Table of Contents
Quaestio 37
Quaestio 37
Articulus 1
CONCLVSIO est, Si amor accipiatur notios lioet, vt significat habitudinem procedentis per modum amoris, nomen proprium Spiritus S. est amor. Haec conclusio desumpta est ex Aug. 15. de Trin. c. 17. vbi asserit amorem procedentem, qui est Deus esse Spiritum S. probatque ex illo 1. Ioan. 4. Charissimi diligamus inuicem, quia dilectio ex Deo est, & omnis, qui diligit, ex Deo natus est, & cognoscit Deum; qui non diligit, non nouit Deum, quoniam Deus charitas est. Vbi Ioan. duo dicit, & dilectionem esse Deum, & dilectionem esse ex ipso Deo. est igitur Deus amor procedens, non alius quam Spiritus sanctus. Verum hunc locum explicat Concilium Mileuitanum c. 4. de dilectione creata, cum dicit loan. Dilectio ex Deo est, indeque probat dilectionem, qua prosequi mur Deum, esse donum ipsius. Nihilominus Deus ipse dicitur charitas, idque loannes dixit, vt commendaret nobis donum charitatis, quod eodem nomine, atque ipse Deus, vocatur, eoquemaxime Deo assimilamur.
Alij idem deducere conantur ex illo ad Collossenses.1. Et transtulit in regnum filij dilectionis suae, quinomine dilectionis putant, Spiritum S. significari sed (vt optime notauit Aug. 15. de Trinit. c. 19. circa finem) dilectio ibi non potest accipi pro notionali amore; qui est Spiritus sanctus: alioqui & filius diceretur Spiritus sancti, sicut dicitur filius dilectionis, quod est absurdum. Quare inquif, dilectionem ibi vsurpare proamore essentiali & dici filium dilectionis, id est, filium essentiae, non quod sit ab essentia secundum originem, sed quod eandem ha beat essentiam cum patre, aut quod iuxta phrasim Hebraicam dicatur filius dilectionis, hoc est; dile ctus: Hebraei enim nomina adiectiua non habent, & ideo substantiuis in casu gignendi vtuntur, quo pacto dicunt filium perditionis hominem perditum
Ceterum notandum est primum, falsam esse sententiam Durandi, qui in 1. d. 32. q. u. nu. 8. affirmat, nomen amoris nunquam accipi notionaliter in Deo, nisi secundum appropriationem, non sicut communia appropriari solent singulis personis, sed quia putat processionem Spiritus sanct non esse voluntatem, nisi solum similitudine qua dam; vt vidimus disp. 111. e. 1. eademque ratione docuir nomen, verbum, non esse proprium secundae personae, sed solum illo modo appropriari, vt retulimus disp. 141. c. 2. quia videlicet eodem modo sensit filium non procedere per intellectum, sed eius processionem operationi intellectus similem esse: vtrumque autem ostendimus esse falsum dispi illa 111. Quocirca dicendum est, ideo nomen amoris appropriari quidem tertiae personae, cum tamen ex se commune aliquid tribus personis sig nificet, quia denotat operationem voluntatis, pe quam Spiritus sanctus procedit
Deinde notat frustra laborasse Aureolum, v refert Capreolus in I. d. 32. q. 1. art. 1. in argumentis contra quintam conclusionem, dum probare vo luit in Deo duos esse amores, alterum essentialem alterum notionalem: nam (vt ait Caiet. in hunc art.) amor essentialis & notiorsalis idem sunt ex natura rei; notionalis vero solum super essentia lem addit relationem productionis: id quod in vniuersum verum est de omnibus actibus essentialibus, & notionalibus inuicem collatis, vt dispi 113. ostensum est.
Disputatio 151
Quare dici possit, Pater, et Filius diligunt se Spiritu sancto
Caput 1
SVpponimus in hac controuersia propositionem illam, Pater & Filius diligunt se Spiritu sancto, aliquo modo dici posse. Sic enim loquitur August. 6. de Triuit cap. 5. cuius verba retulimus disputatione praecedenti cap. 3. Hieron. etiam in Psalm. 17. ait, Spiritus sanctus nec Pater nec Filius, sed dilectio, quam habet pater in Filio, & Filius in patre. Bernardus in lib. de 1 amore Dei. Amas te (inquit) amabilis Domine, cum a Patre, & rilio procedit Spiritus sanctus amor Patris ad Filiun& Filij ad patrem, & tantus amor, vt sit vnitas. Hugo de S. Victore in epistola ad Bern. sic scribit, Si recte diteris amare amore, qui a te procedit, cur non pater & rilius dicuntur amare amore, qui ab ipsis procedit? Et iterum, Si Spiritus sanctus esset amor cordis tui, & Patris, & rilij, quis quaeso, posset negate, Spiritu sancto, hoc est, amore tuo, te diligere? Quocirca nunc solum superest controuersia inter Scholasticos. qua ratione vere ea propositio pronuntiari possit. In hoc autem cap. more solito varias Theologorum nostrorum sententias, qua mihi non probantur, enumerabo, vt deinde in sequentibus eam, quae verior videbitur, confirmem
Prima sententia sit. Gotfredi Pictauiensis, quem referunt Bonau. Scotus & Capreol. Asserentis, in proprio sensu falsam esse, propositionem eamque in simili retractasse Aug. Nam cum lib. 83. qu. q. 23. dixisset, Patrem esse sapientem sapientia genita, postea 1.lib. retractat. c. 26. & 6. lib. de Trinitate cap. 1. & 2. & lib. 7. cap. 3. & lib. 15. cap. 7. id retractauit. Huic autem videtur similis illa, pater & Filius diligunt se Spiritu sancto. Gotfredo nonnulli recentiores adhaerent, inter quos est Canariensis in hunc art. fatetur enim, se prorsus nescire eam propositionem Augustini in proprio sensu defendere.
