitatis, & perfectionis cuiusdam Nam, vt ait S. Thomas, cum personae praeferat dignitatem aliquam: notio personae eam debel aliquo modo denotare. Si enim accipiamus aliquid, quod nullam perfectionem significet, vt non spirare, non concipimus peculiare aliquid de persona: quod videtur esse de ratione notionis: notio enim est id, quo, peculiari modo, per sona nobis innotescit: quod nisi, vt dignitas, aut perfectio apprehendatur, non debet dici notio personae.
Rationem vero discriminis inter innascibilitatem, & inspirabilitatem varie Doctores assignant, vt Scoto satisfaciant. Primum quidem Caietanus in hoc articulo, §. Ad cuius euidentiam, ita respondet. Quamuis negatio regulariter non sit notio personae, cum notio innotescendi gratia ponatur, priuatio autem potius per habitum co gnoscatur, quam contra, & ideo inspirabilitas non sit notio, tamen peculiari tatione innascibilitas, quae est negatio, dicitur notio Patris, pri mum quia sola persona Patris in diuinis habet rationem primi principij: primum autem princi pium optime cognoscitur per hoc, quod est non esse ab alio. Tum etiam ponitur peculiaris notio propter variam connexionem horum terminorum, Pater, &, Ingenitus, cum erit in creaturis is, qui est Pater, simul sit ab alio genitus: in diuinis vero non item, sed Pater hoc habeat peculiare quod a nullo procedat: ideo, vt peculiaris notio Patris aeterni ponitur innascibilitas, quae nulli alteri patri conuenit: contra vero cum spirabilitas nulli filio, etiam creato conueniat: sed omnis fi¬ lius sit non spiratus: inspirabilitas, vel negatio spirabilitatis non debet peculiaris notio Filij aeterni constitui. Ad haec, quoniam is, qui affirmat in Deo esse duos innascibiles, affirmat etiam duos esse Deos, vt ait Hylarius in lib. de Synodis: idec necesse est, innascibilitatem constitui notionem peculiarem alicuius personae. Hactenus Caiet.
Meo tamen iudicio non satis explicat rationem discriminis, quam inquirimus. Quod enim per negationem illam cognoscatur a nobis ratio primi principij, non negamus: verum, nisi per eam negationem conciperemus aliquam positiuam rationem principij, ipsa sola negatio secundum se inter notiones personae non esset numeranda. Vt autem ratione positiui, in cuius cognitionem deducit, dicatur notio peculiaris, illud debet esse diuersum a positiuo, quod alijs notionum vocibus significatur: quare debebat ostendere Caietanus, quomodo id, quod per innascibilitatem concipimus, sit positiuum distinctum ab alijs notionibus nostro modo intelligendi, id vero, quod per inspirabilitatem in Filio cognoscimus, non sit.
Praeterea, quid quaeso refert, innascibilitatem esse negationem peculiarem in Patre aeterno, & eam in alijs patribus creatis non reperiri, vt ideo sit peculiatis notio Patris aeterni? Nam si non in ueniatur aliquid positiuum speciale, quod negatione illa innotescat, non debet specialis notio constitui. Mitto tertiam rationem, quam Caieta nus affert ex Hylario: illa enim parum habet momenti.
Caput 3
DEinde respondet Durandus in 1. distinct. 26 quaest. illa 2. nu. 10. hanc esse differentiam inter innascibilitatem, & inspirabilitatem: quod in spirabilitas solum significat negationem spirationis passiuae, quae cum contineatur in notione po sitiua actiuae spirationis, quia eo ipso, quod est spirator, spiratus esse nequit: ideo non ponitur notio diuersa ab spiratione actiua, quae commu nis est Patri, & Filio aeterno, at innascibilitas sig nificat negationem, non solum solius generationis, sic enim non esset distincta notio a paternitate, sed etiam cuiusque alterius processionis, tam immanentis per intellectum, & voluntatem, quam transeuntis per creationem, & sic innotescit nobis aliqua dignitas primae personae tanquam primi principij distincta ab alijs notionibus.
Ego quidem existimo eam negationem non debere constitui diuersam notionem, quae non indicat nobis aliquam dignitatem positiuam diuersam ab alijs positiuis notionibus, alioqui lice ret, plures alias notiones per negationes multiplicare. Verumtamen non satis ostendit Durandus, quomodo innascibilitas significet nobis pro materiali nouam dignitatem personae, quam non indicat inspirabilitas. Nam dicere posset aliquis, sicut inspirabilitas non est distincta notio ab spiratione actiua, quia illam haec negatio consequitur, sic etiam nec innascibilitas, quia haec etiam negatio necessario consequitur paternitatem, & spirationem actiuam. Quod enim est principium omnis processionis, quale est paternitas, & spiratio actiua simul, non potest aliquo modo procedere. Deinde non posse procedere per creatio¬ nem habet Pater, & quaeuis alia persona, in quantum Deus: imo, vt infra disput. 140. cap. 1. ex Damasceno ostendemus, ingenitum, vt significat increatum, vel non procedens per creationem, non est notio, ad notionem personalem pertinet, cum ea sit ratio quaedam communis omnibus personis, notio autem vni, aut duabus personis solum conuenire debeat.
