Table of Contents
Quaestio 35
Quaestio 35
Articulus 2
COnclusio est, Secundum sententiam Patrum Latinorum solus filius in diuinis dicitur imago. Circa literam vtriusque articuli nihil est, quod indigeat notatione, & explicatione: nam, quod attinet ad eorum doctrinam, sequenti disputatione explicabimus, quod vero hic nonnulli disputant recentiores, an in creatura rationali sit imago Trinitatis, & in irrationali sit vestigium, extra rem omni no videtur. Quaestionem hanc disputat S. Thomas infra quaest. 93. & Bonauent. in 1. distinct. 3. part. 2. art. 1. & 2. Scotus quaest. 5. & 9. Durand. 1. parte distinct. quaest. 5. & 2. parte quaest.1. Capreol. quaest. 2. & 5. Gabriel. quaest. 5. & 10. Marsil. in 1. distinct quaest. 7. & Ferrariens. 4. con tra gentes, cap. 26.
Disputatio 145
An ratio imaginis solum conueniat filio
Caput 1
DVrand. in 1. distinct. 28. eodem fere modo de imagine, atque de verbo Philosophatur. Do cet igitur primum, imaginem in diuinis non vsur pari proprie, sed improprie, & latiori quadam si gnificatione. Probat vero hac ratione: quia aut imago Deo conuenit respectu creaturae, aut vni personae respectu alterius: respectu creaturae pro prie dici non potest. Quia imago proprie dicitur producta ad imitationem illius, cuius est imago: in Deo autem nihil est productum ad imitationem creaturae: ergo in eo non est imago creaturae. Nec obstat, quod dicitur Deus imago creatu rae, cum Scriptura ait, Faciamus hominem ad imaginem, & similitudinem nostram, ibi enim sumitur imago improprie, nimirum pro ipso exemplari: nam si cut ad eius imitationem fieri aliquid dicitur, sic etiam ad illius imaginem. Hoc sensu accepit ima ginem, Chrysost. serm 5. aduersus Anomaeos, post medium, explicans eundem locum Genesis cum ait, esse vnam, & eandem, aequalemque imaginem pa tris, & filij. Nec esse potest imago in vna persona respectu alterius, quia de ratione imaginis est si
militudo. at inter diuinas personas non est proprie similitudo, quia illorum similitudo est solum ratio quaedam rationis, vt disput 167. ostendemus ergo nec proprie est imago.
Addit. Deinde Durandus. Si imago sumatur improprie, & latiore significatione, conuenire non solum filio, sed etiam spititu sancto i non dicit esse quid essentiale, quia putat, de ratione ima ginis esse processionem, sed ait conuenire vtriquo personae procedenti, quia vtraque procedisimilis producenti. Subdit tamen, appropriari filio, quemadmodum essentialia nonnunquam ap propriantur alicui personae, vt nomen, Amor, Spi ritui sancto; tum quia, & nomen filius communiter praese fert imaginem patris, dicitur enim filius, quasi sit sicut ille, hoc est, sicut pater. Tum etiam quia filius procedit modo naturae, hoc est, ab vno: modus autem naturae producit simile, at Spiritus sanctus non procedit modo naturae, sed modo voluntatis, vt ex mente illius explicauimus supra disput. 113. cap. 4. quare licet reuera procedat si milis, id tamen non habet ex modo procedendi, quia modus voluntatis ex se non producit sibi si mile. Videtur autem consentire Aureol. apud CaCapreolum in 1.distinct. 27. quaest. 2. artic. 2. in argumentis contra sextam conclusionem, ait enim, tam Spiritui sancto, quam filio conuenire rationem imaginis, quia vterque procedit similis ex modo suae productionis, additque, non esse de ratione imaginis procedere ab eo, quod repraesentat. Ac cedunt Basil. lib. 5. contra Eunomium cap. 12. in princip. & Damasc. lib. 1. de fide, ca. 8. & Gregor. Thaumaturgus in Confessione fidei, quae extat apud Gregor. Nyssen. in vita illius Athanas. in Epist. illa longa ad Serapio nem post medium, qui vocant Spiritum sanctum imaginem filij, quam sententiam dixit S. Thomas art. 2. esse Graecorum Patrum.