Gotfredi opinionem refellit optime Scotus in 1. d. 32. q. 2. § primam quaestionem. tum quia nusquan hanc propositionem expresse retractauit August retractasset autem, sicut plures alias, si falsam esse existimasset; est autem omnino diuersa ab illa pater est sapiens sapientia genita, vt infra cap. 6. videbimus. Quare nec in ea videtur ab Aug retractata Accedit, quod cum alij etiam Augustiniani, qualis fuit Bernardus, & Hugo, hanc propositionem pronuntiauerint; non est credibile, Augustinum eam retractasse. Quomodo autem in proprio sensu sit vera, perspicue inferius patebit; ex quo sententia quoque; Gotfredi confutabitur.
Secunda opinio est eorum, qui asserunt, veram esse propositionem, si tamen Spiritus sanctus sumatur pro amore essentiali, qui appropriati solet Spiritui sancto. Haec tribuitur Alexandro Alensi, qui potius prima p. q47. memb. 2. in fine, & memb. 3. artic. 3. vbi huius reialiquam facit mentionem, in proprio sensu accepto Spiritu sancto pro tertia persona, propositionem concedere videtur. Eam tamen sententiam plane tradidit Duran. in 1. d. 32. q1. sed cuiuscunque sit, recte illam impugnat Scotus loco citato, & Capreolus in 1. d. 32. q. 1. art. 1. concl.i Bona eadem d. art. 1. q. 1. quia si ea solum ratione pro positio esset vera, eodem quoque pacto concedi posset haec, pater, & Filius sunt boni Spiritu sancto, siquidem boni sunt bonitate essentiali, quae Spiritur sancto appropriari solet
Tertia sententia est Simonis Tornacensis quem referunt Scotus loco allegato, Bonauentur articulo illo 1. quaest. 3. Capreo. qui illa prima art. 2. qui eam propositionem in hoc sensu solum concedebat. Spiritus sanctus signum est mutuae dilectionis Patris, & Filij. Impugnant vero hanc opinionem, quia eadem ratione dici posset, Pater & Filius diligunt se crea tura: nam saltem creatura rationalis signum esspotest huius mutuae dilectionis; atque ea saltem ratione confutari potest, quia sensus ille valde est improprius, & ab ipsa litera alienus: sic enim liceret dicere, ignis comburit fumo, quia signum est calefactionis
Caput 2
COmmunis & verior sententia est eorum, qui Caffirmant, hanc propositionem secundum proprietatem sermonis veram esse, si Spiritus san ctus accipiatur pro tertia persona Trinitatis; dile ctio vero seu amor pro actu voluntatis notionali quo Spiritus sanctus procedit. Eam tradit sanctus Doctor in hoc art. & cum eo Caiet. & recentiores multi Thomistae, Bonauen in d. 32. art. 1. q 1. & 2. Scotus q. 2. §. Ad aliam quaestionem, Capreolus q. 1.artic.i.con clus.5. & seq. Gabr. q. 21a. 2. conclus. i. & Marsilius in 1. 14. 4. 4. notatione 3. concl. 1. & 2. tametsi hic author e 35. art. 1. opinionem, quam tertio loco retulimus, non leuiter insinuet. Verum non omnes eodem modo hanc sententiam probant: S. Th. Caiet. & Capreol. dicunt, hanc denominationem esse velut in ratione effectus formalis: nam agens interdum a suo effectu & termino actionis denominatur veluti a forma: id autem magis adhuc explicat S. Thomas in corpore, & in solut. 2. cuius explicationem Caietanus & recentiores Thomistae lequuntur. hoc modo. Quoties ad conceptum actionis pertinet terminus illius determinatus & particularis, non tantum denominatur agens abp actione, verum etiam a termino in casu effectiuo: atque hac de causa dicimus, arbor floret floribus, qui sunt effectus ipsius arboris. Eodem igitur modo dicimus, Pater & Filius diligunt se Spiritu sancto, quia est terminus determinatus & particularis, ab ipsis per dilectionem mutuam productus, & ad conceptum ipsius productionis pertinens: non tamen dicimus, Pater & Filius spirant se Spiritu sancto; tametsi Spiritus sanctus sit terminus per spirationem productus: quia, vt ait S. Th. in solutione 2. spiratio solum significat ipsam emissionem: ac si diceret, non includit in suo conceptu Spiritum sanctum, vt terminum particularem, & determinate per illam productum.
Ceterum praedictam rationem explodit Scotu q. illa 2. § Aliter dicitur, Durandus, & Canariensis locis citatis, hoc modo. Primum, aedificare est actio & in suo conceptu non minus includit aedificium, tanquam terminum suum determinatum & particularem, quam includit dilectio notionalis Spiritum sanctum, & tamen non dicitur aedificator aedificio, ergo ob eam solum causam non dicebatur, Pater & Filius diligunt se Spiritu sancto. Deinde spiratio non minus includit in suo conceptu Spiritum sanctum, tanquam terminum particularem & determinatum actionis, quam dilectio notionalis: Spiritus enim inde dicitur, quia spiratur, estque determinatus & particularis terminus spirationis; quatenus spi ratio est: & tamen dici nequit, Pater & Filius spirant se Spiritu sancto. Generatio quoque refertur ad Filium, vt ad proprium terminum, & tamen non dicimus, Pater generat Filio suo aliquid aliud: neque enim hae duae operationes sic significatae solam includunt processionem sine ordine ad terminum particularem, sed etiam ipsum terminum designant, & in suo conceptu includunt ergo ob illam rationem non dicentur Pater & Filius diligere se Spiritu sancto.
