Table of Contents
Quaestio 34
Quaestio 34
Articulus 1
COnclusio est. Verbum secundum, quod proprie in diuinis accipitur, est nomen personale. Circa doctrinam articuli dubitatio est, quare S. Thomas enumerauit omnes acceptiones verbi eo ordine. vt primo loco verbum mentis, secundo verbum vocis, tertio autem verbum imaginationis posuerit. Aut enim (vt ait Caietan.) seruauit ordi nem, quoad nos, & ita primo loco deberet pone re verbum vocis, quia id nobis notissimum est Aut seruauit ordinem naturalem, & sic secundo loco deberet ponere verbum imaginationis, tertio autem verbum vocis: nam verbum imaginationis prius est secundum ordinem causae, quam verbum vocis. Respondet Caietan. ordinem inter significata alicuius nominis non esse attendendum secundum naturam causae, & causati: sol enim dicitur calidus, quod sit causa caloris, & tamen non dicitur prius calidus, quam aliae res, quas calidas efficit, sed illud est prius significatum nominis ( inquit ille) in quo ratio significata per nomen reperitur intrinsece, & formaliter; illud autem posterius, in quo reperitur extrinsece, qua de causa ca loris, dicitur posterius calidus, quam caetera, quae ab ipso calida fiunt, quia in alijs calor est formaliter, & intrinsece, in sole vero extrinsece tantum Quocirca quamuis verbum imaginationis sit na¬ tura prius, quam verbum vocis, quia est causa illius, quia tamen verbum imaginationis dicitur extrinsece verbum, verbum autem vocis formaliter, & intrinsece, ideo prius conuenit ratio verbi verbo vocis, quam verbo imaginationis. Haec tamen Caietani doctrina est contra mentem S. Thom. in art. docet enim quatuor modis verbum vsurpari; tribus quidem iam enumeratis, & quarto pro reipsa significata. Addit deinde, hoc solo quarto modo dici verbum imptoprie, & metaphorice, tribus autem alijs proprie, ergo sentit, quatto illo modo solum dici verbum extrinseca denominatione.
Durand. in 1. distinct. 27. quaest. 2. num. 27. docet, verbum proprie solum dici de contemptu mentis, de voce autem metaphorice, eo quod ratio signi reperiatur in voce extrinseca denominatione tan tum, in conceptu vero formaliter, & intrinsece de ratione autem verbi est esse signum. Quae qui dem sententiamihi non probatur, non quia vor aeterna dicatur verbum natura sua sine libera impositione; vt falso putauit Caietan. sed quia vox Verbum, primo quidem imposita est ad significandum verbum vocis, quod ex institutione hominum significat, & inde deriuatum est, ad denotandum conceptum cordis, fieri autem nequit, vt significet improprie, & metaphorice id, ad quod significandum primo impositum est. Neque obstat, quod verbum vocis significet ex libera voluntate hominum, vt dicebat Durandus, & ita significare dicatur extrinseca denominatione; nam cum vox Verbum, imposita sit ad significandum primo hoc signum vocis, nihil obstat significatio illa ex institutione hominum, quo minus vox, Verbum, proprie, & primo ipsum verbum vocis denotet
Quare ego quidem existimo, etiam verbum vocis proprie appellari verbum, similiter verbum mentis, e imaginationis, & quidem de verbo intellectus falso quidam sunt arbitrati, improprie & metaphorise dici verbum, quorum sententian merito notat Canariens. in art. 1. quaest. 27. ex ea enim sequitur, filium Dei improprie, & metaphorice dici verbum, quia per intellectum procedit, quod est absurdum, ob id tamen debemus asserere vocem hanc, Verbum, non fuisse ab humanis ad Deum deriuatam, tametsi absque improprietate, & me taphora. Cum. vero sancti Patres interdum hic vestigium aliquod improprietatis, & metaphorae agnoscunt, intelligendi sunt, vt diximus disput. 4. cap. 22. Verbo autem mentis magis conuenire vocem, Verbum, quam verbo vocis, docet August. lib. I5. de Trinitate, cap. 11. quam sententiam sequitur S. Thomas in hoc articulo, & caeteri Scholastici in 1. distinct. 27.
De ordine tamen, quo illa enumerauit sanctus Thomas, non est multum curandum, si quidem August. libro de cognitione verae vitae, cap 14. & Damasc. lib. I. de fide cap. 18. alio ordine ista re censent: sed arbitrantur nonnulli verbum imagi nationis, & mentis, quod proprie appellatur ver bum, non sumi eodem modo: nam verbum mentis vocamus ipsam qualitatem expressam, quae est actualis repraesentatio obiecti, at verbum imaginationis non dicimus esse qualitatem exptessam, quauis haec etiam detur in imaginatione, imo in quamuis alia facultate sentiente. Sed verbum imaginationis vocant ipsum verbum vocis obiectum nostrae imaginationi; prius enim quam lo¬ quamur ipsum verbum vocis, illud imaginatione cogitamus, quod licet nondum habeat esse existentiae, sed tantum obiectiuum, vere dicitur verbum, sicut homo cogitatus vere dicitur homo Quod si qualitas expressa in imaginatione instaillius, quam exprimit intellectus diceretur verbum imaginationis, quaeuis alias species expressa in facultate quacumque sentiente diceretur verbum. quod est absurdum. Nam sicut aliae facultates no dicuntur loqui sic etiam nec dicuntur verbum exprimere, atqui imaginatio dicitur loqui, non quod exprimat speciem rei, quam apprehendit, sed quia verbum, quod voce efferendum est, in se apprehendit. Ego vero existimo verbum imaginationis etiam esse ipsam qualitatem expressam, quia inte rius rem aliquam cogitamus: nam participatione intellectus, quam ex coniunctione cum illo habet, & imaginatio hominis interius dicitur loqui eo ipso, quod cogitat, & non solum dicitur verbum vocis apprehendere, sed etiam intus secum loquiVerum qualitas illa expressa imaginationis non vocatur verbum, quia dicatur, sed potius quia sit dictio quaedam rei cogitatae, sicut de verbo nostra mentis dicemus disput. sequenti cap 4. At species expressa, aut visus, aut auditus, vel alterius sen sus, non vocatur verbum neque dictio, sed solum vocatur sensatio, quia dictio, & verbum propria sunt rationalis potentiae, vel eius, quae rationalis influxum aliquo modo participat, qualis in nobis est sola imaginatio: caeteri enim sensus non habent aliquid rationis, nec ei ita connectuntur, sic ut imaginatio, nec ab eis ratio ita pendet sicut ab imaginatione.
Disputatio 141
Utrum verbum in Deo proprie dicatur personaliter, an essentialiter
Caput 1
OMissis haereticis antiquis, & recentioribus qui aut contra Trinitatem personarum, aut contra aequalitatem earum docuerunt, ac proin de aut personam verbi negarunt, aut eius proprietatem e medio abstulerunt, de quibus satis super que dictum est disput. 108. & sequentibus, fuerunt alij dicti, Alogiani, Graece ἄλογοι, quasi sine verbo, quorum meminerunt Epiphan. haeresi 51. & August. de haeresibus, haeresi 30. qui verbum in diuinis negarunt, & ne erroris conuincerentur, Euangelium loan. & eius Apocalyqsim non recipiebant imo, vt testantur Epiphanius in fine illius capitis forsan Epistol. Ioannis eadem de causa negabant nomen autem, ἄλογοι, impositum eis fuisse ab Epiphanio, ipse etiam testatur. Contra hos ex recentiorib. scripsit Alphons. a Castro lib. 4. aduer¬ sus haereses verbo, Deus, haeresi 7. fuerunt autem, vt ipse scribit, & Prateolus in Elencho haetesum verbo, Alogi, & Sanderus lib. 7. de visibili Monar chia haeresi 29. tempore Soteri Pontificis, & Con modi Imperatoris sub anno 180. sed qua ratione hi negauerint verbum in Deo, nec Epiphan. nec August. explicant, an videlicet, quia putarent non esse secundam personam, aut illam non esse mente productam, aut esse puram creaturam: suspicor tamen, horum haeresim fuisse ludaeorum, & Sabellianorum negantium pluralitatem personarum. eius namque fecisse videtur mentionem Athanas in Oratione contra Gregales Sabellij parum ab ini tio his verbis. Verbum enim illi tale adscribunt, quale homines in sua mente concipiunt, & sapientiam talem, qualis ea, quae nostri animi est, attribuunt: ideoque vnam personam Deum cum verbo asseuerant, quemadmodum homi nem vnum dicimus cum sua ratione, verborumque in animo conceptu, nihilo plus, quam ludaei sentientes qui Euangelistam non recipiunt statim ab initio clamantem, in principio erat verbum, &c. vbi ostendit qua de causa illi haeretici, qui cum Iudaeis vt Sabelliani senserunt, Euan gelium loan. non receperint. Alio modo refert Cyrill. lib. 7. Thesauri cap. 3. Eunom. negasse, Filium Dei esse verbum, quia scilicet verbum pro latio vocis est: Filius autem animal est, eademque ratione nec sapientiam Patris esse dicebat; quia sapientiam non est animal; ideoque, vt refert Cyrill. cap. 4. idem Eunom. asserebat Filium Dei verbum illius in scriptura appellari; Non quia secundium naturam ex patre sit, aut quia ipse filius sit intrinsecum atque insitum patri verbum, sed quia patris verbum ( intelligit verbis vocis) nobis enunciat, sicut sanctificatio quoque dicitur Filius, quia sanctificat.
Respondet autem Cyrill. cap. illo 3. diuersam e esse rationem verbi, atque sapientiae in Deo, & in P hominibus: in his enim neutrum est subsistens, in Deo autem subsistit. Impugnat etiam ipsum, quod Filium Dei animal appellauerit, cum animal illud sit, quod vitam participat: verbum autem Dei sit ipsa vita. Et eodem cap. 4. Eunomio sic obijcit. Sicut filius non participatione sanctitatis est sanctificatio, sic etiam non participatione verbi est verbum: esset autem sola participatione, si ea sola ratio verbum diceretur, quod verbum vocis acceptum a Patre nobis annunciaret. Contra hos veros haereticos, prout Sabellianis, & Arrianis consentiebant, nunc disserendum non est, vt initio notaui, quare superest solum, vt probemus admisso mysterio Trinitatis, vt reipsa Catholic fatentur, Filium Dei verbum proprie appellari sic enim dicitur a loan cap. 1. & in Epist. I. cap. 5. v. omnibus notum est: sic etiam communiter Patres secundam in Trinitate personam verbum appellant, vt vidimus disput 111. & 112. nam de haeresi Valentini sequenti articulo diximus.
Notandum tamen est, verbum Dei vocari pos se etiam seruauit, vt obseruauit August. tract. 108. in Ioan. explicans illud Ioan. 17. Sermo tuus veritas tua Sic etiam appellat Lactantius lib. 4. diuinarum Institut. cap. 8. Tertull lib aduersus Praxeam cap. 5. & 9. & contra Marcionem lib. 2. cap. 27. Cyprian. lib. 2. aduersus Iudaeos. explicans illud Psal. 44. Eructauit cor meum verbum bonum. Et quidem Graecam vocem, λόγος. Latine aut verbum, aut sermonem reddere possumus. Quare reprehendendus est Erasmus, non quod horum Patrum lectionum sequutus, illud loannis, In principio erat verbum, ipse conuertit, In principi¬ erat sermo, sed, vt bene notauit Canariens. in art.) quaest. 27. disput. 6. quaest. 2: Quia in annotationibus illius loci dixit, multo melius transferri sermonem, quam verbum in quo manifeste deceptus est. Nam sermo aggregatum quoddam ex pluribus dictionibus; verbum autem vnam simplicem dictionem tantum significat: ideoque sim plicitatem secundae personae aptius denotat. De inde obseruandum est cum S. Thoma in solut. 2 ideo Arrianos, & Eunomianos negasse in Dec verbum, quia dixerunt non esse consubstantialem Patri. Adde, Sabellianos ideo etiam negasse ver bum, quia credebant vnam tantum in Deo esse personam, quod si hi, tres personas concederent duo vero priores filium dicerot esse eiusdem cum Patre substantiae, non dubitarent asserere ipsum productum per Patris intellectum, ac proinde esse proprie verbum illius, vt pudeat Durandum qui negat, filium Dei per intellectum procedere, vt vidimus disputat. III. & sola appropriatione docet, vocari verbum, vt capite sequenti vide bimus.
Caput 2
QVanquam Catholici fatentur, secundam in Trinitate personam verbum appellari, ta men in ea quaestione, Vtrum verbum proprie con ueniat essentiae, an personae, non omnes eodem modo sentiunt. Referam igitur in hoc capite a liorum sententias, vt sequenti veriorem exponam Prima est Durandi in 1. distinct. 27. quaest. 3. Qui affirmat, verbum in Deo proprie dici essentiali ter, secundae autem personae sola appropriatione conuenire. Cum dicit sola appropriatione con uenire, non intelligit eo modo, quo communia & essentialia aliquando personis accommodantur, vt nomen, Amor, haec enim proprie, hoc est non Metaphorice, & improprie personae conue niunt, sed intelligit, nomen, Verbum, appropriar filio per similitudinem, quia licet non procedat per intellectum, vt ipse putat; eius tamen produ ctio, cum sit prior origine, assimilatur processioni per intellectum, quae prior est, quam processio per voluntatem. Nam alij qui dicunt, esse quiden nomen commune, & essentiale conueniens Deo ratione essentialis cognitionis, sicut est sapientia, & amor; appropriari tamen filio, quia eius generatio est per actum intelligendi, sicut amor Spiri tui sancto, quia per actum voluntatis procedita Durandi sententia longius distant: hi enim non asserunt, Filium esse Verbum similitudine tantum, sed reipsa proprie per intellectum procedere, a Durandus affirmat, secundam personam similitu dine tantum procedere vt verbum
Bifariam vero probat suam sententiam: tum quia verbum non procedit per intellectum, vt vidimus disput. I11. tum etiam, quia verbum in Deo essentialiter dicitur, quod his rationibus suadere conatur. Primo, quia verbum in Deo est ipse a ctus intelligendi, sicut in quocumque intellectu creato, actus autem intelligendi est communis, & essentialis, ergo verbum non est in notionale in diuinis, sed essentiale. Secundo in omni intelle ctione perfecta semper est verbum, in Deo autem intellectio essentialis est maxime perfecta, ergo in ea est verbum. Tertio actus notionalis non transit, nec refertur ad creaturam, nec reflectitur supra personam producentem, sic enim non dicimus, Pater generat creaturas, nec dicimus, Generat seipsum, & tamen dicimus, Pater dicit creaturas, & dicit seipsum, ergo actus dicendi non est actus notionalis generandi.
Secunda sententia est S. Thomae in 1. distinct 27 quaest. 2. art. 2. Capreoli quaest. 2. art. 1. conclus. 4. Ferrarien sis 4. contra Gentes cap. 13. versic. Considerandum, nempe verbum in diuinis accipi essentialiter, & notio naliter, quia de ratione verbi non est realitet procedere, sed satis est, si nostro modo intelligendi concipiatur per modum emanationis, sicut essentialis intellectio in Deo a nobis intelligitur. Praeterea verbum etiam dici potest, quod realiter procedit per intellectum, ergo cum Filius De per intellectum generetur, dicetur verbum no tionaliter. Haec sententia differt ab opinione Durandi: ille enim asserit, rationem verbi non conuenire filio, quia per intellectum procedat; sed quia eius productio sit prior ordine originis, sicut illa, quae est per intellectum; vnde falso hi Docto res pro sententia Durandi allegari solent. Tum etiam ita asserunt, verbum in diuinis sumi essen tialiter, vt etiam dicant sumi notionaliter, non solum appropriatione, sed ratione processionis per intellectum.
Tertia opinio est, quam refert S. Thomas ibidem, quorundam, qui dicebant, verbum semper accipi notionaliter in Deo, actum tamen dicendi accipi posse essentialiter, & notionaliter: Prime quidem, vt idem est, quod intelligere, essentiali ter, & sic non habet verbum. Secundo sumitur pro actu creationis, iuxta illud Genes.I. Dixit Deus, fiat lux, &c. Et hoc modo etiam non habet verbum, sumitur tamen hoc modo essentialiter Tertio vsurpatur pro actu externae generationis. & ita verbum. Hanc eandem sententiam secut sunt alij, vt refert Durandus, qui dicebant, sicur authores praedicti, verbum semper accipi notionaliter pro secunda persona, actum vero dicendi essentialiter quidem, pro eo, quod est exprimere, & manifestare aliquid in verbo, & hoc pacto, as serebant, tres personas manifestare aliquid in se cunda, quae est verbum productum: notionaliter vero pro actu, quo pater producit secundam personam, qui actus solum conuenit Patri.
Caput 3
EGo vero communem sententiam amplectenEdam esse censeo, quam non solum tradidit S. Thomas in hoc articulo, quam Caietanus, & tecentiores ibidem sequuntur, verum etiam, vt notauit idem Caietanus, priorem, quam in primum sententiarum, & alibi docuerat, tacite retractauit. Faciunt eum his Mggister in 1. distinct. 27. quaest. 2. Scotus ibidem quaest. 2. & bricl. quaest. 3. artic. 2. nec dissentit, Bonauentura 2. parte illius distinctioni quaest. 1. vbi quamuis dicat, bifariam accipi verbum in Deo, vno modo, quando Deus interius loquitur, & hoc pacto notionaliter, altero modo essentialiter, cum exterius producit creaturam; tamen affirmat, hoc posteriori modo di ctionem, & verbum capi improprie pro ipsa re quae fit, & actione, seu productione illius: ergo sentit verbum proprie acceptum in Deo, notionaliter solum vsurpari. Quae sententia probatu in primis ex Scriptura, in qua nunquam essentia liter Deo tribuitur verbum, aut dictio, nisi quando narratur, Deum aliquid exterius creasse, tunc autem omnes fatentur vsurpari improprie, dicitur enim res ipsa producta extra Deum, verbum ipsius, & illius productio vocatur dictio, & locutio Dei, vel exterior aliqua prolatio, qua Deus instar alicuius hominis dicitur loquutus. Contra vero, cum de verbo interiori ipsius Dei fit mentio, soli secundae personae tribuitur, vt Ioan. cap. 1. & I. Ioan, cap. 5. & Apocal. 19. vbi inquit loan. de il lo quem vidit sedentem super equum album, Et nomen eius, verbum Dei, quo plane denotat propriu nomen illius: ibi autem sermonem esse de Christo filio Dei omnes consentiunt, manifestum est: propter quae loca Alogianos negasse hos libro loannis esse Canonicos, retulimus cap. 1. ex Epiphanio.
