Table of Contents
Quaestio 36
Quaestio 36
Articulus 1
COnclusio est. Nomen, Spiritus sanctus vsus Ecclesiae accommodatum est tertiae personae. Cuius opti- mam reddit rationem Sanctus Doctor in articulo, eo, quod tertia persona procedat per volunta- tem, per modum cuiusdam impetus, & spirationis. Conuenit Durandus in conclusione, sed in ratione dissentit. Quia, vt vidimus disput. 111. putat ipse, Spiritum sanctum non procedere per voluntatem, sed proxime per naturam, sicut, & Filius, cuius sententiam ibidem impugnauimus.
Disputatio 146
An Spiritus sanctus procedat a Patre, et Filio
Caput 1
PEruulgata haeresis Graecorum, quae ad nostra vsque tempora perseuerat, est, Spiritum san ctum a solo Patre procedere: quis tamen primus fuerit huius author erroris, non satis constat. Et quidem si fides adhibenda est Epistolae IustinianEpiscopi Siciliae ad Petrum Episcopum Antiochenum, quae habetur in V. Concilio generali, Macedonius videtur esse, inquit enim de eo Iustinia nus, Macedonius autem spirat a Patre solo Spiritum san¬ im. Verum quidam recentiores Theologi non sine probabilitate putant, literam illam mendosam esse, & pro, spirat, legendum esse, separat, cum enim hic Macedonius cum Arrianis sentiret, Filium, & Spiritum sanctum non esse eiusdem substantiae cum Patre, sed similis, vt disput. 105. cap. 1. & 100. cap. etiam I. dictum est; & huius sententiae etiam fuerit Eunomius, vt ibidem retulimus, fortassis cum illo docuit id, quod commemorat Basil. lib. 2. aduersus Eunomium, prope finem: Eunomius enim ita dicebat: Si e creaturis subuehatur aliquis ad substantiae comprehensionem, intelligit Filium ingeniti (id est Patris) esse facturam, vnigeniti vero Paracletum. Dicebat ergo Eunomius Spiritum sanctum esse factum a Filio, sed non a Patre, ideo contra illum infert Basilius in haec verba: Quo pacto autem diuidere Spiritum a Deo, non habet manifestum periculum? Et paulo infra: At hic in destructionem maiestatis Domini nostri Iesu Christi, a Patre quidem Spiritum remouet. Sic igitur fortassis Macedonius separabat Spiritum a Patre solo, cum dicebat, eum a Patre non procedere, sed a Filio: nam eius dicitur esse Spiritus, a quo procedit: ergo si a Patre non procederet, non diceretur illius esse, ac proinde ab eo separaretur. Caeterum siue hoc ita sit, siue ille fuerit alius Macedonius ab illo, qui Arrianus fuit; siue Arrianus ille vtrumque errorem variis temporibus docuerit, vt solet accidere, haeretici enim in varios colores errorum in dies mutantur, nihil horum certo constare potest.
Primus igitur author huius erroris, quem de Spiritu sancto nunc Graeci sequuntur, absque vlla, controuersia fuit Theodoretus, dum adhuc Nestorianus esset, vt constat ex impugnatione 9. ana thematismi Concilij Alexandrini apud Cyrillum in lib. ad Euoptium. Extat etiam in Concilio Ephe sino nuper per nostrum Theodorum Peltanum translatum in 2. tomo, cap. 37. symbolum quod dam Nestorianorum, (nam, & Theodoretum multi sequebatur) in quo definitur, Spiritum sanctum nec esse a Filio, nec per Filium, sicut Theodoretus affirmabat. Atque ideo merito S. Thom. in hoc artic. ad 3. huius symboli faciens mentionem dixit, hunc errorem primum a Nestorianis fuisse introductum. Sed cum Theodoretus a Con cilio Ephesino esset anathematizatus, & ea, qua contra Cyrillum, & anathematismos praedictos scripsit, essent damnata, paulo post resipuit, & in Concilio Chalcedonen. ad communicationem Ecclesiae, & ad patrem Catholicorum, receptus est. Quocirca hic error, quem obiter docuit, cum alio, qui praecipuus erat de Christi persona, om nino eo tempore videtur extinctus
Porro, quo tempore, aut quis postea eum in Ecclesia Graeca suscitauerit, non satis compertum pi est. Nonnulli arbitrantur tempore Pipini patris Caroli Magni iterum pullulasse. Nam, vt refertu Amoinus, seu Annonius lib. 4. de gestis Franco rum, cap. 67. Abbas Vspergensis, Sigibertus, Ado Viennen. & Regino in suis Chronicis, sub anne 766. Pipinus Rex Concilium Prouinciale conuo cauit in villam Gentiliacensem, vt quaestionem de Trinitate inter Graecos & Latinos definiret, qua fuisse de processione Spiritus sancti, verosimile est, quia non videtur alia vnquam quaestio de Tri nitate suborta, quae inter omnes Graecos, & Lati nos versaretur: erroribus enim aliis Graecorum circa Trinitatem multi Latini consenserunt. Qua¬ re qui fecit compendium Chronici Adonis his nostris temporibus, id explicans addit, hanc quae stionem fuisse de processione Spiritus sancti. Caeterum idem Annonius lib. 4. de gestis Francorum, cap. 95. scribit, Aquisgrani habitum fuisse Concilium a Carolo Magno, vt processio Spiri tus sancti a Filio contra Graecos definiretur, Quan questionem (inquit) Ioannes quidem monachus Hierosolymis primo commouit tempore Leonis, qui Adriano suc cessit sub anno 808. subiungit: huius rei gratia Romam missos fuisse Bernharium Episcopum Wormaciensem, & Alahardum seu Adelhardum Arbatem Monasterij Corbeiae. Tribuitur etiam hic etror Damasceno, qui fuit tempore Adriani I. & Leonis Isaurici Imperatoris Iconomachi, & Theophylacto, qui fuit tempore Nicolai I. & Eu thymio. Ego tamen puto hos Patres non negasse. quod reuera Latini sentiunt, vt cap. 7. probabitur, tametsi nostrum loquendi modum Theophyla ctus acriter notauerit.
Refert etiam Ioannes Diaconus, qui eodem tempore Theophylacti vixit lib. 4. vitae S. Grego rij, cap. 75. Graecos transtulisse in suam linguan Dialogos S. Gregorij, & illam particulam, Filioque praetermisisse: fortassis tamen id sine errore circa rem ipsam fecerunt. Quia cum secundum Phrasim Graecam libenter faterentur, Spiritum san ctum a Patre per Filium procedere, nolebant tunc aliqui Catholici, vt Damascenus, Theophylactus & alij, concedere Spiritum sanctum a Filio pro duci, ob tationem, quam cap. 7. dicemus. Potue runt igitur hac de causa, quod modus loquendi il lis non probaretur, particulam, Filioque, praeter mirtere.
Demum, vt colligitur ex Laone IX. qui vixit anno 1054. in Epistola ad Constantinum X. Impe ratorem dictum Monomachum, & ad Michaelem Patriarcham Constantinopol. qui vniuersalis Patriarchae nomen sibi vsurpare conatus est, & ex Sigiberto in Chronico, sub anno 1054. eo tem pore aperto Schismate Graeci a Latinis diuisi sunt Eodem namque fere saeculo Ansel. contra hunc errorem librum conscripsit de processione Spiritus sancti. Perseuerat vero hic error ad nostra vsque tempora, & ea de causa sub Eugenio IV. Con cilium Florentinum celebratum est. Sed & ex re centioribus nostri temporis haereticis refertur. nonnullis prohoc eodem errore Valentinus Gentilis prothesi 36. & 37. quia solum Patrem dicit esse es sentiatorem Filij, & Spiritus sancti, (sic enim ipse loquitur) hoc modo loquendi plane indicans, v trumque a solo Patre procedere: Varum cum ille Artianus esset, & Filium, & Spiritum sanctum creaturas esse affirmaret, solumque Patrem, ἀυ τόθεον; hoc est, a semetipso Deum assereret, vt disput. 109. cap. 1. retulimus, pro hoc errore recenseri non debet. Nam Arriani varij fuerunt: alij di cebant, Filium esse a solo Patre, & Spiritum san ctum a solo Filio: alij vtrumque esse a Patre, sicut veras creaturas illius, cum Arrianismo igitur faci le constat assertio Valentini. At controuersia in ter Graecos, & Latinos de processione Spiritur sancti procedit, supposito ex fide Catholica con tra Arrium, quod Spiritus sanctus, & Filius sint verus Dei, & Patri consubstantiales.
Caput 2
ADuersus hunc errorem luculenter, & acute disputauit Cardinalis Bessarion, natione Graecus, & Archiepiscopus Nicaenus in Oratione habita in Concil. Florentino pro vnione Grae corum, & Latinorum, quae est post yltimam sessionem: ibi autem potissimum ostendit ex sanctis Patribus Graecis, Spiritum sanctum a Patre, & Filio vere procedere: nos vero addemus etiam testimonia Scripturae, & Conciliorum, vt huius fidei veritatem amplius demonstremus.
Primum testimonium est, Ioan.16. Omnia, qua habet Pater, mea sunt. Et cap. 17. Omnia tua mea sunt, ergo habet Filius a Patre non solum essentiam, sed proprietatem etiam spirandi: nam cum dicit Christus, Omnia tua mea sunt, ea solum excipi debent, quibus personae inuicem opponuntur: in illis enim solum distinctio debet attendi, vt sequenti disput. patebit. Haec loca ita intelligit August. lib. 5. de Trinitate, cap. 14. imo ex Patribus Graecis Damascen. quem pro suo errore Graeci nobis obijciunt: nam lib. 1. de fide, cap. 9. sic ait: Quo fit, v. omnia, quae Pater habet, Filij sint, hoc vno excepto, quod ingenitus non est, quae quidem vox nec natura discrimen, nec dignitatem, atque authoritatem, sed existentiae modum indicat. Quod si Spiritus sanctus non procederet a Filio, nec Filius eum spiraret, non diceret Damascenus, Hoc vno excepto, quod ingenitus non est. Cum igitur illud solum excipiat, reliqua omnia, quae sunt Patris, vult etiam esse Filij. Et cap I1. Vnum. idemque omnino sunt Pater, Filius, & Spiritus sanctus, nisi, quod Pater genitus non est, Filius genitus est, Spiritus processit. Vbi inter Patrem, & Filium, omnia putat esse communia, praeter paternitatem, filiationem.
Secundum testimonium est eodem cap. Ioan. 16. Non enim (scilicet Spiritus sanctus) loquetur a semetipso, sed quae audiet, loquetur, & quae ventura sunt, annun tiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, & annuntiabit vobis. Quod licet non eodem modo omnes Patres interpretentur, plures tamen, & grauiores ex Latinis, de processione Spiritus sancti a Filio intelligunt. Ex Latinis in primis est Hylarius lib. 8. de Trinitate, longe a principio, & Augusi tract. 99. in Ioan. quem sequitur Beda in Commenta riis eiusdem loci, & Anselmus in lib. de processione Spiritu sancti, cap. 7. qui sane existimant, audire a Patre, vel a Filio, de aure corporea, vel disciplinae non esse intelligendum, sed de natura, quam Spiritus sanctus ab vtroque processione sua accepit: sic enim, & scientiam omnium accepit: siquidem eius scientia est eius substantia, & natura. Eodem pacto, Ambros. lib. 5. de fide, cap. 6. explicans illud Christi, Ioan. 12. Ex meipso non sum locutus, non vult ad humilitatem carnis eius referre: reddit rationem his verbis. Plerique enim doctiores, & audire Fi lium, & dicere aliquid Filio Patrem, accipiunt per vnitatem naturae, & hac ratione explicat, quid sit Filium a Patre audisse.
Adducit deinde testimonium illud Joan. 16. Non enim loquetur a semetipso, &c. Et addit commentarium his verbis: quia vna sententia, & operatio Trinitatis est Et lib. 2. de Spiritu sancto cap. 12. explicans eun dem locum ait. Quod si, quia nouit omnia vis, & prae scientiam habet omnium Dei Filius futurorum, quae Filicognita putas, ea de Filio Spiritus sanctus accepit: accepit autem per vnitatem substantiae, sicut accepit a Patre Fi lius. Ergo sentit Ambrosius nihil aliud esse Filic audire, quam accipere naturam, ea enim, vt dixit Aug. scientia illius est. His accedit ex Graecis Nazian. orat. de fide, quae est 49. prope finem, vbi probat Spiritum sanctum mitti a Filio de propria illius substantia, ex illo loëlis 2. Effundam de spiritu meo, &c. Et ex illo Ioan. 16. De meo accipiet & annuntiabi. vobis. subiungit autem, ex eo vtique, (supple annuntiabit vobis) quod est Filius, quia & Filius de eo, quod pater est. Ac si dicat, Spiritus ex eo, quod a Filio accepit, anpunciabit, sicut Filius ex eo, quod accepit a Patre. Id autem, quod Filius a Patre accepit, & Spiritus sanctus a Filio, etiam est scientia, vt dixit Aug. quae est eius substantia & natura. Consentit etiam Didymus lib. 2. de Spiritu sancto apud Hieronymum. 6 tomo, qui illud, Non enim loquetur a semetipso, sic exponit, Quia non ex se est sed ex patre, & me est: hoc enim, quod subsistit, & loquitur, a patre, & me illi est.
Non ignoro, graues quoque Patres Ecclesiae Graecae aliter hunc locum exponere; mihi tamen praedicta Latinorum, Nazian. & Didymi inter pretatio probatur. Chrysost. ergo homil. 67. in Ioan. 6. Theophylactus, & Oerum. cap. 16. eiusdem, & Cyrillus lib. 10. in loan. cap. 41. illud, Non enim loquetur a semetipso, sic intelligunt: hoc est, non aliam, quam ego docui, disciplinam sequetur. Ille enim a seipso videtur loqui, qui ab alijs discrepat in doctrina: & eodem modo explicant illud, De meo accipiet, & an nuntiabit vobis. Quod videlicet vna sit vtriusque scientia: nunquam tamen de processione Spiritus a Filio haec verba interpretantur. Excipio Cyrillum, de quo statim. Consonat etiam Tertul. de virginibus velandis, cap. 1. in fine, sic enim ipse legit, Nor enim a se loquetur, sed quae mandantur a Christo; non quia Spiritus mandatum acceperit a Filio, sed quia eadem prorsus, quae Christus facienda, & credenda praecepit, haec eadem & ipse Spiritus sanctus loquetur, & annuntiabit.
Ex his tamen Graecis Patribus Cyrillus lib. 13. Thesauri cap. 4. tametsi hanc videatur amplecti interpretationem, quam libro illo 10. in loannem, cap. 41. fuerat secutus; id tamen etiam refert ad emanationem, & processionem: ait enim in haec verba, Non enim loquetur a semetipso, &c. Simile enim poene est, si mel quoque de dulcedine sua (quae qualitas sibi naturaliter inest) diceret: nihil sui dulcedo medabit a se ipsa gustantibus, sed de meo accipiet: naturali ter enim substantiarum qualitas, atque inseparabilites prodit ex ipsis: vt verbi gratia, dulcedo ex melle, calor ex igne, frigiditas ex aqua: sicut ergo istae qualitates non dicun tur participare substantias, in quibus sunt, sed naturalite in eis inesse, & ex eis prodire, sic de Spiritu quoque sancto intelligendum est.
Tertium testimonium est Ioannis 15. & 16. vbi Christus promittit Apostolis se missurum illis Spiritum sauctum: atqui, vt ostendemus disp. 170. missio vnius personae ab alia intelligi nequit, nisi substantialiter ab illa procedat, a qua mittitur, si personae sunt eiusdem naturae, & substantiae, sicut Graeci de Filio & Spiritu sancto affirmant: ergo Spiritus sanctus a Filio procedit, siquidem ab eo mittitur. Porro autem non solum donari nobis a Filio dona creata gratiae; verum etiam ipsam personam Spiritus sancti tunc ad nos mitti, eodem loco probabitur.
Quartum testimonium est ad Roman. 8. Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est eius. Sunt etiam alia, in quibus Spiritus sanctus dicitur Spiritus H lij; nulla autem ratione posset dici spiritus Filij, nisi ad Filium referretur: ad Filium autem non referretur, nisiab eo procederet. Si enim aut naturae identitas, & potentiae, aut alia causa sufficeret, vt diceretur spiritus Filii; posset eadem ratione dici Filius Spiritus sancti, quod nullus etiam Graecorum concedit. Quo sane argumento sufficienter probari processionem Spiritus a Filio, putauit Augustinus: imo & Concilium Alexandrinum, vt sequenti cap. videbimus, hanc Catholicam veritatem deduxit ex eo, quod Spiritus sanctus diceretur spiritus veritatis, hoc est, Filii: nam Filius dicitur veritas. Ex quibus liquet, Graecos huius temporis falso nostram sententiam notare, quod nullibi Scriptura habeatur.
Sed obiiciunt etiam illud Ioan. 15. Cum veneri Paraclitus, quem ego mittam vobis a patre spiritum veri tatis, qui a patre procedit. Nam cum Christus non addiderit, a seipso etiam procedere, sed solum dixerit, a Patre, videntur temeritate non carere qui affirmant a Filio procedere. Respondet Augusi lib. 3. contra Maximinum, c. 14 his verbis non excludFilium, sed exprimi Patrem, vt authorem principalem, qui est principium sine principio. Deinde respondet Anselmus libro de process. Spiritus sancti, hoc modo, Etiamsi diceretur, Nullus producit Spiritum sanctum, nisi solus pater, non excluderetur Filius; sicut illis verbis Matth. 11. Nemo nouit Filium nisPater, neque patrem quis nouit, nisi Filius, & cui voluerit Filius reuelare? nec excluditur Filius a cognitione sui, neque Spiritus sanctus a cognitione vtriusque. Postremo respondeo, ex aliis locis manifeste probari, Spiritum sanctum a Filio procedere, & ideo Filium a productione Spiritus sancti ibi non excludi. Adde quod, cum ibidem dicatur, Quem ego vobis mittam, plane denotatur Spiritum sanctum etiam a filio procedere. Quia, vt disp. 171. dicemus. missio est ipsa aeterna personae processio.