Deinde Canariensis reprehendit asserentes, innascibilitatem esse notionem ratione alicuius positiui coniuncti, & asserit esse notionem ratione solius negationis. Quare autem innascibilitas sit notio ratione solius negationis, non item inspirabilitas, non alio modo probat, nisi quia inspirabilitas negat solum processionem per voluntatem, ex quo non videtur significari dignitas aliqua Filij, at innascibilitas negat in Patre omnem processionem, ex quo aliqua eius dignitas nobis innoteseit distincta ab alijs notionibus merito ergo constituitur diuersa notio. Ideoque inquit voca ri Patrem ab Hylario 9. de Trinitate, maiorem Filio, quia ab alio non procedit, non quod Filius minor sit, sed, vt inde Patris authoritas per innascibilitatem nouo modo ostendatur.
Verum hic author incidere videtur in sententiam, quam ipse impugnauit. Nam si ideo dicit, innascibilitatem esse notionem, quia denotat aliquam Patris dignitatem, seu authoritatem, sequitur eam non esse notionem ratione negationis, sed ratione positiuae dignitatis, quam indicat: nulla enim negatio, vt negatio est, potest esse dignitas alicuius, aut perfectio illius, tametsi negatione, aliquando perfectionem positiuam significemus, vt sequenti capite dicetur.
Caput 4
POstremo alij contra communem sententiam Scholasticorum, quos cap. 2. commemorauimus, affirmant, notionem personae non semper ad dignitatem illius pertinere, sed satis esse, si per eam persona nobis innotescat. Quare cum per innascibilitatem cognoscatur a nobis persona Patris, non item per inspirabilitatem persona Filiideo dicunt, innascibilitatem esse notionem, non inspirabilitatem, non quia per innascibilitatem cognoscamus peculiarem aliquam Patris dignitatem, sed, quia tota eius persona negationi illa innotescit. Probant vero inspirabilitate non cognosci personam Filij, quia non omnis negatio apta est ad cognoscendum melius positiuum, sec aliqua: huiusmodi autem non est inspirabilitas: nam persona Filij melius a nobis cognoscitur fi liatione, & generatione passiua, quam negatione passiuae spirationis: Pater autem melius per negationem processionis, eo quod, vt ait S. Thomas s quaestione sequenti, artic. 4. in corpore, & ad primum, & in 1. distinct. 28. quaest. 1. artic. 1. & 2. prima melius per negationem agnoscuntur. Ideo ergo ponitur notio.
Haec tamen sententia facile potest confutari: Primo, quia contra communem sententiam ; Scholasticorum docet, de ratione notionis non esse significare dignitatem aliquam personae, cuius est.
Secundo, quia, vt in notationibus articuli praecedentis, & disput. 137. cap. 2. diximus, notio quae ponitur ab Scholasticis in diuinis non est ipsa cognitio, qua personam cognoscimus, neque est medium, per quod in notitiam illius deuenimus, nec modus ipsam cognoscendi: sed ratio personae a no bis cognita, qua cognita, hoc ipso persona cogno scitur: iam vero si negatione, vt inascibilitate co gnoscitur a nobis persona Patris, non secundum aliam positiuam rationem, quam paternitatis solius, vel spirationis, vel vtriusque: ob id non debet innascibilitas diuersa notio assignari; hoc est diuersa ratio cognita de persona, sed diuersus modus eam cognoscendi, qui apud Scholasticos non at norio.
Tertio, vel ratio, quam de Patre per negationem cognoscimus, est ipsa negatio, & sic quaeli bet negatio cognita de persona erit notio, vel est ratio positiua media illa negatione cognita; & haec erit aliqua dignitas, vel ergo est distincta a paternitate, & spiratione, & sic erit distincta notio pasitiua contra praecedentem opinionem, ve est ipse paternitas, & spiratio, & ita innascibilitas non erit notio, id est, ratio diuersa cognita de persona, sed modus, vel medium diuersum cognoscendi eandem rationem de persona. Veluti si ratio infinitatis, & aliorum attributorum, quae negatio ne concipiuntur & denominantur, cognoscere tur duplici via, & per negationem, & modo positiuo, non deberet dici diuersa notio naturae & essentiae, hoc est, diuersa ratio cognita, sed eadem omnino, diuerso tamen modo intellecta.
Quarto, quemadmodum ratio Filij melius nobis nota est per se, quam per negationem spira tionis; sic etiam ratio patris, & ratio spiratoris in patre melius secundum se cognoscuntur a nobis, & persona patris per illas rationes positiuas, quam per negationem processionis, quae est innascibi litas: quis hoc non videat? melius enim cognosco principium duorum conceptu proprio productio num, quam negatione opposita. Propterea Cyrillus lib. I. Thesauri, c. 4. sic ait: Et qui Patrem nomina uit Deum ab ipso, significauit quod est, qui vero ingenitum dixit, ab eo, quod non est. Pater enim Filij est, genitus vero non est. Quod autem ab eo, quod est, quam ab eo, quod non est, commodius Deum nominamus, inde perspicuum erit, &c Frustra igitur innascibilitas ab ipsis Theologis ea de causa constituitur notio, quia per illam persona Patris melius innotescat.