Sed respondet Durandus, secundam personam vocari verbum Dei appropriatione sicut tertia dicitur spiritus: namque, & eo etiam loco Apocalypsis, de eodem, qui dicebatur verbum, proxime dixerat Ioannes vocari fidelem, & veracem, & qui cum iustitia iudicat, quae tria nomina essentia lia sunt, appropriata tamen videntur secundae per sonae; quid ergo mirum, si etiam nomen verbi non sit ei proprium, & notionale, sed appropria tum sicut nomen spiritus tertiae personae? Verum haec effugia Durandi futilia sunt; nam licet secundae personae multa nomina appropriari dicantur, quae communia sunt, & essentialia tribus personis & huiusmodi sint illa tria, Fidelis, verax, & cum iustitia pugnans, id tamen asserimus de ijs, quae etiam in scriptura videmus tribus personis communia esse, qualia sunt haec tria; at vero cum nullibi in scriptura, nec apud sanctos Patres, nomen, Ver bum, teperiatur essentialiter dictum, & tribus per sonis commune, sed ab omnibus secundae perso nae tribuatur; vnde nam suspicari possumus, ei tan tum per appropriationem accommodari? Tum etiam, cum eo loco dicat Ioannes, Et vocatur nomen eius verbum Dei, intelligit proprium illius nomen caetera enim, quae dixerat non vt propria nomina, sed vt Epitheta ipsius posuerat. De prioribus di xit. Et qui sedebat super eum, rocabatur fidelis, & verax quo sane modo exprimere solemus communia Epitheta alicuius; at de verbo sic ait, Et vocatur no men eius, verbum Dei, vbi peculiare nomen, quo nuncupari solet, expressit: cum enim de nomine alicuius interrogamus, non per communia, sed per peculiaria respondemus. Porro nomen spiritus, esse appropriatum Spiritui sancto, docet S. Thom. infra q. 36. art. 1.
Secundo probatur ex Patribus, August. lib. 5. de Trinit. cap. 13. sic ait, Relatiue dicitur filius, & relatiue dicitur verbum, quod autem relatiue dicitur, no tionale est: nam de relatione secundum esse intra ipsum Deum plane loquitur August. Et 6. de Tri nitate cap. 2. Verbum solus filius accipitur, non simul pater, & filius, & sub finem capitis; Verbum de verbe dici non potest, quia non simul ambo verbum, sed solun filius. Et lib. 7. de Trinit. cap. 1. Non est ipse (scilicet Pater) verbum, sicut nec filius, nec imago, & cap. 2. in principio, Pater igitur & Filius; simul vna essentia, & vna magnitudine, & vna veritas, & vna sapientia: sed non Pater, & Filius simul ambo vnum verbum, quia non simul ambo vnus filius: sicut enim filius ad patrem refertur, non ad se ipsum dicitur, ita & verbum ad eum, cuius verbum est, refertur, cum dicitur verbum, eo quippe Filius, quo verbum, & eo verbum, quo Filius. Quoniam igitur Pater, & Filius simul non vtique vnus filius; consequens est, vt pater & filius simul non ambo vnum verbum, & propterea non eo verbum, quo sapientia quia verbum non ad se dicitur, sed tantum relatiue ad eum, cuius est verbum, sicut filius ad patrem, sapientia vero eo, quo essentia, & ideo quia vna essentia, vna sapientia quoniam vero & ver bum sapientia est, sed non eo verbum, quo sapientia, verbum enim relatiue, sapientia vero essentialiter intelligitur id dici accipiamus, cum dicitur verbum ac si dicatur, nata sapientia, vt sit filius & imago.
Multa alia non minus praeclara pro hac nostra sententia docet Aug. sed haec sufficiant, in quibus primum considera circa prius testimonium, cum ait, verbum relatiue dici, omnino negare essenria liter accipi posse: ideo namque in posteriori opposuit verbum sapientiae, quia verbum relatiue, sapientia essentialiter accipitur; ergo idem est apud August. dici aliquid relatiue, & non dici essentialiter: quare, si verbum relatiue dicitur, non potest dici essentialiter. Adde quod nomina, quae appropriantur personis, vt potentia patri, non dicuntu, relatiue ad aliam personam, nisi materialiter ratione eius, cui attribuuntur. Deinde nota circa secundum, & tertium testimonium cum negat ab solute, Patrem & Spiritum sanctum esse verbum, atque negat verbum esse de verbo, aperte indicare, nomen, Verbum, non esse appropriatum secundae personae, sed proprium. Nam si esset secundum se commune, & vni personae solum appropriatum, non repugnaret dicere verbum esse de verbo, sicut filius dicitur sapientia de sapientia, & Spiritus san ctus dicitur amor de amore: Deus enim Charitas est. Dici etiam possent ambo, scilicet Pater, & Filius, verbum; sicut dicuntur sapientia, cum tamen nomen sapientia sit appropriatum, quod in vltimo quoque testimonio concedere non audet August Quid plura? testimonia enim August. adeo perspicua sunt, vt alia explicatione non egeant.
Deinde Cyrillus lib. 7. Thesauri c. 1. obijcientibus Arrianis in hunc modum, si verbum consubstantiale Patri, poterit quoque Pater verbum appellari, sic respondet. Qui haec dicunt, Ioannis omnini obliti sunt, verbum enim ipse filium hic (scilicet cap. 1.). appellat, & hoc nomen quasi proprium, & ipsius esse fili maxime significatiuum elegisse videtur, In principio ( inquit) erat verbum, &c. Ideo autem Cyrillus dixit, hac voce, verbum, magis exprimi proprietatem filij, quia vt dicebamus disput. 137. cap. 5. eo significatur non solum in genere filiatio secundae personae, sed etiam modum processionis illius proxime esse per intellectum, non per naturam, vt falso pu tauit Durandus.
Tertio demum ratione facile probatur: nam verbum natura sua denotat realem emanationem ab aliquo, cuius est verbum: sic Basil. homil. in illa verba, (In principio erat rerbum) post medium, inquit, Nam cor nostrum veluti fons est quidam, verbun vero emissum veluti riuus ex fonte profluens. Et paulo superius, Cur verbum vt quod ex mente procedit, ostendatur. Nam quamuis de verbo vocis loquatur, fatetur tamen illud esse, vt quod ex mente procedit, significetur. Et Athanas. in Epist. de sententia Dionysij contra Arrianos aliquantulum a fine sic ait. Verbum promanationem mentis nominari conuenit. idemque, vt quasi de homine loquamur, ex corde per os ef funditur, diuersaque iam inde mens ea est, quae ita per lin guam prosilit abea ratione, siue verbo, quod in corde est Cum ergo de vtroque verbo loquatur, & vocis, & cordis, dicatque verbum esse emanationem mentis, de vtroque plane intelligit, vt inde etiam emanationem verbi aeterni explicet. Eandem simi litudinem verbi nostri, & diuini prosequitu Ansel. in monolog. cap. 31. & tam verbum nostrum, quam diuinum emanatione procedere, docet. Sic etiam idem Athanas. in Epist. de decretis Nicena Synodi parum ante medium de filio Dei ait: Siu enim rationem, siue verbum Dei cogites, rursum eum ex illesse, sine vlla differentia cogitaueris. Et quamuis ibi et iam numeret essentialia, quae sola appropriatione tribuuntur filio, tamen non eodem modo intellexit de verbo. cuius ratione etiam in humanis, a lio loco dixerat, esse processionem. Atqui id, quod in Deo emanationem denotat, non dicitur essen tialiter, sed notionaliter, vt omnibus confessum est: ergo verbum non essentialiter, sed notionali ter semper vsurpari debet. Supererat hic, vt explicaremus, quomodo comparetur tam verbum nostrum, quam diuinum cum actu dicendi, & vtrum eius emanatio sit intellectio, an saltem dictio, & vtrum in omni intellectione sit verbum, an non haec tamen commodius in solutione argumento rum Durandi cap. sequenti dicemus.
Es dictis infertur primo falsam esse sententiam Durandi, qui dicebat verbum proprie, sumi essen tialiter: sed quodammodo, hoc est sola appropria tione, vsurpari notionaliter. Secundo sequitur, falsam esse sententiam secundam, quae dicebat, vtroque modo accipi verbum; cum constet solum vsurpari notionaliter. Tertio colligitur, tertiam sententiam magis a veritate deuiare, cum alio mo do sumit dicere, quam verbum: haec enim videntur, aut inuicem relata, aut idem esse: quare si vnu notionaliter, alterum eodem modo accipiendum est. Quod vero vltimo addit, omnes personas ex primere in verbo ea, quae intelligunt, absurdissi mum est: nam illa sola persona in verbo exprimi id, quod intelligit, quae ipsum verbum producit, vt omnes fatentur Doctores.
Caput 4
AD primum, & secundum argumentum Du Trandi facile respondemus, non quamcunque intellectionem, quantumuis perfectam, esse ver bum, sed in ea solum verbum reperiri, quae reali ter ab intelligenteprocedit, cumque essentialis cognitio in Deo sit ipsa essentia Dei, nec ab ipso Deo aliquo modo emanet; non sequitur, esse ver bum earum rerum, quae in ipsa intelliguntur. Sed tertium argumentum difficile est, in cuius solutionem explicate oportet, quis sit in nobis actus di cendi, & quid verbum, & vtrum verbum mentis in nobis dicatur species expressa, an potius res ipsae, quae verbo repraesentantur. Sunt nonnulli, qui censent, actum dicendi esse productionem Physi cam illius qualitatis, quam intellectus in se ipso producit: qualitatem vero ipsam productam, esse verbum, quo formaliter intellectus constituitur intelligens, ita vt intellectio, & verbum sint idem omnino; dicere autem non sit intelligere, sed si productio ipsa verbi, & intellectionis. Haec sen tentia videtur Scoti, vt commemorauimus disputat. 112. cap. 2. vbi tamen iam satis ex Patribus, & rationibus probauimus, ipsum dicere intellectus formaliter esse intelligere; nisi quod dicere denotat etiam realem emanationem a dicente, sed intelligere non item
Alij dicunt, ipsammet productionem speciei expressae esse dictionem, & intellectionem simul formaliter; qualitatem vero expressam esse verbum hac dictione & intellectione expressum: & hinc respondent argumento Durandi, eam intellectionem habere verbum a se productum, quae est productio realis, & illam solum esse dictionem: & quia in Deo intellectio essentialis non est productio; ideo non esse dictionem, nec habere ver bum. Haec tamen sententia mihi non probatur: Puto enim, in nobis intellectionem formaliter esse ipsam qualitatem expressam in mente, qua fit intellectui res praesens: atque rem intelligere nihil aliud esse intellectui, quam similitudine actuali illius informari, vt notaui disput. 112. cap. 4. Ipsam vero productionem huius qualitatis non esse intellectionem, sic ostendo. Nam si eo esset intellectio, quo est productio illius qualitatis, sicut dicitur qualitatem illam producere, diceretur etiam qualitatem illam intelligere; at qualitas illa non intelligitur, cum tamen producatur, ergo productio illa non est eo intellectio, quo est productio, & contra. Tum etiam, vt diximus in ea disputat. cap. 2. & disput. 38. cap. 2. intellectio nihil aliud est, quam repraesentatio actualis, & expressa alicuius rei: haec autem multo perfectius reperitur in specie ipsa, & qualitate: quam in productione, & fieri illius: ergo illa potius est intellectio. Quam opinionem docent Scotus in 4. distinct. 49. quaest. 2. §. Ac argumen ta, in solut 4. Iauellus lib. 9. Metaphys. quaest. 7. Soncinas eodem lib. quaest. 20. & 21. Caietanus t. parte, quaest. 79. artic. 2. §. Quoad secundum, non longe a fine, & in eadem 1. part. quaest. 34. art. 1. in fine commentarij & Doctores omnes, qui affirmant, cognitionem posse in nobis a solo Deo produci, quos referemus 1. 2. disput 9. cap. 1. hi enim omnes censent, cognitionem esse non productionem, sed qualitatem significatam per modum actionis, quam vocant actionem grammaticalem. Quam sententiam expressisse videtur S. Thom. in hac quaest ar tic. I. ad 3. vbi habet haec verba. Nam intelligere importat solam habitudinem intelligentis ad rem intellectam in qua nulla ratio originis importatur, sed solum informatio quadam in intellectu nostro, prout intellectus noster fie actu per formam res intellectae. Quae sane verba nulla indigent noua expensione, aut explicatione pro praedicta sententia.
At dicunt aliqui, intellectionem formaliter in nobis non esse ipsam qualitatem solam, nec solam productionem illius, sed vtrumque simul, & ita intelligere esse fieri, & produci illam qualitatem, & simul ipsa qualitate informari, non alterum eorum tantum, vt ita defendant, qualitatem illam a solo Deo produci posse, & in intellectu recipi: sed hoc modo non posse reddere hominem intelligentem. Haec tamen sententia mihi nullo modo probari potest: Primum, quia si intelliger formaliter est producere, aut saltem includit pro ducere directe: cum intelligere vnicus & simplex actus sit, quidquid diceretur intelligi, diceretur produci, & contra id, quod per intellectum non produceretur, non diceretur intelligi: quia cum de ratione intellectionis duo sint, & productio, & qualitas, & intelligere duo illa includat, & productionem, & qualitatem; sequitur, rem intellectam eo ipso, quod intelligitur, cadere sub productionem, & sub illam qualitatem. Deinde cum qualitas illa, & conceptus sit repraesentatio quaedam actualis obiecti; impossibile est alicui intellectu: inesse, & ei non repraesentare actualiter obie ctum, atqui habere obiectum actu repraesenta tum, idem est, quod intelligere illud, ergo fieri non potest, vt quis habeat in se qualitatem illam quin per eam intelligat, quia siue a solo Deo pro duceretur, siue ab ipso intellectu, semper deberes obiectum eodem modo repraesentare, quoniam semper in se eadem esset qualitas: ac proinde eundem effectum redderet. Quamuis ergo intellectio a solo Deo produci non possit, sed ab intellectu intelligente actu pendere debeat; nihilominus non est dicendum, de ratione intellectionis dire cte, & formaliter esse productionem vitalem, sed productionem vitalem esse aliquid necessario re quisitum, vt sit intellectio, quia intellectio, vt in tellectio, solum significatur, vt actio circa obie ctum, quod reuera non producitur, sed cognosci tur: non autem vt actio circa ipsam qualitatem in terius productam, & ideo dicitur actio gramma ticalis tantum, hoc est, significata verbis actionis, cum tamen reuera per illam nihil producatur. Id eoque existimo, dixisse Aristot. lib. 9. Metaph. c 9 per quosdam actiones nihil produci, vt per visio nem, intellectionem, & per operationes aliorum sensuum.
Pro eadem sententia est praeclarum Aristot. te stimonium 3. de anima cap. 7. aut secundum aliam diuisionem cap. 4. vbi ait. Sensibile autem ad actum ex potentia sensitiuum ipsum deducere, actuque videtur ef ficere: non enim patitur, ac alteratur. Quapropter alia es haec species motus. Nam motus actus est imperfecti, at actu simpliciter, qui quidem est rei perfectae, alius est omnino di uersusque ab illo: Sentire igitur ipsi dicere solum ac intel ligere simile est, ac si dicat, sentire non esse actum imperfecti, sicut neque intelligere, & dicere: si autem sentire, intelligere & dicere, essent ipsa a ctio producendi speciem expressam, absque du bio essent actus imperfecti, eisque definitio mo tus tradita 3. Physicorum cap. 2. nempe, Actus enti in potentia, prout in potentia, conueniret, ac proinde essent actus imperfecti: illud enim dicitur imper fectum, quod est in potentia ad factum esse formae; tale autem est subiectum, quatenus in se re cipit fieri, & viam ad factum esse alicuius formae Cum igitur haec, quae diximus, nempe sentire, in telligere & dicere, sint actus perfecti: sequitur ea non consistere formaliter in fieri & via; sed in for ma, seu qualitate in facto esse, & in hunc sensum videtur intellexisse hunc locum Aristot. S. Thom. supraq18. art 1.
Porro productionem illam non esse dictionem, sic ostenditur. Si eo esset dictio, quo est produ ctio: sicut qualitas illa expressa producitur, sic et iam diceretur, at qui nemo affirmabit, qualitatem illam dici, ergo productio illius non est eo dictio, quo est productio. Respondebit fortasse aliquis, nihil magis proprie dici, quam qualitatem illam, expressamque similitudinem rei: illa enim est verbum mentis; proprium autem est verbi, di ci & proferri. Sed quamuis negare non possimus qualitatem illam mentis communiter verbum mentis appellari; eius tamen productionem non esse dictionem, neque illam dici a nostro intellectu, facile potest demonstrari. Interroganti enim, quid dixisti in mente tua? nemo respondedit, qualitatem, & repraesentationem equi, vel hominis, sed verbo vocis explicabit rem ipsam, quam interius intellexit, seu enunciauit Sicut, cum Pharisaei calumniabantur opera Christi, & interius secum contra ipsum loquebantur, dicentes, Quis potest di mittere peccata, nisi solus Deus? si quis interrogaret Christum, quidnam contra ipsum loquerentur, non responderet, qualitatem, & verbum mentis talis, & talis rei, sed verbo vocis significaret rem ipsam, quam illi interius cogitabant & dicerent, hi loquuntur contra me, & mente sua dicunt, ne minem posse remittere peccata, nisi Deum. De nique cum aliquis interrogatur, quid intus dicat, respondet verbis vocis, verba autem huiusmodi non significant conceptum formalem, & qualitatem expressam mentis, quam verbum mentis appellamus, sed conceptum obiectiuum, rem scilicet intellectam, substituunturque loco conceptus formalis, vt notauimus disput. 75. cap. 3. Ergo cum nihil aliud interius mente nostra dicamus quam id, quod exterius verbis vocis significare solemus, & voces significent, non conceptum formalem, & qualitatem, sed rem intellectam: consequitur, qualitatem illam non esse id, quod mente dicitur, ac proinde eius productionem ne esse dictionem illius.