Porro exemplum S. Thomae refutant hac ra tione. Verbum florere, non significat actionem producendi flores, sed floridum esse: est enim ver bum neutrum: ergo mirum non est, si dicamus arbor floret floribus: & quamuis denotet etiam verbum floreo flores producere, vt quibusdam placet, non tam significat ipsam actionem flores producendi, quam floridum esse floribus a se pro ductis: quae sane denóminatio non est agentis? termino actionis, sed subiecti a forma, quam habet taliter productam. Idem de verbo floresco, quod significat floridum fio Quinimo etiamsi flores ab arbore producti non essent, dici posset arbor illis florere, veluti ad Heb. 9. virga Aaron dicitur fron duisse frondibus, non a se sed virtute Dei produ ctis. Videtur sane eandem significationem habere verbum floreo, atque verbum niteo: quare sicut dici tur aliquis nitere auro, gemmis, & margaritis, v in hymno dedicationis canit Ecclesia, portae niten margaritis, quae tamen non sunt ab ipso productae sic arbor diceretur florere floribus non a se pro ductis. Quodsi verbum aliquod significatet actio nem producendi ipsos flores, vt si fingamus ver bum florico, certe non diceretur arbor floricare flo ribus.
At Caietanus, vt defendat rationem Doctoris sancti, solita subtilitate notat, bifariam actionem includere in suo conceptu terminum productum vno modo, vt particulariter determinantem qualitatem actionis, & hoc pacto dealbatio includi albedinem, & calefactio calorem; est enim deal bare, aut calefacere, ac si dicamus, facere album & calidum, quod est determinate significare qua litatem actionis, altero modo actio includit ter isuum in suo conceptu quasi coniunctum actioni, vt productum suo producenti; & hac ratione dilectio notionalis includit in suo conceptu Spi ritum sanctum, & dictio, seu prolatio includit ver bum; dictio enim est verbi prolatio. Hoc posteriori modo (inquit Caiet.)intelligendus est S. Th loquitur enim de actionibus, quae posteriori illo modo includunt terminum in suo conceptu; illa autem sunt, quae postulant alium accusatiuum praeter terminum; huiusmodi est dictio, hac enim non tantum dicimus verbum, sed etiam historiam verbo expressam, quam non respicit sicuti rem productam. Talis est dilectio notionalis, quae non tantum respicit Spiritum sanctum vt terminum productum in casu accusandi, sed etiam rem aliam vt dilectam. In his igitur actionibus recte deno minatur agens a termino producto in casu effe ctiuo, & ideo dicere possumus, Pater & Filius di ligunt se Spiritu sancto, & Pater dicit verbo suo quaecúnque intelligit; contra vero spiratio, & ge neratio priori illo modo solum includunt termi num in suo conceptu, & ideo agens non denominatur a termino in casu effectiuo. Hanc doctri nam, & explicationem mentis S. Th. desumpsisse videtur Caiet. ex Capreolo in 1. dist. 32. quaest. 3. artic. 1. ad I.tertio loco adductum, & ad secundum etiam argumentum.
Nonnulli hanc Calet. distinctionem refellunt quia non magis includitur in conceptu dictionis verbum productum tanquam productum coniunctum producenti, quam Spiritus in conceptu spirationis: omnis enim actio siue in genere, siue in specie considerata, ordinem habet ad suum ter minum tanquam ad productum coniunctum producenti. id quod praesettim verum est in generatione, haec enim ita intrinsecum ordinem habet ad Filium genitum, sicut dictio ad verbum; & tamen non dicimus, pater generat Filio aliquid aliud. Denique verbum diligere non significat actionem, quae postulat duplicem casum accusandi, non enim dicimus, saltem in creaturis, homo diligit amorem suum, & amicum; & tamen dicimus homo diligit amicum amore suo; ergo male Caietanus discrimen constituit inter illa duo genera actionum,
Alij vero propositionem illam hac ratione explicant, concedunt quidem omnem actionem ordinem habere ad suum terminum determinatum & particularem, ihiloninus agens non de nomi nari in casu effectiuo a termino cuiusuis actionis sed id folum accidere in actionibus immanentibus, quarum terminus, sicut manet natura sua in agente, natus est denominare agens per modum formae, ideo dicimus, Pater & Filius diligunt se Spiritu sancto, quia dilectio est actio immanens, & ideo terminus illius, qui est Spiritus sanctus, denominat ipsum operans per modum formae in casu e ffectiuo, at vero in actionibus transeuntibus, vel quae significantur vt transeuntes, talem deno minationem non fieri; & quia generatio, & spira tio significantur vt actiones transeuntes, licet reuera in Deo sint immanentes; idcirco dicunt a terminis earum non denominari in effectiuo principium operans, & proinde non posse dici, rater generat Filio, vel spiritu sancto.