Quod si dicant, per negationem illam melius a nobis primam personam cognosci, quatenus habet rationem primi principij, quia prima me lius negatione innotescunt, necesse erit aliam ra tionem positiuam primi princij praeter paternitatem & spirationem assignare. Nam si in his duabus, vel illarum altera consistit; melius proculdubio cognoscitur per illas, quam per negationem, Si autem vt negatio sit notio, satis est per illam quoquo modo cognosci personam, etiamsi sub eadem dignitate cognoscatur: erit etiam inspirabilitas notio: haec enim quoquo etiam modo reddit nobis notam secundam personam. Addunt aliqui cum Alexand. 1. par. q. 69. memb. 4. & 5. ided ingenitum esse notionem, quia etiam si esset vna sola persona, illa diceretur ingenita: ergo cum hac negatione posse persona cognosci sine paternitate, e spiratione; erit distincta notio ab illis. Sed contra est ratio manifesta: Nam eodem modo inspirabilitas in Filio, & ingenorabilitas in Spiritu sancto cognosci possent, etiamsi nec Filius gene taretur, nec Spiritus sanctus spiraretur, sed alijs diuersis modis procederent: id tamen non sufficit, vt illae negationes sint peculiares notiones quia nunc cum supponimus Filium genitum, & Spiritum sanctum spiratum, hae negationes saris notae sunt per alias positiuas notiones, nec vllam dignitatem diuersam ab illis denotant.
Caput 5
VT veram rationem assignemus, per quam innascibilitas dicatur a nobis notio Patris distincta ab alijs, at vero inspirabilitas in Filio, & ingenerabilitas in Spiritu sancto non item, obser uanda est doctrina Durandi in primum distinct. 28. quaest. 1. artic. 2. nempe negationem formae non tantum esse in aliquo subiecto, quod illa dicitur carere, sed etiam oriri ex peculiari aliqua ratione formali opposita ei, cuius dicitur esse negatio: veluti incorruptibile in coelo, quod negatio est corruptionis, nascitur ex aliqua formali ratione opposita corruptioni, nempe ex perpetuitate, vel alia simili, quae nomine caret: incorporeum similiter in Angelo est negatio corporis, quae nascitur ex ratione spirituali. Illam vero rationem, vnde nascitur negatio, nonnumquam negatione ipsa significamus; eo, quod notior nobis est negatio, quam forma positiua: est autem aliquando notior negatio, quia formalis ratio, qua priuat, notior est, vt corruptio, quam perpetuitas: atque ideo perpetuitatem incorruptibilitatis nomine melius significamus, & concipimus. Sic multa de Deo cognoscimus, quia melius intelligimus, quid non est, quam quid est, vt disput. 21. cap. 4. ex doctrina Patrum notauimus.
Hinc colligere licet primum rationem, ob quam innascibilitas sit notio, etiamsi negatione signifi cetur: qui nimirum quamuis formaliter, & ex presse significet negationem, & id, quod Pate non est: materialiter tamen, & directe significa positiuam aliquam dignitatem personae, modum scilicet aliquem subsistendi illius, in quo dignitas aliqua nostro modo intelligendi apparet, & per negationem a nobis cognoscitur. Sicut incorporeum, & incorruptibile denotant attributa positiua, quae sunt peculiaris causa negationis corporis, & corruptionis, videlicet perfectionem perpetuitatis, & Spiritus. Quam sententiam sequutus est Bonauent. in primum distinct. 24. quaest. 4. vbi docuit, innascibilitatem ratione solius negationis non posse notionem esse, quia sic nullam dignitatem personae significat: sed ratione positiuae dignitatis, quam denotat, plenitudinem ni mirum, seu authoritatem vniuersalis, & primi principij, quam ipse fontalem vocat. Cuius opinionis meminit Sanctus Thomas quaest. 33. art. 4. ad primum. Sunt etiam ex Patribus nonnulli, qui expresse concedunt innascibilitate significari modum aliquem positiuum personae, intelligunt au tem, sicut hactenus expositum est. Sic affirmat Basilius lib. 4. contra Eunomium, cap. 2. parum a principio, vt admirtit nomen, ingenitum, vt Patr proprium, & genitum, vt proprium Filij, his ver bis: Quare innascibilitas substantiae modus, non substan tiae (hoc est essentiae) nomen est. Et Cyrillus libro 1 Thesauri, cap. 4. circa finem. Et nomine ingeniti, non substantiam, (hoc est essentiam) sed modum, quo Deu est, significare volumus. Damasc. quoque lib. I. de fide, cap. 9. sic ait. Quo fit, vt omnia, quae Pater habet, Filis sint, hoc vno excepto, quod ingenitus non est, quae quiden vox nec naturae discrimen, nec dignitatem, atque authori tatem, sed existentiae modum indicat. Cum inquit evoce non significari dignitatem, & authoritatem, intelligit, qua Pater Filio antecellat: nam, vt ex plicauimus disput. 122. cap. 5. cum dicat significar ea voce modum existendi personae, fateri deber significari etiam positiuam aliquam rationem, qua nostro modo intelligendi ad dignitatem, hoc est, ad perfectionem personae pertineat. Id quod ex sententia Scholasticorum diximus esse necessa rium, vt aliquid habeat rationem notionis. Acce dit Nicetas in Orationem 23. Nazianz. quae est in laudem Heronis in illa verba, Illud item, &c. vbi ingenitum appellet Characteristicam Patris proprietatem. Cum vero Cyrillus lib. I. Thesauri, cap. 3. in principio ait: Non est igitur ingenitum substantia sed substantiam, de qua dicitur, non esse tali modo, signifi cat. Quibus verbis videtur docere, nomen hoc negationem modi, non modum substantiae significare, intelligi debet de formali, & expresso signi ficato, vt supra notatum est: ob id tamen non negat, significare etiam pro materiali modum posi tiuum substantiae; sicut ipse etiam Cyrillus cum alijs Patribus fatetur. Eodem modo intelligendus est August. qui 5. lib. de Trinitate, cap. 6. & 7. contendit, eo nomine significari potius, quod non est, quam quod est: hoc enim etiam dicimus de his nominibus, quibus aliqua attributa Dei si gnificamus, vt, Immutabile, Incorporeum, sic etiam Nicetas loco allegato dixit, nomen, Ingenitum, ne gationem significare generationis.