Caput 2
VEra, & communis in hac re sententia duo as serit: vnum est, vere & proprie absque vll metaphora imaginem in Deo reperiri, alterum est, rationem hanc imaginis Deo non conuenire essentialiter, sed notionaliter alicui personae, vide licet soli filio. Priorem partem huius sententia tradunt S. Thom. Caiet. & recentiores Thomista in hac quaest. Bonauen. in 1. distinct 31. part. 2. art.1. quaest. 1. Capreol. in 1. distinct. 27. quaest. 2. art 1. conclus. 6. Henricu quodlibet. 4. quaest. 2. Canariens. in quaest 27. artic. 2. & 4 parte commentarij, August. etiam & Patres, quos infra commemorabimus, aliquam personam in diuinis appellant imaginem absolute, sicut etiam Scriptura ad Coloss.1.de filio ait. Qui est imago De inuisibilis, ad Hebr. 1. Qui cum sit splendor gloriae, & figura substantiae eius, Graece, ὑλόστασεο:, hoc est, hypo stasis aut personae ipsius, vt supra disput. 24. cap. 4. vidimus. Quod si haec Patrum & Scripturae testimonia absque vlla improprietates explicari pos sunt, vt cap. 3. & 4. ex definitione imaginis patebit, temere ad tropos & figuras confugiemus. Posteriorem partem huius sententiae, quae asserit, rationem imaginis absque appropriatione soli filio esse tribuendam, amplectuntur etiam S Thom. Caiet. Recentiores Capreol. Henticus, & Canariensis locis citatis, & Bonauent. in eodem art. 1. quaest. 2. tametsi in ratione reddenda non omnes consentiant. Ex Patribus vero non solum Latini sed Graeci etiam filium solum imaginem appel lant. Origenes lib. Periarchon cap. 2. cum larissime probet, filium esse imaginem patris, capite sequenti disserens de Spiritu sancto, nunquam ipsum imaginem vocat. Quinimo ex Graecis A thanas. sermone 4. contra Arrianos, non multum ab initio affirmat, solum filium esse imaginem: de Martyribus enim sic loquitur: Qui ergo fit, vt cum isti istius modi sint. solus tamen filius vnigenitus, & verbum, & sapientia appelletur? aut cur, cum tot sint similes patri, solus hic sit imago? Huius vero rationem subinde latius prosequitur. Et in Epistola de decretis Nicenae Synodi parum ante medium, ita scribit, Et quandoquidem vnus est Deus, necessarium est quoque, vnam esse Dei imaginem, quae ipsius est filius. Et paulo post, Si eum imaginem nomines filium hoc ip so cum esse indicaueris, quid enim simile Deo, nisi sua ip sius progenies? de quo testimonio disput. 113. cap. 7. etiam diximus.
Ex Latinis vero Hylarius libr. 7. de Trinit. sub fin August. lib. 3. de Trinit. cap. 2. lilocap. vlt. Richard. de sanct Victore lib. 6. de Trinit. cap. 19. & Rupert. lib. 1. de Trinit. cap. 2. soli filio tribuunt rationem imaginis. Rupertus autem dicit verbum esse imaginem, sed Spiritum sanctum similitudinem vtriusque, vt ita explicet illud Genes. 1. Faciamus hominem ad imaginem, & similitudinem, &c. refertur etiam pro hac sententia Ansel. in Monolog. cap. 37. ibi tamen solum docet, filium ita esse verbum, & imaginem patris, vt pater non sit imago, vt colligitur ex vltimis verbis capitis, de Spiritu sancto nihil asserit Basilius ergo, & Damasc. Thaumaturgus, & Atha nasius superiori cap. allegati, videntur mihi non proprie locuti, cum Spiritum sanctum etiam appellant imaginem attendentes potius rationem similitudinis fundatam in vnitate naturae, quam naturam imaginis, quae in repraesentatione & origine consistit
Caput 3
CAeterum iam ratione confirmemus prio rem partem nostrae sententiae, videlicet ra tionem imaginis proprie Deo conuenire: id quod ex ipsa imaginis definitione perspicuum fiet. Au gust. lib. imperfecto de Genesi ad literam cap. 16. & lib. 5. quaest. 4. & lib. 83. qq. quaest. 74. docet imaginem non esse quamcumque similitudinem, sed eam solum, quae est expressa ad repraesentandum; quare putat, imaginem sua natura habere originem ab eo, quod repraesentat, & cuius dicitur imago, & ob hanc rationem dicit, vnum ouum esse alteri simi le; non tamen esse eius imaginem.