Sed obijcies id, quod supra diximus, scilicet dictionem proprie ad verbum referri: verbum autem mentis esse qualitatem illam; ex quo sequitur, & illam qualitatem porius a nostro intellectu dici, quam rem ipsam. Respondeo, verbum non, solum aliquid appellari, quia dicatur, & eius productio sit dictio ipsius, sed quia ipsum sit dictio aliarum rerum, hoc est, quia ipso verbo, tanquam dictione res intellectae proferantur, & dicantur. Et hac sola ratione verbum nostrae mentis dicitur verbum: quocirca non sequitur, eius productionem esse dictionem ipsius, ergo mens nostra interius non dicit, & loquitur verbum, sed solum dicit rem intellectam, quam ipso verbo exprimit, & intelligit.
At oppones nobis August. lib. 15. de Trinitate cap. 15. qui de verbo nostrae mentis sic loquitur. Cum verbum nostrum cogitatione nostra dicatur, Et iterum, Et verum verbum nestrum intimum nisi nostra cogitatione non dicitur. Ergo sentit verbum mentis a nobis dici, & verbum non esse cogitationem, sed potius dictionem verbi esse ipsam cogitationem. Respondeo, August. diuerso modo Philosophari de verbo mentis, quam Scholastici loquantur Ille enim putauit, non produci in mente verbun quocumque actu intellectionis, & cogitationis; sed eo, ex quo post multam inquisitionem, & dubitationem tandem in nobis nascitur scientia, & cogitatio rei determinata, ea vero cogitatione, qua adhuc inquirimus, & dubitamus, existimauit, nullum verbum produci, & tamen non dubitauit illam cogitationem esse qualitatem quandam expressam rei, quam sub dubio intelligimus & cogitamus; ergo non sentit expressionem, seu productionem speciei expresse esse dictionem eiusdem. De illa vero parum a principio capitis sic ait: Cum autem dubitamus, nondum est verbum de re, de qua dubitamus, sed de ipsa dubitatione verbum est: quamuis enim non nouerimus an verum sit, vnde dubitamus, tamen dubitare nos nouimus. Cum concedit verbum dubitationis, intelligit illud esse scientiam reflexam, quam de dubitatione habemus: nam ipsum conceptum, qua de re dubitamus, non vo cat verbum, imo negat esse verbum. Si enim exi stimaret, esse verbum alicuius, maxime ipsius rei quoniam sui ipsius nequit, rei autem dixit non esse verbum. Et paulo inferius. Sed quid est, quod potest esse rerbum, & idco iam dignum est verbi nomines Quid est, in quam, hoc formabile, nondumque formatum, nisi quiddam mentis nostrae, quod hac atque hac volubili quadam notione iactamus, cum a nobis nunc hoc, nunc il lud. sicut inuentum fuerit, vel occurerit, cogitatur, & tunc fit verum verbum, quando illud, quod nos diximus, volubil notione iactare, ad id, quod scimus, peruenerit, atque inde formatur, eius omnimodam similitudinem capiens, vt quo modo res quaeque scitur, sic etiam cogitetur. Hoc statim, inquit ipse, appellari a se verbum, ne de contro uersia vocabuli laborare videatur, ac si diceret, si alius vocat verbum mentis, quidpiam aliud in mente, ego non laboro, ergo vocat Augustinus verbum mentis scientiam certam, quam habemus de re, vel certum iudicium post cogitationis & intellectus inuestigationem: dictionem autem verbi inquit esse cogitationem praecedentem: nunquam vero productionem alicuius speciei ex pressae appellauit dictionem, nec omnem quali tatem expressam verbum. Subiungit vero: Cogitatio quippe nostra perueniens ad id, quo scimus, atque inde formatae, verbum nostrum rerum est. Vbi scientiam ipsam formatam de re vocauit verbum expressum. & quasi dictum cogitatione inquisitionis. Addi tandem, verbum Dei esse sine cogitatione, non quia non producatur intellectione, sed quia cum cogitatio in sententia Augustini sit cum inquisi tione, & in Deo nulla sit inquisitio: nulla in eo est cogitatio, nec verbum illius cogitatione produ citur: nam & ipse August. ibidem fatetur, non es se similem productionem nostri verbi interioris & productionem diuini verbi.
Concludamus igitur, verbum mentis nostra esse qualitatem expressam, quae est ipsa intellectio obiecti, & hanc eandem esse dictionem, non sui ipsius, sed rei intellectae; id enim quod proprie di citur, est res intellecta, aut significata, non quali tas ipsa mentis: imo etiamsi loquamur de verbo exteriori, non tam proprie asserimus, ipsum ver bum dici, quam rem significaram verbo; vtrum que tamen de verbo exteriori affirmamus; quia per figuram metonymiam, verbum pro re, & res pro verbo, tanquam continens pro contento, & contra solet vsurpari. Atqui verbum interius, quod est species expressa, & ipsamet intellectio, non est, quod dicitur, sed res solum intellecta: qualitas vero est verbum, & dictio ipsa est natura verbi, non enim tam proprium est verbi dici, quam esse ipsam dictionem rei intellectae. Hoc dixerim de verbo nostro; nam si loquamur de verbo aeterno alia est ratio. Cum enim simul habeat esse id quod intelligitur, a Patre, & quod producitur, ita habet rationem verbi, vt simul etiam sit dictum, & prolatum aeterna Patris dictione, & prolatione quae est illius cognitio, eo etiam producto, & dicto dicuntur, & proferuntur reliqua, quae pater intelligit in eo. Quomodo autem hoc verum sit & quomodo verbum hoc dicatur Patri repraesentare, explicabitur disput. 145. cap. 2. Quare licet non non dicamus verbum mentis nostrae, nisi improprie, & latiori significatione, hoc est, non dicamus qualitatem illam, quam conceptum formalem ap¬ pellamus, sed solum rem ipsam per eam intelle ctam, & repraesentatam, quia verbum nostrum nos non intelligimus (loquar de actu directo) tamen Deus pater proprijssime dicit filium suum tanquam verbum suum, quod intelligit simul, & profert: alia vero quae in eo dicit, vt sunt creaturae, secundario dicit, quare si interrogemus, quid dixit pater aeternus? respondemus, filium suum, & verbum suum, cum tamen, si interrogemus, quid nos interius dicamus? non possimus respondere, quali tatem illam seu verbum; sed rem, quam intelligi mus, vt manet probatum.
Hoc pacto videtur Anselm. locutus de verbe nostro in monologio cap. 31. ait enim. Cum enim cogito notum mihi hominem absentem, formatur acies co gitationis meae in talem imaginem eius, qualem illam pe visum oculorum in memoriam attraxi, quae imago in cogitatione verbum est eiusdem hominis, quem cogitando dico habet igitur mens rationalis, cum se cogitando intelligit secum imaginem suam ex se natam, id est, cogitationem sui ad suam similitudinem, quasi sua impressione formatam, quae imago eius, verbum eius est. Vbi primum, verbum appellat imaginem rei, sicut nos etiam diximus. Tum etiam hanc imaginem appellat cogitationem ipsam, ergo sentit verbum esse ipsam cogitationem, & non aliquid cogitatione productum. Ad haec affirmet cogitando nos dicere hominem, quem cogitamus, quod non asserit de verbo, recte ergo diximus, verbum esse ipsam qualitatem, quae est intellectio, ipsamque qualitatem esse dictionem tei intellectae: sed productionem illius qualitatis non esse dictionem, nec verbum ipsum esse id, quod dicitur: qua vero ratione asserat Anselm. aciem nostrae cogitationis formari in imaginem explicauimus disput. 39. cap. vlt
Hinc facile respondetur ad vltimum ärgumen tum Durandi: concedimus enim, actus notionales, quatenus significantur solum sub relatione, & ordine productionis, non transire in creaturas, nec reflecti supra personam producentem, & hoc mo do significantur a nobis nomine productionis, & generationis; at vero, vt denotantur nomine dictionis & intellectionis tiansire possunt; haec enim nomina significant potius ordinem ad rem dictam, & intellectam, quam ad rem productam: cum reperiatur aliquando aliquid dictum, & intellectum, quod non sit productum, vt in nobis: contra vere cum in nobis qualitas, & similitudo expressa pro ducatur, non est id, quod ab intellectu dicitur. Quare cum diximus, verbum quatenus verbum denotare processionem sui ab alio, non est ita ac cipiendum, quasi idem sit procedere verbum, & dici, sed quia ipsamet dictio, seu verbum processionem denotat realem ab aliquo.
Duo nobis supersunt notanda: Alterum est, quid sentiat Anselm. cum in monologio cap. 34 dixit, idem esse summo spiritui scire, quod intelli gere & dicere: inde namque sequi videtur, dicerin Deo essentialiter accipi, sicut ipsum intelligere quia idem sunt. Respondet S. Thomas in solut. 3. Anselmum loquutum improprie de actu dicendi: sic autem idem esse omnino quod intelligere, & tribus personis conuenire; at vero si proprie accipiatur, esse notionale, & proprium primae personae, sicut dici vel esse verbum, est proprium secundae. Ergo tamen difficile puto, Ansesmum ita improprie locutum fuisse: nam a cap. 31. disserit de ipsa productione diuini verbi, ostenditque cap. 32 & 33. & 34. quo pacto Deus dicat se, & creaturas omnes suo aeterno verbo, ergo loquitur de actu dicendi notionali, qui proprius est patris: ille enim solum dicit verbo suo. Respondeo igitur, noluis se Anselmum per omnia aequare intellectionem & dictionem inter se, vt idem omnino essent, id enim suo instituto necessarium non erat, sed v ostenderet, eodem pacto patrem creaturas dicere in verbo suo, quo illas intelligit, id quod eo capite solum contendebat, assumit eam propositionem Idem est summo spiritui scire, quod intelligere, seu dicere quod sane eatenus verum est, quatenus dicerformaliter, & essentialiter intelligere est, addito solum respectu processionis, tametsi contra, intelligere, & scire in Deo non sit semper dicere nam in Filio, & Spiritu sancto non est dicere, at qui, vt probet id, quod proposuimus, satis est, si idem sit intelligere proprium Patris, & dicere, ea ratione, qua diximus
Alterum notandum est id, quod obseruaui Caietan. circa hunc artic. cum dixit S. Thomas di cere ipsius patris considerari a nobis per modum emanationis, vt inde probet esse actum notiona lem, & verbum illius notionaliter quoque vsur pari, non esse ita intelligendum, quasi solum nostro modo intelligendi dictio habet rationem ema nationis, hoc est, ad modum emanationis conci piatur, cum tamen reuera non sit; sed ita, vt reipsa vere sit emanatio¬
Articulus 2
COnclusio est, affirmans, quae vero disputa tione digna erant in hoc articulo, praecedenti disputatione examinata sunt: supersunt ta men quaedam minoris momenti, quae praetermittenda non videntur.
Primum est, aduerbium, proprie, in titulo, & corpore articuli accipi, sicut q 33. art. 2. vt distinguitur contr. aduerbium, communiter, vt sic osten dat S. Thomas, nomen hoc ita conuenire secundae personae, vt alteri accommodari nequeat. E quamuis secunda persona non solum sit proprio verbum, id est, sola ipsa sit verbum; verum etiam ita proprie, vt non sit metaphorice, nec ab extrin seco, sed suapte natura, & charactere: nihilomi nus S. Thomas de his duobus posterioribus modis nihil curat, licet oppositum falso existimet Caietanus, sicut etiam loco superius allegato, quem ibidem refutauimus.
Secundo notandum est circa solutioem secundi fuisse haeresim fabulosam Valentini, vt scribit Iraeneus lib. I. aduersus haereses c. 1. quam ipse late impugnat lib. 2. a cap. 1. cuius etiam memine runt Tertul. lib. de praescriptionibus aduersus haereticos cap. 46. & Epiphan. haeresi 31. & lib. I. compendij haereticarum fabularum c. de Valentino Hylar. 6. de Trinitate paulo post initium. August lib. de haeresibus c. 11. asserebat enim triginta α10 νας, eonas, hoc est secula extitisse, omniaque ortum habuisse ex profundo, & silentio: profundum di xit esse propatora, & proarchen, hoc est, patrem & principem, & appellauit Deum ingenitum, & sempiternum; atque in silentio eum multis aeoni bus & saeculis fuisse: cum eo praeterea fuisse Charin, Sigen, aut Ennean, hoc est, gratiam, silen tium, vel tacitam cogitationem, ex qua Deus ille ingenitus prolatione emissa, veluti semine gene rauit nun, hoc est mentem, vοnv enim Graece. Latine idem est, quod mens, & hanc appellauit vnigenitum Dei, similem ei, & aequalem, & cum hoc, dicebat, productam esse veritatem, qua constitueretur numerus, quaternarius, quem radicem omnium numerorum esse affirmabat: postea vero ex vnigenita mente, & veritate processisse verbum. seu λόγον, Logon, & tandem pro omnium securitate missum fuisse Christum, fabulose fingebat, qua omnia latissime refert Irenaeus.
Verum Arriani, vt scribit Hilarius, iactantes se fidei Catholicae propugnatores, asserebant vnum Deum omnipotentem, immortalem, &c. Filium vero creaturam eius persectam, non sicut caeteras; facturam, non sicut caeteras, sed creatum ante saecula. Dicebant etiam filium non putatiue, sed vere obsecutum voluntati patris, non prolatione natum, vt fingebat Valentinus. Denique Valentini, & aliorum haereticorum fabulas, & errores non admittentes, suos defendere conabantur. Reprehendit autem eos Hilarius, quod praetextu excludendi errorem Valentini, negabant filium Der esse prolatum, vt ita verbum esse inficiarentur. Nam licet non fuerit ita fabulose prolatus, vt dicebat Valentinus, tamen cum vere sit verbum Patris, non potest de substantia ipsius non esse aeterna generatione prolatum, operatione videlicet mentis, vt superiori disputatione explicatum est. Haeresim Valentini refert Sanderus lib. 7. de visibili monarchia, anno 1380. sub Antonino Pio, sed Epiphanius sub Antonino I. Fides igitur Catholica docet, in Trinstate esse proprie vnicum verbum patris, nempe filium, cur autem vnaquaeque persona non habeat suum verbum productum, dicemus q 41. art. 6.
Tertio, notandum est circa solutionem vltimi, Basilium lib. 5. contra Eunomium c. 11. appellasse Spiritum sanctum verbum filij, ex illo ad Hebr. 1. Portans (scilicet Christus) omnia verbo virtutis suae, & ex illo ad Ephes. 6. Et gladium Spiritus, quod est verbum Dei. Hoc est, vt ipse explicat, Viuens ac operans Excuset vero S. Thom. Basilium, quod locutus videatur figurate, quatenus Spiritus sanctus quodammodo filium repraesentat; quod intellige, non ex vi processionis diuinae, sed quia gratia sua hominibus Christum annuntiat, & fidelibus manifestat. Verum locus ille ad Hebr. 1. sensum habet longe diuersum, quem optime Chrysostom. Theodoretus, Theophylactus, & Oecumenius sunt assecuti. Loquitur enim Paulus de Christo filio Dei, de quo dicit, Qui cum sit splendor gloriae, & figura substantiae eius, portansque omnia, hoc est, & omnia, quae per ipsum facta sunt, agat, gubernet, & conseruet) verbo virtutis suae, id est, citra laborem, & negotium, solo nutu, & voluntate, sicut Genes. 1. Dixit Deus, & facta sunt, quod enim solo verbo fit, absque solicitudine, & labote fit. Verbum enim eo loco non est Graece, λόγος, qua voce vtitur, Ioan. 1. c. In principio erat, λόγος, hoc est, verbum, filius Dei, sed est ρῆμα, & significat idem, quod Latine, Verbum, iussus sententia
Illud etiam ad Ephes. 6. Et gladium Spiritus, quod est verbum Dei, iuxta communem interpretationem non de verbo aeterno Dei, sed de verbo praedicationis fidei intelligitur, qui ideo gladius dicitur, sicut ad Hebr. 4. quia penetrat vsque ad interiora spiritus, & cogitationes malas a bonis secernit, & separat.
Articulus 3
COnclusio est, Verbum Dei respectum habet ac creaturas, reddit rationem S. Thomas: quia quidquid est in cognitione patris est in ipso ver bo: in cognitione autem patris est omnis creatu ra, ergo in ipso verbo. Quo fit, vt verbum respiciat omnes creaturas, quae in ipso esse dicuntur Doctrinam praesentis conclusionis, & articuli sequentibus disputationibus examinabimus.
Disputatio 142
An verbum procedat ex omnibus, quae sunt in Deo formaliter
Caput 1
CVm in hac disputatione, & sequenti quaerimus, quorum cognitione procedat verbum diuinum; aut de Spiritu sancto quorum amore spiretur, non dubitamus intellectionem, qua ver bum producitur, ita esse foecundam, & commu nem, vt non solum essentiam Dei, sed reliqua e tiam omnia quae sunt in Deo, complectatur. Nam sicut in verbo suo cognoscit omnia, sic etiam in eo omnia dicit, etiam creaturas possibiles, & futuras. Neque etiam praesens quaestio est, an Deus prius intelligat omia, quam producat, & ex illo rum cognitione, tanquam ex principio generet verbum suum. Nam, vt dicebamus, disputat. 112. capit. 1. principium producendi verbum non est intellectio, sed memoria, hoc est, intellectus pa tris veluti in actu primo. Quin imo productio verbi est ipsamet intellectio notionalis, quae est in patre: tametsi Scotus, & nonnulli putent, prius esse intellectionem, quam productionem verbi: & ita peculiarem ipse in hac controuersia secutus est oninionem, vt capit. sequenti videbimus. Sed praesens controuersia cum alijs, qui dicunt, ipse actu intelligendi produci verbum, in eo praecipue sita est, vtrum in intellectu Patris, & in essen tia illius veluti in specie, & principio intelligen de per se re requisito ad productionem verbi, contineantur omnia, quae sunt in Deo; veluti in telligibilia in actu 1. si cut obiectum dicitur esse in intellectu; fatione speciei intelligibilis ad produ cendam sui intellectionem; vt principium per se necessarium: an potius aliqua ibi solum contineantur tanquam necessario commitantia ipsam verbi generationem. Atque hoc pacto etiam in tellecta quaestione, varia sunt Theologorum placita, vt sequenti capite referemus.