Secundo, vt ostendamus innascibilitatem ratione positiui, quod ea voce significatur, esse quintam notionem, oportet assignare diuersum conceptum positiuum eius, & aliarum. Ideo nam que S. Thomas refellit hanc sententiam Bonauenturae, quam secuti sumus, quia nullum significati positiuum distinctum a paternitate, & spiratione actiua huic voci, Innascibilis, in Patre respondet nos vero facile possemus diuersum significatum ostendere, sequentes id, quod Bonauentura constituit. Nam qui Patrem concipit sub eodem conceptu solius paternitatis, aut solius spirationis actiuae, nondum ipsum expresse apprehendit, vt primum principium in Trinitate: quamuis inde de ducere id possit: solum enim ipsum intelligit, vi principium peculiare filij per generationem, aut Spiritus sancti per spirationem, sed adhuc expresse non concipit patrem sub ratione primi principij. Nam quamuis paternitas ostendat esse Patrem priorem origine Filio; & spiratio, priorem esse origine Spiritu sancto: non tamen ostendunt esse primum, expresse, & formaliter: vt ergo ostenda mus Patrem esse primum vtimur voce, Innascibilis qua per modum negationis significamus, Patrem ita esse Patrem, & ad Filium referri, vt sua paterni tate constituatur prima persona, cuius ratio recto intelligitur per negationem illam ingeniti, quod a nullo sit vllo modo, etiam ab alia persona diui na, id quod sola notione paternitatis, vel spiratio nis nondum expresse cognoscebamus de Patre, & licet inde recte deduci posset, supposito numero emanationum: quia tamen nulla illarum relatio num id supponit in suo conceptu expresse, & for maliter, ideo addita notione innascibilitatis per sona Patris cum sua paternitate nouo modo po¬ sitiue innotescit, vt prima, & fontalis origo: Prima enim, & simplicia melius a nobis negatione cognoscuntur, vt docet Aristot. 10 Metaphys. c. 5. Et hoc modo positiuum, quod respondet huic notioni innascibilitatis, est paternitas sub ratione primi, qua semel constituta, constat deinde quae sit secunda persona, & quae sit tertia; & ided non oportet alias notiones multiplicare. Nam cum filiatio, ad solum patrem referat filium, processio vero Spiritum sanctum ad Patrem, & Filium, in quibus consideratur spiratio; non opus est ad significandam secundam, & tertiam sub ra tione secundae, & tertiae personae, alias notiones constituere, sicut necessaria fuit peculiaris notio ad ostendendum, personam patris esse omnium primam originem, & fontem, quod nondum sola notione paternitatis expressum erat.
Sed rogabis, vtrum haec notio cum pro mate riali significet positiuum, illud sit relatio, an abso lutum, & si sit relatio, vtrum eadem cum paterni tate, an diuersa. Respondeo, significatum positiuun huius vocis esse paternitatem, sub peculiari con ceptu primae originis, & principij, quo non addi tur relatio realis noua, sed rationis, quia relatio nis tealis non datur noua alia relatio realis. Vtrum vero, antequam intelligatur prima persona gene rans actu, ratio illa primae, & ingenitae significet relationem, an absolutum, & sit diuersa notio, dicemus disput. 140. cap. 3. & disput. 169. cap. 7. Al hac sententia non discedunt S. Thomas, & Capreolus, quos infra citabimus disput. 140. cap. 3. cum asserunt, hac negatione significari, & inno tescere rationem primi principij; tametsi impugnent opinionem Bonauenturae, sed in alium longe diuersum sensum, vt ibidem dicemus. Idem docent, significari ea negatione Durandus, Canariensis, & Caiet. vt ibidem dicemus, quamuis hi tres alio modo defendant rationem peculiaris notionis, vt supra vidimus.