Caput 3
NOn solum haec veritas ab Ecclesia Catholica Viamdiu explicata est; verum etiam symbolo Niceno quod publice canit Ecclesia, addita sul illa particula, Filioque, vt inferius videbitur. Est igitur in primis haec veritas definita in Epistola, quam misit Cyrillus cum toto Concilio, non Ephesino, vt falso autumant Castro aduersus haereses verbo Deus haeresi 12. & Canarien. in hoc art. sed Alexandrino ad Nestorium, & recepta fuit postea a toto Concilio Ephesino, habeturque in 1. tomo Concilii Ephefsini c. 14. & inter Epistolas Cyrilli decima est, vbi dicitur, Spiritus enim veritatis nominatur, & est Christus veritas, & effunditur ab eo, sicut & ex Deo patre Noster autem Peltanus transtulit, Et procedit ab eo, sicut a Patre, vt in antiqua Conciliorum compilatione habebatur. Est igitur veritas haec definita in aliquo ex quatuor generalissimis conciliis, quantumuis Graeci tergiuersentur: taceant ergo, & authoritate Concilii Ephesini conuicti meliora sapiant, aut saltem deinde nobis non obiiciant, quod in nullo ex quatuor generalissimis Conciliis haec veritas fuerit definita. Recitata quoque, & approbata fuit Epistola illa in 5. Concilio generali, quod dicitur Germanum, collat. 6. atque in vniuersum Epistolae synodales Cyrilli approbatae sunt a Concilio Chalcedonens. actione 5. in posteriori definitione fidei, & a 6. synodo actione 17. habemus etiam in 7. synodo actione 7. symbolum cum illa particula, Filioque procedit, cumque in Concilio Florentin. sessione 6. & 7. obiicerent Graeci, in suis codicibus 7. synodi illam particulam non esse, Andreas Theologus Ecclesiae Latinae in illa sessione 7. testificatus est, se habuisse codicem vetustissimum manuscriptum, in quo particula illa continebatur: atque ego non dubito in Graecis codicibus semper fuisse particulam illam, per rilium, qua frequentius Graeci patres vtebantur, vt proprietatem suae linguae seruarent, sicut cap. 6. nota bimus. Nam liber Carolinus, quem Adrianus primus confutauit, in scripto de imaginibus ac Carolum Magnum (estque inter Epistolas Adria ni 2. tomo Epistolarum pontificum, & in tomo Conciliorum post 7. synodum) cap. 1. reprehendit Tharasium, quod in 7. synodo actione 3. in Epistola ad summos sacerdotes, & episcopos dixerit, & in Spiritum sanctum viuificantem, ex parre per filium procedentem, non autem dixerit a Patre, & Filio procedentem. Quem statim defendit Adrianus, ostendens doctrinam esse patrum tam Graecorum, quam Latinorum, Spirirum sauctum ex vtroque procedere, nullamque assignat differentiam inter illas duas particulas, per filium, &¬ filio, quinimo ex eisdem patribus, qui asserunt Spi ritum sanctum procedere a patre, & Filio, probat quod dixetat Tharasius, & 7. synodus, a patre per filium. Porro eamdem vim apud Graecos habere particulam illam, per filium, quam habet apud latinos particula, filioque, eodem capite allegato probabimus.
Est etiam eadem veritas definita in Conciliis Latinis. Primum quidem in Toletano 1. sub Leo ne i. in assertione fidei, in Toletano 3. Sub Rege Recaredo, & Gelasio 2. Pontifice, cui interfuerunt S. Leander Hispalensis Episcopus, & S. Euphemius Toletanus, ibi enim in confessione fidei quam 150. Patres exposuerunt, dicitur, Et in Spiri tum sanctum Dominum, & viuificantem, ex patre & Filiprocedentem. Et iterum in alia fidei confessione, quam fusius ediderunt, quae incipit. Praecipiente, in 3. cap. dicitur. Quicunque Spiritum sanctum non credit, a patre & Filio procedere, anathema sit. Quae omnia in illo Concilio, sicut & multa alia, quae Toletanis Concilijs deerant, opera Garsiae Loaysae Docto ris Complutensis viri clarissimi & principis nostri Philippi 3. dignissimi praeceptoris cum omnibus alijs Concilijs Hispaniae, ex vetustissimis ma nuscriptis correctissima, aucta, & erudite annota ta habemus: idem definitur in Concilio Toletano 4. circa tempora Honorij primic. 1. & in 8. Concilio circa tempora Martini primi, & 11. Concilio sub Rege Vuambano in confessione fidei, quae omnia celebrata sunt ante sextam synodum generalem: & in Concilio Aquisgranensi sub Carol Magno, vt c. 1. notauimus. Gentiliacense namque sub Pepino Rege praetermitto, quia non satis constat, an haec quaestio ibi fuerit definita. Fuit etiam pro hac Catholica veritate celebratum Concilium apud Barum ex Graecis & Latinis tempore Vrbani 2 vt author est Ansel. lib. de process. Spiritus sancti c. 4. cui ipse interfuit, paulo post schisma inchoatum. Deinde Lateranense sub Innocentio 3. ubi in c. 1. idem decernitur: cui interfuerunt Graeci & Latini, vt constat exc. 4. eiusdem Concilij. Postea Lugdunense sub Gregor. 10. vbi Graecis & Latinis congregatis, eademque veritate definita symbolum Nicenum cum illa particula, Filioque, ter cantatum est. Definitio huius Concilij habetur in cap. 1. de summa Trinitate, & fide Catholica in 6.
Caput 4
DIximus hactenus, vbi haec veritas fuerit ab Ecclesia definita: ceterum, vbi primum addit. fuerit symbolo Niceno particula, Filioque, certum non est. Nunc quidem addita inuenitur in Concilio Tolet. 3. vt supra vidimus, in symbolo, quod Patres illi post symbolum Nicenum ediderunt, quod sane, paucis solum verbis dempti, cum quibus modo publice non cantatur, idem omnino est cum Niceno. Hanc vero confessionem habemus in noua compilatione Conciliorum Hispaniae nuper edita a Gars. Loaysa, cum antea in concilio ea non haberetur. Fuit autem illud concilium sub Recaredo, & Gelasio. 2. anno Domini 597. Eodem modo addita fuit in 8. concilio Tolet. vbi paucis additis, vel mutatis, cum hac particula habetur symbolum Nicenum: nam in alijs Conciliis Toletanis, non in symbolo, sed in definitione fidei ponitur. Porro in his Conciliis particula illa non ponitur sub ea forma, Filioque sed sub hac, & filio. Quare merito S. Th. in hoc art. ad 2. putat, particulam illa in aliquo Occidentali Concilio additam fuisse symbolo Niceno, vbi autem primum publice in Ecclesia ceperit decantari symbolum cum illa particula, ego hactenus non legi. Ex quibus colligitur. nullum esse Concilium antiquius Tolet. 3. in quo absque controuersia symbolum Nicenum cum illam particula habeatur: de Concilio namque Rom. sub Damaso, quod multo ante Tolet. 3. celebratum est, non est omnibus consessum, an in eo addita fuerit particula, Filioque, quod si a Patribus illius Concilii, approbante Damaso addita fuisset, absque dubio ibi primum coepisset.
Ceterum Stanislaus Socolouius in annotationibus in cap.i.censurae Orientalis Ecclesiae existimat, particulam, Filioque, additam fuisse symbolo Niceno a Damaso Papa in Conc. Romano; quod hac ratione ipse deducit. Cum authoritate Damasi, & Theodosii Concilium Constantinopolitanum I. Constantinopoli fuisset coactum, ex Occidente literae missae fuerunt, vt omnes Patres ibi congregati Romam ad Concil. Romanum venirent, sed cum propter incommoda multa illi venire non possent, suam fidem ad Concil. Romanum miserunt: quam Damasus cum Concil. Romano probauit, addita solum particula illa, Filioque ad maiorem explicationem symboli Niceni: quod iterum Constantinopoli additis paucis verbis ad maiorem explicationem praed. Patres confirmarunt: id quod probat hic author ex epistola ad Damasum, quae habetur in principio Concilii Constantinopolitanier in lib. 9. Tripartitae c. 14. & potest confirmari ex symbolo Damasi, quod habetur in 9. tom. Hieron. vbi addita est praedicta particula. Probat denique ex Hugone Etheriano lib. 3. de processione Spiritus sancti c. 16. quem ego non legi.
Haec tamen nullius momenti sunt, quia in epi¬ stola illa solum refertur, quo modo Patres illi Constantinopolitani aliquibus incommodis impediti Romam venire non potuerunt, & ideo suam fidem scriptam ad Concilium Romanum miserunt, vnumque cum illo concilium generale celebrarunt. De particulae vero illius additione ne verbum quidem, imo inter decreta illius Concilij Romani, quae habentur in illo 9. lib. Tripartitae cap. 16. nihil de processione Spiritus sancti a Filio decernitur: Sed Canone 16. solum damnatur, qui nega uerit Spiritum S. esse a Patre. Quod vero ex symbolo Damasi adducitur, parum etiam refert: tum, quia non satis constat, an sybolum illud sit Da masi: ea namque, quae in 9. tomo Marius Victorius colligit, incerti autoris sunt: tum etiam quia symbolum illud longe diuersum est a Niceno, & Con stantinopolitano: nunc autem non quaerimus, vbi haec veritas fuerit primum definita, sed vbi primum addita fuerit particula, Filioque symbolo Niceno, quod in Ecclesia cantatur.
Sed obijcit nobis Hieremias Patriarcha Constantinopolitanus in censura illa Orientialis Eclesiae c. 1. quod in symbolo Niceno Constantinopoli confirinato expresse dicatur, Spiritum ex solo patre procedere. Id tamen esse falsum, vel ex verbis symboli, quae in eo capite ipse subijcit, mani feste liquet. Dicitur enim, Et in Spiritum sanctum Do minum, & viuificantem, qui ex patre procedit. &c. Vbi quamuis solum exprimatur, ex Patre procedere: tamen non dicitur, ex solo Patre, quae duo longe diuersa sunt. Conqueruntur tamen Graeci, & Hie remias eo loco, quod nos contra definitionem Patrum Niceni Concilij particulam, Filioque, addiderimus, quam Patres Niceni non posuerunt. Verum quis non videat, ea, quae secundum synceram, & rectam fidem symbolo adduntur, minime decreto Niceni Concilij aduersari? Constat enim in symbolo Niceno de Spiritu sancto non plura fuisse pronunciata, quam illud. Et in Spiritum san ctum, postea vero a Patribus primi Concilij Constantinopolitani addita fuisse illa verba, Dominum viuificantem: qui ex patre procedit: ob id tamen nullus Graecorum conqueritur. Cur vero tam pauca de Spiritu sancto in Concilio Niceno dicta fuerint. explicat Basilius in Epistola ad Ecclesiam Antio chenam, quae est ordine 60. vbi recitato primum symbolo Niceno in fine epistolae sic ait: Quo niam vero doctrina de Spiritu sancto indefinita est; prop terea quod nondum comparerent bellum contra Spiritum gerentes; an condemnandi sint, qui Spiritum sanctum creatae, ac seruilis esse naturae dicunt, in ea synodo nulla fa cta est mentio. Cum igitur potest Concilium Con stantinopolitanum, tempore inquam Et hesini vt 1.c. diximus aliqui negare coepissent, Spiritum sanctum esse a Patre per Filium, iure optimo oppositum definitum fuit in praedictis Concilijs & ad maiorem explicationem symbolo addita illa particula, Filioque, quodquam sit consonum sacrae Scripturae c. 2. probatum est. Quantum vero doctrinae Patrum etiam Graecorum, consentiat, sequenti facile ostendemus
Quod si Graeci Latinos insimulant, quod illam particulam, Filioque, symbolo addiderint, notent etiam Tharasium, quod in 7. synodo actione 3. in epistola ad summos Sacerdotes, & Episcopos addiderit illam, per filium, quam quidem eandem omnino vim habere c. 6. praecipue demonstrabimus. Nec obstat nobis, quod in Concilio Ephesino Can. 7. dicitur, nemini libere aliam fi dem vel proferre, vel scribere; recitatum autem fuerat inter alia symbolum Nicenum, & Constantinopolitanum: hoc, inquam, non obstat, quia vt diximus praedicto additamento non profertur, nec scribitur fides alia: sed eadem declaratur, & explicatur magis secundum doctrinam Patrum. & verum scripturae sensum. Quod si ne verbum quidem addere liceret, vt Graeci contendunt, damnari deberet etiam Chalcedonense Concilium, quod multa symbolo Niceno addidit, & aliqua etiam detraxit. Et planum est, Concilium generale etiam approbatione Pontificis Romani non potuisse praescribere modum condendi symbolum futuris Conciliis, & Pontificibus. Liberum enim successoribus, vtpote aequalibus, est alio modo, & alijs verbis fidem explicare; modo nihil contra rectam fidem addere velint, aut detrahere. Id autem, quod de Leone 3. testatur Magister in 1. libr. distin. 11. posuisse vid elicet ad fidei nostrae cautelam in tabula argentea symbolum Constantinopolitanum sine illo a dditamento, Filioque, in altar Apostolorum Petri & Pauli, cum tamen eo tempore iam fuisset facta additio (vixit enim anno 900.) libenter fatemur: hoc tamen nihil praedicto additamento aduersatur: id enim non fecit, vt damnaret additamentum, sed vt seruaretur memoria illius symboli, quod nostro nequaquam contrarium est.
OMissis Latinis Patribus, quorum innumera potuissent referri testimonia, ex multis grauissimisque Ecclesiae Graeciae doctoribus, hanc veritatem confirmat Bessarion c. 6. & 7. illius orationis, quam habuit in Concilio Florent. hi vero bifariam de Spiritu S. loquuntur. Quidam dicunt Spiritum sanctum ex Filio, aut a Filio procedere; vtunturque particula, ex, aut a, sicut Latini, quorum testimonia in hoc capite proferemus. Ali vero dicunt, per Filium procedere, ex quib. sequenti capite eadem veritas cumprobanda est. Referemus autem hic non solum testimonia, quae recitauit Bessarion, quae nullam a Graecis calumniam pati poterant, sed alia etiam, quae ipsi malitiose, & absque fundamento calumiantur.
Primum testimonium est Athanasii in symbolo in hunc modum, Spiritus sanctus a Patre, & rilionon factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. Quod sane symbolum Graeci immerito negant ess Athanasii: nam Gregor. Naz. in orat. de laudibu Athanasij quae est 12. testatur Athanasium edidisse perfectam fidei confessionem, quam totus occidens, & oriens veneratur. Augustin. quoque in persalmum 120. nomine Athanasii integrum versum huius symboli recitat: sed, suppresso nomine Athanasii, vtitur sententiis illius 5. de Trinit. cap. 8. c. epist. 174. & in Enchiridio cap. 36. quare Graeci negare nequeunt huiusmodi symbolum editum ab Athanasio. Quo autem fundamento nixi dicere poterunt, particulam illam, a Filio, malitiose additam fuisse a Latinis? Tempore sane Gennadii Scholarii, vt ipse scribit in libr, pro defensione Concilij Florentinic. 1. sect 5. fatebantur Graeci symbolum hoc editum ab Athanasio: ipsum tamen ebrium fuisse, quando illud composuit, phanatici homines asserere non dubitarunt. Refert etiam Genebrardus lib. 3. de Trinit. extare per vetustum codicem manuscriptum in coenobio Germanensi apud Lutetiam de synodis, in quo dicitur, Athanasium praedictum symbolum Treueris edidisse, dum in quodam puteo latitaret propter grauissimam persequutionem Arrianorum, & praesertim imperatoris Constantii Arriani. Idem scribit. Naucler, in Chronologi. in 9. aetate. Allegat quoque Genebrardus libellum Grece scriptum de Spiritus sancti processione. qui oblatus fuit Lazaro Baissio oratori regis Galliae Francisci 1. apud Venetos, in quo non solum Athanasius author huius symboli asseritur, sed etiam in huius rei confirmationem citatur testimonium Nazianzeni, quod supra retulimus. De mum allegat Genebrardus loannem Baelethium Theologum Parisiensem, qui abhinc quadringentis annis librum edidit, quo inter alia symbola secundo loco ponit Athanasii. Haec obiter dicta sufficiant, vt pudeat Valentinum Gentilem, & Trinitarios nostri temporis, qui nullo alio fundamento, quam solita sua dicendi licentia, huius symboli authoritatem labefactare conati sunt.
Secundum testimonium est eiusdem Athanas. serm. 4. contra Arrianos longe ante medium (vt vel inde aperte constet, nihil Anthanasium in symbolo de Spiritu sancto docuisse contra id, quod in aliis opusculis docuerat, vol postea docuit) vbi ita scribit: Non enim tria principia, aut tre Patres introducimus sicut Marcionistae, cum non tres Soles ad comparationem adducamus, sed vnicum Solem, eiusque splendorem, & ex vtroque lucem procedentem. Comparat absque dubio Patrem Soli, Filium splendori, Spiritum sanctum luci, quem ab vtroque nempe Patre & Filio, procedere affirmat: Et in Epist. ad Serapionem de Spiritu sancto sic loquitur Mandat Apostolus, haereticum hominem post vnam, aut alteram correptionem devita, etiamsi quos videas cum Helia volantes per aera, & cum Petro, & Meyse sicco pede calcantes maria, nisi Spiritum sanctum profiteantur Deun essentialiter ex Deo rilio existentem, sicut & rilium naturaliter Deum gentium essentialiter ex Deo Patre existentem, vt nos profitemur, eos non recipias. Mitto alia Athanasii testimonia, quibus non tam aperte Graecos conuincere possumus
Tertium testimonium est Basilij lib. 3. contra Eunomium circa principium, vbi ait: Cur necesse est, si dignitate & ordine tertius est Spiritus, natura quoque ipsum tertium esse: dignitate namque ipsum secundum a Filio, cum ab ipso esse habeat, & omnino ab illa cau sa dependeat, pietatis ratio tradit: natura vero tertium vti neque ex sanctis scriptoribus didicimus, neque ex praedictis colligere possibile est. Sed in Concilio Floren tino sessione 20. cum Graeci premerentur hoc te stimonio, dixerunt corruptum esse, quod non in omnibus Graecis codicibus, sed in aliquibus solum haec verba haberentur. Et sane in codice Basiliae excuso anno 1551. ea non legimus. At Latin Theologi protulerunt codicem peruetustum an te sexcentos annos manu scriptum, in quo haec verba continebantur. Ceterum ex sequentibus verbis eiusdem Basilii eadem veritas manifeste colligitur subiungit enim: Nam quemadmodum Fil. ordine quidem a vatre secundus est, quoniam ab illo est, & dignitate, quoniam origo, & causa essendi Pater ipsi est. natura vero nullo modo secundus, quoniam in vtroque vna est deitas, ita Spiritus sanctus etsi dignitate, & ordine se¬ cundus a Filio est, non tamen alienae ipsum esse naturae inde sequetur. Cum ergo Basilius dicat, Spiritum ordine, & dignitate esse secundum a Filio, necessario fatetur, Spiritum esse a Filio, & Filium esse originem Spiritus, esse enim ordine secundum ab aliquo, ex sententia Basilij verbis citatis, est esse ab illo, esse vero dignitate secundum, est esse origine secundum. Adde quod si Spiritus sanctus non esset a Filio, non haberet cum illo ordinem primi, & secundi, iufra disput. 168. cap. 2. videbimus.
Quartum testimonium est Epiphanij haeresi 69. vbi de Spiritu sancto ait. Ex Patre procedens, & de Filio accipiens. Quibus verbis ostendit contra Arrianos, Spiritum S. non esse creaturam, refert igitur illa ad aeternam emanationem: alioqui nihil probaret. Eadem verba, & rationem reperit passim eo loco, vt probet, cetera praeter Spiritum sanctum esse creata: quia nec a Patre procedunt, nec de Filio accipiunt. Idem libro Anchorato pag 332. 349. 350. 351. dicit, Spiritum sanctum esse ex Filio, & iterum esse ex Patre & Filio, & ab vtroque: quae adeo sunt manifesta, vt nullus ea inficiari possit. Ceterum Marcus nomine Graecorum in Concilio Florentino sessione 18. conatus est defendere, in Epiphanio non haberi verbum, est: cum autem a loanne Ecclesiae Latinae Theologoconuictus esset, explicauit hoc modo, vt esse exPatre & Filio, nihil aliud sit, quam esse de substantia illorum, hoc est, eiusdem cum ipsis substantiae: verum hoc etiam ibidem Ioannes, & Cardinalis Bessarion confutarunt, probantes illud, esse, ad personam Patris & Filij referri.
