Text List

Quaestio 38

Quaestio 38

Articulus 1

CONCLVSIO est affirmans.

Articulus 2

CONCLVSIO affirmans. Vtraque vero Cexplicanda nobis est disputationibus sequentibus.

Disputatio 153

An ratio doni sit proprietas solius Spiritus sancti

DISPVT. CLIII. An ratio doni sit proprietas solius Spiritus sancti.

Caput 1

CAPVT I. Variae Scholasticorum opiniones.

INter reliqua nomina, quae Spiritui sancto a Theologis praesertim vero ab Augustino, tribuuntur, est donum. de quo nihilominus varia fuerunt Scholasticorum placita. Prima opinio sit Durand. in 1. dist 18 quaest. 1. qui supposita definitione doni tradita a S. Tho. in art. 1. & 2. in qua duple: respectus includitur, alter ad donantem, alter ad eum, cui fit donatio, primum docet donum in diuinis solum posse appellari respectu creaturarum, ita tamen proprie conuenire essentiae diuinae, quatenus creaturis donari potest, sicut cuicunque personae: nam tam essentia, quam persona ereaturae rationali donatur. Probatur vero, quia eatenus Deus creaturae rationali donatur, quatenus datur vt obiectum cognitum, & dilectum, vel per modum rectoris, & gubernatoris peculiarem curam habentis: haec autem liberalis donatio aeque conuenit essentiae, & personae, ut patet: ergo ratio doni vtrique communis est.

Deinde subdit hanc communem rationem doni appropriari tertiae personae, eo quod illa secundum appropriationem etiam procedere dicirur per amorem: amor autem habet rationem primi doni, vt etiam dixit S. Thomas in art. 2. Ergo idem existimat de nomine amoris, & de nomine doni, ut vtrumque appropriatione solum tribuatur Spiritui sancto.

Haec sententia falso nititur fundamento, vt enim vidimus disputatione 111. capite 1. censet Durandus Spiritum sanctum non procedere a Patre & Filio per voluntatem, sed proxime per naturam; ideoque illi non proprie conuenire rationem amoris producti, ac proinde nec doni. Si autem existimaret Spiritum sanctum per voluntatem procedere, non dubitaret peculiarem ra tionem doni illi concedere: fatetur enim primum donum esse amorem productum; falsum autem esse fundamentum illius disp. citata cap. 2. ostensum est.

Secunda sententia sit Ocami, quam refert Marsilius in 1. q. 21. art. 1. notatione 3. & Gabrielis i. dist. 8. quaest. vnica, artic. 1. asserentium donum bifariam posse vsurpari; vno modo pro eo, quod gratis alicui dari potest, & hoc pacto non solum Spiritui sancto, sed etiam cuilibet personae conuenit ratio doni: quaelibet enim earum gratis donari potest creaturae, Filius enim datus est nobis, Esa. 9. capit. & Ioan. 3. Vt Filium suum vnigenitum daret; sic autem donum includit respectum ad creaturas, quibus donatur, vel donari potest CAltero modo dicitu donum id, quod procedit ex vi amoris alicuius obiecti, non quia liberaliter alicui detur: hoc autem modo Spiritus sanctus habet rationem doni respectu creaturarum, quibus liberaliter donetur sed respectu Patris & Filij; quia est vtriusque mutuus amor: quare erit donum Patris in Filium, & Filij in Patrem; sicut etiam est amor vnius in alterum, & contra. Sic docuit Gab. in illa quaest. art. 2. conclus. 1. Qua quidem ratione idem Gabr. existimauit, essentiam diuinam esse donum Patris in Filium, cui ab aeterno donatur a Patre; cui consentis Capreolus dist. illa i8. quaest. 1. & videtur probari ex Hilario: octauo enim de Trinitate, circa medium ait, essentiam esse donum, quod Pater dat Filio.

Verum, vt optime notarunt Durand. in 1. dist. illa 18. quaest. 1. numer. 10. Marsil. loco citato, & Cana riensis 1. parte commentarij huius quaest. essen tia diuina non potest vllo modo dici donum respectu alicuius personae accipientis illam, aut vna persona respectu alterius personae: nec enim nominibus, prout libet, vtendum est, variaeque illorum excogitandae sunt significa tiones: sed apud Theologos denotare debent id, quod communi vsu apud Philosophos, & peritos significant: donum autem teste Arist. 4. Topic. cap. 4. est datio irredibilis, hoc est, gratuita & liberalis, ac proinde ex nulla necessitate proueniens: sed talis esse non potest inter diuinas personas, si mutuo comparentur, neque si essentia diuina cum illis conferatur; ibi enim nulla liberalis datio interuenire potest; ergo nec in eis donum reperitur. Accedit, quod si praedicto modo do num acciperetur in diuinis, non posset constitu proprietas Spiritus sancti, quod est contra Augustini doctrinam 4. de Trinitate, c. 20. vt infra explicabimus.