Ego sane non dubito in aliquibus immanenti bus actionibus talem determinationem a termino fieri, non tamen ea ratione, idem enim accidit in aliquibus quoque transeuntibus, vt cum dici mus, ignis calefacit lignum, aut comburit calore tum etiam in omnibus immanentibus talis deno minatio non contingit. nam spiratio, & generatio in Deo sunt immanentes, & tamen in illis non fit talis denominatio.
At dicunt praedicti Theologi, has actiones in Deo esse quidem immanentes, significari tamen vt transeuntes, non alia ratione, hisi quia in rebus creatis sunt transeuntes, quae eisdem nominibus significantur; quod certe negare non possumus. Ceterum cum in diuinis concipiantur a nobis vt immanentes, id satis videbatur, vt addito termino diuino fieret praedicta denominatio. Quod si id non satis videatur eo quod nomina communia sint transeuntibus, & immanentibus operationibus; saltem vt fiat talis denominatio, necesse est, non solum actionem ipsam significari vt immanentem, sed etiam terminum ipsum; imo terminus potissime debet significari vt immanens, quia concipitur veluti forma denominans, atqui in ea propositione, pater & Filius diligunt se Spiritu sancto, non significatur vt terminus immanens, sicut enim nomine spiratio significatur operatio voluntatis Dei vt transiens; eodem modo nomine spiritus terminus ipse, qui est amor productus, nificatur, ergo quamuis dicere possemus, P ter, & filius diligunt se amore producto ab vtroque, non tamen, pater & filius diligunt se Spiritu sancto Nam Spiritus sanctus significatur, vt quid extra productum, & ita non vt forma intrinsece denominans.
Respondere quis posset hoc modo, etiam si spiritus significetur vt terminus extra productus; quia tamen coniungitur verbo, diligunt, quod si gnificat immanentem actionem, ideo determina tur & restringitur, vt veluti immanens forma concipiatur. Verum, si hoc satis esset, cur non etiam sufficeret addere terminum aliquem diuinumvt iam operatio spirandi vt immanens concipere tur cum suo termino? Vel saltem cur non sufficeret ex parte termini ponere nomen significan aliquid immanens, etiamsi verbum denotaret o perationem transeuntem, vt talis fieri posset denominatio hoc modo, Pater & verbum spirant seipsos amore suo? Cum enim denominatio non sit ab operatione, sed a termino, & hic significetur terminus vt manens in producente, id videtur satis, vt ab eo denominatio illa in casu effectiuo proue niat, & significationem verbi modificetur, vt denotet immanentem: sed nemo dicere audebit, Pa ter & filius spirant se amore suo: ergo alia ratio redden da est.
Horum quoque sententia accedit ad modum loquendi, quem aliquando secutus Aug. dixit pater est sapiens sapientia genita; postea tamen retractauit, vt videbimus cap. 6. siquidem hi Doctores concedunt, cum dicimus, pater dicit verbo, vel pater & filius diligunt se Spiritu sancto, denominationem illam a termino actionis prouenire, veluti a forma: sic enim etiam dicere liceret, Pater es sapiens sapientia genita, haec enim est veluti formalis denominatio.
Caput 3
MVlto facilior ratio praedictae sententiae & Ipropositionis reddi potest, quae non tantum in praesenti, sed in ceteris locum etiam habere potest. Eius autem gratia praemittendum est duo esse genera actionum & operationum, sine in genere siue in specie denotentur: quaedam significantu sub respectu solum ad terminum, quem produ cunt, vt generare, spirare, producere & efficere aliae vero cum duplici ordine, altero ad terminum productum, altero ad rem aliam, non quidem pro ductam, sed aut per modum obiecti, aut per modum subiecti se habentem. Harum vero quaedam sunt transeuntes, vt calefactio, transmutatio: quae dam immanentes & vitales operationes, vt dictio, dilectio, intellectio. In actionibus prioris generis non fit denominatio a termino producto in casu effectiuo, & ideo non dicimus, pater generat filio se, aut aliquid aliud, nec spirat Spiritu sancto. Ra tio vero est manifesta, nam si in his operationibus fieret denominatio huiusmodi, necesse erat, eas significari sub ordine ad aliquid aliud, quam ad terminum: nam cum dicimus, pater generat filio significamus generationem ad aliquid aliud ordinari: sensus enim est, Pater generat filio se, aut aliquid aliud. Quod si hae actiones & operationes nihil aliud praeter terminum suum respiciunt, non potest operans in casu effectiuo a termino producto denominari, cum nihil supersit, quod operans denominatione illa respiciat.
Contra vero in operationibus posterioris generis, cum alter respectus significetur vel ad subiectum, vel ad obiectum, cum quibus verbum haactiones significans construitur in casu accusandi. optime fieri potest denominatio a termino pro ducto, in casu effectiuo; atque idcirco recte dici¬ mus. ignis comburit, aut calefacit calore, non tan tum calore, quem in se habet: sed etiam eo, quem in subiecto producit: dicimur etiam dealbare pa rietem albedine in ipso producta. Hae namque actiones non solum significantur sub respectu ad terminum productum, sed etiam sub respectu ad subiectum, in quo inducunt terminum productum veluti formam illius. Idem contingit in actionibus, quae significantur cum ordine ad obiectum, qua de causa dicimus, pater intelligit, seu dicit verbo suo, quia intellectio patris, quae notionalis est, praeter respectum ad filium tanquam ad verbum, significatur cum ordine etiam ad obiecta dicta & intellecta: ergo cum eadem operatio & productio filij Dei per intellectum diuersis vocibus significetur, mirum non est, si aliquando fiat illa denominatio a termino, aliquando vero non fiat: cum diuerso modo eadem operatio significetur. Quocirca licet non dicamus, Pater generat aliquid aliud filio, dicimus tamen, Pater intelligit & dicit aliquid aliud filio.