Quintum testimonium est Chrysostomi tomo 5. hom. 1. de symbolo, qui Spiritum S. de Patre & Filio procedentem appellat. Sextum testimonium est Didymi lib. 2. de Spiritu S. apud Hieronymum in 6. to. explicans enim illud Ioan. 16. Non enim a semetipso loquetur, sic scribit: Quia non ex se est, sed ex Patre, & me est, hoc enim, quod subsistit, loquitur, a Patre & me illi est: Quo nihil clarius dici potuit. Septi mum testimonium est Simeonis Metaphrastae in vita Dlonysij Areopagitae, Ascendit (inquit meus Christus in coelum, & ad paternam sedem reuertitur, & Spiritum, qui ex ipso procedit, mittis discipulis.
Caput 6
CAPVT VI. Eadem veritas ostenditurex Patribus, qui dixerunt, Spiritum sanctum esse a patre per Filium.
SVnt alij graues quoque, & antiqui Ecclesiae Graecae doctores, qui Spiritum sanctum a Patre per Filium procedere docuerunt. Ex quibus eandem veritatem comprobat Bessarion in ora tione. illa cap. 6. praemittit autem cap. 5. ex doctrina sancti Thomae in articulo 3. huius quaestionis, particulam, per, qua vtuntur illi Patres rationem causae seu principij significare, quod nullus sane negare potest. Nam quod asserunt Graeci, eam poni pro particula cum, friuolum est: quis enim recte dicat, Petrum, qui indutus veste, atque adeo cum veste deambulat, per vestem ambulare: & similia? Adde quod in Scriptura particula, per siguificat causam seu principium, Genes. 4. posse di hominem per Deum, loan. 1. Omnia per ipsum fact. sunt. Et ad Col. 1. Omnia per ipsum creata sunt, Qui¬ bus locis si interpretaremur, cum, ineptus sensus redderetur. Docet etiam Basilius libr. de Spiritu sancto cap. 29. particulam, per interdum idem significare quod, ex. Alia etiam duo, quae docent Graeci, friuola sunt; nempe Patres vti in hoc mysterio particula, per, tum ad denotandam relationem Fili ad Patrem, tum etiam ad significandam natura identitatem. Nam si eo modo loquendi signifi ca retur consubstantialitas filii; eodem modo dicere possemus, Filium procedere a patre per Spiritum sanctum, vt indicaremus, Spiritum S. esse etiam eiusdem cum Patre substantiae. Deinde non satis ap paret, quomodo relatio Filij ad Patrem particula illa denotetur, aut si denotari posset, non videtur, qua ratione id necessarium esset: consequitur ergoPatres Graecos, & Latinos particula illa vsos fuisse, vt causam significarent: atqui particula illa sig nificare non potest causam materialem, formalem aut finalem Spiritus sancti, compertum est: ergo denotat causam efficientem: haec autem non potest alia esse respectu Spiritus sancti, quam princi pium producens: ergo qui dicunt; Spiritum sanctum esse a Patre per filium, fatentur etiam, filium esse principium Spiritus sancti
Id autem inprimis asserit Basili. lib. 5. contra Eunomium c. 12. vbi quaestionem proponit quare Spiritus S. non sit filius Filij: & respondet his verbis Non ideo non dici filium Filij. quia non sit ex Deo per filium sed ne suspicemur Trinitatem multiplicari in infinitum. Quod si Spiritus sanctus non procederet a filio eam quaestionem non proponeret, cum nihil ha beret difficultatis: nec eo modo responderet: faci lius enim multo dixisset, ideo non esse filium Filij quia non procedit ab eo. Eodem etiam capite asse rit Basilius, Spiritum S. e ffulsisse a Patre per Filium: id quod, vt optime notauit Bessarion, intelligi ne quit de temporali manifestatione, qua missus Spi ritus S. a Patre & Filio, in discipulos effulsit, sed de aeterna processione, quam manifestationem ap pellat. Subdit enim Basilius ibidem, ob hanc ra tionem Spiritum sanctum esse Spiritum Filij, quia per illum scilicet manifestatur. Quod si de temporali manifestatione loqueretur, efficeretur, Spi ritum sanctum esse Spiritum Filij ex tempote quia ex tempore manifestatus est per Filium. Porro ibi particulam, per, non significare idem, quod, cum probat Bessarionc. 6. eo quod non recte diceretur Spiritus Filij, quia cum illo est, sic enim liceret et iam dicere Filium Spiritus sancti, quia cum illo est, & manifestatur.
Manifestationis autem nomine aeternam processionem significati, ex alijs Patribus probaBessarion. Primum ex Nyseno libro 1. contra Euno mium. quem inter eius opera non habemus vbi de Spiritu sancto habet haec verba: Distinguitur ab eo sua proprietate. quae est, quod nec vnigenitus ex patre productus est, & quod per ipsum Filiun manifestatus est. Constat autem Spiritum sanctum per manifestationem temporalem non distingui a filio, aut a Patre, sed aeterna solum emanatione Illam autem particulam, per, eo loco non esse idem quod, cum, colligit inde Bessarion: quia non recte assignaretur pro causa distinctionis Spiritus sancti a Filio, ipsum esse per Filium, hoc est, cum Filio: quis enim hoc non videat? Eodem nomine manifestationis vsus est Cyrillus Alexandrinus in epist. ad Valerianum Episcopum, quam citat Bessarion (verum inter illius epistolas in codicibus latinis ea epistola non est) vbi ait: Quemadmodum pater, ita etiam & qui ex eo manifestatur vnigenitus Filius natu ra Sanctus est. Et iterum. proprius est Filij Spiritus sanctus, non solum in quantum verbum est ex Patre manifestatum; sed etiam inquantum homo factus intelligitur; hoc est, non solum secundum diuinitatem, sed etiam secundum humanitatem. Et Greg. Nazianz part. 5. de Theologia quae est 37. non longe a principio disertis verbis id nobis expressit: obiectioni namque asserentium Spiritum sanctum esse Filium appel landum, quia nihil ei videretur deesse, quo minus Filius diceretur, sic respondet. Deesse nihil dicimus, neque enim Deo quidquam deest: verum manisestationis, & vt ita dicam, mutuae eorum relationis differentia, ipsis quoque nomina diuersa procreauit. Quis autem non videat, nomina personarum procedentium non ex temporali earum manifestatione, sed ex origine, & aeterna processione fuisse deriuata? Concludit ergo recte Bessarion loco citato, idem valere apud Graecos haec tria, Esse Spiritum Filij, & procedere per Filium, & manifestari per Filium.
Eodem modo Spiritum S. per Filium procedere, affirmant Nyssenus oratione ad Ablabium de eoquod est non oportere tres Deos dicere. Cyrill. Alex lib. 11. in loan. cap. 1. & lib. 12. cap. 56. & lib. 13. Thesauri c. 2. & lib. de recta fide ad Theodosium post medium, & lib. 5. 6. & 7. de Trinit. Demum Tharalius in epist. ad sommos Sacerdotes & Episcopos) quae habetur in 3. act. 7. synodi in sua fidei confessione, hoc eodem modo loquitur: quem male reprehendit liber Carolinus vt cap. 3. notauimus. Denique cum multi, grauesque Ecclesiae Latinae Patres, antequam schisma esset exortum inter Graecos, & Latinos, in eam sententiam conspirauerint, magna Graecorum temeritas est, quod tam obfirmato animo adhuc in suo errore permaneant: & tam communi Patrum vtriusque Ecclesiae testimonijs, friuolis rationibus, & fundamentis innixi aduersari, non dubitant.
Ex Latinis vero hanc sententiam catholicam tradiderunt Tertul. libr. aduersus Praxeam. c. 4. qui vtitur particula, per, sicut Graeci superius allegati, & c. 8. vbi vtitur particula, a, sicut ceteri Latini pa tres, & quamplures Graeci, Cyprian. serm. de aduenti Spiritus sancti, Hilarius 2. de Trinit. Amb. lib. 2. de Spiriti sancto cap. 12. Ruffinus in suo symbolo, quod habetur in 9. tomo Hieronym. Augustin. tractat. 99. in Ioan & alibuis saepe numero, Prosper libr. 1. de vita contemplatiua cap 13. Leo i. in epist. 51. alias 93. quae est ad Turibium cap. 1. Fulgentius de fide ad Petrum cap. 2. Idacius Clarus contra Varimandum post medium in 5. tomo Bibliothec. sacrae. Boethius libro primo de Trinita. cap. 12. Hormisda Papa in Epistola ad Iustinum imperat. cap. 2. Gregorius in symbolo, quod recitatur in eius vita lib. 2. cap. 2. & lib. 2. dialogo, c. vltimo, & 1. moral. c. 18. & Beda lib. de elementius philosophia.
Caput 7
CEterum videamus, quae nobis Graeci ex Pa tribus obiiciunt: Primum quidem Dionysium cap. 2. de diuinis nominibus, qui vocat patrem fontem supersubstantialis deitatis, si autem spiritus procederet a filio, etiam filius esset fons Respondeo per fontem intelligere Dionysium non qualecunque principium, sed primum, vt explicauimus supra disp. 139, c. 3. quare etiamsi solus pater sit fons deitatis, hoc est, principium sine principio, filius potest esse principium de princi pio, sicut riuulus: & hac ratione solum procedit ab eo Spiritus sanctus.
Secundo adducunt Basil. qui epist. 43. sic ait 1. Nullam secundum propriam notionem communionem habet filius cum patre: si autem Spiritus ab vtroque procederet, in notione spiratoris pater, & filius conuenirent. Verum quis non videat, Basilium loqui non de omni notione harum duarum personarum, sed de propria vniuscuiusque, scilicet de paternitate, & filiatione, secundum quas nullam omnino communionem habent: cumque eodem loco Basil. plane dicat, Spiritum S. esse a patre per filium, nostram sententiam aperte confirmat.
Tertio videtur Graecis fauere Nazianz. orat ad Episcopos, qui venerant ex AEgypto, quae est 24. dicit enim, Omnia, quae habet Pater, habet etiam Filius, excepta causalitate. cum ergo iuxta Graecorum phrasim pater sit causa Spiritus sancti; consequens est, filium non esse causam. Respondeo, eo modo loquendi Gregorium solum significare, omnia esse communia patri, & filio praeter oppositas relationes causae, & causati, itaque loquitur de causalita te, qua mutuo filius, & pater referuntur, non de ea, qua Spiritum S. respiciunt, vt perspicue ex Damas colligitur lib. I. de fide c. 9. & 11. quem retulimus c. 2. huius disput. Imo ex eo probauimus. filium cum patre in eo conuenire, vt spiret Spiri tum sanctum.
Quarto proferunt Graeci Damascenum libr. I. d. fide cap. 11. qui negat Spiritum sanctum ex filio esse Scholastici nonnulli cum sancto Thoma quaest. 10. de potentia artic. 4. reijciunt Damascenum. quod sequutus fuerit errorem Theodoreti. Verum cum Theodoretus negauerit Spiritum sanctum esse per Filium, vt cap. 1. retulimus, & Damascenus eodem capite dicat, Spiritum sanctum non esse ex Filio, sed per Filium communicari & manifestari, & ipsum dici Spiritum Filij, non videtur Theodoreto concensisse. Porro neque Damascenum fuisse sequutum Graecorum errorem, qui affirmant, procedere quidem Spiritum sanctum per Filium, sed particula, per, causam non denotari, vt vidimus in hoc capite, inde mihi persuadeo, quia bene nouerat Damasc. vim particulae, per, causa lem esse: nouerat etiam definitionem Concilis Alexandrini contra Theodoretum: quare excusar non posset a culpa, vt ipsum defendere conatu Clicthouens in illud caput, quod ignoratione de ceptus id asseruisset.
Existimo igitur Damascenum non negasse Spiritum procedere a filio in sensu Latinorum Vocat enim Spiritum Filij, quod, nisi ratione originis, dici nequit, vt notauit synodus Alexandri na in epistola citata. Ait etiam communicari, aut manifestari per Filium. quod nistratione aeterna emanationis ab eo, verum non esset. Affert etiam exemplum solis, radii, & splendoris; & splendori comparat spiritum, dicit autem splendorem peradium nobis communicari, non alia ratione, quam processione, ergo idem sentit de Spiritu S. Quare respondeo cum Bessarionec. 7. illius orationis, & cum Concilio Florentino sess. vlt. in literis vnionis, ideo negasse aliquos Patres Graecos (inter quos & tu enumera Damascenum) Spiritum esse a filio, quia putarunt has duas particulas, a, & ex, denotare rationem primi principij, cum que filius non sit primum principium Spiritus sancti, sed principium de principio, ne duo prima principia Spiritus sancti, & duas spirationes viderentur asserere, maluerunt dicere per ipsum esse Spiritum sanctum, quam ex ipso. Quocirca etiamsi diceremus, pamasc. vidisse & legisse acta 7. synodi quod non constat, nec probabile satis est; absque vllo crimine erroris eo modo loquendi vti potuis set, quia in 7. synodo solum defiuitur, Spiritum sanctum esse per filium.
Eodem sensu debet intelligi Maximus in epistola ad Marinum vbi de Patribus Latinae Ecclesiae dicit, eos non concedere, filium esse causam, hoc est, principium Spiritus sancti, intellexit enim causam sine causa, hoc est principium primum. Quod enim nonnulli Latini in Concilio Florentino dicebant, verba illa in Graecis exemplaribus non haberi, optime conuincit Bessarion c. illo 7. & sane nisi intellexisset Maximus, Latinos Patres eo sensu fuisse loquutos, manifestum eis mendacium imposuisset, nullum enim vel minimae authoritatis Latinorum Patrum proferre posset, qui negaret Spiritum a filio tanquam a principio de principio procedere, sic etiam ego intelligerem Theo phyl. in illud Ioan. 3. Non enim ad mensuram dat Deus spiritum filio: & Euthymum in illud Ioan. 14. Ego rogabo patrem: qui cum Damasceno negant, Spiritum sauctum a filio, aut ex filio procedere; quia nusquam negant per filium procedere; imo ibidem asserunt, dari per filium, & ideo esse, & dici spiritum filii; quod de emanatiohe aeterna intelligi, necesse est, neque enim ideo dicitur spiritus filii, quia temporaliter datur, sed quia ab aeterno procedit. Adde etiam, quod hi authores, vt ex presse ipsi notarunt, ideo negant spiritum ex filio procedere, ne concedantur duo principia Spiritus sancti: at Latini ab vtroque, vt ab vno principio, spiritum procedere, affirmant: quod si ab vtroque vt a primo principio procederet, duo essent innascibiles, & consequenter duo principia. Putantes igitur hi Graeci patres, particulam, ex, significare primum principium, & causam; modum loquendi Latinorum negarunt, vt supra etiam ex Bessarione, & ex Concilio Florentino notauimus: quod quamuis in eorum lingua verum esset; inurbane tamen modum loquendi Latinorum, qui vtuntur his particulis absque vllo periculo, notarunt: vel eo praesertim, quod ex Graecis patribus permulti, quos c. 5. commemorauimus, vtuntur particulis, a, ex, & de¬
Disputatio 147
An, si Spiritus Sanctus a filio non procederet, ab eo distingueretur
Caput 1
NOn defuerunt Theologi, qui sequuti Gotfredi sententiam quodlibet. 7. q. 4. quem refert Scotus, existimauerint, quaestionem hanc vt pote ex hypothesi impossibili procedentem esse, superuacaneam, & inutilem. Cum enim eaquae sunt in Deo, sint summo modo necessaria: opposita erunt summo modo impossibilia. Huiusmodi autem est, Spiritum sanctum non procede re a filio, contra id, quod veritas nostrae fidei concedit. Quare cum ex impossibili sequatur quodlibet, hoc est, quaelibet pars contradictionis: nimirum non est, si ex praedicta suppositione inferatur. Spiritum sanctum a filio nihilominus distinguendum & non distinguendum. Redditur igitur nostra disputatio inutilis, & infructuosa, dum nihil certi ex ea colligi potest. Cum Gotfredo sentit Gregor. in 2. dist. 11. qu. 1. art. 2. verum (vt optime notauit Scotus loco citando) vtile admodum esse solet, ex suppositione aliqua impossibili argumentari, vt in proposita quaest. facile apparebit: neque ex tali hypothesi per locum (vt aiunt) intrinsecum, & hypothesi permanente, inferri potest vtraque pars contradictionis. Supposito enim, quod in homine non esset animal, maneret tamen in eo rationale, si aliquis inquireret, an maneret aliquid, quo homo ab equo distingui posset; non, sequeretur vtra que pars contradictionum: sed dicendum esset mansurum nihilominus aliquid, quo homo ab equo differret, eo quod maneret illud, quo nunc formaliter ab eo distinguitur. Si tamen quis argueret hoc modo: Non manente animali, non posset manere rationale: ergo non posset manere ratio illa, qua differentia constituitur, recte colli geret, non tamen per locum intrinsecum permanente suppositione, sed alia parte suppositionis ex alia parte destructa. Quaestio autem praesens pro cedit hypothesi semper perseuerante, ex qua solum licet inferre; & hoc est, per locum intrinsecum ex suppositione argumentari. Sic ergo in proposito quaeritur permanente suppositione facta, nempe quod filius a patre gigneretur, sed Spiritus sanctus a filio non spiraretur, in eadem tamen numero natura, vt modo, procederet, perseueraret que eadem filiatio, & spiratio passiua, an maneret aliquid, quo filius, & Spiritus sanctus inuicem possent personaliter distingui. Retenta autem hypothesi nequit vtraque pars contradictionis inferri, vt in cursu disputationis patebit.
Est autem vtilis admodum hic modus disputandi, & arguendi, vt intelligamus, quae sit formalis ratio, & causa neces. distinctionis inter Filium, & Spiritum sanctum; vtrum spiratio actiua, an filiatio. Nam si Spiritus sanctus non procedens a Filio ab eo non distingueretur; sequitur necessariam rationem distinctionis in filio nunc esse spirationem: si vero adhuc distingueretur, sequitur aliam esse rationem distinctionis: ablata enim causa distinctionis aufertur per locum intrinsecum distinctionis: ea vero manente, & quocunque alio circumscripto, adhuc manet distinctio
Porro autem cum haec suppositio, quam latini impossibilem esse dicimus, Graecis necessaria videatur, non erit inutilis disputatio, si ex illa contra ipsos probemus Filium non posse distingui a Spiritu sancto. Quod cum Graeci asserere merito re¬ fugiant cogentur necessario concedere, proces sionem Spiritus sancti a Filio. Nam si ex eorum suppositione deducemus absurdum, & impossibile in Trinitate, manifeste ostendemus, eam esse absurdam, & impossibilem. Hic etiam modus arguendi in rebus aliis creatis vtilissimus esse solet metaphysicis, & logicis, vt ostendant rationem formalem eius, de quo disputant. Quando enim circumscripto quocunque alio, & aliqua ratione solum manente, sequeretur effectus, & ablata tolleretur, absque dubio est ea ratio formalis illius.