Ex hac definitione sequitur, rationem simili tudinis, quae fundatur in vnitate qualitatis, aut naturae, nec sufficere ad rationem imaginis, nec requiri: Primum quidem non sufficere iam probatum est, deinde eam non requiri, sic ostenditur. Ratio imaginis, quae est similitudo ad repraesentandum expressa, potest esse sine hac vnitate naturae, imo cum magna diuersitate, vt constat in verbo, & cognitione mentis nostrae, quae est imago rei intellectae, alterius tamen omnino na turae, ea solum ratione, quia est expressa ad reprae sentandum, ergo similitudo in natura non requi ritur. Colligitur etiam, in diuinis esse imaginem proprie absque vlla prorsus imperfectione, hoc modo. In diumis est verbum expressum vi suae pro cessionis ad repraesentandum: ergo est proprie & absque vlla imper fectione imago: quomodo vero hoc sit proprium verbi, & Spiritui sancto non conueniat, cap. 5. videbimus.
Denique ex dictis infertur, imaginis ad eum cuius est imago, esse relationem realem. Nam cum imago ab eo realiter procedat, cuius esse di citur, & ad illum referatur; efficitur, vt eius rela tio sit realis, nempe fundata in reali origine, & processione. Atque hinc iam apparet, quam de bile sit argumentum, quo Durandus in primo capite probare nitebatur, in Deo non esse proprio imaginem, quia non est proprie similitudo. Nam quaniuis similitudo fundata in vnitate naturae, vt proprie sit similitudo, debear esse relatio realis & in diuinis sit tantum rationis; tamen, cum hoc genus similitudinis non sit de ratione imaginis nihil obstat, quo minus in Deo sit vera, & propria ratio imaginis, si ibi est vera, & propria ratio expressionis ad repraesentandum, nulla adhuc existente propria ratione similitudinis priori illo modo
Caput 4
TAmetsi Doctores 2. cap. allegati contra Du tandum doceant, soli filio aeterni patris conuenire rationem imaginis, id tamen non eodem modo probant. Commemorabo igitur eorum praecipuas rationes, vt ex illis meliorem facilius eligam.
Prima ratio sit Bonauent. in 1. distinct. 31. 2. parte di stinct artic. 1. quaest. 2. qui hanc sententiam probat tum quia filius tantum est similitudo vnius: tum etiam quia filius assimilatur patri, non solum in natura, sed etiam in proprietate, & notione, eo quod accipit eandem naturam a patre cum potentia eam communicandi Spiritui sancto: inde au tem recte colligi, soli filio conuenire rationem imaginis, probat Bonauent. hoc modo, in diuinis est imago secundum perfectissimam tationem, per fectissima a. imago debet esse vnius: nam quae est duorum imago, cum sit quasi in plura diuisa, non videtur esse perfectissima. Tum etiam debet esse vnius: nam quae est duorum imago, cum sit quasin plura diuisa, non videtur esse perfectissima Tum etiam debet esse secundum omnem modum; nam si solum esset in essentia, non in pro prietate, vel contra, non esset maxima, quae esse potest. Hanc rationem, quod attinet ad eius par tem posteriorem, desumpsit ex Ricardo de sancto Vi ctore lib. 6. de Trinit. cap 1g. 20. & it. eiusque memi nir SThomas in hac quaest. artic. 2. & quod spectat ad posteriorem partem idem S. Thomas eam sic impugnat, quia in dininis non attenditur similitudo secundum proprietates, sed secundum naturam, vt disput. 167. dicemus. Adde, quod si attendere tur similitudo secundum proprietates personales, non esset maxima in Deo, cum sint oppositae, ma gisque duae creaturae personae assimilarentur in proptietatibus, quia non opponerentur, quam diuinae Eandem etiam rationem supra disput. 113. cap. 3. ostendimus infirmam esse ad probandum, solum verbum in diuinis proprie generari non spiritum sanctum. Porro imaginem summe perfectam. debere esse vnius, vndenam constat, si duos ita perfecte representat, atque quemlibet illorum; Nihil etiam obstare, quo minus Spiritus sanctus sit filius, quod a duobus procedat, non sicut a patre, & matre, ostendimus disput. 113. c. 3. contra August.