Caput 2
SEntentiam Scoti sic intellexit Caietanus in commentario huius articuli, vt assereret, nec verbum diuinum procedere ex scientia persona rum, nec Spiritum sanctum ex amore earum dem, tamquam ex principio, sed ex scientia, au ambre solius essentiae: personas autem sub ean dem scientiam, seu amorem cadere hecessatio concomitanter tamen sicut etiam cteaturas: quam uis hae alia ratione sub ea comptehendantur, nempe contingenter. Hanc sententiam colligit Caie tanus ex Scoto in primum dist. 32. quaest. 2. §. At primum dico; in solutione vltimi, vbi solum loquitur de processione Spiritus sancti, & asserit id quod modo referebamus. Idem affirinat in eadem distinct. quaest. 2. ad vltimum. Id autem sa teri debet; & maiori multo ratione de processione verbi, vt statim videbimus. Alijs vero in locis vbi disputat, vtrum verbum procedat ex cogni tione creaturarum, an solius essentiae, solum affir mat, produci ex cognitione solius obiecti prima rij, hoc est, essentiae diuinae: non secundarij, sci licet creaturarum, nulla de personis mentione fa cta: ibique solum assignat primarium obiectum, essentiam scilicet diuinam, & secundarium, scilicet creaturas: vt videre est apud eundem in secundum distinct. 1. quaest. 1. §. Quantum ad primum, & §. Quantum in hoc igitur, & quodlib. 14. §. His in telligendum est. Nihilominus ex doctrina, quam tradidit in primum dist. 2. q. 7. §. Obijcitur contra, circa finem, & alijs locis disput. 111. cap. 2. allegatis, non obscure colligitur, in praedicta fuisse sententia asserit enim, verbum non procedere peractum scientiae, & cognitionis, sed per actum dicendi, quem putat sequi ex actu intellectionis, & scientiae, & ipso esse posteriorem: hinc autem fit, vt antequam prima persona dicat verbum suum, non possit ipsius verbi habere scientiam, imo neque paternitatis: quia in illo priori rationis, antequam dicat verbum, ipsa non habet rationem patris, cum nondum sit filius. Quod si filius non procedit ex cognitione paternitatis, & ipsius filiationis: multo minus ex notitia Spiritus sancti: superest igitur, vt ex notitia solius essentiae producatur. De attributis, quae putat distingui ex natura reab essentia, nihil dicit Scotus: sed meo iudicio nomine essentiae ea comprehendit: quia licet ab es sentia formaliter differant: ad illius tamen perfe ctionem, etiam ex mente Scoti, pertinent: & ita ad filij generationem concurrere debent.
Haec sententia probari potest primum, quia, v diximus, in illo priori signo rationis nondum sunt paternitas, filiatio & spiratio: ergo tunc nondum est scientia intuitiua illarum: ac proinde nec ex illarum notitia oriri potest actus dicendi, quo producitur verbum. Aut asserendum est, non per no titiam intuitiuam illarum iam praesentium, sed per abstractinam earundem quasi possibilium, aut quasi in sequenti instanti futurarum procedere: quod videtur ebsurdum: cum ea, quae sunt in Dec notitia intuitiua, quae terminatur ad id, quod pre sens est, ab ipso Deo videantur. Deinde si verbum procederet a spiratione passiua, vt a principio in telligibili, esset imago Spiritus saucti, quia vt ver bum sit alicuius imago, satis est, si procedat ab eo, vt ab obiecto intelligibili per se requisito ad productionem: atque eadem tatione fieret, vt verbum esset sui ipsius imago, si ex sui notitia procederet. Hae sunt fationes, quae pro sententia Scoti fieri possunt
Haec tamen opinio ex dictis in disputat. 112. cap. 2. & 3. nullo hegotio refutari potest. Ibi enim contra Soegum ostendimus, fundamentum, quo haec sua sententia nititur, falsum esse nimirum verbum procedete per actum dicendi intellectus, qui sit posterior intellectione, cum reuera producatur ipso actu intellectionis notionalis. Quocirca nihil obstare videtur, quominus cognitio; qua verbum producitur, sit cognitio paternitatis, & filiationis, vt c. sequenti explicabitur. Idem de Spiritu sancto dicendum est, cum ille vere procedat actu dilectionis notionalis, non autem, vt putauis Scotus, actu alio postersori, qui formaliter non esset dilectio, sed solum spiratio. Quomodo vero non generetur verbum notitia sui ipsius, & Spiritus sancti subesse possibili, aut futuro, statim contra Caiet. & alios videbimus
Secunda sententia est, verbum quidem produ ci cognitione sui ipsius, & Spiritus sancti, non qui dem intuitiua, sed quasi abstractiua, quam videntur sibi auctores ipsius ex Caietano in commenta rio huius articuli colligere. Ille namque ad secun dum Scoti concedit, verbum procedere a se ipso, & Spiritu sancto, vt cognitis scientia Patris: haec autem scientia non potest esse intuitiua, quasi praesentium: sed abstractiua: quasi possibilium, & in sequenti instanti rationis futurorum. Et sano de Spiritu sancto id clarius sequi videtur: nam in illo priori signo originis, quo producitur filius, nondum est Spiritus sanctus productus: ergo si tunc notionali intellectione cognoscitur, erit solum notitia abstractiua, non intuitiua.
Verum haec opinio non minus facile reijcitur. Nam licet in Deo distinguere possimus prius, & posterius origine, & ratione nostra: & quamuis dicamus, vnum prius cognosci, quam aliud; hoc tamen fit inter ea, quae re vera in Deo esse intelligimus: non inter ea, quae omnino conficta sunt: atqui in ipso Deo futurum nihil est, aut possibile quod actu non sit: frustra ergo excogitamus prius, & posterius, inter ea, quae in Deo non sunt, aut fingimus, Deum Patrem notitiam habere Spiritus sancti, vt futuri, & possibilis, anteaquam vt praesentis, & existentis. Cum autem consideramus patrem, & filium prius, quam producant Spiritum sanctum, tunc potius ipsum cognosci mus sine notitia Spiritus sancti, quam cum scientia illius abstractiua. Cogitare enim illum sine co gitatione Spiritus sancti, nihil aliud est, quam considerare in eo vnum non considerando aliud: ex quo nullam ei imperfectionem attribuimus. Neque enim asserimus, Spiritum S. non cognosci a Patre, sed pro modulo nostro ea, quae in Deo sunt simul diuidimus, & diuisa paulatim cognoscimus. & ita apprehendimus Patrem in aliquo signo rationis, in quo consideramus ipsum adhuc sine no titia Spiritus sancti. Dicant ergo, verbum generari notitia, & scientia intuitiua, quam Pater habet ipsius, & Spiritus sancti, potius, quam notitia abstractiua, quae in Deo omnino commentitia est. Neque vero Caietanus de notitia abstractiua quidquam dixit, sed absolute pronuntiauit, verbum procedere a seipso, & ab Spiritu saucto, vt cognitis scientia Patris.
Tertia demum sententia sit Ferrar. 4. contra gentes capit. 13. versiculo. Ad primum videtur, vbi affirmat. priorem esse verbi productionem quam notiam creaturarum, etiam possibilium: eo quod putat, verbum ad hoc produci, vt in eo Pater intelligat scientia notionali ea, quae in ipso sunt. Ex quo necessario debet asserere, prius produci ver bum, quam ipsum, & Spiritus sanctus a Patre co gnoscantur. Quam opinionem nonnulli seuerius notant, quam par est, quod incidere videatur in sententiam, quam Augustin. quondam docuit, libr. 83. quaestionum q. 23. videlicet, Patrem esse sapientem sapientia genita, hoc est Filio. Quam sententiam postea merito retractauit 6. de Trini tate cap. 1. & 2. & 7. lib. cap. 1. & 3. & 16. lib. c. 7. & 1. retractationum cap. 26. Verum ab ea sententia meo iudicio longe abest Ferrar. Augustinus enim ibi dixerat, patrem esse sapientem sapientia genita, tanquam forma, quod postea iudicauit absur dum: cum pater in se sapiens sit, non a verbo, tanquam a sapientia sua: cum potius verbum sit sa pientia genita a patre sapiente: id quod optime docuerat Athanasius in orat. contra Gregales Sabellij ante medium vbi sic loquitur. Ibidem quoque sapientia Patris est Filius, non ita, vt in homine, vbi per sapientiam homo fit sapiens, sed ex sapiente sapientia ista ortum trahit. Et postea idem tradidit Anselm. in monologia cap. 43. At Ferrariensis solum docet, verbum ad hoc produci, vt pater intelligat cognitione notionali in ipso, tanquam in termino producto, non per ipsum tanquam per intellectionem, & sapientiam: concedipenim, in Patre non solum scientiam essentialem, & communem tribus personis; sed etiam notionalem, qua in verbo a se producto nouit omnia. De illa vero propositione, Pater est sapiens sapientia genita, dicemus ex professo disputat. 151. c. 1.
Verum enimuero sententia haec Ferrariensis, alia ratione mihi non probatur quia, vt disputatione 112. capit. 2. ostensum est, actus ipse generationis, & productionis verbi, non est prior, imo neque est diuersus ab actu intellectionis notionalis atque adeo nihil obstare videtur, quo minus verbum saltem per sui cognitionem procedat, & generetur.
Caput 3
CAPVT III. Cognitione essentiae, attributorum, simulque Patris & Filij produci verbum, verior sententia docet.
EA, quae intra ipsum Deum considerantur. quorum cognitione verbum produci possit, tria sunt; essentia, attributa, & personae. De duobus vero prioribus nulla potest esse difficultas: o mnibus enim compertum est, verbum vi suae ge nerationis procedere talis naturae, & perfectionis, atque in eo priori signo rationis, in quo prima persona intelligitur foecunda, ad generandum, non solum concipi Deum ipsa essentia diuina constitutum; verum etiam perfectum omniattributo, & perfectione, quae essentiae diuinae conuenit, & tribus personis communis est. Id. quod in opinione, etiam Scoti, qui asserit attributa ex natura rei ab essentia distingui, necessario concedi debet: nec ipse vnquam negauit. Aeterna enim generatio, sicut communicat filio naturam, communicat etiam ea, quae propria illius sunt, vt sicut producit Deum, ita quoque producat omnipotentem, &c. Cumque generatio, & verbi productio sit intellectio; fit vt intellectione, qua pater intelligit essentiam, & attriburaproducat filium suum. Quomodo vero, cum attributa sint obiectum secundarium intellectus diuini nostro modo intelligendi, & creaturae etiam secundarium obiectum suo modo esse dicantur non sit eadem ratio vtrorumque, disputatione sequenti c. 4. videbimus. Haec igitur omnia, essen tia nimirum, & attributa comparantur cum verbo Deni, sicut principium illius, non producens, sed intelligibile per modum obiecti, hoc est, per quorum cognitionem nostro modo intelligendi per se procedit.
De personis vero maior esse difficultas, an omnes eodem modo se habeant in productione verbi difficutas tamen est, si de illis loquamur per modum obiecti per se necessarij ad illius productionem: si enim dicamus hoc modo procedere, videbimur incidere in absurdum, quod diximus in secunda ratione, quae pro sententia Scoti in 2. cap. allata est nihilominus censeo primum, negari non posse, verbum procedere per intuitinam co gnitionem, & scientiam, quae circa duas personas¬ patris nimirum, & ipsius verbi tanquam circa obiectum per se necessarium, & requisitum ver satur. Consulto dixi Intuitiuam, vt ostenderem falsam esse sententiam, quam eodem capite secundo retuli, & ibidem etiam impugnaui. eorum. qui asserunt, verbum produci notitia abstractius ipsius verbi. Eam vero notitiam esse intuitiuam rei praesentis, & existentis, sic probo. Cum pro ductio verbi sit actus sci entiae, & intellectionis & produci verbum nihil aliud sit, quam intelligi, vt disputat. 112. cap. 2. & 3. monstrauimus, effici tur, eodem actu ipsum simul produci, & intelligi, imo verbum produci, idem esse, quod intelli gi, cum autem producitur verbum; eius produ ctio ad esse ipsius terminatur, ergo & cognitio si militer, cumque simul sit paternitas cum filiatione, non solum natura, sed etiam nostro modo in telligendi, necesse est, intellectionem notiona lem patris ad ipsam quoque paternitatem termi nari. Absurdum vero, quod inferebamus pro Sco ti sententia, nempe verbum esse sui ipsius imagi nem nisi ex se ipso tanquam obiecto procedit, minime sequitur, vt enim verbum sit imago alicuius tanquam obiecti, debet ab eo realiter distingui, nihil enim sui ipsius imago est, & imago invniuer sum originem includit ab eo, cuius est imago, vt disput. 145. c. 3. dicemus.
At obijciat aliquis, si verbum producitur cogni tione sui ipsius, fit, vt prius fuerit in memoria pa tris in actu primo per modum obiecti, eorum autem, quae sunt in intellectu per modum actus primi, verbum est imago, erit ergoverbum imago suipsius. Respondeo primum, eodem modo intelligi de his solum, quae sunt in actu primo intel lectus, a quibus realiter differt verbum; talis e nim distinctio necessaria est inter imaginem, & id cuius est imago: cum igitur verbum non distin guatur a seipso: etiamsi dicamus, fuisse in intelle ctu paterno per modum actus primi, non licet in ferre esse sui ipsius imaginem.
Deinde verbum diuinum non fuit in memoria patris veluti in actu primo, eo modo, quo sunt obiecta intelligibilia, quae solum actu secundo in telliguntur, non tamen producuntur, sed fuit in memoria Patris tanquam in principio producente simul, & intelligente, quia verbum diuinum si mul a Patre producitur, & intelligitur: imo eius intelligi est produci, atqui verbum solum potes esse imago eorum, quae fuerunt in memoria Patris in actu primo per modum tantum obiecti in telligibilis: haec enim repraesentare potest: sed non est imago eius, quod fuit in memoria Patris, vt in principio producente, & ideo non est imago su ipsius. Id quod in humanis licet intueri: nam ver bum nostrae mentis, quod fuit in memoria, & actu primo intellectus, non est imago sui: quia fuit in illo vt in principio productiuo: est tamen imago obiecti, quod repraesentat: quia illud fuit in actu primo intellectus, vt obiectum tantum, non vt in principio productiuo
Est tamen obseruanda differentia inter paterni tatem, & filiationem? nam diuerso modo com parantur cum cognitione notionali, quae est verb productio. De filiatione iam diximus, vt obiectum per se pertinere ad cognitionem notionalem eo modo, vt explicatum est: de paternitate vero di cendum est, ad eam quoque spectare, vt obiectum per se ex parte principij, non quia prius ratione est, quam verbum: sed quia ex parte Patris concurrit, non solum vt proprietas modificans essentiam adesse potentiae generantis: sed etiam vt obiectum, quod ex parte principij etiam intelligitur ipsa productione verbi. Quare dicendum est, paternitatem esse in intellectu primae personae in actu primo veluti obiectum in specie, vt actu secundo intelligantur: nam eorum sententiam, qui dicunt, solam essentiam se habere vt obiectum per se motiuum ad productionem verbi, falsam existimo. Quod vero in confirmationem afferunt, nullius momenti est: dicunt enim, notionalem intellectionem, qua producitur verbum, nihil aliud esse, quam essentialem cognitionem modificatam proprietate personali: haec autem debet esse prior secundum rationem, quam persona: quia essentialis cognitio prior est: ergo non debet ter minari ad personas. At quis non videat, hoc argu mento hihil probari: Nam intellectio, qua produ citur persona, non debet esse prior secundum ra tionem; sed tantum prior origine: quam sit per sona producta, prioritas autem originis, vt cap. se quenti dicemus, non est proprietas secundum ra tionem, sed quae sunt origine priora alijs, solent esse simul ratione cum illis. Nam intellectio, qua producitur persona, non solum est intellectio, sed etiam productio, ac proinde etiam vt intellectio versatur circa id, quod producit, & quod producitur, complectitur ergo Patrem, & filium, vnumquemque suo modo, vt explicauimus.
VErumenimuero de tertia persona difficilios multo quaestio est, an per cognitionem illius, tanquam obiecti per se requisiti, procedat ver bum. Nam praeter eos, qui dicunt, per cognitionem illius sub esse possibili, aut futuro verbum procedere, quorum sententiam retulimus c. 2. ali existimant, produci verbum per intuitiuam co gnitionem Spiritus sancti, tanquam iam praesentis, id quod duabus rationibus confirmant. Vni est, quia verbum non solum procedit, vt verbum sed etiam vt spirator, ergo dum pater producit ver bum, non solum ipsum cognoscit vt verbum; sed etiam vt spitatorem. Cognoscit autem pater hoc modo filium notitia perfecta, quam vocant comprehensiuam, ergo cognoscit simul terminum illius, sed terminus est Spiritus S. ergo eo ipso cognoscit Spiritum sanctum. Altera ratio, Cognitio qua per se procedit verbum, est comprehensiua & intuitiua essentiae, essentia autem est idem om nino cum personis, ergo eadem cognitio, tam necessaria est essentiae, quam personarum omnium, & haec forsan opinio tribui potest Caietano in art 3. huius quaest. ille enim, vt notaui c. 2. huius disputationis, asserit, verbum procedere a Spiritu sancto vt cognitio, & secundum esse intelligibile Vtrum vero esset haec notitia Spiritus sancti iam existentis, quam vocant intuitiuam, an futuri, aut possibilis, quam dicunt abstractam, ipse Caietanus non explicuit.
Ego vero censeo, Spiritum sanctum non posse comparari vt obiectum per se requisitum ad pro ductionem verbi, quam sententiam colligo e¬ Scoto locis allegatis in 2. capit. eamque sic proboquia alioquin sequeretur, verbum esse imaginem Spiritus sancti: est enim nunc similitudo illius ipsum repraesentans, quia est verbum illius, & tunc insuper abillo saltem, vt obiecto procederet, quod satis est ad rationem imaginis. Nam licet imago debeat procedere ab eo, cuius est similitudo, tamen sufficit si procedat modo intelligibili, vt ab obie cto: sic enim imagines arte depictae imagines sunt hominum, aut rerum, quas repraesentant, ab eis tamen, vt ab obiectis modo intelligibili solum procedunt.