Hinc manifeste patet, quare recte dicamus, Pater & filius diligunt se spiritu sancto; cum tamen dici nequeat, Pater & filius spirant se spiritu sancto. Eadem enim operatio diuinae voluntatis priori modo prae ter respectum ad terminum productum significatur cum ordine etiam ad obiecta; pater autem & filius sunt obiecta diuini amoris: posteriori autem modo significatur cum solo ordine ad terminum productum. Concludamus igitur cum Scoto loco citato, ex quo haec ratio manifeste colligitur, quem admodum in Deo dilectio ordinem habet non tantum ad terminum productum, sed etiam ad rem amatam; & dictio aut intellectio etiam ad rem dictam seu intellectam; eodem modo amor ipse pro ductus per dilectionem respicit rem dilectam, & verbum rem dictam: ideoque denominant agen tia in casu effectiuo per respectum ad rem intellectam vel amatam.
Caput 4
HAnc communem sententiam impugnat Dur. Lin 1. d. 32. q.1. nu. 10. nititurque probare, non posse ueram esse illam propositionem, Pater, & Filius diligunt se Spiritu sancto, hac ratione. Vel intelligitur de notionali, vel de essentiali dilectione: de essentiali vera esse nequit, nam sicut haec dilectio non habet ordinem ad Spiritum sanctum, sic etiam de ipsa non potest dici, Pater & Filius diligunt se Spiritu sancto; id quod sine controuersia omnes fatentur: sed neque vera esse potest, si de notional dilectione intelligatur; quia nihil notionale includit illud, quod commune est omni personae: atqui habere respectum rationis ad aliquem vt dilectum, est commune cuiuis personae; omnis enim persona diligit aliam personam, ceteraque creata: ergo talis respectus non potest includi in actu notionali: quo fit vt illa propositio ratione talis respectus vera esse non possit. Deinde licet talis respectus rationis includeretur in actu notionali: quia tamen a ctus notionalis esse nequit, neque intelligi sine respectu ad rem productam, sequitur non posse respicere aliud, quam rem productam: pater autem & filius non producuntur dilectione; ergo dilectio notionalis in illos ferri non potest.
Haec Durandi argumenta falso nituuntur fun¬ damento a nobis iam confutato disp. 111. c. 2. nimirum actus notionales non esse operationes intellectus, & voluntatis: sic enim manifeste seque retur, nullum in illis includi respectum ad aliquid aliud, quam ad personam productam. Idem omnino sequeretur, si vera esset aliorum senten tia, quam disputat. 112. etiam impugnauimus, qui quamuis dicant actus notionales esse operatio nes voluntatis, & intellectus, addunt tamen, illas non esse intelligere, & diligere formaliter, ne has operationes in notionalibus includi. Sed quia, vt ibidem explicatum est, intellectio in dictione, & dilectio in spiratione formaliter includitur, addi ta tamen relatione productionis; necessario fit, vi actus notionalis ratione essentialis, quem includit in se, & quem relatione sua modo peculiari determinat, & modificatur, in res alias, quam in terminum productum feratur. Vnde etiam prouenit, vt actus notionalis ratione essentialis, quem continet, super ipsum principium reflecti possit. Sed quia, cum additur terminus in casu effectiuo denotatur actio notionalis peculiari illo modo modificans essentialem, non potest cuiuis personae conuenire, sed illi tantum, quae est principium illius; ideo non dicemus, Spiritus sauctus diligit se seipso; sicut dicimus, pater, & filius diligunt se Spiritu sancto. Haec doctrina colligi videtur ex Bona. in 3. dist. 32. a. 1.q. 1. ad penult argum. ex qua ple ne satisfit argumentis Durandi.
Alij vero sic obiiciunt, quamuis actus notionalis dicendi significatus hac voce, dictio, ordinem habeat ad res dictas medio verbratamen dilectio notionalis proxime respicit fes dilectas, non medio amore producto: quin potius prius origine dilectione notionali, vt origine & operatione, diliguntur res a Patre. & Filio, quam Spiri tus sanctus producatur. Ego vero hanc differentiam inter dilectionem. & dictionem intelligere nequeo: sicut enim dictio non prius fertur in res dictas, quam in verbum, sed simul producit ver bum dicendo illud, & in eo vt in termino actio nis dicendo cetera simul, quae ad illius productionem per se conducunt: cur non idem de dilectione dicendum est, vt eadem simul dilectione producatur spiritus, neque prius intelligatur pro ductio Spiritus sancti terminata ad res alias dile ctas, quam ad ipsum Spiritum sanctum, qui simul est res dilecta & producta? Simul igitur Pater & Filius diligendo Spiritum sanctum producunt, & producendo diligunt ipsum, & in eo, vt in termino suae dilectionis, res alias, quae cum illius pro ductione per se comparantur. Et hac ratione in casu effectiuo fit illa denominatio: quia in termino producto includitur etiam ille spectus ad res alias dilectas, vt supra explicatum est.