Secunda ratio eiusdem Bonauent. & Henrici locis citatis in 2.c. est huiusmodi De ratione ima ginis est procedere modo naturali, atqui Spiritus sanctus non procedit hoc modo, quia producitur per voluntatem, & ideo liberaliter videtur productus: filius autem procedit modo naturali, ergo vnitas naturae; quae in vtroque reperitur in solo fi lio constituit rationem imaginis. Hanc eandem rationem adduximus eo eodem Bonau. & alijs disp. 113. c. 4. ad probandum secundam personam diuinam esse vere filium, at vero Spiritum sanctum non esse, atque ibidem contra illam probauimus, vtranque personam modo naturali omnino procedere, & ex hac parte aequales esse, quare aut vtrique ratio filij, & imaginis, aut neutri hac ratione conueniet.
Tertia ratio Henrici, & Capreoli locis allegatis, quam amplectitur & late confirmat Caiet. in hac quo art. 2. est huiusmodi, Filius procedit per intellectum: ergo vi suae processionis producitur similis productio intelligendi: ac proinde habet virtute suae productionis, & non aliunde esse similem principio, in quo consistit ratio imaginis: at Spiritus sanctus, licet procedat similis principio, id certe non habet quatenus procedit per voluntatem, ex vi proptiae processionis, sed aliunde: quia scilicet est in natura diuina, quare on ex principio, sed ex natura quasi subiecti id habet, de ratione autem imaginis est, procedere similem principio formaliter & ex vi productionis, non materialiter proptet subiectum, in quo est, ego solus filius, non Spiritus sanctus est imago personae a qua procedit, quomodo vero secunda persona id habeat ex vi suae processionis, non Spiritus sanctus, fusius explicat, vt vidimus disput. illa 113. ca. 5. Huc etiam spectat ratio, Ferrariensis 4. contra gentes capitul. 11. eodem capite relata, qua proba Spiritum sanctum non esse filium, licet procedat similis, quia non procedit similis exvi suae processionis, sicut filius, & videtur esse doctrina Sancti Thomae in hac quaest. artie. 2. sed vtraque eodem prorsus modo impugnanda est, quo ibidem vtramque refutauimus, ex qua impugnatione constabit, non minus ex vi suae processionis Spiritum sanctum procedere similem in natura, quam filium; ac proinde, si de ratione imaginis est procedere similem in eadem natura perse ex vi suae processionis, & non aliunde, vt supponunt Henricus, Capreolus, Caietanus, & Fertariensis, quod tamen non satis probant, efficitur non minus Spiritum sanctum esse imaginem Pattis & Filij, quam Filium imaginem patris. Sed quia eo loco contra Caietanum, & Ferrariensem satis superque ostendimus, non minus Spiritum sanctum procedere similem in natura vi suae productionis, nam filium, & horum Doctorum effu gia praeclusimus, non necesse, iterum contra eos disputare.
Alij denique eam reddunt rationem, quia de ratione imaginis est, exprimi ad imitationem alicuius per intellectum, ergo, cum filius per intellectum exprimatur, Spiritus sanctus per voluntatem; sequitur, filium esse imaginem patris ex pressam, at vero Spiritum sanctum non esse. Haec ratio supponit definitionem imaginis, quam nullus hactenus tradidit, licet enim aliqua imago producatur per intellectum, vt est artificialis, & verbum mentis, non tamen omnis imago hoc modo producitur. Nani quis neget Adamum genuisse filium suum Seth, & in eo sui imaginem expressisse? Denique cum omnis filius praesefe rat imaginem pattis recte reperiri potest imago, quae non procedat per intellectum. Ideo, vt vidimus in ea disput. 113. cap. 7. recte colligit Athanas verbum Dei esse filium, ex eo, quod non sequere tur: nisi de ratione filij esset imago, & quamuis imago latius pateat, quam filius, tamen imago substantialis in eadem natura reciprocatur cum filio, & ex hac colligic Athanasius verbum esse filium, si est imago.
Caput 5
CAeterum ex definitione tradita cap. 3. recto Cpotest inferri, soli filio rationem imaginis conuenire. Definitio autem talis est, Similitudo ex pressa ad repraesentandum, &, vt notauimus eo capit. ea similitudo dicitur imago, quae est ad repraesentandum expressa, siue illa habeat vnitatem naturae cuim re repraesentata, siue non: nam vtroque modo esse potest imago Rursus si contingat aliquam esse similitudinem duorum in natura, & vnum ab alio oriri, non sequitur, illud, quod est ab alio, & ei simile, esse imaginem illius, nisi illud repraesentet. Nam interdum vnum simile non repraesentat id, a quo ducit originem, & ideo non est illius similitudo, vt videmus in generatione vniuo ca non videntium, in quibus producitur vnum si mile ab alio: quod idem non est illius imago, quia non repraesentat illud: ignis enim productus non magis repraesentat hunc ignem producentem, quam alium, cum eodem modo omnibus alijs similis sit.