Sed respondebis, ad rationem imaginis necessarium esse, vt procedat physice ab eo, cuius est similitudo, vel saltem a cognitione eiusdem, vt in imaginibus, quae arte sunt depictae contingit, illae namque non a re, quam repraesentant, sed a cognitione illius; vt a principio ptocedunt, processio autem, qua verbum diuinum procedit, est etiam cognitio Spiritus sancti; ac proinde non procedit verbum ab ipso Spiritu sancto, nec ab illius cogni tione, vt a principio: sed processio, & origo, qua verbum producitur, est ipsamet cognitio Spiritus S. quod non videtur sufficere, vt verbum dicatur imago illius: sic enim nullo modo ab eo procedit, quia nec ab eo secundum se, nec ab eius cognitio ne. Verum hoc effugium sine fundamento excogitatum est. Nam si ex eo, quod aliqua similitudo procedat a cognitione illius, cuius est similitudo optime dicitur illius imago, sufficiet etiam, si pro cedat ab eo, vt obiecto, non quidem prius cogni to, sed prius existente, quasi in memoria, seu in actu primo intellectus ad intelligendum. Ob quam rationum nullus hactenus negauit, verbum pro ductum a nostro intellectu esse non solum simili tudinem obiecti: sed etiam imaginem illius: sic enim cum cogitamus, dicimur rerum imagines mente versare: cumque hoc modo verbum proce dat, quodammodo ex obiecto, cuius est verbum, sicut imago arte depicta: non videtur maior ratiocur vnus modus procedendi, quam alius ad ratio nem imaginis sufficiat. Quod si verbum diuinum non est imago essentiae, ideo est, quia ab ea non distinguitur realiter: atqui ab Spiritu sancto eodem modo distinguitur sicut a Patre: quare eodem mo do poterit esse vnius, atque alterius imago. si ab v troque, vt obiecto per se necessario procedit. Ne que solum est imago verbum, quod procedit ab specie, quam obiectum proxime, aut remote impressit potentiae, sed etiam verbum, quod procedit ab specie innata: quamuis tunc obiectum non com paretur cum verbo, vt efficiens illius etiam remote, nisi ratione speciei, quae ipsum in actu primo repraesentat: quo etiam pacto Spiritus sanctus cum verbo conferri potest, si est obiectum per se requi situm ad productionem illius.
Ceterum, vt explicemus quomodo Spiritus sanctus comparetur productioni verbi, cum eadem cognitione notionali verbum, & Spirirus sanctus cognoscuntur, quaedam obseruanda sunt Primum est, Patrem aeternum vnico simplicissi mo intuitu cognitionis notionalis intelligere severbum, & Spiritum sanctum; sicut etiam vident Beati. Si enim intelligit verbum, & seipsum, vt reuera sunt videbit se, & Filium, vt spiratorum: sic autem necesse est, cognoscere Spiritum sanctum. Praeterea qui videt essentiam necessario simul cognoscet personas. Et hoc recte probant ra¬ tiones proxime allatae: nec vlla potest de hac re esse controuersia. Nunc vero solum nobis quae stio est, quid nostro modo intelligendi concipiatur, vt principium etiam permodum obiecti necessarij ad productionem verbi; non autem quid sub eandem notionalem cognitionem cadat comitanter, non secus, atque dum inquirimus contra Graecos, quo distinguatur Filius a Spiritu sancto, solum inquirimus, quid nostro modo intelligendi concipiatur, vt ratio sola sufficiens distin ctionis, filiatio, an spiratio- cum tamen reuera omnino sint idem, & vnum alteri aequali necessitate sit coniunctum, illa vero intelligitur vt sola, & sufficiens ratio distinctionis, quae si non esset, quacumque alia ex hypothesi impossibili posita, per locum intrinsecum distinctio tolleretur; & qua sola posita, & quacunque alia sublata, distinctio poneretur, vt disput. 147. cat. explicabitur, vt ita contra Graecos probemus, sex ipsorum sententia omnem distinctionem inter Filium, & Spiritum sanctum auferri. Quod si in eorum opinione ma neret, vnde distingueretur, ablata a Filio spiratione; ea ratione non argueremus eos falsitatis. Vt ergo videamus vtrum Spiritus sanctus comparetur Filio vt principium illius subesse intelligibili, an solum comitanter, sed necessario sub eandem cognitionem cum illo cadat, considerandum est, an, hypothesi data impossibili, quod non esset Spiritus sanctus, Filius nihilominus ex vi sui principij posset intelligi.
Secundo nota, prioritatem originis inter per sonas ita esse ex natura rei constituendam, vt si mul natura, & cognitione sint, nam, vt dicemus disputatione 167. cap. 2. prioritas originis est inter personas etiam relatas sub proprio conceptu rela tionis. Quare pater, vt pater, est prior origine filio, vt filius est, cum tamen sit simul natura, & cognitione cum illo, vt patet. Prior enim origine di citur vna persona ea solum ratione, quia est principium alterius, vt ibidem explicabitur, non quia prius intelligatur, vel a nobis concipiatur, quam alia. Nihilominus constitui potest nostro modo intelligendi prioritas quaedam rationis inter personas, non vt inuicem relatas, sed alio modo. Sic igitur concipere possumus Patrem vt Patrem: & Filium, vt Filium, non considerata in eis telatio ne spiratoris, priusquam intelligamus Spiritum sanctum, Patrem similiter sub conceptu tantum primae personae, antequam intelligitur Filius, vt disp. 159. c. 7. dicemus.
Tertio obseruandum est, illud intelligi a nobis vt per se principium alicuius personae, quo ablato, ex vi originis, & per locum intrinsecum, non autem aliunde intelligitur non esse, nec produci illa persona, & quo posito intelligitur esse, & produci, caetera namque licet simul sint in eadem persona, vel sub operatione, qua persona procedit comprehendantur, comitanter solum se habebunt, & licet, aeque necessario ac illa, non tamen per modum principij. Quare duo genera, & modi dicendi per se, ex quatuor assignatis ab Arist. 4. c. 1. lib. posteriorum considerandi sunt, primus videlicet, & quartus, primus est, in quo id, quod est de essentia alicuius, de eo dicitur, quartus est, in quo affectus de propria causa praedicatur, in nostra vero quaestione non est attendendum ad id, quod de verbo, & pro ductione illius praedicatur per se 1. modo, sed 4. vt inde eliciamus, quid sit illud, quod comparatur vt principium per se productionis, vel quod est de ratione illius quatenus principium est.
His iactis fundamentis dicendum est, notiona lem intellectionem Patris, qua generat verbum complecti sub se personam Spiritus sancti, vt co gnitam, per se quidem primo modo: sed Spiritum sanctum non esse principium, etiam per modum obiecti, huius generationis, & ita non comparar cum illa in quarto modo dicendi per se. Hanc sen tentiam probare possumus ex tertia notatione Nam illud dicitur principium per se alicuius ope rationis, aut cognitionis, quo posito ponitur, & quo ablato aufertur in nostra intellectione, ablato autem Spiritu sancto, & illius processione, hoc est, non considerato a nobis, intelligimus nihilominus integre productum verbum a Patre virtute sui intellectus, perfectum Deum, omnipotentem, & cum alijs perfectionibus, quae diuinae naturae tribuum tur: ergo Spiritus sanctus, & processio illius intel lecta non comparatur vt principium, etiam secundum esse intelligibile, cum productione verbi. Porro autem recte a nobis intelligi verbum productum nondum intellecto Spiritu sancto, perspicuum est. Nam, vt secunda notatione diximus, licet perso nae, vt relatae, simul necessario cognoscantur, vna tamen prius alia, non sub relatione, qua ad illam refertur, sed alia ratione considerari potest, sicque Filium sub relatione solum filiationis ad Patrem, & nondum spiratorem respectu Spiritus sancti in telligere possumus, vt secundam personam, verum & integrum Deum: nam generatio, vt generatiointelligitu a nobis per se solum in quarto modo dicendi ad filiationem, & relationem verbi in di uina essentia terminari: rationem vero spirationis consequenter in illo intelligimus. Quare cum Grae ci negent, ipsum esse spiratorem: concedunt ta men ipsum esse verbum Patris cum sua integra natura Deitatis, & sola relatione Filij. Et quamuis contra eos arguamus, & probemus, idcirco esse spiratorem, quia accipit integram naturam Patris & non diuisam, non ideo ita argumentamur, quia existimemus proprietatem spiratoris consequi essentiam; sic enim per se compararetur cum ge neratione Filij in quarto modo: sed quia non repu gnat cum filiatione, & alioqui ita est Deus Filius sicut Pater. Hanc vero proprietatem seu notionem non esse propriam essentiae, constat, quia alia in Spiritu sancto, qui integram essentiam recipit, re periretur: ergo quamuis ita necessario secunda per sona sit filius, & verbum, sicut est spirator; ipsa ta men cognitio notionalis Patris, quatenus sufficit ad generationem verbi, non respicit tres personas: nec secundam vt spiratorem, quia ea proprietate & tertia persona non considerata, intelligitur Fi lius Dei homousios Patri. Tria vero pertinent per se ad cognitionem notionalem Patris, qua procedit Filius in quarto modo dicendi per se, essentia & quae ipsam consequuntur, paternitas, & filiatio, vnumquodque suo modo; essentia, caeteraque communia attributa, tanquam id, quod generatione communicandum est Filio, in quo terminus formalis generationis consistit, vt disp. 162. explicabi tur, relatio vero Filij, tanquam constitutiua pro prietas personae genitae, & propria relario eius, quod simul intelligitur, & generatur: denique pa ternitas, tanquam relatio principij proprij, & per se generationis. Caetera vero necessario quidem comitantur cognitionem, qua Filius producitur, aequali quidem necessitate cum ipsa generatione, & persona. sed non vt aliquid pertinens nostro more intelligendi quarto illo modo per se ad generationem Filij, vt filius est.
Argumenta vero duo in hoc capite pro contraria sententia adducta, nihil aliud probant, quan Spiritum sanctum necessario aequali necessitate cum alijs personis intellectione notionali Patris intelligi: at vero hon probant Spirirum sanctum per se quarto illo modo ad generationem Filij pertinere. Hinc etiam dissolui potest argumentum, quod contra nostram sententiam fieri solet in hunc modum. Eilius aeternus procedit per cognitionem, quae est perfectio realis in Patre: cognitio autem Spiritus sancti, & proprietatis spiratoris in Filio est realis perfectio Patris: ergo per illam procedit. Ex dictis igitur hoc argumentum facile diluituri nam quamuis cognitio, qua Pater cognoscit Spiritum sanctum, & proprietatem spiratoris in Filio sit perfectio realis Patris non quidem distincta a cognitione, qua cognoscit se, & Filium: tamen in ea nostro modo intelligendi distingui potesduplex ratio: altera, prout cognitio illa terminatur ad id, quod per se comparatur vt principium producendi verbum; altera, prout terminatur ad id, quod posterius origine est ipso verbo: & secundum priorem rationem est ptoductio ipsius verbi, posterioti autem modo non item. Neque enim cognitio Patris secundum omnem perfectionem realem comparatur cum Filio, vt productio illius: sed se cundum illam quae respicit obiectum, & principium, per se Filij, vt filius est: huiusmodi autem non est cognitio Patris, quatenus ad Spiritum sanctum refertur. Verum cum in Filio praeter proprietatem personalem, qua per se constituitur vt filius, sit et iam notio spitatoris, quae nostro modo intelligendi concipitur, vt comitans personam filij secundum rationem filij; ideo per cognitionem Patris, quatenus terminatur ad notionem spiratoris, & ad personam Spiritus sancti, procedit Filius secundum quod spirator est. Hactenus vero solum diximus, filium secundum propriam rationem filij, non procedere per cognitionem Patris, quatenus ea circa Spiritum sanctum versatur. At quaeres, an illo priori, quo intelligimus. Patrem intellectione sui, essentiae, & Filii tantum, genetare, eius intellectio sit perfecta & comprehensiua? Respondeo, esse quidem comprehensiuam; ad hoc tamen vt a nobis comprehensiua dicatur, satis esse, si tunc feratur in omnia, quae praeintelliguntur per se in quar to illo modo ad generationem filii, inter quae nondum est, hoc est, non consideratur a nobis spiratio, nec Spiritus sanctus. Quare qui dicunt verbum procedere formaliter intellectione, qua Spiritur sanctus cognoscitur; & rursus Spiritum sanctun non esse obiectum per se mouens ad eam intelle ctionem, & productionem verbi, nec comparari vt principium ex parte obiecti, quia in eo instanti rationis, quo Pater intelligit intellectione, quae est origo Filii, nondum est Spiritus sanctus: sibi plane aduersantur. Nam si formaliter verbum proce dit cognitione, qua cognoscitur Spiritus sanctus, & non solum cum illa commitanter se habet Spiritus sanctus; sequitur in illo priori, quo formaliter intelligitur Filius procedere, esse etiam Spiritum sanctum cognitum, & ita vt obiectum mouere, & esse obiectiue principium: aut si tunc nondum est, fir vt non procedat verbum formalite: ipsa cognitione, quatenus est circa Spiritum sanctum, sed materialiter, hoc est, illa cognitione, quae postea intelligitur esse circa Spiritum sanctum. Na asserere, tunc Spiritum sanctum intelligi sub esse futuro, aut possibili, praeterquam quod falsum esse, iam ostendimus, cum nulla huiusmodi cognitio futurae personae, aut possibilis in Deo a nobis debeat excogitari; esset etiam manifesta contradictio. Sic enim Spiritus sanctus sub esse possibili esset per se obiectum, aut principium secundum esse intelligibile mouens ad producendum verbum: namque Spiritus sanctus repraesentaretur in actu primo in ess entia diuina, vt in specie ad productionem verbi requisita: nihil autem aliud dicitur obiectum motiuum, quam illud, quod in specie intelligibili, tanquam in actu primo existit, vt per eam producat intellectus cognitionem & verbum.
De creaturis autem (quae videntur essentiam diuinam comitari) peculiaris est difficultas, quam disputatione sequenti tractabimus. Id quod dixi mus de processione verbi, proportione quadam dicendum est de processione Spiritus sancti; hoc est, Spiritum sanctum formaliter procedere amore essentiae, & personarum, vt obiecti per se: nis quod verbum non procedit cognitione Spiritus fancti per se, sed cognitione aliarum personarum. at Spiritus sanctus procedit etiam amore sui, sicu verbum sui cognitione: idque eodem modo, con firmandum est: & in hoc sententia Scoti nobis non probatur.
Disputatio 143
An cognitione creaturarum verbum procedat
Caput 1
SVnt aliqui Theologi nostri temporis, qui Onon satis intelligentes controuersiam inte Scholasticos de processione verbi ex creaturis cognitis cognitione notionali Patris affimant, non solum procedere verbum cognitione creaturarum possibilium, sed etiam existentium: id quod citra controuersiam esse putant. Et sane in telligant, eadem cognitione fimul Patrem in ver bo suo intelligere se, & alias personas, atque creaturas, etiam futuras, non est dubium, haec omnis cognitione notionali Patris comprehendi: at con trouersia inter Scotum, aliosque Theologos in eo certe sita non est, an omnia illa cognitio Patris notionalis complectatur: sed, an creaturae pertineam in quarto modo per se, vt principium, secundum esse intelligilibile, ad prodectionem verbi. Ali qua enim, vt infra videbimus, sunt in eadem co gnitione notionali, quae sunt comitanter, aut consequenter in illa, nec per se comparantur cum productione personae: in quo sensu nullus erit tam haebes ingenio, qui non videat, creaturas fu¬ turas hoc modo ad generationem Filij spectare non posse. Nam cum sint contingenter futurae, ita, vt possint non esse possibilitate ex parte causae, & ita ab aeterno futurae cognoscantur, vt potuerint non cognasci; verbum autem ita necessario procedat, vt nullo modo possibile fuerit, non procedere; nequeunt ad illius productionem per se pertinere. Tum, quia principium intelligibile aequali necessitate debet esse, cum eo, quod ab eo procedit: tum etiam, quia, cum possibile fuerit, non cognosci a Deo vllam futuram creaturam, si nulla esset: Deo est omnino accidentarium, creaturas futuras cognoscere: non quia illud addat aliquid intrinsecum Deo; sed quia est ordo quidam rationis, qui ei omnino accidit. Nec solum verum est, verbum non procedere per se cognitione rerum futurarum absolute: sed neque cognitione veritatarum contingentium sub conditione, quas Deus semper cognouit: id quod eadem quoque ratione probatur, Nam haec obiecta, & veritates ita sunt aeternae, vt ex se non implicet contradictionem, oppositam partem esse veram: atqui, vt diximus, principium secundum esse intelligibile alicuius personae non minus debet esse necessarium, quam ipsa persona, quae procedit, alias posset intelligi persona procedens in eadem natura, & proprietate sine tali principio; vnde fieret, vt illud non esset principium per se, ablato enim principio per se, aufertur etiam id, quod est a principio. Praetermissis igitur creaturis futuris absolute, vel sub conditione, de possibilibus maior est controuersia.
Est autem opinio quorundam, non minus per se pertinere ad productionem verbi creaturas co gnitas vt possibiles, quam essentiam Dei, &c. qua in ipso sunt. Hanc docuerunt Gabr. in 1. dist. 27. q. 3. artic. 3. dub 1. conclusione 2. Caietanus in hunc artic & Canariensis in artic. 5. q. 27. disput. vnica. 3 par. & non pauci ex recentioribus: nec enim inter antiquos Scholasticos res haec disputata fuit. Citari solet Ferrariens. a contra gent cap. 13. sed in alia prorsus ipse fuit sententia, nam plane sentit, prodactionem verbi non esse cognitionem creaturarum, adductus ea ratione, quia putat, priorem esse productionem verbi secundum rationem productionis, & dictionis, quam secundum rationem cognitionis, imo ad hoc produci verbum, vt in eo Pater omnia intelligat notionali cognitione, quae in seipso essen tiali intellectione cognoscit, de qua satis a nobis dictum est praecedenti disput. cap. 2.