Caput 2
IN hac quaestione sic intellecta sententia fuit Henrici quodlibei 5. qu. 9. quem postea sequutus est Scotus in 1. a. 11. q. 2. suppositione illa facta, nihilominus Spiritum sanctum sufficienter a filio distinguendum: quare contra Graecos, qui eam suppositionem admittunt, probari non posse, Spiritum sanctum esse eandem cum filio personam: cumque de facto concedunt Scotus & Henricus cum Latina Ecclesia, in filio esse duplicem relationem, alteram spirationis actiuae, alteram filiationis: affirmant consequenter, sola filiatione Filium a Spiritu sancto sufficienter distingui: tametsi spiratione quoque actiua, tanquam opposita relatione, personaliter differat. Probari autem potest primum haec sententia testimonio Anselmi in libro de processione Spiritus sancti ca. 2. vbi sic loquitur. Haec igitur sola causa pluralitatis in Deo, vt Pater & Filius, & Spiritus sanctus dici non possint de inuicem, sed alij sint ab inuicem, quia praedictis duobus modis est Deus de Deo. Quasi dicat, hac sola causa distinctionis est inter personas, quod Filius procedit generatione, & Spiritus sanctus processione: hoc enim est duobus modis procedere: atqui Spiritus sanctus procederet nihilominus processione, & filius generatione. etiam si Spiritus a Filio non produceretur: ea ergo etiam causa distingueretur ab eo personaliter. Pergit Anselmus: Nam quomodo Filius existit ex Deo nascendo, Spiritus sanctus procedendo, ipsa diuersitate natiuitatis, & processionis referuntur ad inuicem, vt diuersi. Et in fine capitis hanc vnicam assignat rationem distinctionis personalis inter Filium, & Spitum sanctum, quod alter exit nascendo alter procedendo: quandiu alia non ostenditur distinctionis ratio. Et capit. 4. inquit. Nam si per aliud non essent plures Filius, & Spiritus sanctus per solum hoc essent diuersi, scilicet, quia alter nascendo, alter existit procedendo
Deinde confirmant suam sententiam praedicti authores duplici medio: tum ex ratione formali principij constituentis: tum etiam ex pluralitate emanationum. Prior ratio est huiusmodi principium, quo res constituitur, ita sufficienter eam constituit, vt distinguat etiam a qualibet alia, quae eodem principio non constituitur: nam cum res constituitur sub ratione entis, constituitur etiam sub ratione vnius; ac proinde sub ra tione indistincti a se, & distincti a quouis alio; haec enim est, definitio vnius: per filiationem autem sufficienter constituitur secunda persona sub ratione personae, & entis, ergo constituitur sub ratione vnius personae indistinctae a se, & distincta a quauis alia, quae filiatione non constituitur: at qui Spiritus sanctas non constituitur nunc filia¬ tione: ergo silius nunc distinguitur a Spiritu san cto filiatione: ac proinde, si nunc filatio est sufficiens principium dictinctionis personalis inte Filium, & Spiritum sanctum; ea solum manentemaneret eadem distinctio: manente enim causa formali alicuius effectus, per locum intrinsecum sequitur, effectum illius manere, quacunque fa cta suppositione alia impossibili: quare si Spiritur a Filio non procederet, manent in Filio filiatione, & in spiritu sancto processione, ipsis solis distinguerentur.
At respondebit aliquis (inquit Scotus) eo principio, quo res constituitur, solum distingui rem illam ab aliis, cum quibus maxime conuenit: si cut rationale distinguit hominem a brutis, cum quibus maxime conuenit; sed non a lapide, & aliis Huic tamen obiectioni occurrit Scotus tribus modis: primo, quia nulla res ab alia distingui po test, nisi aut principio quo substantialiter consti tuitur, aut aliquo alio, quod illius consti tutioni substantialiter supponitur: atque idcirco homo aut distinguitur a lapide per rationale, quo constituitur substantialiter, & proprie, aut per ra tionem viuentis, quae vt genus substantialiter sup ponitur constitutioni eius: per id tamen quod ad aduenit iam rei substantialiter constitutae nequis illa ab aliis distingui: ergo vel Filius distinguitur a Spiritu sancto per filiationem, qua constituitur vel per aliquid aliud, quod constitutioni illius substantialiter supponitur: aut saltem per spiratio nem actiuam, quae filio iam substantialiter consti tuto aduenit, nequit perfonaliter, & substantialiter a Spiritu sancto distingui. Secundo, quaelibe res sufficienter distingui potest adaequate vel in adaequate a quaecunque alia per principium, quo substantialiter construitur, sicut homo per rationale, non solum distinguitur adaequate a bruto sed etiam sufficienter differt a lapide, & quacum que alia re, licet inadaequate: id quod inductione constat, & ratio superius facta sufficienter probat. principium enim, quod constituit tem, & faci ipsam esse vnam, constituit eam indiuisam a se, & diuisam a quacunque alia: cum igitur filia tio sit ptincipium, quo secunda persona constitui tur, erit etiam sufficiens; vt ea distinguatur a quacumque alia persona, quae ipsa filiatione non constituitur. Tertio, sola paternitas, qua pater consti tuitur sufficienter ipsum distinguit a Spiritu san cto, ita vt si a Patre non procederet, nihilominus distingueretur ab eo, ea sola ratione, quia pater nitate pater constituitur vt proprio principio: er go eadem proportione filius distingueretur a Spiritu sancto filiatione, siquidem ea vt proprio principio constituitur.
Posterior ratio sumpta ex pluralitate emanatio num talis est, quamuis Spiritus sanctus non pro cederet a Filio, essent duae emanationes, altera per intellectum, altera per voluntatem: hae autem non distinguerentur oppositione relatiua, sed disparatis (vt aiunt) rationibus; per duas autem ema nationes duae distinctae personae procedere de bent, vnaquaeque enim emanatio suum postula terminum productum, nisi quando emanationes partialiter concurrunt ad eundem terminum pro ducendum, quod ex imperfectione prouenit, quae in Deo locum habere non potest: ergo essent dua personae distinctae, non oppositione, sicut neque emanatlones distinguerentur, sed disparatis tatio nibus. Addit Henricus, has duas emanationes esse posse ab eodem principio secundum rem, necessario tamen terminari ad diuersas personas: quia multitudo emanationum non postulat multitudinem principiorum, sicut postulat plures terminos, vt in creatis manifestum etiam est:
Sentit ex parte cum Henr. & Scoto Aureolus in 1. dist. 11. qu. 1. art. 2. cuius argumenta refert Capreolus eadem dist. qu. 2. art. 2. cencl. 1. quae sane nihil habent difficultatis, praeter id, quod dictum est: deinde Gabr. eadem dist. q. 2. art. 2. concl. 1. postremo Greg. in 1 dist. 11. q. 1. art. 1. Sed aliquo modo ab eis differunt Nam Aureolus, & Gabr. cum doceant principium distinctionis Filij a Spiritu sancto esse filiationem, in quo cum Scoto & Henrico conueniunt; affirmant nihilominus, si Spiritus sanctus non procederet a Filio, ab eo non distinguendum: non quidem per locum intrinsecum retenta supposi tiones id enim pugnaret cum eodem asserto; sed quia vt ait Gabr. conclus. 3. illius articuli, si Spiritus sanctus a Filio non produceretur, in filio non esset spiratio: ac proinde nec filiatio, quae est idem omnino cum spiratione: in quo ab Henrico, & Scoto differunt. Verum vt cap. 1. admonui, quaestio procedit in omni opinione, per locum intrinsecum permanente suppositione, vt Scotus recte notauit: ex qua sequitur, Spiritum sanctum in eo casu distinguendum a filio, si sufficiens priucipium distinctionis de facto est filiatio. Ridiculum au tem est in hac quaestione argumentari destruendo suppositionem, vt supra dicebamus, sed inquirendum est, an manente filiatione, sine spiratione actiua in filio, sufficienter a Spiritu sancto filius distingueretur.
Gregorius etiam dissentit ab Scoto, primo, quia 5 docet filiationem non esse principium consti¬¬ tuens filium ex natura rei, vt putauit Scotus; quis est eadem omninores cum filio: id autem, quo ex natura rei aliud constituit, ab eo etiam ex natura rei differre debet. Secundo, quia affirmat, in filio nihil esse a parte rei praeter spirationem, ratione cuius distinguatur a Spiritu sancto, quia idem omnino est spiratio, & filiatio in filio at vero Scotus putat, has duas relationes distingui ex natura rei. Tertio addit, si sermo sit de principio distinctionis, vt est extra animam, non esse in Filio aliquod incomplexe significatum; hic enim author negat in Deo notiones incomplexe significatas, vt vidimus disp. 136. cap. 236. cap. 2. concordat autem cum Scoto, quod docet, si sermo sit de princi pio distinguente filium a Spiritu sancto, quatenus complexe a nobis significatur, hoc est, quatenus aliqua ratione. & enuntiatione exprimitur, filium non distingui a Spiritu sancto, quia spiret illum; sed quia procedit a Patre per generationem: quod perinde est, ac si in Schola Scoti, & ceterorum, qui concedunt notiones incomplexe significatas, diceret, distinguitur Filius a Spiritu sancto filiatione, non spiratione: ac proinde, etiam si illum non spiraret cum Patre, ab eo nihilominus exstingueretur: id enim per locum intrinsecum sequitur: quia manente principio distinguente, non potest non sequi distinctio.
Caput 3
THeologis aliquibus nostri temporis adeo displicuit haec Henrici, & Scoti sententia, vt censeant eam esse, aut periculosam in fide. Vide tur namque confessioni fidei factae in Conc. Flo rent. sessione vltima, & ad Graecos in prioribus literis missae aduersari. Dicitur enim: Nam credente Spiritum sanctum ex Filio nequaquam procedere, necesse est, vt intelligant spiritum a solo Patre procedere, ac consequenter non esse filium: qui autem proferunt, spiritum esola Patris persona procedere, hi proculdubio substantian ab hypostasi separant, & partitionem nugantur diuinsubstantiae, quod a ratione valde alienum pie creditur Haec sunt verba, quae in omnibus exemplaribus nunc habentur: praedicti tamen theologi, vt sen tentiam Scoti erroris, aut periculi insimulent. comminiscuntur nescio quam emendationem huius literae, quam dicunt in omnibus codicibus (si Deo placet) esse mendosam. Sic igitur dicunt legendum esse: Nam credentes Spiritum sanctum ex filio uequaquam procedere, necesse est vt intelligant, spiri tum ex solo patre procedere, ac consequenter eum esse filium. quibus verbis, si ea essent Concilij, sententia Henrici, & Scotlaperte damnaretur. Hanc vero emendationem necessariam arbitrantur: quia alio mo do sensus illius loci constare nequit. Deinde ar guunt contra Scotum, quia ex eius sententia sequi videtur partitio diuinae substantiae, quae est contra fidem.
censeri debeat. Quis enim non videat, ridiculum esse verba Concilij, quae in omnibus codicibus Graecis, & Latinis eodem modo habentur, emen dare, vt sententiam Scoti erroris insimulemus. Potius ipsi notandi essent, qui hanc emendationem tam leuiter excogitarunt, cum aliunde facilis sensus ex praedictis verbis colligi possit: qui talis est. Cum Graeci docent, Spiritum sanctum non procedere a filio, consequenter docent, ex solo patre procedere: ac proinde eum (scilicet Spi ritumsanctum) non esse filium: vt ita Trinitatem personarum adstruant, quae in quatuor Concilii generalibus definitur: his enim Conciliis Graec in eo Concilio Florent. congregati ita deferebant, sicut quatuor Euangeliis. Non ergo infert Concilium Florentinum contra Graecos in verbis prae dictis absurdum illud, quod nostri Theologi con tra ipsos, & Scotum inferre contendunt, nempe eum (scilicet Spiritum sanctum) esse filium, si? solo patre procederet, sed statuere potius, voluit, quod ipsi Graeci secundum veram fidem adstruere deberent, nempe si spiritus non procedit a filio saltem a patre procedere, & a filio distingui, ne Trinitatem confunderent. Contra Graecos vero infert Concilium absurdum hoc quia sequererur partitio diuinae substantiae. Nam si filius non spiraret Spiritum sanctum, non accepisset a patre vir tutem spirandi: ac proinde nec totam substantiam & virtutem patris: siquidem in substantia patris est virtus spirandi. Neque refert, si dicas, hanc vir tutem non communicari Spiritui sancto, nihilominus in eo non diuidi patris substantiam: quia cum virtus spirandi connotet personalem pro prietatem, ei personae nequit communicari, cu opponitur personalis proprietas, & relatio coniuncta illi, atque hoc fit absque vlla partitione diuinae substantiae: at quando proprietas, & relatio coniuncta virtuti spirandi, non repugnat, nec opponitur alteri personae, non potest virtus illa e etiam non communicari, nisi sequatur partitio di uinae substantiae. Vt enim constat ex cap. 2. praecedentis disputationis, omnia, quae habet pater, fili sunt, praeter ea, quae mutuo opponuntur: eadem que ratio est de Spiritu saucto. Quare si aliquid praeter ea, quae relate opposita sunt, non esset commune personis, esset sine dubio inter ipsas diuisa essentia, aut aliquid essentiale plusquam ratione differret a relationibus personalibus, sicut dicitur in CongFlorent. eadem sess. vlt. in quadam con fessione fidei missa ad Graecos in altera quadam Epistola. porro autem (inquit Concilium) ne in identitatem, coniunctionemque diuinae substantiae distribuere, at que ipsam eandem substantiam re, & non sola ratione ad hypostasibus differre, credere videamur, idcirco verbum ex filioque necessarium in symbolo diximus esse. Aliud ve ro, quod contra Scotum asserebatur. multo magis friuolum est: Nam partitio diuinae substantiae, quam contra Scotum praedicti Theologi deducere conantut, sequitur solum ex errore Graecorum, quia dicunt, Spiritum sanctum non procedere a filio: at Scotus nihil tale affirmat; sed ipse, ceterique Scholastici hac suppositione solum facta, quam impossibilem, & falsam existimant, sub conditione disputant, an spiritus distingueretur a filio; in qua sane quaestione, siue hoc. siue illud dicatum non sequitur vlla diuisio substantiae Dei.
Caput 4
SEntentia S. Thom. in hoc art. quam plures sequuntur Scholastici, vt multo probabilior, & doctrinae patrum magis consentanea, amplectenda nobis est. Affirmat igitur Doctor Angelicus, ita distingui Spiritum sanctum a filio sola oppositio ne relatiua, vt si ab eo non procederet, vna & eadem esset persona vtriusque, habens duas relationes, quibus ad patrem referretur: intelligit duas ratione sola dictinctas, sicut modo in parte sunt duae, quibus ad duas personas refertur, paternitas nimirum & spiratio. Cum S. Thoma sentiunt Caiet. Canar. & recentiores Thomistae in hunc articul, eandem tradidit ipse 4. contra gentes cap. 24. & Ferrar. ibidem, Bona. in 1. d. 11. qu. 1. nam in corpore articuli plane concedit, quidquid rationes, Sed contra, contendunt; inter quas quaedam probabant, si Spiri tus sanctus non procederet a filio, ab eo non fore distinguendum. Durand. etiam in eadem dist qu. 2. Ca preolus q. 1. art. 1. Marsil. in i.qu. 15. ad tertiam rationem tametsi hîc author ea solum ratione id asserat quia in eo casu Filius non esset Filius; & ita Spiritus sanctus a Filio non distingueretur, in quo videtur suppositionem tollere, & superuacaneam facere disputationem, atque ex parte cum Nomina libus, qui priorem sententiam sequuntur, conuenire. Ceterum, vt dicebamus cap. 1. controuersia procedit suppositione facta, & eadem permanente, si reuera esset filius genitus in diuina natura, sed ab eo Spiritus non procederet, sicut Graeci fabulantur.
Haec opinio probari potest primum authori tate Patrum, qui affirmant, sola oppositione re latiua personas posse distingui, hoc est, relatione causae, & causati, vt loquuntur Graeci: sic enim se quitur, ablata oppositione, distinctionem perso nalem a medio tolli; haec autem oppositio non esset, si Spiritus sanctus a Filio non procederet, vt manifestum est. Contra vero doctores prioris sententiae, vt defendant, ea facta suppositione Spiritum sanctum a Filio distinguendum, probare nituntur, non solam oppositionem relatiuam esse causam distinguendi personas, sed aliunde posse distingui. Excipio Gregorium, quem capa. commemoraui, hic enim non solum docet, eo casu Spiritum sanctum distinguendum a Filio, verum etiam nunc de facto non distingui Filium a Spiritu sancto spiratione, sed filiatione, a qua sententia non longe abest Scotus, vt colligitur ex priori ratione illius, qua probat distingui Filium a Spiritu sancto filiatione, qua substantialiter constituitur, nec posse ab eo distingui aliqua ratione aduenienti ipsi iam constituto, cuiusmodi esse videtur spiratio. Causam igitur distinctionis inter personas solum esse oppositionem relatiuam, probatur primum testimonio Nysseni, quod citat Bessarior cap. 6. suae orat. ex libro ad Ablabium; vbi de diuinis personis ficait. Eam, quae circa causam, & causa tum consideratur, differentiam non negamus, per quod so lum discerni alterum ab altero deprehendimus: nimirum, et quod credimus aliud quidem causam esse, aliud vero ex causa, & ex eo, quod ex causa est. Vbi Nyss. ex oppositione relatiua secundum causam, & causatum ait, oriri solum, & credi distinctionem inter personas: quo modo ergo Scotus, & alij doctores prioris sententiae, etiam ex disparatis relationibus, vt ipsi lo quuntur distinctionem inter personas defendere conantur? Adde testimonium eiusdem Greg. Nyss. lib. 1. contra Eunomium, quem praecedenti disp. c. 6. allegauimus, vbi per hoc solum distinguit spiri tum a filio, quod per filium manifestatus est: id vero de aeterna processione intelligendum esse, & particulam per eo loco causam significare, ibidem demonstrauimus: Deinde refertur pro hac sen tentia Boethius lib. de Trinit. vbi ait relatione in Deo multiplicari Trinitatem. Verum cum id non di cat de relationibus oppositis, non possumus inde contra Scotum argumentari. Dicere enim potest ille, personas multiplicari etiam relationibus disparatis. Postremo solet allegari receptissima Theologis propositio, quae Anselmo tribuitur, In diuinis omnia sunt vnum, vbi non obuiat relationis opposi to. libro enim de processione Spiritus sancti cap. 3. postquam de vnitate essentiae, & pluralitate rela tionum loquutus fuerat, sic ait: Sic ergo huius vnita tis, & huius relationis consequentiae se contemperant, vt nec pluralitas, quae sequitur relationem, transeat ad ea, in qui bus praedicta simplicitas sonat vnitatis, nec vnitas cohibea pluralitatem, vbi eadem relatio significatur: quatenus nevnitas amittat aliquando suam consequentiam, vbi non obuiat aliqua relationis oppositio; nec relatio perdat, quod suum est. nisi vbi obsistit vnitas inseparabilis. Verum Anselmus nihil nobis fauere potest, si attente legatur in eo capite, & sequenti, non enim putat ipse, solum esse pluralitatem & distinctionem inter relatio nes oppositas, sed quia duplex est modus processionis, in quorum quodlibet est sua oppositio, non quia quilibet modus processionis alteri opponatur. Verbis enim proxime praecedentibus, sic explicauit hanc relationis oppositionem: Supradict. vero relationis oppositio, quae ex eo nascitur, quia supra dictis duobus modis Deus ex Deo est, prohibet, vatrem & Fi lium, & Spiritum sanctum de inuicem dici, & propria sin¬ gulorum aliis attribui. Dixerat autem capite praecedenti, hanc esse causam dictinctionis inter Filium, & Spiritum sanctum, quia alter nascendo, alter procedendo existit: nec eatenus distinctionem inter eos esse dixerat, quatenus vnus ab alio procedit: imo in illo c. 3. post medium dicit. Cum autem apparebit, quia Spiritus sanctus est de filio, tunc quoque palam erit, quia propter hoc nequit esse filius Spiritus sanctus. Denique capit. 4. eiusdem libri probat, Spiritum sanctum procedere ex. Filio hac ratione. Spiritus sanctus procedit ex toto Deo Patre, qui est idem Deus cum Filio, & Spiritu sancto: ergo Spiritus sanctus procedit a Filio, vel Filius a Spiritu sancto: Filius autem non potest a Spiritu sancto procedere, vt ipseprobat: ergo Spiritus sanctus est, qui a Filio procedit.