At vrgeat aliquis hoc modo, eadem ratione ob diuersas relationes rationis possumus constituere nouas alias notiones in secunda, & tertia per sona, rationem videlicet verbi & imaginis in filiorationem etiam doni in Spiritu sancto: haec enim omnia distinguuntur, nec sunt svnonyma, quia connotant simul diuersos respectus rationis supra relationes reales personales: ergo erunt diuersae notiones personarum. Respondeo in primis rationem imaginis non esse diuersam notionem a filiatione, quia in definitione filij includitur ratio imaginis, cum dicitur, In similitudinem na turae, vt explicauimus disput. 113. cap. 1. & 7. deinde si ratio Filij intelligatur speciatim, prout est in Deo, idem est, quod ratio verbi, quia cum filius generetur per intellectum dininum, eo ipso ef verbum patris, & sic videntur in Deo haec duo distingui sicut ratio communis, & particularis, qua non constituunt diuersas notiones, vt in notationibus secundi articuli diximus: determinatur enim, & coarctatur magis ratio filij per rationem verbi, & contra etiam, ratio verbi per rationem filij, & ideo non opus est diuersam notionem intelligere. Qui enim distincte & speciatim cogno scit vnam, cognoscit & aliamvid quod paucis in dicauit nobis Athanas. Orat. 2. contra Arrianos longe a medio: ostendens enim cur simul appelletur secunda persona filius, & verbum sic loqui tur. Vtrumque scriptura in vnum coaptans. Filium qui dem eum ea de causa appellauit, vt naturalem, & verum patris substantiae foetum declararet, sed tamen, nequis humanitus aliquid editum, genitumque intelligeret, denu etiam substantiam definiens, verbum illud, & sapientiam & splendorem nominauit, ex illis enim vocabulis impatibilitatem in gignendo, aeternitatem item, & decorum illud quod in Deum conuenit, cogitatione apprehendimus. Ecce quomodo Athanas. existimat, ex omnibus simul nominibus vnam notitionem filiationis Characterizatam, & sigillatam significari. Idem omni no habet Basil. homil. in illa verba. In principio erat verbum, vbi ait, verbum itaque dixit, vt impassibilem pa tris generationem ostendat, & perfectam filij substantian Theologizet, & inconiunctionem sine tempore Filij ad Pa trem per haec ostendat Et infra, Si dixisset in principio erat Filius, appellatione Filij cogitatio de passione generationis subijsset. Ratione vero relationis rationis quam con notat verbum ad creaturas filiatio non est constituenda diuersa notio personae. quia notiones per sonarum non debent distingui per respectus ad creaturas, sed inter se tantum. Et hac eadem de causa ratio doni non est distincta notio a ratione spiritus, vel amoris producti: quia solum addis supra spiritum respectum rationis ad creaturas; tum etiam, quia ratio doni est veluti generica, ra tio vero spiritus veluti particularis; ex communi autem, & particulari non constituitur distincta notio. Ratio vero ingeniti licet addat relationem illam rationis supra paternitatem; quia tamen il lam addit respectu personarum intra ipsum Deum, ideo notio est primae personae. Reliqua quae de voce, ingenitum, notatione digna sunt, dicemus disput. 140. an autem liceat aliter de notionum numero sentire, dicemus art. 4. huius quaest.
Disputatio 138
An spiratio actiua distinguatur realiter a paternitate, et filiatione
Caput 1
CAPVT I. Spirationem a patermitate, & filiatione, sola ration nostra differre contra Scotum, & Durandum probatur.
CVm spiratio actiua, quae dicitur relatio spi ratoris, sit in Patre, & Filio, a quibus Spiritus sanctus procedit, disputatur ab Scholasticis? vtrum ex natura rei ab illis differat, an sola opera tione nostri intellectus. Scotus autem in quodl. 5 art. 2. in fine existimat, distingui ex natura rei, non sicut res differt a re, sed media illa distinctione quam ipse formalem vocat, eisdem prorsus adductus rationibus, quibus docuit attributa inter se& ab essentia, & relationes ab essentia ex natura rei formaliter distingui, quas retulimus disput.iin cap. 3. & disput. 120. c. 3. Praecipua tamen est; quia diuersa admodum praedicata dicuntur de vna, qua non de alia, vt satis constat; inter quae illud maio rem vim habet, quod dicimus spirationem reali ter Filio a Patre communicari; paternitatem ve to, & filiationem realiter non communicari affir¬ mamus. Quo sane fundamento nixus Durand. in nd. 13. q. 2. nu 14. octo rationibus probat, spirationem actiuam realiter distingui a paternitate, & filiatione, non quidem media illa distinct. Scoti, quam ipse Durand. non admittit, vt eisdem locis notauimus, sed distinctione omnino reali.
Hanc sententiam eodem modo censeo esse falsam, sicut illam de distinctione attributorum ab essentia, aut essentiae a relationibus, & personis eisdemque testimonijs, & rationibus refellenda est. Quare cum S. Thoma in hoc arriculo in solutione 3. Caietano in hac quaest. articulo 2. & Ca nariensi ibidem 2. p. Commentarij, Marsilio in primum quaest. 30. artic. 4. dub. 2. Capreolo in primum distinct. 13. quaest. 1. art. 2. concl. I. dicendum est spirationem ex natura rei, & ante nostram considerationem, idem esse cum paternitate, & filiatione; id quod praeter allata testimonia in illis disputationibus confirmat etiam Boethius lib. de Trinit. cum suquit, relatio multiplicat Trinitatem, quod intelligendum est per oppositionem relatiuam, vt disput. 147. explicabitur, & Anselmi libro de Spiritu sancto, qui, vt communiter refertur, ait, in diuinis omnia esse vnum vbi non obuiat relationis oppositio; quis tamen sit sensus Anselmi eo loco, disputatione citata cap. 4. dicemus. Adde etiam Damasc. lib. de fide cap. 11. qui ita scribit. Vnum idemque omnino sunt Pater, & Filius, & Spiritus sanctus, nisi, quod Pater genitus non est, Filiu genitus est, Spiritus processit, quod autem in ea distinctum est (scilicet ia essentia diuina) cogitatione sola distinguitur.