Probatur vero haec opinio; imprimis authoritate sancti Thomae in hoc art. 3. cum ait, verbum esse expressiuum creaturarum, quia est repraesentatiuum eius, quod mente intelligitur, Deus autem non solum se, sed etiam omnes creaturas intelligit. Deinde ex articulo 1. huius quaestionis ad tertium, vbi sic loquitur, Pater enim intelligendo se, & Filium, & Spiritum sanctum, & omnia alia quae eius scientiae continentur, concipit verbum; vt sic tota Trinitas verbo dicatur, & etiam omnis creatura. Quibus ver bis plane indicat, non solum comitanter creaturas in verbo diuino a Patre dici, & intelligi; verum etiam ipsas per se ad illius dictionem concurrere, siquidem Pater eas intelligendo, verbum suum dicit, & profert. Accedit August. qui 15. de Trinitate, cap. 14. multo clarius id videtur tradidisse Nouit (inquit) itaque omnia Deus Pater in seipso, nouit in Filio, sed in seipso, tanquam seipsum: in Filio tanquam verlum sum suum, quod est de ijs omnibus, quae sunt in seipso. Cum ait verbum esse de ijs omnibus, quae sunt in Patre intelligit in scientia Patris, de qua antea loquutus fuerat: illa vero particula de, significat processionem, nam toto illo capite saepius ea vtitur in ea significatione.
Sed ratione quoque confirmatur primo, quia verbum diuinum procedit ex perfecta, & comprehensiua cognitione essentiae, at essentia nequit comprehendi nisi perfecte intellecta omnipotentia, haec autem non potest sine creaturis possibilibus, ad quas refertur cognosci, ergo verbum formaliter, & per se procedit per cognitionem Patris quatenus ad creaturas possibiles terminatur. Secundo creaturae possibiles nihil aliud esse videntur ab aeterno, quam ipsa essentia Dei, verbum autem procedit per cognitionem essentiae formaliter, & illa per se comparatur vt obiectum cum verbi productione, ergo & creaturae possibiles. Tertio essentiam diuinam cognoscere, aut repraesentare creaturas in seipsa, est aliqua eius perfectio, omnis autem perfectio essentiae diuinae per se pertinet vt obiectum ad productionem verbi, ergo & repraesentatio creaturarum, atqui haec non potest co gnosci nisi simul cognoscantur creaturae, ergo ita procedit verbum cognitione essentiae formaliter, sicut etiam cognitione creaturarum.
Caput 2
SCotus vero in secundum distinct. 1. quaest. 1. §. Quantum ad primum, & §. Quantum ad hoc igi tur, & quodlib. 14. §. Hic intelligendum est, affirmat. verbum non procedere per cognitionem creatu rarum formaliter, nec ad illius productionem vllo modo creaturas se haberevt principium intelligibile, sed ex sola cognitione essentiae produci. Mit to, quid sentiat de personis, an pertineant ad co gnitionem, ex qua procedit verbum, id enim re tulimus disputatione praecedenti, cap. 1. ergo cum ille dicat in primum distinct. 2. quaest. 7. §. Obijcitu contra, circa finem verbum non procedere, pe actum intelligendi, sed per actum dicendi, quem putat esse diuersum ab actu intelligendi; & dicat actum dicendi oriri ex actu intelligendi; asserit, ad dicendum, & proferendum, solum per se requir actum intelligendi, qui circa ciuinam essentiam, nullo vero modo circa creaturas, versatur: quod vt explicet, notat quaedam
Primum est, in diuinis actibus posse conside rari duplicem ordinem, alterum natura: alterum origine: sicut est ordo tempore, & ratione: & quem admodum in eodem instanti temporis, assignar possunt plura secundum rationem, sic etiam in vno instanti ordinis secundum naturam, assigna ri possunt plura instantia secundum originem: ordinem vero secundum naturam considerat Scotus in intellectu, & voluntate Dei respectu obiect primarij, & secundarij: primarium appellat essentiam diuinam: secundarium autem creaturas. Di cit itaque intelligi a Deo essentiam diuinam prius natura, quam Deus intelligat creaturas: quia eas ratione essentiae cognoscit. In priori ergo instan ti secundum naturam, inquit ille posse considera ri totum ordinem originis inter personas: hoc est considerando intellectum, & voluntatem Dei circa suam essentiam, potest intelligi verbi, & Spiri¬ tus sancti processio ordine debito originis, sic autem in vno instanti naturae considerat Scotus ordinem totum originis, quia intelligit Deum intra se operantem, eo ipso, quod concipit esse beatum, cumque Deus beatus sit operatione sua circa suam solam essentiam consideratam, merito in eo totum ordinem originis nostro modo intelligendi constituit.
Secundo notat, alium ordinem integrum originis considerari posse in secundo instanti secundum naturam, hoc est, circa secundarium obiectum, nempe circa creaturas, nam in cognitione earum personae diuinae sic se habent, vt Pater eas intelligat a seipso Filius a Patre earum cognitionem accipiat, Spiritus sanctus ab vtroque, & ita alia tria originis instantia assignantur. Sed hic ordo originis (inquit Scotus) non est simpliciter. secundum quem vna persona ab alia procedit; sed secundum quid, & quasi consequens primum, prius enim dicitur vna persona ab alia procedere, & accipere operationem circa primarium obie ctum, quam circa secundarium
Tertio notat, creaturas non esse in memoria Patris veluti in actu primo, nec ab ipsa, essentia, tanquam ab specie, effici intelligibiles, sed actu intellectionis, quo secundarie intelliguntur, reddi intelligibiles, non quod credat, esse creaturarum in intellectu diuino, tantum esse fictum, quale est esse entis rationis: sed quia memoria Patris non est in actu primo per essentiam suam tanquam per speciem creaturarum; sed illa solum est species eorum, quae sunt in Daeo formaliter, & intrinsece.
Caput 3
SEntentiam Scoti ego multo veriorem existi mo, quam in hoc capite authoritate, & in sequentibus ratione confirmare contendam. Est in primis pro ea Anselmus in Monologio, nam cun cap. 29. dixisset verbum diuinum non esse similitu dinem creaturarum, cap. deinde 30. sic incipit. "Sed cum ita sit quomodo illud, quod simpliciter est veritas, po test esse verbum eorum, quorum non est similitudo: cum omne verbum, quo aliqua res sic mente dicitur similitudo sit rei eiusdem? Et si non est verbum eorum quae facta sunt, quomodo constabit, quia sit verbum? nempe omne verbum alicuius rei verbum est. Denique. Si nunquam creatura esset, nullum eius esset verbum, quid igitur? an concludendum est, quia si nullo modo esset creatura, nequa quam esset verbum illud quod est summa, & nullius indi gens essentia? aut fortasse illa summa essentia, quae verbum est, essentia quidem esset aeterna, sed verbum non esset, si nihil vnquam per illam fieret?" Quibus verbis proponit rationem dubitandi: quomodo videli cet, si verbum non est similitudo creaturarum verbum illarum esse possit? quod si illarum non est verbum, non videtur, quomodo verbum esse possit, Respondens autem, paucis interiectis hoc modo. "Sed nunquid seipsam non intelligeret (scilicet summa illa sapientia) aut quomodo vel cogitari potest, quod summa sapientia se aliquando non intelligat, cum aliquando meni rationalis possit non solum suimet, sed illius summae sapientia reminisci. Et paulo post. Ergo summus ille Spiritus, sicut & aeternus, ita aeterne sui memor est, & intelligit se ad similitudinem mentis rationalis; imo non ad illius similitudinem, secille principaliter & mens rationalis ad eius similitudinem. at si aeterne se intelligit, aeterne se dicit; si aeterne se dicit, aterne est verbum eius apud ipsum. Siue ergo ille cogitetur nulla a lia existente essentia, siue alijs existentibus, necesse est verbun coeternum illi esse cum illo". Ex quibus habemus, verbum diuinum, eodem modo futurum verbum, etiamsi nul la esset essentia, & ita nulla alia essentia indigere ad sui productionem: si autem procederet per co gnitionem creaturarum, absque dubio illis, & earum cognitione ad sui productionem indigeret.
Quod si respondeas, loqui Anselmum de creaturis futuris, praesentibus, aut praeteritis, non de possibilibus, lege ipsum, c. 33. & 34. nam postquamc. 31. & 32. proposuerat difficultatem, vtrum scilicet Deus eodem, an diuerso verbo dicat se, & creaturas, siquidem ex praecedentibus videbatur conclu sum, aeternum verbum non esse verbum creatu rarum, respondet c. 33. Deum eodem verbo dicere se, & creaturas, sed hoc modo: "Idcirco cum ipse sum mus spiritus dicit seipsum, dicit omnia, quae facta sunt, nan anteaquam fierent, & cum iam factae sunt, & cum corrum puntur, seu aliquo modo variantur, semper in ipso sunt, non quod sunt in seipsis, sed quod est idem ipse, etenim in seipsis, sunt essentiae mutabilis, secundum mutabilem rationem creata in ipso vero sunt ipsa prima essentia, & pri ma existendi veritas: hoc itaque modo non irrationaliter as seri potest, quia cum seipsum dicit summus ille spiritus, dici etiam quidquid factum est, vno eodemque verbo". Idipsum prosequitur c. 34. ostendens omnia creata, in Deo& verbo illius esse vitam Dei. Vbi obserua primum. si putasset Anselmus verbum procedere formali ter per cognitionem creaturarum possibilium, secundum proprias earum rationes), concederet, verbum diuinum esse verbum earum, & similitu dinem, & ita esse verbum eorum, quae facta sunt, saltem secundum esse possibile ipsorum: at vero cum asserat, verbo diuino solum dici, exprimi essentiam Dei, & essentias rerum, quae factae sunt, non secundum proprias ipsarum rationes, etian possibiles, sed secundum quod in ipso Deo sun ipse Deus, & ita illius; absque dubio sentit, hac sola ratione esse verbum creaturarum; etiam pos sibilium, quatenus in Deo sunt vita Dei: quia hac sola ratione est earum similitudo. Excluditur igitu a productione verbi, tanquam obiectum per se re quisitum essentiam etiam possibilem, secundum propriam rationem: & solam esfentiam diuinam & quae sunt in ipsa formaliter, admittit. Cumque ea ratione neget verbum diuinum esse verbum creaturarum futurarum; secundum proprias ra tiones, quia non est illarum similitudo: eodem modo dicere debet de creaturis possibilibus: vtra tumque enim eadem est ratio: vt scilicet ea solum ratione verbum sit creaturarum similitudo, quate nas illae sunt idem cum essentia, & vita ipsius Dei Nos autem non negamus, verbum procedere per intellectionem creaturarum, prout in Deo sunt ipse Deus, nec de hoc vlla est controuersia, sed di cimus, non procedere per cognitionem earum secundum proprias rationes, quas in seipsis habent, etiam secundum esse possibile.
Hoc Anselmi testimonium eo nobis, probatur, quod putat verbum diuinum non esse per se primo verbum creaturarum, non quod negemus vt negat ille, esse verbum creaturarum, etiam futurarum secundum proprias earum rationes, & similitudinem earum; id enim negari non potest Nam Deus verbo suo non solum dicit seipsum, & creaturas, vt sunt idem cum ipso, & vita eius: sed etiam eas dicit secundum proprias earum rationes, sicut non solum intelligit se, & creaturas, quatenus sunt idem cum seipso, sed etiam secundum proprias earum rationes. Quocirca negare non possumus, verbum diuinum ita esse verbum creaturarum, vt sit earum etiam similitudo, sed hoc genus similitudinis non est in eadem natura, nec est imago, sed est similitudo sola repraesentatione, haec autem satis est ad rationem verbi, siquidem verbum mentis nostrae, quod de aliqua substantia, aut re corporea habemus, est similitudo illius, non in eadem natura, vt patet, sed repraesentatione, quare vero non sit imago creaturarum, capite quinto dicemus.
At vero Anselmus, quia putauit, incommodum esse, si verbum diuinum, vt esset tale verbum, indigeret aliqua creatura secundum propriam rationem creaturae, ideo dixit, non esse verbum creaturarum secundum proprias rationes, sed eo modo, quem explicauimus. Esset autem sine dubio magnum incommodum, si diceremus, aeque primo esse substantialiter verbum creaturarum secundum proprias rationes, etiam possibiles, & verbum Patris, & ad sui substantialem productionem, & characteristicam proprietatem creaturis vllo modo indigere. Verum, vt hoc absurdum euitemus. satis est, si dicamus, ad productionem verbi per se primo, & formaliter requiri cognitionem eorum, quae in Deo formaliter sunt, eo modo, quo superiori disput. diximus,
Accedit S. Th. qui q. 4. de veritate, art. 5. in fine docet verbum principaliter & quasi per se referri ad Patrem, sed ex consequenti, & quasi per accidens ad creaturas, & in solutione 2. ait, verbum non esse creaturae, quasi sit a creatura; bene tamen esse de creatura, aut creaturae, quia est illius repraesentatiuum, tanquam obiecti. Quod si verbum produceretur formaliter per intellectionem, qua tenus est creaturarum, procederet ab eis secundum esse intelligibile: ab eis etiam esse diceretur, vt infra explicabitur. Atqui interpretari S. Thom. de creaturis solum, quae aliquando futurae sunt, non de possibilibus, friuolum est: cum enim loquatur de illis absolute, & solam essentiam diuinam eis apponat; videtur omnibus loqui. Caeterum non video cuiusnam alterius aut Patris, aut Scholastici scriptoris authoritate haec nostra sententia confirmari possit, pauci enim de ea disputarunt, excipio scholam Scoti, quae in hac opinione suum tuetur authorem: quare iam sequenti capite ratione confirmanda est.
Caput 4
VT autem ratione hanc sententiam comprobemus, in memoriam reuocanda sunt, quae cap. 1. & 4. praecedentis disp. notauimus, illud praesertim, quod vltimo loco dicebamus, nempe hic non esse controuersiam, an eadem cognitione, quaverbum diuinum producitur cognoscantur creaturae; certum enim est, eadem, non alia cognosci creaturas, etiam futuras: sed vtrum per illam, quatenus est creaturarum, formaliter procedar verbum; ita vt creaturae secundum esse intelligibile non solum comitentur necessatio productionem verbi; sed cum illa per se in quarto modo comparentur sicut principium secundum esse intelligi bile, quod habeant in memoria, & intellectu Pa tris in actu primo; sicque necesse sit, in quodam priori rationis concipi a nobis creaturas possibiles intellectu Patris secundum esse intelligibile, antequam sit verbum productum: an potius pos simus intelligere integrum, & perfectum in se verbum a Patre productum, nondum intellectis creaturis possibilibus, quasi accidentarie cum na tura, & proprietate characteristica verbi comparentur.
Nunc igitur ostendo, creaturas possibiles non praecedere nostro modo intelligendi secundum esse intelligibile, vt quid per se necessarium, produ ctionem verbi: nam si hoc modo necessario praecederent: eo esset, quod essentia diuina secundum suam rationem haberet realem ordinem, & connexionem cum illis, essetque in ea intrinseca quaedam perfectio, repraesentare creaturas, repraesentare, inquam, secundum formalem rationem relatiuam, quam nomine repraesentationis significamus. Sed haec nulla est in Deo perfectio, prae ter illam, quam in se habet Deus, quatenus ad se est absolute, ergo repraesentatio illa creaturarum non potest ad productionem verbi per se pertine re, sed sola essentia diuina, quatenus ad se absoluta est. Porro autem repraesentationem illam non esse aliquam peculiarem perfectionem praeter es sentiam absolute consideratam sine repraesentatione, patet, quia nulla est in Deo relatio realis, hoc est intrinseca, & ex natura rei ad creaturas, quomodocumque eam velis appellare, vt disput. 104. c. 9. probatum est: quare essentia diuina ad se absoluta sine repraesentatione creaturarum infinita, & perfecta intelligitur.
Sed rogabis, qui fieri potest, vt creaturae in Deo repraesentari dicantur, absque eo quod essentia peculiarem ad hoc habeat perfectionem, & relationem? Respondeo id fieri non aliter, quam dicimus, futura de facto repraesentari, quae nulla mutatione in Deo facta, prout in seipso est, non repraesentarentur, si futura non essent: & sciri di cuntur scientia visionis, vt futura, quae alias tantum vt posibilia scientia visionis simplicis intelligentiae cognoscerentur. Hoc autem fit, quia es sentia diuina in se, & ad se absolute considerata talis perfectionis est, vt etiamsi nihil esset futurum, vel possibile extra illam, eadem esset omnino: posito autem aut possibili, aut futuro, sine vlla mutatione aut perfectione relatiua, quae adueniat per solam relationem rationis comparatur vt repraesentans, & intelligens. Et certe qui fatentur, sola relatione rationis essentiam referri ad crea turas, hoc modo philosophari debent: atqui rela tionem illam solum esse rationis, sententia est omnium Scholasticorum, quos ibi retulimus, nec vllus ausus fuit ad huc oppositum opinari: id quod optima ratione eo loco probauimus. Nec enim summum ens, & summe necessarium, scilicet Deus, connexionem potest habere cum alijs ex tra se, aut aliquo indigere, vt sit: siquidem eo ab lato per impossibile, sequitur per locum intrinsecum, nihil extra ipsum esse possibile, contra vero quocunque alio supposito impossibili, per locum intrinsecum non sequeretur, ipsum non esse possibilem, vt patet: est igitur Deus in se absolutus ab omni alio. Quo fit, vt essentiam diuinam dica¬ mus esse primarium obiectum, per se quidem necessarium ad productionem verbi; creaturas vero secundatium, & minime requisitum per se, sed necessario comitans ipsam productionem, licet non aequali necessitate, cum ea, qua verbum substantialiter producitur, & sicut essentia est primarium obiectum requisitum ad productionem verbi, sic etiam attributa, quae ipsam essentiam ita perficiunt, vt per fe etiam & aequali necessitate productionem verbi respiciant At dicunt aliqui, aequali necessitate verbum diuinum, atque creaturas possibiles esse; nam possibilem esse rem, nihil aliud est, quam non implicare contradictionem, quod in negatione consistit: vna autem negatio contradictionis non est maior, quam alia. Haec tamen obiectio primum facile confutari potest ex ijs, quae diximus supra disputat. 104. capit. 6. quia in ipsis terum essentijs est magis, & minus ex doctrina Aristotelis, & inter veritates est vna maior, quam alla? maior autem est posse produci verbum, quam creaturas possibiles esse: sicut maius falsum est, non posse produci verbum, quam creaturas non esse possibiles. Deinde rem non implicare contradictionem, & si negatione explicetur, negatio tamen non est, quia est obiectum diuinae omnipotentiae, quae obiectum positiuum respicit, vt diximus supra disputat. 104. capit. 5. Postremo inter negationes potest eo esse vna maior alia, quo majus est positiuum contrarium, quo priuat, vt I. 2. q. 72. ar. 2. dicemus: & ita maior esset negatio implicationis contradictionis in eo, quod diuinum verbum possit produci, quam in eo, quod creaturae sint possibiles: sicut maior est falsitas, & contradictio in opposito nempe in eo, quod est verbum non produci.