Contra hanc vero rationem sibi obiicit Anfelmus hoc modo. Si propter vnitatem naturae sequitur, aut Filium procedere a Spiritu sancto, aut Spiritum sanctum a Filio, eo ipso quod Spiritus sanctus procedit a Patre Deo, propter vnitatem naturae; similiter liceret argumentari, & ex identitate naturae, colligere identitatem productionis vtriusque personae hac ratione. Si idem est Deus Pater, & Filius, sequitur Spiritum a Filio procedere, si a Patre procedit: similiter liceret inferre, si Filius, & Spiritus sanctus sunt idem Deus, & Filius generatione producitur; Spiritus sanctus etiam generatione procedet. Respondet autem his verbis? Ad quod ego, habent vtique a Patre esse Filius, & Spiritur sanctus; sed diuerso modo, quia alter nascendo, alter procedendo, vt aliis sint ab inuicem per hoc, quod dictum est, & ideo cum nascitur vnus, non potest cum eo nasci ille, qui pe hoc est alius ab eo, quia non similiter nascitur, sed procedit, & ideo non habet hic vnitas illa vim consequentiae, quia pluralitas obuiat, quae ex natiuitate nascitur, & processione. Nam si per aliud non essent plures, Filius, & Spiritus sanctus, per hoc solum essent diuersi. In quibus verbis duo sunt obseruanda, vnum est, quo pacto Anselmus non solam oppositionem relationum dicat obuiare vnitati in diuinis, & consequentiae illius; sed etiam pluralitatem. Alterum est, Anselmum existimasse, sufficientem esse causam distinctionis inter Filium, & Spiritum sanctum relationem filiationis, quam Filius habet natiuitate, & generatione. & relationem processionis, quam Spiritus sanctus habet processione sua; etiamsi alia causa non esset, nimirum etiamsi non esset oppositio relatiua inter eos, spiratione actiua in filio existente, & passiua in Spiritu sancto, quae est ipsa Scoti sententia. Illud igitur commune axioma, quod tribuitur Anselmo, In diuinis omnia suntvnum, vbi non obuiat relationis oppositio, nullum in eius authoritate fundamentum habet.
Caput 5
EX illo axiomate, quod Anselmo tribuitur, & proxime referebamus rationem deducit Caiet. & Canariensis in hoc art. pro hac sententia, quam capite4. retulimus, hoc modo. Cum in Deo sit sub stantia, & relatio; ratio distinguendi, & constituendi personas semper tribuitur relationibus, non substantiae: cumque relatio aliquid habeat commune cum absoluto, & aliquid habeat peculiare inquantum relatio; ratio distinguendi, & constituendi tribuitur relationi secundum suam propriam ra tionem: propria autem ratio illius est ordo ad terminum, quare proprium erit illius constituere, & stinguere aliquid per ordinem ad aliud: nam quidquid absoluto constituitur, ad se constituitur: ergo si relatio distinguit in Deo personas, quatenus relatio est, & secundum suam propriam rationem efficitur, vt tantum distinguat ab opposita persona. Cum enim debeat eadem ratione distinguere, qua constituit; si constituit ad aliud, nempe ac correlatiuum, distinguet etiam tantum ab eo. Quo fit, vt idem sit distingui relate, & distingui per relationem, vt relatio est: vtroque autem modo ab opposito tantum distinctio fieri potest. Ex quibus omnibus recte sequitur, patrem paternitate solum a filio distingui, & filium filiatione a solo patre, & vtrumque a Spiritu sancto sola spiratione Quocirca si Spiritus sanctus a filio non procede ret, ab eo non distingueretur; quia nulla in eo distinctionis forma maneret.
Haec doctrina tametsi subtilis videatur, firmum tamen fundamentum non habet. Nam relatio etiam secundum rationem suam propriam potest distinguere ab alio, quam ab opposita relatione Primo, quia generalissimum huius praedicamenti distinguitur ab aliis nouem per modum intrinsecum, ad, sibi proprium: illis autem non opponitur, sed quasi per disparatam (vt aiunt) rationem ab aliis distinguitur. Secundo intra praedicamentum non tantum differunt, quae sunt opposita, sed etiam multa alia. Paternitas enim non solum differt a filiatione, sed etiam a similitudine, & aliis Tertio, vt Caietanus fatetur, si Spiritus sanctus non procederet a patre, ab eo nihiloninus distin gueretur: ergo iam paternitas distingueret patrem ab alio, quam ab opposito relatiuo, & processio similiter. Quarto denique relatio secundum pro priam rationem relationis terminatur ad absolu tum. non ad relatiuum, nisi in diuinis, vt disputat. 159. capit. 6. obiter notabitur: ergo secundum propriam rationem relationis, non tantum distinguit a relatione opposita, sed etiam ab absoluta, ad quod refert. Quate sententia S Thomae aliter nobis probanda est: & ex eodem communi principio Theologis satis probato. In diuinis omnia sunt vnum vbi non obuiat relationis oppositio, alia tatione explicata confirmanda.
Alia ratione hanc sententiam confirmat Durandus; quae licet paucis mutatus recte probet, vt sequenti capite videbimus; quia tamen supponit quaedam in sententia illius, quae vera non sunt ideo in praesenti capite eam referre libuit. Arguit igitur Durandus in hunc modum: de facto sunt in patre duae relationes disparatae, paternitas ni mirum, & spiratio; & tamen non constituunt duas personas: ergo si Spiritus sanctus non procederet a filio, processio & filiatio non constituerent, & distinguerent duas personas; quia eodem modo disparatae, non autem oppositae essent, sicut nunc sunt spiratio, & paternitas. Admonet tamen Durandus quaest. citata numero 16. huic rationi supponendum esse id, quod ipse docuit in 1.d. 13. quaest. 2. spirationem actiuam, & paternitatem realiter distingui: nam ipse in 1. dist. 33. qu. 1. stinctionem omnem ex natura rei, & ante intellectum, quam putat esse inter illas duas relationes, appellat realem: sic enim maiorem vim habet ratio illius: & quidem aduersus Scotum effica xetiam esse potest quia cum ille concedat distinctionem ex natura rei inter has duas relationes, facile contra ipsum probari potest, eam esse realem, vt supra disp. n6. cap. 5. ostensum est.
Sed respondebit aliquis ex doctrina eiusdem Durand. in prim. distinct. 13. quaest. 2. numero 22. idec per spirationem actiuam non constitui personam distinctam a patre, quia spiratio est communis relatio duabus personis. At contra hoc videtur esse, quod in eo casu, quod Spiritus sanctus non procederet a filio, spiratio non esset communicabilis, & nihilominus non constitueret diuersam personam, sed eandem, quam constitueret paternitas.
Scotus vero aliter occurrit huic argumente Respondet enim in 1. dist. 2. parte 2. quae est quin ta in ordine ad secundum, & dist. 21. quaest. 2. citata ad secundam rationem, non oportet esse tantam distinctionem inter principia actiua productionis, quanta inter res productas debet esse, quia impossibile est eandem rem produci duabus passiuis productionibus, cum tamen idem agens duabus productionibus diuersa producere possit, idem enim homo producit hominem, & opus artis.
Sed Scotum vrget Durandus hoc modo. Quamuis idem suppositum possit duabus productionibus duo diuersa producere, & idem non possit esse productum diuersis productionibus; id tamen solum contingit, quoties suppositum non constituitur relatione producentis: si tamen suppositum relatione constitueretur, manifeste colligitur fore, vt duplici relatione disparata producentis constitueretur duplex suppositum: siquidem duplici etiam relatione disparata producti constitueretur duplex suppositum in eo casu, quo Spiritus sanctus a filio non procederet. Nam quod ad illum effectum attinet eadem ratio videtur vtriusque relationis, producti videlicet, & producentis.
Alij vero, inquit Durandus aliter respondent. dicunt enim ab vno quidem supposito agente posse esse duas productiones substantiales; non tamen posse esse duas substantiales productiones eiusdem producti: quare si circa idem suppositum duae productiones versantur, altera saltem debet esse accidentaria: veluti idem homo producit alium substantialiter, & instruit ipsum aliqua disciplina: at duae substantiales productiones in idem suppositum terminari non possunt: vocant autem productionem substantialem, qua aliquid secundum substantiam producitur. Verum eodem modo reuinci possunt, qui ita respondent. Nam argumentum factum non contendit probare, ab eodem agente non posse esse duas productiones substantiales, neque etiam duas esse posse eiusdem subie cti producti, sed aequam esse rationem telationum producentis, & producti, ad constituendum suppositum, vt si duplex relatio producti disparata sufficit ad constituendas duas personas; sufficiat etiam duplex disparata relatio producentis.
Verum enimuero haec ratio Durandi hoc mo do solum procedit in eius opinione qua supponit relationem spirationis, & paternitatis re ipse distingui. Nam si sola ratione distinguuntur; fa cilis ratio reddi potest, ob quam paternitas, & spiratio non constituant duas personas, quamuis sint relationes disparatae: quia nimirum non distinguuntur realiter: haec enim distinctio neces¬ saria est inter personas, contra vero filiatio, & processio, quamuis solum disparatae relationes sint, constituunt duas personas, quia realiter di dinguuntur. Caeterum simili fere ratione alia via, eaque efficacissima, vrgere possumus Scotum nostramque sententiam perspicue probare, vt sequenti capite patebit.
Caput 6
CVm satis manifestum sit ex disputat. 120. cap. 4. 5. & 6. disparationem actiuam, & paterni tatem ratione sola differre; ratio Durandi hoc modo formari debet. Duae disparatae relationes producentis, quales sunt, spiratio, & paternitas non constituunt duas personas; nec in eo casu quo Spiritus sanctus a solo Patre procederet duas personas constituerent, quia cum inter se no opponantur, sunt idem secundum rem, & sola ra tione differunt: ergo duae disparatae relationes producti, quales sunt filiatio, & processio, non constituerent duas personas, si Spiritus sanctus a solo patre procederet: quia eodem modo essent idem secundum rem, sicut sunt relationes actiuae eo quod nullo modo essent oppositae. Quare sicut idem suppositum nunc generat, & spirat; idem etiam generaretur, & procederet.
At dicat aliquis cum Scoto fillatio, & processio in eo etiam casu distinguerentur realiter, quia tunc essent duae emanationes distinctae realiter altera per intellectum, altera per voluntatem: ex duabus autem emanationibus necessario oriuntur duae relationes producti distinctae realiter. quibus respondere possunt duae relationes in agente, formaliter solum distinctae in sententia eiusdem Scoti, vel sola ratione diuersae, in sententia Thomistarum. Verum cum eadem ratio de beat esse relationum, quae ex emanationibus re sultant, & ipsarum emanationum, quae nihil aliud sunt, quam relationes in via, & ab ipsis relationi bus sola ratione differunt; quis quaeso affirmare audeat, aut Scoto inconsiderate concedat, in eo casu fore duas emanationes distinctas realiter absque vlla oppositione, solum quia disparatae es sent: cum modo non sint duae relationes producentis distinctae, etiamsi disparatae sint? Idem igi tur argumentum fieri potest de emanationibus, quod de relationibus producti, & producentis faciebamus, hoc modo. Si tunc in Patre essent sicut nunc sunt duae relationes producentis disparatae, non tamen constituerent diuersas perso nas, quia cum non opponeretur, essent idem rea liter: sequitur non futuras duas emanationes, nec relationes producti realiter distinctas, quia etiam non opponerentur: nec enim esset maior repugnantia inter emanationes, & inter relationes producti, vt non essent idem, quam inter relationes producentis, oscitanter igitur nonnulli Thomistae Scoto concedunt in eo casu futuras duas emanationes distinctas realiter, quo sane admisso vix defendere valent non futuras duas relationes producti, & duas productas personas
Quare cum probatum sit, in eo casu futuram vnam, & eandem personam Filij, & Spiritus sancti cum duplici relatione producti, geniti videlicet, & procedentis sola ratione diuersa; explicandum est. quo pacto illae duae relationes, & emanationes nostro mdo intelligendi se haberent. Nonnulli putant, ita tunc processuram illam personam, sicut producitur opus artis, voluntate nimirum, & intellectu artificis. Verum quia opus artis non elici tur a voluntate, & intellectu, sed eorum solum imperio, & directione fit; hoc exemplo non recte explicatur emanatio illius personae: ab vtraque enim potentia proxime, & substantialiter eliceretur. Quare melius compararetur illa persona operationi intellectus, & voluntatis, si eadem omnino esset in nobis, hoc est, si vtraque potentia eundem actum, & operationem aeque primo produceret: tunc autem sicut nullus esset ordo realis inter intellectum, & voluntatem in operando, sic etiam nullus esset inter illam personam diuinam, quatenus esset Fllius, & eandem. quatenus esler Spiritus sanctus: quia cum ea ratione, qua Spiritus esset, non procederet a verbo producto per intellectum, nullum ordinem realem cum illo haberet: sed in eandem personam vtraque ratio conueniret.
Altera ratio est huiusmodi: quaecunque in Deo non repugnant esse, in eo necessario sunt; Deo Pnamque nihil potest adesse & abesse, sed quae ei raconueniunt necessario conueniunt: qua de caula sdici solet, in aeternis idem est, esse & posse: si autem filius, & Spiritus sanctus non opponerentur, non repugnaret, vtrumque esse eandem personam secundum rem: ergo reuera esset: si autem filius non produceret Spiritum sanctum, cum non opponeretur: ergo non repugnaret esse idem suppositum cum spiritu sancto; ac proinde necessario essent vna & eadem persona secundum rem. Por ro autem nihil obstare, si Spiritus sanctus non op poneretur filio, quo minus essent idem suppositum secundum rem, hac ratione probatur, quoniam in diuinis non est assignanda dictinctio, & pluralitas. nisi quando, & inter quos fides eam constituit, vel ratio ipsa, manifestaque repugnantia demonstrat: aliunde tamen temere assignaretur distinctio secundum rem: atqui in eo casu, quo Spiritus sanctus non procederet a filio, nec fides docet futuram distinctionem, nec ratio vllam manifestam repugnantiam demonstrat: ergo temero diceremus, Filium, & Spiritum sanctum tunc etiam distinguendos secundum rem. Primum sane fides id non docet. Nam quamuis nunc certum ex fide sit, Filium, & Spiritum sanctum distingui, tamen fides non docet nunc actu eos distingui filiatione, & processione, sed id in opinione positum est: ergo nec de fide certum est, tunc distinguendum Spiritum sanctum a filio: quia tunc so lum maneret filiatio, & processio. Tum etiam pulla ratio, aut repugnantia demonstrat, filiatio nem, & processionem tunc se ipsis distinguendas. vt manifestum est; rationes enim Scoti facili inferius soluentur, quinimo ratio conuincit, tunc futuras omnino idem; quia, cum inter illas nulla esset oppositio, nulla etiam esset repugnantia, nihil ergo obstaret, quo minus possent esse idem, siquidem non repugnat, spirationem actiuam, & paternitatem, seu filiationem esse omnino idem, cum tamen sint relationes disparatae, quidquid autem in Deo non repugnat esse idem; est necessario idem, tunc idem esset persona filij, & Spiritus sancti, tantum abest, vt distinguerentur.
REliquum est, vt rationes allatas in 2. cap. propriori sententia diluamus. Est in primis testimonium Anselmi, qui meo iudicio, si recte considerentur, quae capit. 4. diximus, manifeste illam Scoti sententiam videtur tradidisse, vel quia filium & Spiritum sanctum sufficienter mutuo discernit diuersis relationibus, & modis procedendi, etiam non oppositis, quas Scotus disparatas relationes appellauit, vel certe, quia id voluit Graecis concedere contra quos disserebat, volens aliunde pro bare Spiritum sanctum a filio procedere: ille enim lib. illo processione Spiritus sancti c. 2. sub finem sic ait; Filius autem interim vt aliam causam dicam, quoniam nondum constat, quod Spiritus sanctus de illo sit, e procedat, ideo non est Spiritus S. nec Spiritus sanctus est filius quia filius nascendo habet esse de patre, Spirtus sanctus vero non nascendo, sed procedendo. Quibus verbis asserit, se pro causa dictionis inter filium & Spiritum sanctum assignare diuersum modum procedendi, interim dum alia causa non ostenditur volens hoc Graecorum sententiae differre. Sed 3. capit. post medium, post quam eundem modum distinctionis explicauit. inquit: Cum autem apparebit, quia Spiritus sanctus est de filio; tunc quoque palam erit, quia propter hoc nequit esse Filius Spiritus sanctus, & Spiritus sanctus Filius. Ego ta men multo commodius existimo, Graecis id non concedere: imo ipsos in eas angustias cogere, vt sola oppositione distinctionem interpersonas co gitari posse, fateantur: sic enim efficax contra ipsos sumitur argumentum vt concedant, Spiritum san ctum a filio procedere, nisi Trinitatem personarum negare velint. Quocirca Scoti & aliorum opinio vnicum efficax argumentum, quod Latinis contra Graecos esse solet infirmat, & nullius momenti efficit.
Ad priorem rationem deductam ex principio constituente respondet Caietan. & Ferrar. locis ci tatis in 4. capit. eodem principio, quo res constituitur, eodem etiam distingui; quoties principium constituens, non est relatio: nam si sit relatio, solum distinguit ab opposito, vt ex mente horum authorum notauimus supra cap. 5. Haec tamen solutio mihi non probatur: tum quia cap illo 5. ostensum est relatione posse aliquid distingui non tantum ab opposito relatiuo, sed etiam ab aliis. Tum etiam, quia licet verum esset id, quod docent Ferrarien. & Caiet. Scoti argumento satisfacere nequit: arguit enim Scotus hoc modo. Quidquid constituit aliquid in ratione entis, constituit in ratione vnius, ac proinde in ratione indistincti a se dictincti a quouis alio, quod eodem principio non constiruitur: ergo eodem, quo res constituitur a quouis alio, quod eo principio non constituitur, debet distingui: quid ergo refert, si Scoto respondeamus, non omne principium constituens rem aliquam, eam ab aliis distinguere, nisi sit absolutum: siquidem ratio illius in vniuersum probat hoc modo. Omne quod constituit aliquid in ratione entis, eo ipso, qualecumque illud sit, constituit etiam idem in ratione vnius, ac proinde in ratione indictincti a se, & distincti a quouis alio quod illo non constituitur: sed filiatio constituit filium in ratione personae, ergo in ratione vnius indistinctae a se, & distinctae a quauis alia, quae filiatione non constituitur, qualis est persona Spiritus sancti. Consequentia est euidens sub legiti¬ ma forma syllogistica; minor negari non potesti maior est verissima in vniuersum de omni constituente etiam relatiuo: nam si constituit in ratione entis relatiui, constituet in ratione vnius distincti a quouis alio.