Praeterea obserua cum Canariensis in artic. 2 huius quaest. 4 parte commentarij, imaginem debere expressam ad huhc finem, vt repraesentet, vel arte, vel natura; dicitur autem natura eo fine simi litudinem exprimere, quando renera similitudo natura producta repraes entat: finis enim naturae in operando ex ipso opere producto desumitur, quod si casu sigillum imprimit figuram in cera, vel alia materia, vere producit imaginem, quia illius pro ductio reducitur in attificialem, quae ea intentionem ad imitationem producta est
Hinc recte colligit Canariensis, verbum diui num vere & proprie esse patris imaginem: est enim similitudo patris, quod nullus negat expressa per intellectum, vt verbum illius, sicut disputat. 141. praedictum est: ergo est expressa similitudo ad representandum id, a quo procedit, vt a principio intelligibili, & obiecto per se. Quare, cum patrem hoc modo reptaesentet, & ex illo hoc modo procedat, vt disput. 142. cap. 3. probauimus erit il lius imago, cumque non procedat ab Spiritu sancto, vt a principio intelligibili, etiam si secundarie ipsum repraesentat non erit imago eius, vt ibidem etiam cap. 4. ostendimus, eademque ratione non est imago creaturarum, vt disput. 143. cap. 5. pro batum manet. Verbum autem in diuinis patrem repraesentare spsimet patri, & hon alteri, constat ex disput. 144. cap. 2.
Verumenimuero Canar. non probat, quomodo Spiritui sancto non conueniat ratio imaginis, id autem facili ratione ex dictis sequitur. Nam, vt Spiritus sanctus esset imago, deberet non solum esse similis in natura, sed etiam repraesentare eos, a quibus procedit: atqui nullum repraesentat: ergo non est alicuius imago, namque si aliquem repraesentaret, alicui intelligenti, nulli autem re praesentat, vt in inductione patebit, nec enim repraesentat patri, nec filio, cum neutri se ipsum intelligat Spiritu sancto, neque tanquam forma, neque tanquam termino suae intellectionis, nec repraesentat sibi ipsi, nisi quatenus essentiali intellectione, quae est sua ipsius essentia, cognoscit se, & alias personas in seipso, nec repraesentat alicul intellectui creato, non viatori, vt perspicuum est, non videnti Deum sicuti est: nam qui tres personas clare intuetur, non videt vnam, quia in alia repraesentaretur, sed omnes aeque primo intuetur, ergo nulli intellectui Spiritus sanctus repraesentat, nec repraesentare potest, quare nec alicuius imago est.
Duo supersunt in hac dispur. notanda. Vnum est, ratione imaginis conuenire filio, non ratione solius essentiae, quia imago notionalis proprietas est, nec ratione solius proptietatis personalis, sed ratione vtriusque, vt de verbo superiori disputat dictum est, quia ratione vtriusque conuenit filio repraesentare patrem ipsi patri, tanquam dicenti, & intelligenti. Alterum est, eandem esse proprietatem filiationis, imaginis, & verbi, quamuis diuerso modo significetur. Quia aliquid connotatur vna, quod non connotatur alia, filius enim solam significat relationem procedentis ab alio per generationem: verbum autem praeter hanc, quam expresse, & speciatim non significat, connotat respectum rationis ad creaturas, eum vero non comnotat imago: haec autem se habet ad filiationem, sicut ratio communis ad particularem, vt disput. 137. cap. 5. notaui, quare vero non sint tres notiones diuersae, ibidem etiam ostendimus. Immerito tamen dixit Bonauent. in 1. distinct. 31. parte 2. art. 1. quaest. 3. in fine, imaginem praeter respectum ad patrem connotare etiam relationem ad Spiritum sanctum. Nam cum nullo modo ab eo procedat, vt disput. 143. cap. 4. probauimus, nullum ad illum connotabit respectum in ratione imaginis, quamuis illum secundarie saltem repraesentat.