Quod si aliquis nimium vrgeat, & contenda probare, attributa esse secundarium obiectum, & essentiam primarium, saltem nostro modo intel ligendi: & hoc satis esse vt verbum non proceda ex illis, tanquam ex obiectis per se requisitis, sicut neque ex creaturis: respondemus esse diuersam omnino rationem. Nam creaturae ita comparantur productioni verbi tanquam o biectum secundarium, vt sint minus necessariae, nec vllo modo requisitae, vt Deus sit Deus, & in se summe perfectus, vt probatum est: & ita omnino accidentarie se habent ad productionem eius, quod essentialiter Deus est: at attributa, licet ratione nostra distinguantur ab essentia, vel etiamsi ex natura rei distinguerentur, ita necessario conueniunt Deo sicut essentia, & ita per se pertinent ad productionem verbi in seipso realiter perfecti.
Caput 5
EAndem opinionem deducendo ad absurdum monstrare, simulque eam magis explicare possumus. Prior ratio sit, si verbum secundum substantiam suam, & characteristicam proprietatem intrinsecam procederet formaliter cognitione creaturarum possibilium, & illae essent obiecta per se requisita ad hanc verbi productionem: efficeretur, verbum esse non solum similitudinem, sed etiam imaginem creaturarum secundum es se possibile, quod nemo concedit, namque imago est similitudo procedens ab eo, qquem repraesentat, saltem modo intelllgibii: ad hoc autem satis est, si ab aliquo procedat vt ab obiecto existente in actu primo in intellectu, vt superior disputatione ca 4. dicebamus, vbi idem inferebamus de Spiritu sancto, nimirum verbum forei maginem illius, si per illius cognitionem forma liter procederet: quam rationem ibi fusius prose quuti sumus, & eodem modo in praesenti vim habet. Respondent nonhulli, in Deo verbum non esse imaginem creaturarum, quia non procediab eis, etiam vt obiectis primarijs existentibus in mente patris in actu primo; sed tanquam ab ob iectis secundarijs. Sed ego rogo, quid obstat, quo minus secundarie sit etiam imago illarum, sicu earundem dicitur verbum secundarie, & prima rie essentiae diuinae? Asserere enim, rationem imaginis quomodocumque, etiam secundarie non conuenire nisi respectu obiecti primarij; sicut gratis asseritur, sic etiam absque alia ratione reijcitur. Siquidem imago communiter sic definitur, Similitudo ab aliquo procedens (intellige, et iam ab obiecto) ad repraesentandum. Anselmus quidem vt, capite. 3. notauimus, refugit concedere, verbum diuinum esse similitudinem creatura rum, nedum imaginem: nos vero dicimus simili tudinem quidem esse, quia ipsas repraesentat; sed non imaginem, quia ab illis vt obiectis per se non procidit. sed O..nino accidunt substantiae, & cha ractere illius, & sola relatione rationis ad ipsas comparatur, talisque in se naturae & proprietatis est, vt sine illis eodem modo in se maneret. Nam nec ratio ideae, nec quidquam relatiuum ad crea turas, plusquam relationem rationis in Deo de notat, eiusque absolutam essentiam in se minime ab alio extrinseco pendentem. Quocirca possemus concedere, creaturas quidem secundum esse post sibile esse in memoria patris, quod Scotus plane inficiatur; eas tamen esse secundarie, sicut in ver bo producto, & minime per se pertinere ad illius substantiam, & characteristicam productionem,
Posterior ratio. Etsi per impossibile vna, aut altera creatura, vel etiam omnes essent impossi biles; non sequeretur per locum intrinsecum, aut verbum diuinum non producendum, aut alterius proprietatis & naturae futurum: ergo nulllo modo per se pertinent creaturae ad productionem verbi: nam si necessario pertinerent; sequeretur per locum intrinsecum, non futurum verbum eo dem modo: ablato enim eo, quod per se pectat ad productionem alicuius, vt tale sit, aut eius productio de medio tollitur, aut alterius omni no rationis res illa producitur. Hoc argumentum coegit, aduersarios in varias diuidi opiniones. Caietanus in commentario huius articuli ad monet nos esse cautos propter diuersas proposi tiones conditionales, quae in hac materia vera sunt. Est enim vera haec. Etiamsi creaturae posssibiles non essent: nihilominus esset processio verbi eodem modo in se: ex qua sequi videtur, priorem esse verbi productionem, quam creaturae sint possibiles. Et contra est vera haec propositio, Etiamsi processio verbi non esset, nihilominus creaturae essent possibiles Ex qua videtur inferri, priorem esse possibilitatem creaturarum, quam ipsam verbi productionem admonet igitur Caiet. cautos nos esse oportere, quod de facto est, negemus. Nam quamuis haec conditionales verae sint; dicendum tamen est, verbum nunc procedere per cognitionem creaturarum. Possemus etiam in gratiam Caiet. addere, nimirum non esse, si ex vno impossibili sequatur aliud, nam ex impossibili sequitur quodlibet.
Verum Caietan. admonitio, parum nos iuuat. Nam si vtraque illa conditionalis vera est, plane indicat, omnino esse accidentarium, tum ad verbum producendum, creaturas esse possibiles: tum etiam ad producendas creaturas, verbum produci. Sicut enim ex eo, quod, manente Deo secundum vnitatem, creaturae possent produci, sequitur Trinitatem accidentarie se habere ad earum productio nem, & creaturas posse solum produci a Deo, quatenus vnus, non quatenus trinus est: sic etiam ex eo, quod produceretur verbum, etiamsi non essent possibiles creaturae recte infertur, possibiles creaturas non spectare per se ad productionem verbi. Nam si per se pertinerent creaturae ad productionem verbi & Trinitas ad productionem creaturarum optime colligeretur, ablatis possibilibus creaturis; aufferri verbum, & ablata Trinitate de medio etiam tolli creationem: ablato enim eo, quod est per se, aufertur id, quod ex eo per se nascitur.
Porro non solum debemus attendere ad id, quod de facto accidit, vt vult Caietan sed vt inte ea quae in productione, aut distinctione alicuius rei actu conueniunt, discernamus, quae sint per se pertinentia, quae vero accidentarie & comitanter, seu consequenter uad hoc autem vtilissimum est, ex suppositionibus impossibilibus argumentari, vt disputat. 147. faciemus in distinctione Spiritus sancti a Filio; inde enim facile apparet, quae sit ratio formalis alicuius, quid etiam per se ad tem pertineat, quid vero comitanter se habeat, Neque vero ex suppositione impossibili, per locum intrinsecum sequitur quodlibet, vt ibidem c. 1. notabimus, sed optime infertur, id quod est formale, & per se in aliqua re aut distinguenda, aut producenda, ergo vtraque illa conditionalis recte indicat, neque creaturas possibiles per se spectare ad productionem verbi, nec ad Trinitatem productionem creaturarum, etiamsi simul producantur a tribus, & in ipsa productione verbi simul creaturae intelligantur a patre, & ipso verbo patris dicantur. Alij connicti eodem argumento fatentur, hypothesi illa facta, quod impossibiles essent creaturae, verbum diuinum non processurum in eadem natura, & proprietate, & hi sane consentanee suae opinioni loquuntur: at hoc est manifeste absurdum. Primum quia non ex eo, quod lapis esset impossibilis, Deus non esset Deus, aut Deo aliqua intrinseca deesset perfectio. Cum enim sit primum ens, ita in se perfectus absolute est, vt nulla re possibili indigeat: imo vero quam primum intelligitur Deus, creaturae intelliguntur possibiles, hoc est, non implicare contradi ctionem, vt disputat. 104. notauimus; non tamen contra, cum igitur Deus, eo ipso, quod Deus est in se summe perfectus, suapte natura generet, sit, vt non indigeat creaturis possibilibus, tanquam obiectis per se necessarijs, ad verbi productionem, Tum etiam licet aliqua creatura implicaret contradictionem ex ijs, quae supponimus esse possibiles, Deus vere esset omnipotens, infinite sciens & sapiens: nec enim dicitur omnipotens, quia possit hanc, & hanc creaturam simul cum alijs: sed quia in se ita perfectus est, vt quidquid non implicet contradictionem, ab eo fieri possit: nec eius omnipotentia minuitur, quia facere neque¬ ad id, quod impossibile est. De scientia vero, & sapientia eodem modo dicendum est: ergo hinc saltem habemus, nullam esse creaturam speciatim cuius cognitione formaliter verbum procedat, & quae per se ad verbi productionem sit necessaria.
At dicunt aliqui, ex ea suppositione, quod aliqua creatura esset impossibilis, vt quod lapis esset impossibilis, vtrunque sequi, nempe & Deum fote omnipotentem, & non fore, quia illa suppositio ex terminis implicat contradictionem: ac pro inde ex ipsa sequitur vtraque pars contradictionis in praesenti, difficultate; nempe Deum fore omni potentem, & non fore omnipotentem: filium producendum, & non producendum. Verum friuola est haec argumentatio; nam in omni suppositione imposibili est contradictio in terminis ipsis, sicut est in ea, Spiritus sanctus non procedit a filio: nihilominus, vt ostendemus infra disputat. 147. capit. 1. ex suppositione impossibili, retenta ipsa suppositione, non sequitur quaelibet pars con tradictionis per locum intrinsecum: sed inde vtiliter argumentari possumus. Ad haec quis audea dicere, ideo Deum esse Deum, & summe perfectum; quia homo, aut simia talis naturae, & fi gurae fieri possibiles sunt? aut verbum intra i psum procedere in tali natura, & caracteristica proprietate, quia simia talis figurae possibilis est Quam enim connexionem cum simia, tanquam cum principio secundum esse intelligibile verbum habebit? Quod si hoc ridiculum, imo absurdum est; dicamus, personarum productiones intra Deum omnino absolutas esse a creaturis possibilibus, nec creaturas ordine originis esse vllo modo priores. Consulto dixi, ordine originis: nam alio genere prioritatis intelligi possunptiores, eo scilicet, quo essentialia & quae essentialia, consequuntur, intelliguntur priora personali bus quae prioritas est veluti vniuersalis, qua dicitur prius id, a quo non valet subsistendi consequen tia, iuxta mentem Aristotelis in praedic.c. de modis prioris; vt animal est prius homine: hoc vero genus prioritatis parum refert, vt dicamus creaturas per se requiri ad verbi productionem, ad hoc enim deberent esse priores non tantum hoc genere prioritatis, sed etiam origine. Tum etiam hoc genere prioritatis prior est scientia visionis creaturarum futurarum, cum tamen ille secundum omnium sententiam nullo modo ad produ ctionem per se pertineant. Quod si Deus, & ver bum ipsius re ipsa absolutum est ab omni alio, nerelatione reali cum aliqua creatura connexum est recte sequitur, ablato quocumque alio per impossibile, processionem verbi eodem modo futuram: quia absolutum eodem modo manet ablato quocunque alio, sicut antea. Porro autem nullum Scholasticorum posuisse in verbo diuino relationem, plusquam rationis ad creaturas, certum est, & sequitur ex ijs, quae diximus disput. 104. capitul. 6.
His omnibus adde ob easdem omnino ratio nes Spiritum sanctum non procedere per amo rem creaturarum sub esse possibili, etiamsi dica mus, eas hoc modo esse obiectum diuini amoris Hoc dixerim; quoniam scio inter Scholasticos Doctores controuersiam esse, vtrum amor feratur ad creaturas possibiles, an solum ad futuras vt vidimus disputatione 79. Quicunque vero as serunt, solum terminari ad futuras dubio procul docebunt, Spiritum sanctum non procedere per earum amorem formaliter: authores autem huius sententiae capite primo retulimus: inter asserentes vero amorem Dei etiam ferri ad creaturas possibiles, quos commemorauimus capite 2. controuersia esse potest eodem modo, quo de verbo; & eodem modo, atque eisdem omnino rationibus definienda est. Nos igitur, qui asserimus Deun in se ipso absolute perfectum esse absque vllo ordine ad creaturas, consequenter docemus, non solum verbi productionem; sed etiam Spiritus sancti esse perfectam, antequam creaturae possibiles, aut intelligantur, aut amentur.
Caput 6
ARgumenta vero prioris sententiae diluere necesse est. Ad primum testimonium S. Thom. respondeo, verbum quidem diuinum exprimere in se creaturas, etiam secundum proprias earum rationes, & earum esse verbum; tametsi Anselmus oppositum sentiat, vt cap. 3. dictum est: inde tamen non licet colligere, creaturas per se pertinere ad verbi productionem, secundum rationem propriam intrinsecam illius, Quod enim sit verbum creaturarum, habet ex solo respectu rationis ad illas, & consequenter: at sine tali ordine substantialiter in se perfectum est absque vllo respectu ad creaturas. Et sane cum S. Thom. ibi loquatur non solum de creaturis possibilibus, sed etiam de futuris, quia verbum diuinum omnes creaturas exprimit iuxta opinionem ipsius S. Th. & ideo pater verbo suo non solum dicat possibiles, sed etiam futuras: sequitur, ipsum non loqui de possibilibus tanquam per se pertinentibus ex parte principij: siquidem fututae non per se pertinent, & nihilominus verbo diuino exprimuntur, & dicuntur.
Ad secundum testimonium Sancti Thomae respondeo, verum esse, patrem intelligendo se, & filium suum, & Spiritum sanctum, & omnia alia, quae in scientia illius sunt producere verbum; non quia haec omnia per se pertineant ad substantialem verbi productionem; sed quia simul cognoscuntur eadem scientia, qua verbum pro ducitur, licet comitanter, vel consequenter creaturae se habeant ad verbi productionem: hunc autem esse S. Thosensum colligitur ex eo, quod de omni creatura loquitur, & de omnibus quae scientia Dei continentur: sub hanc autem non solum cadit creatura possibilis; sed etiam futura, vt futura, aliud enim cognoscit Deus, cum scit futurum, quam cum cognoscit possibile, sunt enim diuersa obiecta, vt veritates intelligibiles, ergo cum creaturae futurae non spectent per se ad productionem verbi; sequitur, Sanctum Thomam ibi non fuisse lo quutum de ijs solum, quae per se concurrunt ad illius productionem, sed de omnibus etiam, quae ipsam comitantur.
Ad tertium testimonium, quod erat Augustini, responderi posset primum, particulam de eo loco non significare originem, sed ordinem ad obiectum, neque enim Augustinus dixit verbum esse natum de ijs omnibus, quae sunt in patre sed esse de ijs omnibus, dici autem potest ver¬ bum esse de aliqua re, a qua non procedit, quia est illius, tanquam obiecti. Hoc pacto docet Sanctus Thomas quaest. illa quarta, de veritate artic. 5. ad 2. verbum diuinum dici posse verbum creaturarum, & de creaturis, sed non a creaturis quia particula, a, originem denotat: particula vero, de, potest solum otdinem ad obiectum significare. Verum quia August. saepius eo capite vtitur praepositione, de, vt denotet originem; non est cur eam in hac significatione in toto capite admittere refugiamus. Si tamen probauerimus. eum ibi loqui non solum de scientia creaturarum possibilium, sed etiam futurarum: testimonium citatum nihil momenti contra nostram sententiam habebit: nullus enim audebit dicere, crcaturas futuras per se pertinete ad substantialem verbi productionem, sed comitanter solum se habere. Atqui Augustinum loqui de scientia etiam futurorum, perspicuum est ex toto discursu capitis praecedentis. in quo probat patrem habere omnium scientiam, etiam futurorum, & nullius notitiam per angelos suos spiritus accipere: id quod probat ex illo Matth. 6. Nouit enim pater vester, quid vobis necessa rium sit, prius quam petatis ab eo. Addit vero August. Nec ista ex aliquo tempore cognouit, vt nosset, sed futura omnia temporalia, atque in eis etiam quid, & quando ab illo petituri fueramus, & quos, & de quibus rebus, vel au liturus vel non exauditurus esset, sine initio ante prae sciuit. Deinde hanc scientiam Dei a nostra pluri mum distare his verbis ostendit: Quae autem scientia Dei est, ipsa & sapientia & quae sapientia, ipsa essentia siue substantia: quia in illius naturae simplicitate mi rabile non est aliud sapere, quam esse: nostra vero scientia in rebus plurimis amissibilis est, & receptibilis: quia honon est nobis esse, quod scire, vel sapere, quoniam esse possumus, etiamsi nesciamus. Hinc colligit eodem modo verbum, quod nascitur ex nostra scientia dissimile esse ei, quod nascitur de patris essentia: dixit data opera, de patris essentia, non de scientia quia iam ostenderat, idem esse essentiam, & scien tiam: quare subiungit, Tale autem est, ac si dicerem, de patris scientia, de patris sapientia, rel, quod est expres sius, de patre scientia, de patre sapientia,
Continuo incipit ab initio capitis 15. quod pro contraria sententia allegatum est probare verbum patris esse essentiam de essentia, sapientiam de sapientia, & scientiam de scientia per omnia similem, & aequalem, vt ita nihil sit in scientia patris, quod non sit in verbo, eo quod eius scientia est eius essentia, & hanc integram, & aeque perfectam verbum accepit. Verbum ergo (inquit Aug. Dei patris vnigenitus, Dei filius per omnia patri similis o aequalis, Deus de Deo lumen de lumine, sapientia de sapien tia, essentia de essentia, est hoc omnino, quod pater, non ta men pater, quia est filius, ille pater, ac per hoc nouit omnia quae nouit pater, sed ei nosse de patre est, sicut esse. Et pau lo post. Proinde tanquam se ipsum dicens pater genuis verbum sibi aequale per omnia, non enim seipsum integre perfecteque dixisset, si aliquid minus aut amplius esset in eius verbo, quam in ipso, & ideo verbum hoc vere verita est, quoniam, quidquid in ea scientia, de qua genitum est, & in ipso est. Quibus verbis aperte docet Aug. in verbo debere esse scientiam omnium, etiam futurorum, quam supra dixerat, esse in patre, vt ita nihil minus in ipso, quam in patre sit. Nam si ipsi filio deesset, stientia futurorum, proculdubio non esset sapientia integra de sapientia, nec scientia integra de scientia, nec pater integre se dixisset. Cum ergo postea dicit. Nouit itaque omnia Deus pater in se ipso nouit in filio, sed in se ipso, tanquam seipsum in filio, tanquam verbum suum, quod est de his omnibus, quae sunt in fe ipso, quae verba allegauimus pro priori sen tentia, ita debet intelligi juxta praecedentia, vt lo quatur de scientia omnium rerum, tam futurarum, quam praeteritarum, & praesentium, loquitur enim de scientia etiam futurorum, quam prius dixerat esse in patre, dicit itaque, verbum natum esse de omnibus, quae sunt in patre, etiam de scien tia futurorum, & possibilium, sed eo modo, quo sunt in patre, omia enim quae habet filius etiam scientia futurorum, habet a patre, & eodem modo in vtroque sunt, sed quia scientia Dei, quae est eius essentia, per se primo conuenit Deo Patri, quatenus est sui ipsius, quatenus vero refertur ad creaturas possibiles: secundarie & consequenter, etiamsi necessario, vt supra explicatum est, vt autem est creaturarum futurarum, conuenit contingenter; ideo hoc eodem modo conuenit Filio. Et licet creaturae non spectent per se ad productionem filij substantialem secundum propriam illius naturam, & proprietarem personalem; pertinent tamen ad illius processionem per se, quate nus talis secundarie procedit, cum respectu videlicet ad creaturas possibiles, & futuras, de quo non est vlla controuersia. Ergo sic debemus considerare verbum, vt prius sit in se substantialiter productum, absolutum ab omni creatura etiam possibili, sicut dimus, esse Deum talis in se naturae, vt si fuerint creaturae possibiles eas cognoscat. si fuerint futurae, similiter, hoc tamen ei omnino sit accidentarium, & nullum ad eas ordinem habeat realem. Quare ad verbi productionem hoc modo consideratae, creaturae quaecumque accidentarie se habent; ad illius tamen productionem, quatenus iam consideratur eum respectu ad creaturas: & scientia illarum actuali, tam possibilium, quam futurarum, per se pertinent creaturae possibiles, & futurae: atque id solum contendit Augustinus, vt verbum omnia habeat a patre, quaecumque habet ille, & eodem modo: quod nostrae sententiae non aduersatur.