Deinde ex sententia Durandi, & modo loquendi illius sequitur, concedendam in Deo esse quaternitatem contra definitionem Concilij La teranensis sub Innocentio III. in cap. Damnamus, de summa Trinitate, & fide Catholica. Respondet Durand. in eo cap. solum damnari sententiam, quam Ióachim. Abbas Magistro sententiarum fal so imponebat; nimirum in Deo essentiam cum relationibus quaternitatem efficere, sed non damnari quaternitatem in solis relationibus. Verum hoc subterfagium inane est; eadem enim ratio est quaternitatis priori illo modo, & hoc posteriori, quo illam affirmat Durandus: ideo namque damnatur quaternitas, quia fides Catholica nunquam in Deo concessit nisi Trinitatem; & totum numerum in Deo, qui solum est in personis, & relationibus, ad ternarium reduxit. Rationibus vero Scoti; & Durandi eodem modo satisfaciendum est, quo supra disputationibus allegatis respondimus ne probarent essentiam a relationibus, seu personis ex natura rei, seu realiter distingui.
Caeterum contra nonnullos Thomistas obseruandum est, falso eos asseruisse, spirationem distingui realiter a paternitate, & filiatione, non in genere rei, sed in genere relationis: quoniam si rea liter distinguuntur in genere relationis, vt sit etiam ingenere entis distinguantur; multiplicato enim inferiori, multiplicatur etiam superius. Nam qui fieri potest, vt vna relatio secundum rem non sit alia, & illae non sint duae res, & duo entia:
Caput 2
Va vero ratione absolute dicantur in Dec quatuor relationes reales, etiamsi illae realiter non distinguantur, difficile apparet. Nam, vt proxime dicebamus, si multiplicato inferiori mul tiplicatur superius, & absolute dicimus esse qua tuor reales relationes: cur non dicimus esse quatuor res? Quidam Thomistae respondent, non esse necessarium, multiplicato inferiori, multiplicar superius: nam actio, & passio sunt duo praedica menta absolute, non tamen sunt duae res: in essentia etiam Dei dicuntur esse plura attributa, non tamen plures tes. Horum tamen solutio probanda non est, tum quia rationi naturali aduersari vi detur, multiplicato inferiori non multiplicari su perius, cum ab inferiori ad superius in omni materia sit optima forma arguendi. Tum etiam, quia nomen, praedicamenta, denotat aliquid rationis, se riem nimirum praedicatorum, quae sicut fit per intellectum, sic etiam multiplicatur aliquando sola intellectus operatione: quare non sequitur, sunt duo praedicamenta: ergo duae res, nam duo praedicamenta absolute absque alio additamento esse possunt sola ratione distincta. Eodem quoque modo nomen, Attributum, est nomen secundae (v aiunt) intentionis, significans aliquid Deo attri butum per rationem nostram: quare cum dicimus, in essentia diuina esse plura attributa, non se quitur in ea esse plures: at cum dicimus quatuor relationes, & addimus reales, non significamus aliquid rationis, ergo multiplicatis telationibus, multiplicantur, & res.
Canariensis in tertia parte commentarij huius articuli respondet, sufficere solam distinctionem rationis, vt dicantur plures relationes reales, at vero, vt dicantur plures res, tealem distinctionem necessariam esse. Haec quidem solutio verissimi est, minus tamen sufficiens deberet enim redde re rationem ob quam dicantur quatuor reales re lationes ex sola distinctione rationis, sed plures res non dicantur, nisi ex sola reali distinctione. Huius igitur manifesta ratio est; quia nomen, plures, vel nomina numerorum, cum adduntur terminores, nihil aliud denotare possunt, quam realem multitudinem: nam rerum multitudo idem est, quod realis multitudo: haec autem nihil aliud est, qua realis distinctio. At vero cum nomen, realis, additur domini, relatio, & vtrique coniungitur terminus pluralitatis, & numeri, non denotatur distinctio realis, sed multiplicatio relationum in gene re relationum realium, quae ex vario modo respiciendi terminum realem, consideratur. Cum enim dicimus quatuor relationes, non significamus eas realiter esse distinctas, & cum addimus, reales, non denotamus multitudinem realem, sed quam libet illarum esse ad realem terminum natura sua, non per intellectum, quantumuis sit ab alia sola con sideratione diuersa: ideo plures esse dicimus re lationes reales, eiiam si sola consideratione distinguantur: quia solum dicere volumus vnamquamque illarum quouis modo distinctam, habere ter minum realem suapte natura, non per intellectum: non dico habere terminum distinctum realiter? termino alterius, sed terminum realem, licet di nerso modo consideratum, cumque in diuinis sin quatuor termini reales distincti saltem ratione, & quaenis persona vna ex illis quatuor relationibus suapte natura, non per intellectum ad aliam refe ratur, erunt etiam, & quatuor reales relationes Est enim primo pater sub ratione paternitatis terminus filij: secundo filius ratione filiationis terminus patris: tertio Spiritus sanctus ratione pro¬ cessionis terminus patris, & filij: quarto Pater, & Filius sub ratione spiratoris terminus Spiritus sancti: hae autem omnes rationes terminorum reales sunt licet non omnes inuicem realiter distin ctae, & quaelibet illarum suapte natura, & non per intellectum terminum habet.