Caput 5
NOnnulli Thomistae noluerunt concedere Vhanc propositionem, Spiritus sanctus diligit se seipso, tum quia denominatio illa in casu effectiuo tribui non potest Spiritui sancto tanquam termino producto per operationem, neque enim a seipso productus est; neque tanquam principio, quia principium dilectionis in Spiritu sancto est sua essentia, seu voluntas: ergo, quamuis dicere possemus, diligit se sua essentia, aut sua voluntate: tamen dici non potest, diligit se seipso. Placet nihilominus doctrina S. Tho. in 1. d. qu. 1. a. 2. ad. vlt. & Marsilij in 1. qu. 35. a. proposit. 4. post conclusionem respondentem quaestioni, qui putant distinguendum esse. Aut enim sermo est de notionali dilectione, & propositio negari debet, quia haec dilectio non conuenit Spiritui sancto, vt omnibus compertum est: aut sermo est de essentiali, & concedenda est: tunc autem casus effectiuus, seipso, non denotat principium quo, quale est essentia, seu voluntas? sed principium, quod, nimirum personam: sic enim dicere consueuimus, Petrus intelligit aut fecit hoc vel illud seipso¬
Addit deinde S. Tho. si ab actu dilectionis notionalis separaremus ordinem & relationem originis, ita vt sola remaneat dilectio secundum rationem dilectionis, dici optime posse, Spiritum sanctum se diligere dilectione non tantum essentiali, sed etiam personali. Ego vero non video, quo pacto ablata relatione originis manere posset dilectio, quae non esset essentialis, quae quamuis personae Spiritus sancti conueniret, communis nihilominus omnibus esset. Quod Spiritus sanctus peculiari ratione dicitur amor, hoc solum contingit ratione relationis amoris producti: cumque verbum, diligere, ex se potius significet operationem voluntatis communem, & commu niter non vsurpetur pro notionali nisi aliquid addatur, absque vlla distinctione dici potest, Spiri tus sanctus diligit se ipso.
Caput 6
EXistimauit aliquando Augustinus hanc propositionem veram esse; pater est sapiens sapientia genita, hoc est, filio. Ita docuit libro 83. quaestionum q. 23. sed postea melius sentiens sententiam mutauit 1. libr. retract. cap. 20. & aliis locis a nobis allegatis disp. 142. cap. 1. Eius retractationem merito amplectuntur Scholastici S. Tho. in 1. d. 32 quaest. 2. art. 1. Bonau. art. 2. qu. 1. Scotus qu. 2. §. Ac secundam quaestionum, Capreolus qu. 1.art. 2. Gabriel q. 1. qui omnes cum concedant illam propositionem, de qua hactenus disputatum est, pater diuit se, & creaturas verbo suo, hanc tamen, pater est sapiens sapientia genita; omnino negant. Eorum ratio est, quia cum, dicere, significet productionem; & sapientia genita, seu verbum sit terminus illius; pater, qui est principium huius dictionis, & verbi recte potest denominari a verbo in casu effectiuo, iuxta ea, quae paulo ante tradita sunt: at vero cum dicimus, esse sapientem, non significamus actionem, sed effectum formalem sapientiae: quare cum Deus Pater sit sapiens sua essentia, non autem filio tanquam formas dici non potest, pater est sapiens sapientia genita.
Ceterum an dici possit, Pater sapit sapientia genita, videtur eadem ratio: nam verbum, sapit, non effectum formalem, sed operationem significat. Nihilominus Scotus loco citato, & Gab. quaest. illa prima a. 3. in fine negant hanc propositionem; quia sapere, sicut etiam intelligere, sumitur essentialiter: actus autem essentialis non respicit personam productam; quare ab illa persona, quae dicitur intelligere & sapere, tanquam a termino actionis: neque vero denominari potest tanquam a prin cipio: constat enim, sapientiam genitam non esse patri principium sapiendi & intelligendi: ergo nullo modo fieri potest talis denominatio Dicet aliquis sapientiam genitam comparar. cum patre sicut principium (vt aiunt) sub authoritatiuum: qua ratione concedit Magister in i dist. illa 32. hanc propositionem, Pater creauit om nia verbo suo. Nihilominus hac ratione propositio illa prior concedi non potest; nam ideo dicitur pa ter creasse omnia verbo suo, quia ratio ideae ap propriatur filio, vt infra q. 45. in notationibus art 6. dicemus; eo quod sit per intellectum, non quia reuera sit proprium illius esse loco ideae: nam omnes personae Trinitatis aeque conueniunt ad pro ductionem creaturarum.
Verum Scotus & Gabr. concedunt hanc propositionem, pater intelligit, aut sapit in verbo suo, sicu etiam dicitur sapere aut intelligere in essentia suas creaturas enim (quae habent rationem secundari obiecti) dicitur pater intelligere in primario obiecto suo, quod est verbum: nam & verbum patri creaturas repraesentare, probatum manet disput. 144. cap. 2.
Ego vero non video, cur concedi non possit illa propositio, rater intelligit & sapit verbo: haec namque duo verba actionem significant, non ef fectum formalem: & quamuis essentialem operationem denotent, vsurpari tamen possunt pro notionali: ergo sicut dicimus, pater dicit verbo suo, sic etiam dicere possumus, pater intelligit & sapit verbo suo, quod est nata sapientia. At vero dici nequit, Pater est sapiens sapientia genita, quia denotatur eo modo loquendi effectus formalis, vt supra dicebamus. Et quidem ego nullam differentiam, aut nullius sane momenti, inuenio inter haec duo, in verbo suo, & sine praepositione, verbo suo: vtroque aurem modo loqui licet, quia verbum est terminus operationis notionalis, vt explicatum est,
Caput 7
HAnc propositionem tractant S. Tho. in 1. d. 32. q. 2. artic. 2. Gabri q. 1. art. 1. & 2. Durand. quaest. 2 & Capreolus loco citato: & pro illius explicatione S. Thoma, & Capreolus notant, has duas propositiones a & per causam significare, ita & praeposi tio agenus causae efficientis magis communiter denotet; sed praepositio per omne genus indiscriminatim significet: cumque in diuinis sit velut genus causae efficientis, nempe principium origi nis; quoties vtimur hac prae positione a originem denotare videmur. Est etiam genus causae forma lis, sola tamen nostra consideratione, qua aliquid tanquam formam in Deo apprehendimus, & a liud veluti effectum illius, quod genus causae prae positione illa, per, possemus significare.