Alij vero dicunt, idem debere semper esse prin cipium distinguens, & constituens: & nunc filium distingui a Spiritu sancto filiatione, quia ea constituitur: at in eo casu, quo Spiritus sanctus non procederet a filio, ab eo non distinguendum, quia tunc esset alia filiatio: nunc enim habet vim spirandi, quam tunc non haberet. Hi tamen, dum aliquid noui videntur excogitasse, incidunt in sententiam, quam non probarunt. coguntur enim dicere, non esse idem principium constituens, & distinguens: atque filiatione filium constitui, sed spiratione distingui: id quod facile probari potest
Primo, nam filius in ratione filij, & secundae personae constituitur proprietate, quae soli ei conuenit: haec autem est filiatio, vt filiatio tantum, non considerata ratione spirationis, aut spiratiuae virtutis: quoniam proprietas constituens vnam personam non includit in suo conceptu formaliter id; quod alteri commune est: virtus autem spiratiua communis est: ergo illa formaliter non pertinet ad rationem principij.
Secundo, quoniam si filiatione, quatenus habet virtutem spirandi nunc distingueretur filius; potius deberet distingui, quatenus illam habet actu sub relatione spiratoris. quam sub potentia, quae ab actu distinguitur: haec enim non est in Deo nisi nostro modo intelligendi ab actu spirandi distincta. Quod si ratione illius virtutis nunc distinguitur; ratione illius etiam habet oppositionem, quod non contendimus: filiatio autem, vt filiatio est; & vt est proprietas filij ratione sui non habet oppositionem: ergo cum hi a communi modo discedere volunt, in illum recidere coguntur: & cum reliquis Thomistis fateri, filium non filiatione, sed spiratione etiam nunc distingui: atque adeo non esse idem principium constituens, & distinguens: ergo alio modo argumento respondendum est
Tertio, quia filiatio nec est ipsa potentia spirandi formaliter, nec conditio voluntatis, vt eam constituat sub ratione potentiae, spirandi, sicut ostendemus disp. 164. ca. 3. ergo secundum se non habet nunc rationem peculiarem, ob quam distinguat filium a Spiritu sancto, quam non haberet si Spiritus sanctus a filio non procederet: quare per locum intrinsecum non sequitur, fore aliam filiationem, vt filiatio est, si in filio non esset potentia spirandi: Quarto quia praesens quaestio procedit, supposito quod idem filius qui nunc est, & spirat, non spiraret, sicut Graeci suppo nunt, maneret tamen idem filius; au scilicet haberet principium sufficiens, quo distingueretur a Spiritu sancto, retenta solum eadem filiatione, vt ita inuestigemus, rationem formalem distinctionis. Vtilem autem esse hanc quaestionem ex suppositione impassibili, iam satis in 1.c. ostensum est
Quare respondeo, maiorem propositionem esse veram de omni principio constituente aliquid reipsa: hoc enim constituit in ratione entis indistincti a se, & realiter distincti a quouis alio, quod eo principio non constituitur. Sicut homo sua forma distinguitur realiter ab equo, & ab aliis, qui ea non constituuntur: at eo principio, quo res constituitur secundum rationem tantum certe non oportet eam distingui realiter a quocumque alio, quod eo non constituitur secundum rationem. Et itavidemus in vna, & cadente duo principia, aut specie, aut et iam genere diuersa, quibus vel diuersae species, vediuersa genera constituuntur: vt in eodem motu actio, & passio, & in aliis eodem modo. In his au tem principium specificum aut genericum constituit genus, aut speciem, sed non distinguit ea realiter a quocunque alio, quod ipsis non consti tuitur: quia cum sit constitutio solum per ratio nem, satis est si sola ratione distinguat. Quare cum constitutio filij Dei per filiationem, sicut etiam aliarum personarum per suas proprietates, non sit constitutio realis, sed solum per rationem, non oportet, vt ea proprietate qua formaliter constituitur realiter distinguatur a quocunque alio, quod per illam non constituitur. Porro constitutionem diuinarum personarum esse solum per rationem nostram, monstrabimus disput. 58. capit. 2. in quo probatur nobis sententia Gregorij, quam cap. 2. huius disputationis retulimus.
Argumentum sane in Schola Scoti vim haberet: ille enim, cum concedat distinctionem ex natura rei inter relationem, & essentiam; consequenter docet. esse realem constitutionem, seu ex natura rei ex essentia, & persona: hoc autem modo relatio esset principium constituens personam ex natura rei: atque adeo haberet simul vim distinguendi realiter. Nos autem, qui dicimus, constitui personam sola ratione, concedimus, eo casu, quo Spiritus sanctus a filio non procederet, vtramque relationem filiationis, & processionis in vna persona futuram eandem secundum rem, sola ratione distinguendam: sicque vnaquaeque relatio illam personam constitueret suo modo sub vna ratione, & eam distingueret sola etiam ratione a se ipsa quatenus alia relatione esset constituta Nunc autem ideo dicimus, filiationem esse principium constituens personam, non quia per illam etiam distinguatur; sed quia concipitur vt propria vnius personae, quod est de ratione principij constituentis. Ideo autem spiratio concipitur vt principium distinguens, quia inde prouenit filio op positio cum Spiritu sancto, ratione cuius repugnat, eandem esse cum illo personam: re autem ipsa persona filij seipsa est simplicissima, & talis proprietatis, vt simul sit filius generatione procedens, & opponatur Spiritui sancto, ab eoque hac tatione distinguatur, quia est principium illius
Ex hac eadem doctrina sequitur, filium spira tione substantialiter distingui secundum personam a Spiritu sancto, non accidentarie: etiamsi spiratio nostro modo intelligendi adueniat per sonae filij iam constitutae. Quod enim prius concipiatur a nobis connstituta filiatione, & nostro modo intelligendi in ratione personae substantia liter completa, non obstat, quo minus spiratio reipsa sit filiatio substantialiter, & inde distinctio nem substantialem secundum personam habeat: cum reuera sit idem secundum rem omnino indi uiduam cum filiatione. Haec enim distinctio personalis est secundum rem; & ita debet oriri ex vera reali oppositione, quam habet filius cum Spiriru sancto, ratione spirationis, non exprincipio, quod solum nostro modo intelligendi ad constitutionem concurrit. Et ex his responderi potest ad primum & secundum, quod in confirmationem argumenti afferebatur.
Ad tertiam vero confirmationem concedimus fore, vt si Spiritus sanctus a solo filio procederet nihilominus a patre distingueretur; & pater a filio sola paternitate: non quia id, quod personam constituit secundum rationem, eo ipso sufficien ter distinguat ab alia, quae illo principio non constituit; sed quia pater cum Spiritu saucto ratione paternitatis haberet aliquam oppositionem, saltem remotam, quae satis esset, vt omnino repugnaret esse eandem personam cum Spiritu sancto Oppositio vero remota in eo consisteret, & nunc etiam est, vt cum pater, qua paterest, sit principium filij, & filius sit principium Spiritus sancti; necessario etiam pater debeat esse principium remotum eiusdem Spiritus sancti. Quod enim est principium principij, est etiam principium eius; quodex illo secundo principio oritur: omninoque repugnat esse idem cum aliquo, quod est a principio, & esse causam ipsius principij; sic enim aliquid esset causa sui principij.
Cum igitur pater, & filius realiter distinguantur a Spiritu sancto spiratione communi, qua Spiritui sancto opponuntur; diuerso tamen modo se habent: quia filius sola spiratione differt: at pater paternitate etiam distinguitur; hoc est, filius, quia spirat solum, pater autem hoc ipso, quod spirat, & generat, distinguitur a Spiritu sancto. Quare vltimo obseruandum est id, quod Ferrarien. admonuit, nempe, hanc esse veram propositionem, Filiatio distinguit Filium a Spiritu sancto:: quia aliquo modo saltem ratione distinguit; hoc est, ex parte filiationis non est maior distinctio, quam rationis sicut, si a filio spiritus non procederet. Haec tamen propositio non debet concedi, Filiatio distinguit filium realiter a Spiritu sancto.
Ad posteriorem rationem desumptam ex emanationibus iam satis dictum est cap. 6. huius disput. eo scilicet casu, quo spiritus non procede ret a filio, non futuras duas emanationes secundum rem, sicut nec duas relationes producti, nec duas personas: eandem enim esse vtrarumque rationem, ibidem monstrauimus. Qui autem facile Scoto concedunt, duas tunc futuras emanatio nes; vix defendere possunt, non futuras etiam duas personas, sicut eo loco obseruauimus.
Caput 8
CVm filiatio in filio nunc realiter d processione, quae in Spiritu sancto; superest vt explicemus, vnde eius distinctio proueniat. Canariens. in hunc artic. putat, distingui ratione suae originis, sed cum aequa ratio sit relationis, & originis, haec enim nihil aliud est, quam relatio in fieri, & via; atque ostensum sit, filiationem ratio ne sui non distingui a processione; fit, vt nec ratione suae originis distingui possit: alioqui etiamsi Spiritus sanctus a filio non procederet, ratione suae originis, quae tunc eodem modo maneret, ab eo distingueretur. Quare dicendum est, ex praecedenti doctrina filiationem a processione distingui oppositione solum coniunctae sibi relationis spirandi, qua solum filius a Spiritu sancto distinguitur. Impossibile namque est, filium, qui spirat Spiritum sanctum, ab eo non distingui, ac proinde necesse est filiationem, quae est proprietas huius personae, eo quod sit in spirante, a processione distingui.
Verum obiiciat aliquis, essentia etiam diuina coniuncta est spirationi actiuae, non tamen distinguitur realiter a processione, quae est in Spiritu sancto. Respondeo diuersam esse rationem: nam essentia coniungitur, sicut quid commune ipsis relationibus oppositis, & ideo cum omnibus, quibus coniungitur omnino idem est, secundum rem: at filiatio coniungitur spirationi solum sicu aliquid peculiare illius personae spirantis: intellig. autem non potest aliquid esse peculiare personae. quae alteri opponitur, quod ab ea non distinguatur. Si enim persona distinguitur; id etiam, quod ei peculiare est, distinguetur.
Deinde examinandum est, quare S. Tho. dixerit in hoc art. relationibus, quae sunt in patre, non constitui distinctas personas: quia non sunt oppositae: id enim videtur falsum; vt ait Caietan. Tum. quia filiatio, & processio constituunt diuersas personas, nimirum filium, & Spiritum sanctum; & tamen non sunt relationes oppositae. Tum etiam, quia si negatio est causa negationis, affirmatio debet esse causa affirmationis: ergo si illae quae non sunt oppositae, non constituunt distinctas per sonas; consequitur oppositis relationibus sempeconstitui diuersas, quod est absurdum num spira tio, & processio opponuntur, & tamen spiratio nullam constituit personam.
Respondet bene Caiet. pro eodem vsurpari a S. Tho. hoc, quod est constituere diuersas personas, & eas distinguere. Nam data opera dixit, Relationibus, quae non opponuntur, non constitui distincta personas: non dixit, non constitui personas; sed addit, distinctas: ac sic diceret, relationes, quae non opponuntur, non distinguunt personas. Et in hoc sensu recte dicitur, spiratione, & processione distinctas constitui personas, hoc est, distingui. Quare eo dem sensu nemo dicere potest, filiatio constituit diuersam personam a Spiritu sancto quia filiatione nulla persona distinguitur a Spiritu sancto. Et hinc patet solutio obiectionum contra S. Thom. adductarum. Eodem sensu dixit S. Thom. infra qu. 40. art. 2. in haec verba, Sed oportet, quod ipsa distinguentia constituant rei distinctas; hoc est, faciant esse distinctas. Cum vero ait qu. 33. art. 2. nomen proprium cuiussibet personae significare id, per quod illa persona distinguitur ab omnibus aliis, vt inde colligat, nomen, Pater, esse proprium primae personae, non loquitur de principio distinctionis realis, sed distinctionis etiam quasi speciae: huiusmodi est filiatio in filio, tametsi ex illa non proueniat realis distinctio.
Disputatio 148
Vnde diuinis emanationibus distinctio realis proueniat
Caput 1
COntrouersia proposita non est de processionibus diuinis actiuis, & passiuis simul, qua videlicet ratione distinguantur inter se, si actiuis passiuae comparentur: ex praecedenti namque disput manifestum est, eodem modo distingui, atque re¬ lationes, & personas, sola nempe relatiua oppositiones. Etenim relatio ab origine hoc differt, quod illa est sorma, quasi in facto esse, vt paternitas: origo autem est ipsamet forma in fieri, sicut generatio: haec enim est ipsamet paternitas, quasi in via. Quaestio igitur est de processionibus passiuis secum collatis. Cum enim certum sit realiter differre, superest, vt explicemus, vnde earum distinctio proueniat. Et quamuis ex dictis in praecedenti disp. nullo negotio responderi posset; quia tamen etiam in hac te variae Scholasticorum sententiae non defuere, necesse fuit peculiarem de ea disputationem instituere.
Scotus in 1. dist. 13. q. 1. nonnullas recenset opiniones. Prima est Aegidij, eadem distinctione ar. 2. videlicet distingui origines per terminos, sicut motus in vniuersum per terminos discernuntur Eam sententiam amplexus est Ferrariensis 4. contra gent c. 24. circa finem. Scotus tamen hac ratione illam impugnat, Origines non habent esse per ter minos, sed potius contra: ergo non distinguuntu per terminos, sed potius termini per origines Respondet Ferrariensis, sicut motus haber esse per terminum, eo quod ab eo speciem sumit; ita & origo: eadem namque ratio vtrobique esse videtur. Vtrum cum modo quaestio non sit de distinctione specifica, sed de reali; & motus a termino solum videatur accipere speciem, hoc est, ex or dine, quem habet ad terminum specificetur haec solutio non satisfacit. De distinctione autem specifica harum processionum iam diximus disp. 113 An vero haec opinio Aegidij, quod ad praesens attinet institutum, probabilitatem aliquam habeat, infra videbitur
Secunda sententia est Henrici in summa art. 37. q. 7. quam etiam, Scotus commemorat, nempe emanationes realiter differre, quia principia illarum formaliter differunt. Ceterum cum formalis distinctio sit minor, quam realis; optime infert Scotus contra Henricum, eam non posse esse causam? distinctionis realis inter processiones. Eandem sententiam secutus est idem Henricus quodlibet 6. q. 1. vbi asserit, emanationes distingui propter distinctionem rationis inter principia. Nam quamuis has duas sententias Scotus referat tanquam diuersas; quia tamen Henticus nusquam docuit esse distinctionem formalem ex natura rei inter attributa inter se, aut inter principia emanationum, sed solam distinctionem rationis; distinctiuo qam ponit Hericus, etiamsi cum appellet formalem, non est, quam Scotus excogitauit ex natura rei mediam inter realem, & tationis, vt vidimus disp. 126. ca. 3. Henrici autem sententia hoc modo intellecta multo facilius refelli porest. Nam distinctio rationis multo minus, quam formalis, quae est ex natura rei potest esse causa distinctionis realis inter personas. Tum quia haec multo inferior est distinctione quacumque ex natura rei: tum etiam, quia haec habet ordinem ad intellectum creatum, siquidem per intellectum diuinum fieri nequit, vt disp. 118. capit. 2. monstratum est: at nulla processio diuina personae pendet ex creatura aliqua, etiam possibili, vt vidimus disputation. 143. capit. 3. & sequentibus ergo illa distinctio non potest esse causa distinguendi emanationes. Aliam opinionem refert Scotus ibidem ex Adamo Godamo in 1. distinct. 6. q. 1. a. 2. quae sane eodem recidit, atque eodem modo refutanda est.
Sententia autem Scoti eo loco est, emanationes distingui se totis, aut se ipsis primo, quod idem est. Desumpsisse autem videtur eam ex Bona id ead. dist. q. 5. quos sequitur Gabriel quaest. vnica art. conclus. 3. distingui vero se ipsis totis nihil aliud est, quam ita esse omnino distinctas, vt nihil habeant, in quo conueniant: qua ratione species sub eo dem genere constitutae non differunt: specierum autem differentiae vt rationale, & irrationale, & generalissima praedicamentorum, hoc modo distinguuntur. Talis igitur naturae putat esse Scotus has duas origenes, & se ipsis suapte natura distinctas, vt, etiamsi vna aliam non supponeret, nec ei aliquo modo ratione saltem coniunctae relationis opponeretur, nihilominus essent diuersae. Nam sicut de relationibus dixit suapte natura absque vlla oppositione. solum quia disparatae sunt. inuicem distingui; eodem modo de processionibus philosophandum esse existimauit.
Demum Durand. huic sententiae Scoti consentit in 1. dist. 13. qu. 2. nu. 32. & sequent. cum asserit, has duas processiones se ipsis distingui, non ratione oppositionis; sed quia disparatae & suapte natura diuersae sunt. Nam quamuis ille in 1. dist. 11. qu. 2. doceat, si Spiritus sanctus non procederet a filio, non distinguendum ab eo secundum suppositum nihiloninus ibidem concedit, futuras tunc in ea dem persona duas relationes realiter distinctas, sicut nunc eas in patre, & filio etiam concedit in ii, dist. 13. q. 2. n. 14. eo quod, vt aliqua distinguan tur in Deo supposito, necessariam existimat oppositionem relatiuam, vt vidimus disput, praece denti capit. 4. idque probat a simili: quia in patre sunt duae relationes disparatae, cum tamen sit vnum tantum suppositum: vt autem duae relationem distinguantur realiter, satis putat, si sint dispa ratae, & ad diuersa referantur, vt numero illo 14. & sequentibus latius prosequitur. Sic ergo de passiuis emanationibus eadem proportione philosophatur Durandus, nimirum se ipsis hoc solo, quod spiratae sunt, realiter distingui: hanc tamen distinctionem, inquit, sufficientem non forevt essent processiones, seu emanationes personarum, hoc est diuersorum suppositorum, nisi ratione adiuncti opponerentur. Nam in eius sen tentia, vt proxime dicebamus, si Spiritus sanctus non procederet a filio, ab illo non distingueretur personaliter: atque adeo eius emanatio non esset alia emanatio personalis ab emanatione filii.
Caput 2
CAPVT I1 Verior sententia: Hae duae emanationes sola oppositione, quamm habent ratione adiuncti, realiter distinguuntur.
MVlto verior est opinio sancti Thom. qu. 10. d. potentia articulo 2. qui eodem modo de processionibus philosophatur, atque de relationibus: nimirum sola oppositione relatiua distingui posse, vel quia directe secundum se relatiue opponuntur, vel quia ratione adiuncti hanc habent oppositionem. Omnis namque emanatio, cum sit relatio in fieri, ad aliud quodammodo est, sicut relatio in facto esse. Huius tamen rei explicanda gratia notandum est, has processiones posse bifa riam sumi; primum vt sunt a parte rei, & hoc modo se ipsis distinguuntur: hoc est, non est in ilillis aliquid distinctum ab alio ex natura rei, quo conueniant, & aliud, quo distinguantur: nihilomi nus re ipsa opponuntur se ipsis: quia idem omnino est generatio passiua cum spiratione, quae realiter opponitur processioni. Deinde sumi possunt hae duae emanationes, vt sunt in nostro intellectu, & hac ratioue, quia generatio passiua distinguitur a spiratione cogitatione nostra: ideo non differt se tota a processione: ab hac enim distinguitur ratione spirationis actiuae, cui coniungitur: semper tamen verum est, sola oppositione has emanationes distingui: non quia formaliter, vt suntpassiuae emanationes, opponantur; sed quia generatio passiua coniunctam habet spitationem actiuam eodem modo, quo supra diximus filiationem a processione distingui, quia coniuncta est spirationi, ratione scuius opponitur illi. Nam sicut persona, quae generatur, necessario debet distingui a persona procedente; quia quae generatur, est principium spirandi personam procedentem; & impossibile est, principium spirans non distingui ab eo, quod procedit ab ipso; etiam necesse est, generationem, qua hoc principium spirans generatur, realiter distingui a processione, quia procedit id, quod ab eo spiratur. Ad dit Caiet. supra quast. 27. artic. 4. emanationes non distingui seipsis totaliter, hoc est, seipsis totis, quia conueniunt in quadam ratione communi immaterialis: distinguuntur autem oppositione singulari. Hoc tamen mihi non probatur: quia non conueniunt in aliquo vniuoco conceptu praeciso, vt disp. 158. cap. 7. dicemus; & ratio immaterialis includitur in ratione singulari cuiusque: distinguuntur igitur sicut praedicamenta se totis. Nam licet praedicamenta includant rationem communem entis; quia tamen ea analogica est, & in modis intrinsecis includitur non obstat quo minus generalissima se totis distinguantur. Verum est ex alia parte has emanationes non distingui se totis, vt supra vidimus: quia altera oppositionem habet ratione adiuncti non ratione sui.