Ex his vero soluitur ratio illa dubitandi initio: posita. Fatemur enim, multiplicato inferiori se cundum rem, eodem modo multiplicari superius at vero cum dicimus, in Deo esse quatuor relationes reales, non significamus realem earum distinctionem, sed eas esse relationes reales ad terminum realem, nec esse rationis per solam intellectus considerationem, quod recte fieri potest, etiamsi ratione sola inter se distinguantur.
Caput 3
CAPVT III. Ob solam distinctionem rationis, non pradicari spirationem, de paternitate, aut filiatione, vel contra.
SCotus quodlib. 5. artic. a. circa finem, cum concedat hanc propositionem, Bonitas Dei est Sapientia, hanc tamen, Paternitas est spiratio, vel hanc, Filiatio est spiratio, omnino negat. Impugnat etiam rationem S. Thomae in hoc articulo in solut. 3. & exemplum, quod ibidem affert: nam S. Thom. negat has propositiones propter solam distinctionem rationis: adhibet autem exemplum: sicut non dicimus attributum sapientiae est attributum potentiae. Primum igitur impugnat Scotus, quia, si illa ratio sufficeret, deberemus hanc quoque propositionem negare, Bonitas est sapientia, quia haec duo ratione differunt, cum tamen aliam si milem ille concedat, videlicet, Scientia est potentia, quae duo etiam ratione differunt, sicut paternitas, & spiratio. Deinde exemplum non videtur ac commodatum: ideo namque non dicimus, Attri butum sapientiae est attributum scientiae, quia nomen attributum est secundae (vt aiunt) intentionis, significans aliquid rationis, vna autem intentio non praedicatur de alia: aut paternitas, filiatio, & spiratio, non sunt nomina secundarum intentionum, nec significant aliquid rationis, sed tres relationes reales in Deo: tametsi non omnes realiter distinctas.
Ideo (inquit Scotus) alij melius respondent, falsam esse praedictam propositionem, quia spiratio distinguitur a paternitate, & filiatione ex natura rei. Verum haec solutio facile potest redar gui; Primum, quia nulla talis distinctio ex natura rei esse potest inter has relationes, vt primo capite dictum est; tum etiam, quia eadem ratione deberet Scotus negare has propositiones, Sapientia est potentia, Deus est paternitas, quia in eius sententia attributa omnia inter se, & relationes ab essentia ex natura rei distinguuntur; vtramque vero propositionem eo loco ipse concedit. Et quamuis solum in sensu identico, non formali eas concedat, tamen aut non deberet eas admittere in eo sensu, aut saltem in eodem concedere deberet illam, Paternitas est spiratio, quam nullo modo putat esse veram.
Quare ipse Scotus alio modo huic difficultati respondet, inquit enim, vnum abstractum de alio recte praedicari (intelligit in sensu saltem identico) quoties abstractio non tollit identitatem: cum vero eam tollit, vnum de alio non praedicari: atque idcirco hanc esse falsam propositionem, Albe¬ do est musica, cum tamen haec sit vera, album est musicum, quia abstractio formae accidentalis a subiecto aufert identitatem subiecti, quam habent album, & musicum: tollitur autem (inquit Scotus identitas, quando extrema, quae abstrahuntur, talis naturae sunt, vt in suo formali conceptu abstracto non includant infinitatem: huiusmodi sunt, (inquit) relationes, quia relatio, ex genere suo non est infinita etiam in Deo. Hinc fit, vt pater nitas, & spiratio, quae identitatem habent in sub iecto in concreto significatae, & vna de alia prae dicabatur, abstracte illam non retineant, & ideo nullo modo inuicem praedicentur: at vero quia singula attributa infinitatem includunt in suo genere, recte inuicem in abstracto praedicantur, li cet in sensu identico, quia eorum abstractione non tollitur identitas, quam inter se habent. Idem censet, quoties vnum extremum abstractum est absolutum, & alterum relatiuum: nam propter infinitatem absoluti conseruatur identi tas inter ea.