Accedit quod Augustinus creaturas videtur vsurpare sicut Anselmus, quem capite tertio retulimus, non secundum proprias rationes formales ipsarum, sed secundum quod in Deo sunt ipse Deus, & vita illius: & hoc modo per se pertinent ad verbi productionem, nec de ea re vlla est controuersia. Quaestio enim solum est de creaturis secundum proprias rationes formales, quibus a Deo distinguuntur & secundum quas non sunt vita ipsius Dei. Hoc autem sensu loqui Augustinum, colligo ex his verbis, Sed in seipso, tanquam seipsum; in filio tanquam verbum suum. Ac si dicat, ea omnia, quae in se pater videt, cognoscit tanquam eadem cum se ipso, quae sunt vita sua, quare recte statim subiungit, Quod est de ijs omnibus, quae sunt in ipso. nam si in ipso Deo Patre sunt vita, & substantia eius, & filius est de vita, & substantia patris; filius erit de ijs omnibus per se quidem, aliter tamen quam de creaturis secundum rationes suas formales consideratis.
Rationes vero non minus facile ex dictis dissolui possunt. Ad primum dico, filium procede re ex notitia perfecta, & comprehensiua patris hanc autem non esse ideo comprehensiuam, quia simul Deus cognoscat creaturas: quin potius ex eo, quod est comprehensiua essentiae, hoc habet, vt omnes creaturas possibiles cogno scere possit, non eodem gradu necessitas & prio ritatis cum ipsa essentia, sed consequenter, & secundarie, sicut cum ipsa essentia comparantur. Nam sicut ad rationem comprehensionis pertinet, vt Deus cognoscere possit secretum voluntatis suae, & quae in tempore facere decreuit, ho rum tamen cognitio actualis non requiritur, vt actu procedat verbum, quia haec multo posterius se habent quam verbi productio; ita etiam non requiritur actualis cognitio creaturarum possi bilium, quia hae quoque accidentariae sunt ad ver bi productionem, & ordine originis non sunt per se requisitae, tametsi possibiles quidem necessario, sed non aequali gradu necessitatis illam comitentur; nam futurae omnino contingenter cum illo comparantur. Cum vero obijcitur, omnipotentiam non posse intelligi sine creaturis possibilibus, quia ad illas refertur: Respondeo omnipo tentiam, vt a nobis concipitur, & nominatur, non posse intelligi sine creaturis, quia relatiue conci pitur, at vero quia, vt est in Deo, & absoluta, vt disput. 104. cap. 6. probatum est; Recte intelligitur quidditatiua, & comprehensiua notitia sine tali ordine, & absque eo, quod actu cum ea intel ligantur creaturae: sic enim nihil aliud est, quam ipse Deus in se absolute perfectus, quae res cum omnibus Theologis confessa sit, vt ibid. notaui mus, mirari non debet quisquam, si dicamus, Dei omnipotentiam in se absolute a Deo cognosci absque vllo respectu ad creaturas. Potius, vt ibid monstrauimus eorum opinio reprehensione digna est, qui, vt defendant, creaturas esse per se aeque necessarias ad verbi productionem cum essentia, comminiscuntur in Deo relationes ex natura rei ad creaturas.
Ad secundam rationem paulo antea dictum est: creaturas si considerentur quatenus in Deo sunt, ipse Deus, & vita illius, esse per necessarias ad ver bi productionem, & de his nullam esse quaestio nem, at si consideretur secundum suas proprias rationes formales, nec esse idem cum Deo, nec ad verbi productionem per se requisitas.
Ad tertiam etiam quod dicendum sit, patet ex cap. 4. nam repraesentare creaturas, non est in Deo aliqua perfectio relatiua ad creaturas, quae e medio tollatur ablatis creaturis, sed est ipsamet essentia Dei, quatenus in se absoluta: quae eodem modo in Deo permaneret, si nullae essent possibibiles creaturae; sed non diceretur a nobis repraesentatio creaturarum, quia haec intelligit cum relatione rationis ad creaturas, quibus sublatis om nino perit, sicut diximus de praescientia futurorum disput. 68. cap. 6. quare non sequitur, necessariam connexionem vtrimque aequalem esse inter essen tiam diuinam, & creaturas possibiles ad produ cendum verbum; quae alias esset, si essentia quatenus repraesentans creaturas, relatione ex natura rei ad eas referretur.
Disputatio 144
Quo pacto nomen verbi denotet respectum
CAPVT I. Nomen verbi in Deo primarie significat relationem producti, connbiat autem secundarie essentiam.
SAnctus Thomas quast. 4. de reritate, art. 5. & in primum distinct 27. quaest. 2. art. 2. quem sequitur Ferrariens. 4. contra gentes, cap. 13. versic. Ad secundum du bium, affirmat nomen verbi directe, & primario in Deo significare essentiam, & sicut in nobis qualitatem absolutam; relationem vero producti, seu dicti secundarie connotare. Probat autem, quia verbum in humanis primarie significat qualitatem, id quod, vt manifestum supponit Ferra tiensis, connotat autem relationem producti, er go in Deo primarie significabit essentiam loco qualitatis absolute, secundarie vero relationem producti.
Verum multo probabilior est Caietani opinio in hoc articulo, qui asserit, verbum primarie signicare relationem dicti, & producti, connotare autem essentiam: existimatque eam esse sententiam Doctoris sancti in artic. 1. & 2. huius quaestionis, & in hoc artic. 3. ad 4. ibique retractasse sententiam, quam prius fuerat secutus, ait enim in ea solutione, in haec verba. Nomen verbi principaliter impositum est ad significandam relationem ad dicentem, & ex consequenti ad creaturas. Et in artic. I. sic ait: Verbum, secundum, quod proprie dicitur in diuinis, significat aliquid ab aliquo procedens, quod pertinet ad rationem nominum personalium in diuinis, eo, quod personae distinguuntur secundum origines. Et in artic. 2. Verbum est pro prium nomen personae filij, significat enim quandam emanationem intellectus. Quibus locis non obscure indicat, primarium significatum huius nominis esse relationem procedentis intellectum. Nam, quod ait Ferrariensis, S. Thomam non putasse, verbum significare formaliter ipsam relationem, sed illud, quod procedit, & cui conuenit relatio, absque vllo fundamento videtur dictum. Cum vero ait, significare emanationem, loquitur sane de illa non formaliter sub ratione emanationis, & viae, sed sub ratione relationis in facto esse, hoc enim eodem sensu dixit, personas distingui per origines, cum in sententia eius distinguatur per relationes in facto esse.
Caeterum hac ratione probatur haec sententia Non minus nomine verbi exprimitur relatio dicti, quam nomine filij relatio geniti: nomen au tem, Filius, significat relationem producti per geperationem, ergo nomen, Verbum, significat rela tionem producti per dictionem.
Addit deinde Caietanus, nomine verbi, & alijs nominibus personalibus primarie significari relationem, secundarie vero connotari essentiam sicut etiam hoc nomine, Persona, quod quidem de aliis nominibus Ferrariensis non concedit, li cet id fateatur de nomine, Persona, fallitur tamen, omnium enim eadem ratio est, nisi quod nomi ne, Persona, relatio primarie, & directe significatur materialiter tamen non formaliter, vt supra disputat. 137. cap. 2. dictum est. Alijs vero nomini bus relatiuis incomplexis significatur relatio directe, & expresse, vt nominibus, Filius, Verbum, Pater, Genitor, &c. dixi id de relatiuis incomplexis: nam nomina incomplexa, vt, Deus generans, Deus genitus, Deus pater, Deus filius, vtrumque directe signi ficant, & absolutam substantiam, & relationem constant enim duplici simplici nomine altero absoluto, altero relatiuo
Argumentum vero Ferrariensis facile dilui tur: dicimus enim, verbum in humanis significare primarie, & formaliter relationem product per dictionem, vel saltem relationem dicti (nam disput. 142. cap. 4. ostendimus, non esse de ratione verbi in humanis, productio per dictionem, sicut est de ratione verbi in diuinis) qualitatem vero dictam, aut prolatione productam non fignificari primarie, sed secundarie, & materialiter tanquam subiectum huius relationis, quod ab ea denominationem accipiens vocatur verbum, sicut filius primarie relationem, secundarie vero substantiam ipsam, quae dicitur filius, significat.
Caput 2
CAPVT II. Non ratione solius essentiae, nec solius proprietatis personalis, sed ratione vtriusque simul verbum habet respectum ad creaturas.
CVm diuinum verbum non solum respiciat patrem producentem, sed etiam creaturas, quatenus ipso dicuntur & proferuntur, non consentiunt Scholastici, ratione cuius ei conueniat respectus hic ad creaturas. Nam de relatione ad patrem certum est, solum ratione proprietatis personalis eam verbo conuenire. De relatione igitur ad creaturas duas extremas opiniones im uenio apud Scholasticos Scriptores. Ptior est Scoti in 1. distinct. 27. quaest. 3. qui docet, verbum ad creaturas referri solum ratione essentiae, non ratione proprietatis notionalis: quinimo affirmat, nullam personam diuinam referri ad creaturas ratione personalis proprietatis, sed ratione solius essentiae: ideoque donum non esse proprietatem Spiritus sancti: de quo iterum quaest. 38. art. 3 Hanc sententiam de verbo diuino videtur tradidisse S. Thom. in hoc artic. in solut. 1. & Capreol. in 1. di stinct 27. quaest. 2. artic. 1. conclus. 5. Ferrar. 4. contragent. cap. illo 13. vers. Ad tertiam potest dici, &c. Et Caietan. in Comment huius artic. sed, & Capreolus asserit S Thom. hic retractasse opinionem, quam prius se cutus fuerat in 1. distinct. 27. quaest. 2. art. 3. at Ferra riensis contendit S. Thom. nunquam oppositum docuisse, quia in 1. distinct. illa 27. solum dixit, ver bum primarie referri ad patrem dicentem, & pro ducentem: secundarie vero ad creaturas, tanquam ad obiectum secundarium: an vero connotat respectum ad creaturas ratione personalis proprie tatis, non dixisse: idipsum autem omnino docue rat in illa solutione citata. Probari vero potest haec sententia Scoti, quia respectus verbi diuin ad creaturas tantum est respectus manifestantis ad res manifestas, sed manifestare creaturas vni cuique conuenit personae ratione essentiae: ergo verbo etiam ratione illius conueniet.
Posterior sententia est Aureoli, quem refert Capreol. quaest. illa 2. artic. 2 in argumentis contra quintam conclusionem, superiori omnino opposita: nempe verbum habere respectum ad creatu turas ratione proprietatis solum personalis; quia quoties tribuitur personae aliquis respectus, qui alijs non conuenit, tribuendus est illi ratione sin¬ gularis proprietatis personalis: alias si ratione solius essentiae adscriberetur personae, omnibus esset communis, quia omnes in eadem essentia aequales sunt: sed solum verbum diuinum habet hunc respectum verbi ad creaturas, tanquam eo dictas; ergo ratione solius personalis proprietatis ei conuenit
Mihi tamen media quaedam sententia multo probabilior visa est, quae asserit, neque ratione solius essentiae, neque ratione solius proprietatis, sed ratione vtriusque simul hanc relationem verbi ad creaturas secundae personae conuenire, & quidem eam non conuenire ratione essentiae solum, satis probat ratio Aureoli, esset enim haec relatio com munis tribus personis, si ex sola essentia oriretur, quocirca ratio verbi essentialiter diceretur, nihilque aliud ea esset, quam ratio manifestantis per modum intellectionis, quod disput. 142. ostendimus esse falsum. Porro non conuenire hanc relationem ratione solius proprietatis personalis, nis essentia etiam peculiari ratione connotetur, probatur: nam proprietas personalis solum est relatio quaedam ad personam producentem, vel productam, qualis significatur nomine, Filius, & nomine, Patir, ergo cum verbum vltra relationem, quan habet ad patrem, habet etiam ad peculiarem rationem manifestantis ad res manifestas; signum est, vltra relationem, quae est proprietas aliquid aliud includere: ergo essentia, quae continet rationem manifestantis determinata proprietate producti, est fundamentum peculiaris illius relationis, quam habet verbum ad creaturas: nec hoc vsquam negauit S. Thomas, solum enim docet, primarium respectum verbi esse ad Patrem, secundarium vero ad creaturas, tanquam ad obiectum secundarium. Hinc colligitur id, quod optime Gabriel notauit in 1. dist. 27. quaest. 3. artic. 3. dub. 1 videlicet verbum, & filium non esse synonyma nam quamuis eadem sit omnino relatio realis v. triusque: tamen aliquid connotatur nomine ver bi, quod non connotatur nomine filij. Quare vero verbum non sit peculiaris notio, diximus disputat. 137. cap. 5. immerito tamen negat Gabriel, verbum connotare respectum rationis ad creaturas: Nominales enim has relationes, quas vocamus rationis, non admittunt; ficut neque distinctionem rationis, vt vidimus disputat. 117. cap. 1. Quomodo autem nullus fit respectus realis in Deo ad creaturas, diximus disputat. 104. cap. 9. Hactenus tamen nullus posuit in verbo relationem plusquam rationis ad creaturas verbo ipso prolatas
Vltimo obseruandum est, rationem verbi praeter relationem, quam habet ad Patrem, vt ad di centem, & ad producentem, & ad creaturas, vt ad res ipso verbo dictas, etiam habere respectum rationis ad ipsum Patrem: est autem hic respectus repraesentantis ad eum, cui repraesentat, ait enim S. Thomas artic. 1. huius quaest. ad tertium, Nihil est aliud dicere, quam proferre verbum, sed mediante verbo importat habitudinem ad rem intellectum quae in verbo prolato manifestatur intelligenti. Nam quamuis pater non intelligat filio, & nata sapientia tanquam forma, vt retulimus ex Augustino, & alijs disputat. 142. cap. 2. 1. Nihilomi nus dicitur intelligere, & videre, & dicere omnia in filio, & verbo suo; ipsumque sibi exprimere, vt sui imaginem. haec autem non essent vera, nif verbum patri dicenti repraesentaret intelligibilia & in eo relucerent, & patri intuenda proponerentur. Dicimus igitur verbum patri repraesentare, & eo patrem intelligere omnia, non sicut for ma, sed sicut termino producto suae intellectio nis, sicut pater, & filius dicuntur diligere nos Spi ritu sancto a se producto.
Quare non leuiter errant, qui dicunt, cum sit de ratione verbi, alicui reptaesentare tes dictas, & intellectas; ideo filium Dei esse verbum, non quia patri, sed quia fibimetipsi repraesenter. Qui enim hac ratione verbum patris, & non potius verbum sui ipsius esse affirmabit? Verbum enim ei, qui dicit ipsum, repraesentat res in eo dictas non sibi ipsi: Est sane differentia inter verbum nostrum, & diuinum, quod nostrum est ipsamet formalis intellectio, qua constituitur aliquis in telligens, & intellectione ipsa non producitur, at diuinum verbum intellectione dicentis profer tur, & intelligitur, nec est forma, qua ille, qui dicit, intelligat, vt late ostendi disput. 142. cap. 4. Est tamen terminus huius intellectionis repraesentans patri veluti e regione, quidquid a patre intel ligitur, & pater dicitur intelligere, & dicere se, & alia verbo suo. Quod vero verbum sibi ipsi re praesentet omnia, quae intelligit, non est, quid notionale, & proprium personae: hoc enim omnis persona habet ratione essentiae, qua formaliter constituitur intelligens. In verbo autem aliqua peculiaris repraesentatio esse debet, quae non sit communis toti Trinitati; quare oportet illam esse respectu patris proferentis, & dicentis; alioqui esset communis, & essentialis.