Hoc supposito primum docet sanctus Thomas Durandus, & Capreolus huius propositionis, Filius est sapiens sapientia genita, posse esse duplicem sensum: nam si ablatiuus denotetem ordin originis, & genus quasi causae efficientis, idem est, ac si dicamus a sapientia genita. Est autem hoc modo falsa propositio, filius enim non habet a sapientia genita, hoc est, a se antequam a principio per originem esse sapientem, vt manifestum est: contra vero eodem sensu dicere possemus, Filius est sapiens sapientia ingenita, hoc est, a sapientia ingenita, vel, per sapientiam ingenitam, quae est pater, habet esse sapientem, ab eo namque per originem accipit sapientiam, &c. Si vero ablatiuus, sapientia genita denotet ordinem, seu habitudinem quasi causae formalis, adhuc falsa est propositio, Filius est sapiens sapientia genita; eo quod sapientia, qua est sapiens, est ipsa essentia, haec autem non est genita. Quare potius diceremus etiam in hoc sensu, Filius est sapiens sapientia ingenita: vel per sapientiam ingenitam, nam & praepositio, per, causam veluti formalem denotare potest, vel denique tertio ablatiuus ille, genita sapientia. denotare potest ordinem quasi causae subiectiuae & materialis, sicut cum dicimus, homo seipso intelligit, seipso est sapiens, vel per seipsum, & hoc modo concedi posset propositio, filius est sapiens sapientia genita. Est enim seipso sapiens; ipse autem est genita sapientia, quamuis hic modus loquendi, vt notauit Durandus, valde improprius sit.
Addit vltimo Gab. ex eadem doctrina, partem aeternam dici posse aliquo modo sapientem sapi entia ingenita. vel per sapientiam ingenitam, se cundo, & tertio modo explicatis; non tamen esse sapientem vel a sapientia ingenita, quia a nullo accipit per originem esse sapientem, vel sapientia seu per sapientiam geuitam, quia nullo modo per filium sapiens est.
Disputatio 152
An Pater et Filius diligant creaturas Spiritu sancto
Caput 1
NOn desunt, qui hanc propositionem, Pater, & Filius diligunt creaturas Spiritu sancto, falsam esse asseuerent, etsi praecedentem veram esse concedant: praecedens namque, de qua nobis proxime fuit controuersia, est Aug. & aliorum patrum, vt notatum est: hanc autem propositionem apud Patres non inuenimus, sed ab aliquibus tantum Scholasticis tradita videtur. Scotus igitur in 1. dist. 32. q. 2. ad vlt. arbitratur falsam esse hanc propositionem hac ratione. Amor, quo pater & filius dici possunt diligere creaturas Spiritu sancto, sine dubio est notionalis: namque de essentiali controuersia non est; sed neque de notionali vera esse potest propositio, eo, quod hic amor solum dicitur esse illius obiecti, quod vt primarium & per se respicit, aut saltem quod necessario comitatur primatium, creaturae autem nec sunt obie ctum primarium notionalis dilectionis, nec comitantur necessario primarium obiectum, quod est essentia Dei, quia contingenter & libere diliguntur, ergo dilectio notionalis non dicitur esse creaturarum, quia tamen pater & filius necessario comitantur essentiam, quae est primarium obiectum, ideo non solum dicuntur notional. dilectione essentiam diligere, verum etiam se ipsos.
Haec tamen ratio Scoti parum probat, quia quamuis creaturae futurae aut existentes libere di ligantur, possibiles tamen necessario adeo diliguntur amore complacentiae, vt supra disput. 79. cap. 2. monstratum est: hunc vero amorem complacentiae circa res possibiles concedit in Deo ipse Scotus a nobis ibidem allegatus, tametsi non dicat hunc amorem esse in Deo necessarium. Forsan in illa dist. 32, quaest. 2. proxime citata loquitur de amore efficaci creaturarum, qui sane solum fertur in creaturas, quae de facto futurae sunt, & de hac efficaci dilectione dixit, Patrem & Filium non diligere creaturas Spiritu sancto ob ratio nem praedictam, quia creaturae hoc modo non necessario coniunguntur cum obiecto primaria dilectionis, quod est diuina essentia.
Ceterum adhuc hoc modo eius ratio firma non est. Nam quemadmodum Pater verbo suo non tantum dicit se, & creaturas possibiles, quas necessario cognoscit; verum etiam futuras, quas poterat non cognoscere, siquidem poterant non fore, vt ex sententia Augustini ostendimus disputatione 143. capite 7. sic etiam nón solum dicuntur Pater & Filius Spititu sancto diligere se & creaturas possibiles, verum etiam futuras, quantumuis libere & contingentereas ament. Adde, quod falso Scotus asserit. Patrem & Filium sub proprietate personali esse obiecta secundaria dilectionis, qua procedit Spiritus sanctus, & solam essentiam esse primarium, & disputatione 142 capit. 3. & 4. contra ipsum probauimus; idipsum notauimus disp. 150. cap. 3. dum defendimus Spiritum sanctum per se procedere vt nexum duo rum se mutuo diligentium; ac proinde duo supposita esse necessaria ex parte obiecti ad Spiritus sancti productionem.