Caeterum haec Scoti subtilitas non minus refelli potest, quam praecedens solutio. Primum quidem, quia quaeuis relatio in Deo est infinita in suo genere, non minus, quam quoduis attributum absolutum, vt disput. 122. cap. 7. probatum manet: nam quamuis relatio, vt abstrahitur? creata, & increata, non sit infinita; tamen quate nus diuina est, non potest, non infinita esse ratio ne essentiae, cuius est modus. Deinde, quia aut per hanc abstractionem tollitur identitas formalis, aut realis: si sola formalis, & ideo non conce ditur haec propositio, Paternitas est spiratio, eadem ratione concedenda non esset haec, Sapientia ef bonitas, aut, deitas est paternitas, cum inter haec extrema non sit formalis identitas: namque in eius sententia attributa inter se, & essentia a relatione formaliter distinguuntur. Aut abstractione tollitur identitas realis: & hoc falsum est, & contra Scoti doctrinam, quia paternitas, & spiratio, quam tumuis abstractae, non distinguuntur realiter, vt res a re, sicut falso putauit Durandus: praesertim cum abstractio sit per intellectum; manet ergo semper identitas realis: quare sicut ratione huius concedimus aliquo modo hanc propositionem Sapientia est bonitas, etiam esset admittenda haec Paternitas est spiratio
Ratio igitur, propter quam S. Thom. quem sequitur Caietanus negat hanc propositionem, Pa ternitas est spiratio, nihilominus concedit aliquo modo hanc, Sapientia est potentia, optima est: quia scilicet propositiones, in quib. vna relatio de alia praedicatur: semper accipiuntur in sensu formali sicut illae in quibus operatio praedicatur de potentia, qualis est haec, Intellectus intelligit, sicut notauimus disput. 119. cap. 2. & quia in sensu forma livna relatio de alia non praedicatur, sicut neque vnum attributum de alio, ideo non est conceden da haec propositio, Paternitas, seu filiatio est spiratio At vero propositiones, in quibus vnum attributum absolutum de alio praedicatur, accipi possunin sensu identico, quocirca, licet propositio, in qua vnum de alio praedicatur, sit falsa in sensu formali, concedi potest aliquo modo: quia in sensu iden tico vera est. Eadem ratione artic. 2. huius quae stionis ad secundum dixit S. Thomas, hanc propositionem esse veram, Paternitas est Deus, & deitas est Pater, propter realem identitatem; quia scilicet haec propositio accipi potest in sensu identico: negauit autem hanc propositionem, Attributum scientiae est attributum potentiae: sicut illam, Paternita est spiratio, quia etiam accipitur in sensu formali ex vi significationis vocum, nomine enim, attributum, denotatur expresse ordo ad rationem, & in hoc solum has duas propositiones inter se comparauit S. Thomas, quod vtraque nimirum in sensu formali accipitur, non autem alio modo¬
Porro autem illam propositionem, in qua vna relatio de alia praedicatur, semper in sensu forma li accipi ex eo deducitur, quod relatio expresse re spicit terminum suum, eumque in se exprimere videtur, & ita quasi actus circa illum significatur ergo sicut vnus actus de alio non potest in Deo absolute praedicari, quia sub diuersa ratione formali significantur, sic etiam nec vlla relatio de a lia; sed, vt in sensu identico possit praedicari, addi debet aliqua particula, qua identitas illa significetur.
Articulus 4
COnclusio est. Si quis falsum opinaretur circa notiones, considerans ex hoc sequi aliquid contra fidem haereticus esset si tamen contrarium opinaretur, non, vt defenderet aliquid contra fidem, haereticus non esset. Non decernit S. Thom. an sit contra fidem, aliquid circa numerum notionum contrarie opinari: sed ostendit, qualiter aliquis in haeresim laberetur, si contrarium opinaretur. Quae regula in vniuersum seruanda est in omni materia ad fidem pertinente; de qua late nobis dissetendum est secunda se cundae q10. & t. 2. q. 76. art. 3. vbi ostendemus, ar ignorantia quaecumque tollat rationem pertinaciae, quae ad haeresim necessaria est.
Sed circa numerum notionum, de quo hacte nus disputatum est, an scilicet dicendae sint quinque, vel plures, aut pauciores, non est aliquid definitum ab Ecclesia, hoc tamen certum est, esse in diuinis personis quinque illas rationes, numerando cum illis rationem ingeniti, & quia aliqua illarum negaret, contra fidem sentiret, ac si dice ret esse quidem in Deo quinque illas rationes, sed non omnes esse appellandas notiones, non dice ret contra aliquid ab Ecclesia definitum, sed con tra communem doctrinam sentiret; id, quod te merarium esset.
Notat tamen Canariensis in hunc artic. negari non posse in Deo esse plures negationes, & af firinationes, quae si a nobis significarentur aliquibus notionibus peculiaribus, & abstractis, dice rentur plures notiones absque vllo fidei detri mento, sed addit licitum non esse, noua haec no mina imponere ad eas significandas contra communem Doctorum sententiam. Verum, si de hi affirmationibus, & negationibus nobis consta ret, non video cur non liceret nominibus peculiaribus vti, ad eas significandas, sicut patres coe perunt vti nomine ingeniti, quod antea ignotum erat, & in hoc recte docet Scotus allegatus disput 137. cap. 1. hactenus vero non fuisse plures notiones inuentas, non est sufficiens ratio, ob quam, & alia inueniri non possint. Nihilominus ego non video, quomodo plures esse possint, supposito numero personarum, & emanationum, quare illis quinque, quas Scholastici ex patribus collegerunt, contenti simus.
On this page