Ex dictis sequitur, has processiones distingu ordine prioris, & posterioris secundum originem quia vna aliam supponit. Cum enim generatio passiua terminetur ad personam genitam, & haec ordine originis prior sit persona praecedente, vt disputat. 167. dicemus, eadem ratione origo filij ordine suo prior est origine Spiritus sancti. Quocirca verissimum est id, quod docuit S. Tho. quaest illa 10. de potentia artic. 2. ad 7. ideo nimirum ema nationes distingui, quia vna est ab vna, & altera a duobus: hanc enim sequitur, eam, quae est a duo bus, esse ordine suo posteriorem; qua supponit personam praecedentem per priorem emanationem, vt ita a duobus procedat.
Sed impugnat Scotus S. Thomam hac ratio ne. Si ita verum esset, sequeretur, posse esse ter tiam emanationem, quae esset a tribus, & quar tam, quae esset a quatuor personsss, Verum friuo lum est Scoti argumentum: nec enim Doctor sanctus inde probat, duas tantum esse emanationes in Deo, quia vna est ab vno, altera vero a duobus oppositis: sed numerum emanationum deducat in hac 1. p. q. 27. a. 5. ex numero operationum, quae tantum sunt duae altera per intellectum; altera per voluntatem, & plures specie distinctae esse non possunt in natura rationali. Cur vero vna persona non possit procedere, sicut alia, saltem operatione, & productione numero distincta a priori probat qui 41. art. 6. hoc vero supposito, quod in Deo sunt tantum duae emanationes, & duae personae produ ctae; & recte addit S. Thomas hac sola ratione distingui posse inter se: quia scilicet vna est ab vno supposito, altera a duobus: sic enim oppositionem, & ordinem inter sese habere necesse est.
Articulus 3
COnclusio est affirmans, & ex praecedentibus satis nota. Quid autem senserint patres Grae ci, & quare nonnulli ea particula, per, potius vs fuerint quam particula, ex, aut; a disp. 146. cap. 6. dictum est: nunc vero pauca supersunt notanda circa doctrinam huius articuli
Et primum circa solutionem secundi videndum est, an Spiritus sanctus procedere dicatur a patre principaliter, aut principalius, quam a filio n. Thom. in ea solutione, Bonauentura in 1. distinctione 12 quaestione 2. Durandus, quaestione 2. Scotus quaestione 2 Gabriel quaestione 3. & Marsilius in 1. quaestione 15. artio 2. conclusione 2. & sequentibus docent Spiritum sanctum ab vtroque aeque perfecte, & eodem modo procedere, si processio referatur ad virtu tem spirandi, hoc est, ex parte virtutis aeque per fecte Spiritum sanctum ab vtroque procedere, eo quod vna: & eadem omnino sit in vtroque: si tamen comparetur cum suppositis producentibu non procedere eodem modo, & (vt ipsi loquuntur) vniformiter, eo quod pater a seipso habens virtutem spirandi, a se ipso spirat: filius autem a patre, a quo habet eam virtutem communieatam Et ob hanc rationem Bonauentura, & Marsil. concedunt, Spiritum sanctum principalius a patre procedete: imo addit Bonauentura spiritum a filio procedere principaliter; a patre vero princi palius. Ex quo patet, non vsurpasse pro eodem principaliter, & principalius. Eodem modo loquendi aduerbio illo comparatiuo vtitur Du randus.
Melius tamen S. Thom. & Gabriel solum concedunt principaliter a patre procedere; aduerbio vero comparatiuo non vtuntur. Eodem modo lo quendi vtitur August. 5. de Trinitate cap. 16. eo quod pater a se habeat virturem illam; at filius habeat a patre. Eodem spectat modus loquendi Hieronymus. in Epistol. 88. vbi ait, Spiritum sanctum proprie procedere a patre; proprie ait, quia propria virtute spirat, hoc est a se; filius autem virture ab alio communicata: quem etiam modum loquendi probat Sanctus Thomas in illa solutione. Aduerbium tamen comparatiuum suspicione non caret: significare namque videtur maiorem perfectionem principij; & ideo melius est ab eo abstinero. Refert etiam Scotus sententiam cuiusdam Theologi, qui eo reprehendebat Bona uenturam, quod aduerbio comparatiuo vteretur inter patrem & filium; cum tamen filio non conueniret positiuum illius, scilicet spirare principaliter; hoc est a se: comparatio autem fieri debet inter ea, quae eandem formam participant.
Deinde nota, nullum esse ordinem originis in ter patrem & filium in actu spirandi hoc est, vnum non prius alio spirare. Sic Scotus, Marsil. & Gabrie locis supra citatis simpliciter concedit tametsi vi deantur etiam docere, quodammodo hunc or dinem in spirando concedi posse. Ergo nullum huiusmodi ordinem esse inter eas personas in actu spirandi, inde colligitur, quia in eo, in quo est ordo originis inter aliqua, debet esse prioritas, haec autem non est in actu spirandi, sed in habendo virtutem spiratiuam; nam licet sit eadem in vtroque, ea tamen prius origine est in vno, quam in alio: at vero dum eam vterque habet, simul spirat: spirare autem a se, aut spirare ab alio, cum solum denoret habere a se virtutem spirandi, vel ab alio; solum significat ordinem originis in habendo virtutem, non in spirando: siquidem ipsa spiratio, quae est origo, ordinem constituit inter spirantem, & spiratum: simul tamen est: ab utroque eadem virtute foecundo
Disputatio 149
Caput 1
SCotus in 1. d. 12. q. 1. §. Iuxta quaessionem, & Duran. in 1. d. 24. q. 2. &3. & Gab. in 1. d. 12. q.1. in princip. existi mant posse esse quaestionem de re & de voce: de re quidem, an in Patre & Filio sit vna virtus spirandi: in quo sensu nulla est inter Catholicos dissensioNam omnes fatentur, vnam esse virtutem: nec vllus haereticus fuit, qui duas esse affirmaret. Vtrum autem existente vna virtute in Patre, & Filio, debeant dici duo principia, an vnum, controuersiam esse putarunt de voce praedicti Scholastici: quos acrius reprehendit Canariensis super hunc art. in 2. par. commentarij, & temeritatis eos insimulat, quod dixerint, quaestionem hanc esse de nomine, quasi sit minoris momenti. Cum enim ConcilFlorent. sess. vlt. in literis vnionis, & Lugdunense, vt refertur inc. Fideli, de summa Trinitate & fide Catholica in 6. definiant, Spiritum sanctum procedere a Patre, & Filio, vt ab vno principio: non est res leuis, & quae parui pendenda sit.
Verum non est, quod tam seuere hos authores insimulet Canariensis: nec enim illi putarunt quaestionem esse infructuosam, & nullius momentis sed solum apud Gatholicos de nomine, & modo loquendi dissensionem esse: quae tamen in re tam ardua, & difficili plurimum refert, ne verbis inofdinatis errorem adstruamus: cum tamen in re ipsa nulla sit controuersia, vt notatum est. Et sane in Concilijs citatis non solum de modo loquendi, sed etiam de re ipsa contra Graecos definitio tradita fuit. Cum enim Graeci contra Latinos inferrent, Spiritum sanctum procedere a duobus principijs ingenitis, & duplici virtute spirantibus, si ab vtroque procederet: vt ex Concilio. Florent. passim apparet: definiunt Concilia, ab vtroque procedere vt ab vno principio, vt ostendant, inde non sequi, quod Graeci contra nos inferebant. Superest igitur nobis nunc controuersia de voce, vi trum dici possint Pater, & Filius duo, an potius vnum tantum principium Spiritus sancti.
Caput 2
CAPVT II. Patrem, & Filium non posse dici vnum principium Spiritus sancti senserunt Durandus, & Grepprius.
DVran. in 1. d. 29. q. 2. & Greg. d. 12. q. 1. docent. Patrem, & Filium non posse dici vnum principium Spiritus sancti: id vero probant hac ratione. Aut principium sumitur pro forma agendi, aut pro ipso agente: vtroque enim modo vsurpari solet principium, nam & potentia generandi vocatur principium, & pater & mater dicuntur principia prolis: neutro autem modo dici possunt Pater, & Filius vnum principium. Etenim si sumatur pro potentia seu communi notione, potius dicendum est, in Patre, & Filio esse vnum principium, quam, Pater, & Filius sunt vnum principium. Quod si pro supposito vsurpetur, cum Pater, & Filius sint duo supposita, nequeunt appellari vnum principium: sic enim sensus esset Pater, & Filius sunt vna persona. Addit Duran. cum frequentius nomen principium suppositum denotet, quam potentiam ipsam: potius dicenda esse duo principia, quam vnum. Respondet autem Conciliis Lugdunensi, & Florentino, dedita opera ea dixisse, Spiritum sanctum a Patre, & filio procedere, tanquam ab vno principio, non absolute,¬ Ab vno principio, sed additaparticula, tanquam, vt denotarent Patrem, & Filium non tam debere dici vnum principium. Veluti cum duae causae ad eun dem effectum concurrunt; nec magis perfecte il lum producunt, quam vna sola illum produceret dicuntur per modum vnius principii se habere Quibus consentire videtur Antisiodoren. lib. 1. summae cap. 30. vbi docet. Patrem & Filium esse vnicum principium eo modo, quo Spiritus sanctus multiplex dicitur, hoc est, ratione effectus: sic ergo Pater & Filius dicentur vnum principium ab effe ctu, hoc est, ab vna persona, quae ab eis procedit
Caput 3
CAPVT III Patrem, & Filium vere, & proprie dici vnum non plura principia Spiritus sancti, verior sententia tradit
SEntentia Durandi, & Gregor, merito censetur temeraria a Canariensi, & recentioribus Theologis in hunc art. tametsi in solo modo loquend consistat: neque enim inordinatis verbis in re tanti momenti vti licet. Veluti, si quis affirmaret, esse tres Deos; explicaret tamen, se non asserere tres deitates, sed tria supposita habentia Deitatem; nihilominus in modo loquendi erroris notam mereretur. Nota igitur temeritatis praedictae opi nioni merito inuritur, quod modo loquendi, quo vtuntur Concilia, aduersetur. Quod enim addani Concilia particulam, tanquam, nihil interest: ea namque non est similitudinis nota, sed ipsius rei veritatem demonstrat: sicut particula, quasi, Ioan. 1 Gloriam quasi vnigeniti a Patre. Voluerunt enim Concilia Graecis occurrere, qui Latinis falso imponebant, quod assererent Spiritum S. a Patre& Filio procedere, vt a duobus principiis; opor tebat igitur, vt Concilia non tantum ostenderent id, quod est in re; sed etiam verum modum loquendi traderent, quia a Graecis nullo modo notari posset. Parum autem referret, si ostenderent Con cilia Spiritum sanctum a Patre, & Filio spirari, tam quam ab vno principio, si solum dicere vellent habere similitudinem, & modum vnius principiis cum tamen proprie dici possent duo principia Quare dicendum est, Patrem, & Filium non solun habere vnam virtutem colmmunem, quae sit prin cipium spirandi; sed etiam non esse duo principia Quem modum loquendi aliqui probant ex Aug.5. de Trinit. c. 13. ibi tamen reuera Augustinus non loquitur de processione Spiritus sancti, vt in argu mento; Sed contra, refertur, sed solum ait in haec verba. Cum dicimus, Patrem principium & Filium prin cipium, non duo principia creaturae dicimus: quia vnu Deus simul ad creaturam vnum principium est: ficut vnu creator & vnus Deus. Ex his tamen recte argumentari possumus contra Gregorium, & Durandum hoc modo. Si Pater & Filius dicuntur vnum prin cipium creaturarum, quia ratione vnius virtutiad earum productionem concurrunt: cur ergo non dicentur vnum principium Spiritus sancti, si per eandem virtutem communem spirant? Id etiam expresse docet Aug. eodem lib.c. 14. quem locum citat S. Thom. in argumento, Sed contra:
Caput 4
CIrca solutionem argumenti prioris sententiae; quod desumptum erat ex suppositione nominis, principium, variant reliqui Theologi, quorum sententias breuiter persequemur, vt tandem quid nobis videatur, tradamus. Capreol. in 1. dist. 12. q. 1. post solutionem omnium argumentorum respondet nomen, principium, confuse supponi pro duabus personis Patris & Filij: eam vero suppositionem confusam prouenire ex illa particula, &: sicut Logici dicunt in hac propósitione, Parisiis, & Romae venditur piper, nomen, piper, confuse supponi ratione eiusdem particulae. Capreolo con sentit Caiet. nisi quod Capreol. hanc confusam suppositionem admittit in eo termino, tam posito ex parte subiecti, quam ex parte praedicati: at Caiet. solum eam concedit ex parte praedicati, vt in praedicta propositione. Ea vero suppositione admissa, recte docent, non posse fieri ascensum, aut descensum in illo termino (vt Logici loquuntur) hoc est, non posse assignari singulare aliquod, fatione cuius propositio reddatur vera. Cum ergo dicimus, Pater & Filius sunt vnum principium Spiritus sancti, terminus, principium, confuse ponitur; ita, vt si sub illo assignaremus aut Patrem, aut Filium, esset plane sophisma, quod vocant figurae dictionis: cum scilicet non recte assignatu, indiuiduum, aut singulare sub aliquo termino communi. Videntur autem suam sententiam sumpsisse ex S. Th. in solut. 6. vbi ait, nomen, principium supponi confuse.
Haec sententia non probatur Canariensi, eo quod particula, & nunquam talem vim habet afficiendi terminum, vt faciat confuse supponis putatque, nomen, principium, determinate supponi, non confuse. Cum Canariensi alij etiam Theogi conueniunt: vt infra videmus. Ego vero quamuis non dubitem, particulam & aliquando eam virtutem habere, vt terminum faciat confuse supponi: nomen tamen, principium, determinate supponi in praedicta propositione, pro comperto habeo. Cum enim in Deo sit vnum tantum principium, nec plura sub illo assignari possint; fieri nequit, vt confuse supponatur. Nec vero sub eo assignari possunt Pater & Filius, tanquam singulari: illius, tametsi, vt infr. explicabitur, sint illius nominis connotata: id quod non obstat, quo minus terminus determinate supponatur, vt infra explicandum est. Eadem ratione probatur, terminum principium, non supponi collectiue pro Patre, & Filio (vt nonnulli falso sunt arbitrati, quorum sententia falso tribuitur Marsilio in 1, qu. 15. art. 3. nam hoc nomen non est collectiuum, vt populus, sed vnam simplicem formam significat.
Quomodo autem terminus principium determinate supponatur, varie etiam a Theologis explicari solet. Gabriel in i. d. 12q. 1. art. 2. & ar. 3. dub. 1. quamuis sequatur sententiam Gregorii, si seruemus proprietatem sermonis: respondens nihilominus argumento superius facto, inquit, nomen, principium, aliter supponi, cum dicimus, tres personas esse principium creaturarum, quam cum dicimus duas esse principium Spiritus sancti. Nam priori modo, principium, supponitur proessentia diuina: quare dicere, tres personae sunt vnum principium creaturarum, idem est, ac si dicamus, tres personae sunt vna essentia: at posteriori modo principium, supponitur pro constituto ex essentia, & notione spiratoris. Hinc colligit art. illo 3. dub. 4. in diuinis esse quatuor constituta: non tamen realiter distincta: quia praeter tres personas, est et¬ iam spirator, vel principium spirandi constitutum eo modo, quem diximus. Pro hac sententia Gabriel refert Ochamum.
Ceterum hanc opinionem acriter impugnat Gregorius: tum quia in Deo nihil sit constitutum, eo quod in Deo non sit distinctio inter id, quod constituit, & id, quod constituitur: tum etiam, quia sequeretur, esse quatuor in Deo personas. Hae ta men rationes parum obstant, quo minus proba bilis sit sententia Gabrielis: eodem namque modo improbabilis esset sententia Scoti & Caietani, qui ponunt indiuiduum deitatis concretum, & constitutum communi quadam subsistentia: at haec opinio non censetur improbabilis, quatenus asse rit, esse commune concretum constitutum, praeintellectum tribus personis, nempe indiuiduum deitatis. Nec enim licet inferre, esse quatuor per sonas; quia personae in Deo debent distingui rea liter, & esse incommunicabiles: at indiuiduum il lud non distinguitur realiter a tribus personis, nec incommunicabile est. Nec etiam oportet distingui realiter id, quod constituit, & constitutum, vt dicamus in Deo esse aliquid constitulum. Nam con stitutio in diuinis per intellectum est eo modo, quo personae constituuntur, vt explicabitur infra disp. 158.c. 1. eodem pacto de principio spirandi, seu de concreto spiratoris in sententia Gabrielis eadem omnino probabilitate philosophari licet, de quo disp. 156. c. 3. dicemus. Canariensis in commentario huius articuli parte 3. docet nomen, principium, sup poni determinate pro potentia spirandi in concreto significata, determinate inquam. vt Logici loquuntur, sicut in hac propositione, homo currit, sup ponitur terminus, homo. Addit etiam sub termino: illo, principium, assignari posse singulare quoddam nam Pater, & Filius sunt hoc principium. Ego tamen existimo nomen principium, ibi non supponi determinate, sicut supponitur terminus, homo, in hac propositione, homo currit: sed singulariter, sicut terminus. Deus, in hac, Pater & Filius sunvnus Deus. Cum enim dicimus, Pater & Filius sunt vnum principium spirandi, perinde est, ac si dicamus sunt hoc vnum principium spirandi: quia princi pium spirandi, sicut spirator, vnum tantum est. Sed obseruandum est, eodem modo de hoc nomine concreto, spirator, vel, principium, si pro concreto accipiatur, philosophandum esse atque de termino, Deus, ita vt directe significet naturam ipsam seu virtutem spirandi, connotet autem supposita ha bentia talem virtutem vage, hoc, vel illud, sicut de termino Deus, dicemus disp. 158. c. 2. id quod de omnibus concretis substantiuis eodem modo asserendum est. Quo fit, vt multiplicatio eorum su matur ex forma; quia est directum significatum, non ex suppositis, quae solum sunt connotata: ideo que in concreto dicere debeamus, Pater, & Filius, sunt vnum principium, & vnus spirator Spiritus sancti, eadem prorsus ratione, qua dicimus, sunt vnus Deus. Sed de hoc fufius loco citato.