Scotosconsentit Canariens. in commentario huius articuli, dum asserit falsam esse praedictam propositionem. Coniunctus autem videtur ratione Scoti, quam proxime retulimus, sed in gratiam Doctoris sancti, qui praedictam propositio nem defendit, notat Canariensis hoc sensu eam recte explicari posse: Pater & Filius diligunt creatu ras Spiritu sancto, hoc est, dum diligunt creaturas: pro ducunt Spiritum sanctum. Sed expositio videtur nimis extorta, & inepta. nam eadem ratione dicere possemus Pater & Filius intelligunt creaturas Spiritu sancto, hoc est, dum intelligunt creaturas, spiranSpiritum sanctum: ille enim sensus, quem reddi particula, dum, solum denotat comitantiam; quam etiam habet cognitio creaturarum cum processione Spiritus sancti
Caput 2
CAPVT II. Patrem, & Filium vere dicendos esse diligere crcaturas Spiritu sancto, probabilior opinio fert
IN hac re supponendum est id, quod disputatione 143. cap. 5. in fine de processione Spiritus sancti notauimus, videlicet, eum non procedere formaliter per amorem creaturarum. etiam possibilium, sicut neque verbum per cognitionem creaturarum: vtriusque enim eandem esse rationem, vt ibidem latius prosecuti sumus dubium non est, si semel supponamus creaturas possibiles diligi a Deo aliquo amore. Reliquum ergo est, vt in praesenti ostendamus, an Pater, & Filius dicantur diligere creaturas, non solum possibiles, sed etiam futuras, Spiritu sancto. Verior igitur sententia est, eas omnes a Patre & Filio diligi Spiritu sancto. Hanc tradit S. Tho. in hoc art. ad 3. Bonauent. in I. dist. 32. art. 1. q. 1. ad penult. argum. & Marsilius in 1. qu. 35. art. 1. proposit. 5. post conclusionem responsiuam; eam tamen non eodem modo explicant. Marsilius existimat primum, veram esse propositionem de notionali dilectione, vt sensus sit, Pater & Filius spirant Spiritum sanctum, qui est primum donum, & ratio liberalis donationis, quae fieri potest, aut fit creaturis: deinde veram etiam esse censet de dilectione essentiali, quia processio personarum intra Deum est ratio processionis creaturarum extra ipsam: haec enim est per amorem; sic ergo, quando dicimus, Pater & Filius diligunt creaturas Spiritu sancto, denotatur ratio efficaciae non ex parte Dei, quia in Deo ratio efficiendi est essentia, sed ex Patre effectorum; cum enim Spiritus sanctus sit primum donum, videtur esse ratio cuiuscunque liberalis donationis, ac proinde processionis creaturarum, quae dona tione liberali procedunt. Hanc sententiam videtur sequutus S. Tho. in 1. distinctione 32. quaest. 1. art. 3. in corpore.
Ceterum ego non video, quo pacto dici possit spiratio Spiritus sancti ratio processionis creatu rarum, nisi per appropriationem, idque valde im proprie; siquidem ratio producendi creaturas est vnitas essentiae; pluralitas vero personarum ex parte principij ad eam per se non pertinet.
Ideo placet mihi praedictam propositionen sedem intelligere de notionali distinctione, sicu etiam illud, Pater & Filius diligunt se Spiritu sancto de eadem esse intelligendam, praecedenti disputatione monstrauimus. Ratio vero, ob quam dici mus, Pater & Filius diligunt creaturas Spiritu sancto, est eadem omnino cum ea, ob quam dicuntur etiam seipsos diligere: quia scilicet, Spiritus sanctus, tanquam terminus producta per dilectionem non solum habet respectum producti ad Patrem & Filium, verum etiam respicit obiecta secundaria amoris, sicut ipsa dilectio notionalis. Quare sicut diximus disputatione 144. cap. 2. Patrem intelligere creaturas in Filio, & verbo suo ita dicere debemus, Pater & Filius diligunt creatura Spiritus sancto: tametsi non procedat per amorem creaturarum formaliter, id enim ea propositione non denotatur
Sed hic duo sunt obseruanda. Verum est, in sententia S. Tho. qui, vt aliqui ipsum interpretatur, putat creaturas possibiles non diligi a Deo; v disp. 79. vidimus, praedictam propositionem non esse de illis intelligendam, sed de futuris tantum: & ideo consulto dixisse in hoc articulo ad tertium, Pater non solum Filium, sed etiam se & nos diligit Spiritu sancto, cum dicit nos, plane intelligit futuros, non possibiles. Sed quia eadem disp. diximus, possibiles etiam creaturas a Deo amari, & S. Tho. in bonum sensum interpretati sumus, ideo de omnibus praedictam propositionem veram esse arbitramur. Alterum notandum est, notionalem dile ctionem libere referri ad creaturas; ad quas, si futurae non essent, possent non terminari: hoc au tem fieret, nulla in ipsa variatione reali facta sola mutatione respectu rationis, vt disputatione 80. cap. 2. 2. monstrauimus.