Ceterum, cum potentia spirandi etiam in ab stracto significata, non solum significet essentiam. sicut de potentia generandi dicendum est disput. 163. sed eam quodammodo determinatam relatione ex parte etiam vera esse potest sententia Gabr. nempe principium spirandi constitutum esse relatione: dummodo hoc intelligamus de ipso principio, etiam in abstracto eodem pacto, quo infra explicabiti
Disputatio 150
An Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio, vt a duobus Spirantibus vi suae Processionis
DISPVTATIO C An Spiritus Sanctus procedit a Patre & Filio, vt a duobus Spirantibus vi suae Processionis.
Caput 1
PRaesentis controuersiae difficultas non est, an sint plura principia neque, an sint dicendi plu res spiratores, Pater & Filius: id enim iam definitum est: neque an dici possint plures spirantes ad iectiue: hoc enim manifestum erit exiis, quae dicemus disp. 155. c. 8. sed an virtus spirandi ita sit in duobus suppositis, & natura sua id requirat, vt processio Spiritus sancti, quatenus talis est, secundum suam characteristicam proprietatem postulet duo supposita ex parte principii, quae in quarto modo dicendi per se cum ipsius productione comparentur alio quidem modo, quam potentia creandi est in tribus suppositis: in his enim ita natura sua necessario est, vt eorum pluralitas non con paretur per se in quarto modo, ex parte sc. principij, cum productione creaturarum, quia eodem modo intelligeretur creatura procedere a Deo vno, si essentia diuina esset in vno supposito, quo nunc intelligitur, cum essentia diuina est in tribus accidere namque potest, vt duo per se, & necessario inter se coniungantur, in secundo aut primo modo dicendi per se, sicut passiones coniunguntur essentiae, & essentia passionibus, & tamen non coniungantur in quarto modo qui est, cum effectus per se praedicatur de causa, & de principio, vel contra. Et hoc modo intellecta quaestio inter Scholasticos disputatur, nemo enim dubitat principium spirandi necessario esse in duobus suppositis non per accidens, sed per se, summaque necessitate eis coniunctum, an vero sint per se quarto modo requisita ex parte principij ratione talis processionis Spiritus sancti per talem amorem, non eodem modo sentiunt.
Sit igitur prima inter Scholastic. opinio Scoti i1. dist. 12. q. 1. qui duo asserit, vnum est Spiritum san ctum vi suae proceffionis, & characteristicae pro prietatis non postulare ex parte principii duo supposita spirantia, quocirca eodem modo processurum, hoc est, eiusdem naturae, & proprietatis futurum, si principium spirandi esset in vno supposito; sicut nunc procedit, cum est in duobus: quemadmodum principium creandi, quatenus principium creandi est, non requirit per se esse in tribus. Probat primum, quia quoties principium alicuius operationis, & productionis aeque perfecte est in vno supposito, atque in duobus, non postulat plura supposita per se in quarto modo, quatenus con fertur cum operatione, & effectu: voluntas autem Dei ad spirandum ita perfecta esset in vno suppo sito, atque est In duobus: siquidem esset diuina, vt supponitur, ergo in vno supposito sufficienter spiraret, & eodem modo, quo nunc spirat: veluti si omnipotentia esset in vno tantum supposito, essetque diuina, eodem prorsus modo crearet. Deinde idem sic probat, virtuti spiratiuae non ad ditur aliquid ex pluralitate suppositorum: ergo frustra requiruntur per se plura supposita ad spi randum: nam si aliquid adderetur, esset ratio mutui amoris; alia namque perfectio addi non potest virtuti ex supposito: cum potius suppositum illam habeat ex virtute: at ratio mutui amoris non confert per se ad productionem Spiritus sancti: est e nim relatio solum rationis in producto, quae nihivirtutis conferre potest potentiae spirandi, neque in principio spirandi postulat aliquid reale per se ergo substantialiter, & secundum proprietatem characteristicam eodem modo Spiritus sanctus procederet, sicut modo si in vno tantum supposito esset virtus spirandi.
Alterum, quod docet Scotus, est, nihilominus potentiam spirandi non esse in potentia proxima ad spirandum, quousque sit in duobus suppositis non quia principium spirandi per se postulet, qua tenus principium amoris est, duo supposita; sed quia quoties in aliquo agente sunt duo principia actiua inter se ordinata, posterius non est in potentia proxima ad operandum, quousque prius o peretur: huiusmodi autem sunt potentia generan di, & spirandi: sicut intellectus & voluntas. Voluntas enim, cum sit posterior in operatione, nondum est in potentia proxima ad illam, donec intellectus operetur: cumque in Deo per intellectum procedat alterum suppositum, iam prius intelligimus potentiam spirandi in duobus, quam spiret ratione ordinis, quam habet haec posterior virtus cum priori. Quare (inquit Scotus) si per intellectum diuinum nulla persona procederet per voluntatem autem produceretur; voluntas nondum esset in potenta proxima ad spirandum, donec intellectus intelligeret: sed non esset prius in duob. suppositis, quam esset in potentia proxima ad operandum; eo quod pluralitas suppositorum non requiritur ex parte principij spitandi, vt tale est sed ideo, quia posterior persona nondum est in potentia proxima, donec prior operetur: & nunc per priorem in Deo suppositum producitur.
Secunda sententia est Durandi in 1. d. 11. q. 3. qui recitata opinione Scoti, & S. Th. quam nos se quenti cap. referemus mediam ipse excogitauit Ait igitur primo, si loquamur de spiratione secundum suam rationem formalem, esse quidem a Patre & Filio habentibus virtutem spirandi, non sicut a duobus, nec sicut ab vno spirante, sed solum quatenus habent virtutem spirandi, siue illa sit vna, si ue plures; siue in vno, siue in pluribus resideat suppositis. Secundo docet, si sermo sit de modo intrinseco, quem habet spiratio, quatenus est vna simplex processio, Spiritum S. procedere a duobus) non prout habent virtutem spirandi, sed quatenus habent vnam virtutem, quae aeque perfecte est in vnoquoque, ac proinde non requiri plura supposita per se ex parte principij. Tertio asserit, si quaestio procedat de modo, quem habet spiratio ex ordine ad aliqua extrinseca, qui non tam est in requam in ipsa voce, eo quod actus spirandi per si militudinem quandam tribuitur voluntati, cum reuera ab ea non procedat: hac ratione per se postulare a duobus suppositis esset: sicque putat, opinionem Scoti veram esse, si loquamur de re ipsas & S. Thomae opinionem similiter veram esse, si sermo sit de modo loquendi, quatenus communiter, tribui solet processio voluntati. Eandem sententiam sequi videtur Gabr. in modo loquendi in 1.d. 12. q. 2. art. 2. tametsi art. 1. notat. 2. sententiam Scoti circa rem ipsam sequi videatur: affirmat namque eodem modo processurum Spiritum S. etiamsi virtus spirandi esset in vno tantum supposito.
Sed, antequam veram opinionem exponam, obiter contra Durandum notare licebit id, quod disp. 111. c. diximus: falso nimirum ipsum asserere, processionem Spiritus sancti re ipsa esse proxime per naturam: per voluntatem autem sola voce & appropriatione, sicut eo loco satis probatum est. Quod si Durandus cum ceteris Scholasticis fateretur, Spiritum S. re ipsa per voluntatem procedere, doceret etiam absque dubio cum S. Thoita secundum modum & characteristicam proprietatem suam a duobus procedere, vt per se quarto modo requireret duo supposita spirantia: superest igitur, vt id contra Scotum sequi cap. monstremus.
Caput 2
CAPVT II. Spiritum sanctum per se quarto modo postulare ex parte principij duo supposita, verior sententia est.
MVlto probabilior opinio est, Spiritum S. per se quarto modo procedere a duobus habentibus eandem vim spiraudi: ita vt si illa virtus in vno tantum esset, Spiritus S. secundum eandem characteristicam proprietatem non procederet. Quocirca non solum necesse est, virtutem spirantem esse in duobus suppositis, vt sit in proxima potentia operandi, sicut Scotus concessit; verum etiam, quia ex parte talis principij per se quarto modo plura requiruntur supposita. Sententia est S. Tho. in hoc art. 4. in solut. 1. & in 1. d. 11. art. 2. in corpore, & art. 4. ad 2. quam sequuntur Caiet. Canariensis & recentiores Thomistae in hunc arti. Capreolus in I. d. 12. q1. conclus. 4: in eam inclinat Marsilius in 1. quaest. 15. art. 3. fauet quoque Henric in summa art. 54. cum asserit, principium spirandi esse voluntatem concordem duorum, qui se mutuo diligunt: nam de ratione mutuae dilectionis est pluralitas: ideoque Spiritus sanctus secundum proprietatem suae processionis, dicitur mutuus amor, differt tamen Henric. ab hac sententia in eo, quod asserit, prin cipium spirandi esse voluntatem concordem in actu secundo volendi, & amandi, hic enim author, vt vidimus disp. 12. c. 1. putat, actus notionales, quibus personae diuinae procedunt, oriri ex essentialibus tanquam ex principio: id quod Scotus loco paulo ante citato acriter refellit, & nos fusius impugnauimus in ea disput.
Sed & Scotus arguit Henricum contradictionis, eo quod dixerit, etiam Spiritum sanctum di stinguendum a Filio, licet ab illo non producere tur. Cum quo non videtur constare id, quod po stea dicit, nempe Spiritum sanctum per se a duo bus procedere, sic enim ab vno tantum procede re non posset. Friuola tamen est redargutio. Nam Henricus non asserit, Spiritum sanctum posse quidem ab vno solum supposito procedere, nec asserit futurum eiusdem proprietatis, cuius nunc est, si ab vno tantum procederet, sed facta suppositione, quod ab vno solum procederet, & vere esset persona diuina, siue eiusdem characteristicae pro¬ prietatis, cuius nunc est, siue diuersae nihilominus a Filio distinguendum.
Verum ad probationem nostrae sententiae ve niamus. Eam inprimis confirmare possumus ex Ricardo de S. Victore 3. de Trinit. c. 3. 7. & 11. vbi docet non posse amorem esse perfectum, & iucundum, nisi sit saltem duorum. Et c. 16. ait, nihil definiri contrarium naturae, si plenitudo sapientiae dicatur esse in vna tantum persona: in vna namque per sona plenitudo sapientiae esse posset: at plenirudinem amoris natura sua exigere plura supposita, vt perfectus sit, perfectio enim amoris in eo consistit, vt mutuus sit, ergo cum Spiritus sanctus procedat vt amor perfectus, fit vt etiam procedat vt mutuus amor, quod sane non haberet, si ab vna tantum persona exiret. Ex qua doctrina desumitur ratio pro hac sententia. Nam cum Spiritus S. procedat, vt nexus Patris & Filij, & vt reciprocus amot geri non posset, vt si ab vno tantum procederet, eandem characteristicam proprietatem amoris retineret. Hanc vero proprietatem Spiritus sancti descripsit August. 6. de Trinit. c. 5. his verbis. "Manife stum est, quod aliquis duorum est, quo vterque coniungi tur, quo genitus a genitore diligatur. genitoremque suum diligat". Id ipsum alij Patres dixerunt, quosdisp. seq cap. 1. referemus.
Ex his colligitur primum, plura supposita non modo necessaria esse ex parte obiecti ad producendum Spiritum sanctum; verum etiam ex parte principij producentis: ex parte quidem obiect quia per amorem vtriusque personae, Patria vide licet, & Filij tanquam obiecti primarij procedit quare altero deficiente non procederet eodem modo Spiritus S, Veluti si verbum procederet per cognitionem creaturarum formaliter, quatenus creaturarum est, deficientibus creaturis non eo dem modo procederet, vt omnes communiter fa rentur. Ex parte vero principij necessarias esse duas personas, iam probatum est: quia videlice Spiritus S. procedit spiratus, vt amor reciprocus, quare vt talis, necessario postulat duobus mutuo se diligentibus spirari: quae quidem necessitas est ex parte principij. Neque vero idem omnino est, procedere a duobus, & procedere vt nexum, sed procedere a duobus se diligentibus, est proce dere vt nexum. cum autem dicimus, ideo proce dere a duobus, quia procedit vt nexus, non cau sam efficientem significamus, sed finalem: hoc est ad hoc, vt spiritus procedat vt nexus, qualis est proprietate sua, procedit a duobus. Quo fit, vt per peram Thomistae nonnulli Scoto concedant, eodem modo Spiritum S. processurum, si diuina vo luntas, quae est principium spirandi, esset in vna tantum persona: sic enim non maneret idem principium: ergo spiritus inde procedens non esset eiusdem characteristicae proprietatis, an vero per sona illo produceret alium Spiritum S. non inquirimus: nihiloninus, si ea esset foecunda, produce ret quidem Spiritum sanctum, sed vt manet pro batem, ille non esset eiusdem proprietatis cum eo, qui nunc procedit.
Colligitur deinde, eos, qui concedunt virtutem spirandi ideo postulare plura supposita, quia cum sit notionalis operatio voluntatis, processio spiritus supponit necessario processionem etiam verbi, quae sit notionalis intellectio, non bene expli care sententiam S. Thomae, quam defendere conantur: imo in sententia Scoti 2.c. explicatam re¬ cidere. Hoc enim modo virtus illa non postularet per se in quarto modo, esse in duobus suppositis, nisi ratione ordinis, quem emanationes habent, ideoque si per impossibile supponeremus, per operationem intellectus non produci personam, bene tamen per voluntatem; procederet Spiritus S. eodem modo, quo hunc procedit, ac proinde plura supposita non requireret per se quarto modo ex parte principij: ablato enimeo, quod eo modo requiritur, aufertur effectus.
Caput 3
AD priorem rationem Scoti respondent non nulli Thomistae cum Ferrari. in 4. contra gentes cap. 25. sub finem, ex eo, quod virtus spirandi sit aeque perfecte in duobus suppositis, non sequi, ab vno tantum natura sua procedere Spiritum sanctum: imo vero a duobus necessario procedere, siquidem in duobus eodem modo est perfecta potentia. Verum haec solutio argumentum Scoti non diluit: ille enim non contendit, Spiritum S. non procedere de facto a duobus; neque negat, necessario a duobus procedere, sicut etiam non negat, creaturas productas a tribus personis necessario produci, cum omnipotentia in tribus necessario sit: sed contendit, pluralitatem suppositorum non requiri per se in quarto modo ex parte principij, licet necessario cum principio coniungatur: quia quodlibet suppositum nihil peculiare confert virtuti spirandi, hoc autem optime sequitur. si concedamus Scoto virtutem spirandi aeque perfectam futuram, & eodem modo se habituram in vno atque in duobus suppositis: sic enim si ex suppositione intelligatur eodem modo manens in vno tantum, spiraret etiam eodem modo: sicut quia omnipotentia aeque, & eodem modo est in vna, atque in omnibus personis, si vna tantum persona maneret, eodem modo crearet. Respondeo igitur virtutem spirandi aeque & eodem modo non futuram in vno, atque est in duobus suppositis, non quia non sit tota in quolibet, sed quia non habet omnem conditionem requisitam ad producendum talem nexum, & Spiritum sanctum in quolibet: sed vtrumque simul suppositum pro conditione requirat ratione mutui amoris, quo procedere debet Spiritus S. in proptietate chara cteristica, quam habet. Quocirca differentia est in ter omnipotentiam creandi, & potentiam spiran di, quod omnipotentia creandi est in tribus, & creatura necessario a tribus procedit, non tamen vt tria sunt, sed vt in vna virtute conueniunt: at virtus spirandi est in duobus necessario, ita vt Spiritus S. a duobus procedat, quatenus duo sunt: atque hinc posteriori ratione eiusdem Scoti nullo negotio occurrere possumus. Dicimus ergo, virtutem spirandi, quae est voluntas diuina exigere, tanquam necessariam conditionem ad spirandum nexum, modificationem, quam intelligimus habere ex proprietatibus personalibus Patris & Filij, non quia ex illis accrescat aliquid potentiae & virtutis, sed quia illae sunt conditiones necessariae ad spirandum nexum, hae autem conditiones sunt reales. Concedimus etiam relationem mutui amoris essequidem rationis, & eam esse non posse virtutem spirandi, nec conditionem illius: simili ter eandem relationem in Splritu sancto producto esse quidem rationis, nihilominus eam habere necessario fundamentum in re, neque enim relatio rationis prouenit ex sola intellectus consideratione sine fundamento aliquo reali. Talis ergo debet esse Spiritus sanctus vi suae processionis in re ipsa, vt in eo cogitari possit relatio mutui amoris, & per illum a nobis explicari characteristica illius proprietas: sed hoc non haberet, nisi in re principium splrandijesset in duobus: ergo proprietas illius hoc postulat suapte natura & vi suae processionis, quae est mutua dilectio.
Ceterum duo obseruanda sunt, alterum est cum dicimus mutuam dilectionem esse processionem Spiritus sancti, non intelligere duplicem dilectionem ab vna in aliam personam, sed eandem simplicissimam, quae cum vere sit a duobus, & ea se inuicem diligant, habet veram rationem mutuamoris, & dilectionis.
Alterum est, cum dicimus proprietates duarum personarum esse conditiones requisitas pro potentia spirandi, per conditiones non intellig aliquid requisitum, vt voluntas sit potentia spirandi, & principium quo. Nam vt dicemus disp. 164. c. 3. potentia spirandi tota est in Patre, & tota in filio, ac proinde habet in quolibet illorum totam modificationem necessariam vt sit potentia: sed dicimus duarum personarum proprietates esse conditiones non potentiae spirandi secundum sesed ipsius spiratoris & principij, quod, ac si diceremus, vt per hanc potentiam talis persona producatur cum tali proprietate characteristica, nempe proprietate nexus duorum, tota ipsa potentia de bet esse communis duobus suppositis, quae per illam tanquam per communem formam producant. Sic enim fit vt dilectio, qua procedit Spiritus sanctus, sit communis amor, & habeat rationem nexus, quam alias non haberet.
Tertio ad argumentum Durandi respon eo quamuis calefactio, vt calefactio, postulet proce dere a calore, vt calor est, siue vnus sit, siue plures id enim accidit calefactioni; & amor, quatenus a mor est, postulet solum procedere a voluntate, si ue in vno, siue in duobus existat; tamen mutuus amor per se quarto modo exigit a duobus produci; cumque, Spiritus sauctus ratione suae characteristicae proprietatis sit amor mutuus ratione illius necessario postulabit a duobus procedere
Verum obijciat aliquis id, quod S. Th. q. seq artit I. ad 3. dixit, nempe Spiritum sanctum esse nexum Patris & Filij, quatenus est amor, non autem v. est spiritus; quia in ratione spiritus solum inc luditur relatio quaedam producti ad principium pro ducens: quare si spiritus sanctus ron habet ratio nem nexus ex proprietate sua personali, conse quitur per se non procedere a duobus suppositis quatenus duo sunt, vt hactenus dictum est. Re spondet. Caiet. propter vocum inopiam nos vt nomine amoris, quod essentiale est, ad significandam proprietatem tertiae personae: neque enim illa solum est producta, sed etiam est amor productus & ratione vtriusque, hoc est amoris & proprietatis determinantis, & contrahentis amorem, habet rationem nexus, & vinculi: ideoque Pater Filius dicuntur se diligere Spiritu sancto, vt sequent disp. explicabitur.