Tertia opinio est Canariensis secunda parte praedicti commentarij, qui asserit, tribus modis accipi donum. Nam cum donum duplicem habeat respectum, & ad eum, qui donat, cuius dicitur esse, & ad eum, cui donatur; dici potest donum, pri mo quidem, vt est alicuius donantis per indenti tatem, & sic essentia diuina est donum, & quae cunque persona sui ipsius, quia se ipsam creaturis gratis donare potest: secundo modo dicitur donum, quod est alicuius per originem, & donari potest; sic ratio dum tamen conuenit persona procedenti, hoc est, Filio, & Spiritui sancto; quia hae tantum sunt alicuius per originem. Tertio vero dicitur donum id, quod non tantum est alterius per originem, & donari potest: sed etiam ex vi suae originis procedit vt donum: & hoc modo solum conuenit Spiritui sancto, qui cum procedat vt amor, vt suae originis, habere videtur rationem doni. Hanc sententiam tradidit Marsilius in 1. q. 21. artic. 1. notat. 4. putatque Canariensis, esse sententiam S. Thomae in art. 1. ad 1.

Ego quidem fateor tres acceptiones doni assi gnari a S. Thoma in ea solutione primi, vel quan do est idem cum donante, & hoc modo essentiam diuinam posse dici donum; vel quando est possessio donantis, vt seruus; vel tertio modo per originem, quando donum procedit a donante, & sic conuenire cuiuis personae procedenti, quae ab ea, a qua procedit, per missionem, qua mittitur ad creaturas, donari potest. Addit vero Canariensis aliam acceptionem, omissa secunda illa, quando scilicet id, quod procedit, vi suae originis procedit vt donum: & hoc pacto inquit proprium esse Spiritus sancti. S. Thom. eo loco concludit solum tertio illo modo posse esse personale, & cuiuis procedenti personae conuenire: sed art. 2. docet, vltimo illo modo esse proprium Spiritus sancti, id quod amplius a nobis explicari oportet: neque enim tam multiplices acceptiones doni assiguandae sunt.

Caput 2

CAPVT. II. Donum, quod natura sua donum est, proprietatem esse. Spiritus sancti, verior sententia est.

NE in certa huc, illucque nostra vagetur disputatio, primum omnium statuenda est definitio doni; deinde quae ad illius plenam intelligentiam necessaria fuerint, adducenda. Donum igitur, teste Arist. 4. Top. cap. 4. prope finem est. Datio irredibilis, hoc est, sine spe & pacto retributio nis, ac si dicas, est datio liberalis ex amore. Quare videndum est, an hoc modo alicui personae peculiari ratione conueniat, esse donum: nec enim nouas acceptiones, aut etiam definitiones doni ex nostro capite comminisci licitum est. Ex hac vero definitione primum manifeste liquet donum respectum habere, tum ad eum, qui donat liberaliter, tum etiam ad eum, cui fit donatio: deinde patet donum solum appellari id, quod naturae rationali donari potest; haec enim sola capar est liberalis & gratuitae donationis, vt ait August lib, 4. contra Iulianum. cap. 3. non longe a princi pio. Postremo vt notauit Caiet. in art. 1. & colligitur ex S. Tho. in corp. constat, donum esse super facultatem accipientis, eo quod sola voluntate donantis confertur.

Praeterea obseruandum est non tantum esse donum id, quod actu donatur, sed donum etiam appellari illud, quod donari, potest, vel ad id deputatum est. Ita docuerunt S. Tho. art. 1. ad 4. Bonauent in 1. d st. 18. q. 2. Gabr. art. I. Marsilius in 1. qu. 21. art. quos sequitur Canariensis in hoc articulo. Quar quod Spiritus sanctus ab aeterno nulli donetur, nihil obstat, quo minus vere donum dicatur. Id. presse tradit August. lib. 5. de Trinit. cap. 15. in fine, cum ait: Aliter enim intelligitur. cum dicitur donum, aliter cum dicitur donatum: donatum potest esse, antea quam detur, donatum vero, nisi datum fuerit nullo modo dici potest. Quare cum idem Augustinus 15. de Trini tate, capit. 19. inquit: In tantum ergo donum Deest, inquantum datur, eis, quibus datur; ita est intelligendus, vt loquatur de dono, quatenus donatum est, vel ita, vt pro eodem accipiat dari, & aptum esse, vt detur. Porro ipsum loqui de dono, quatenus donari potest, intelligitur ex verbis, quae de eodem Spiritu sancto mox subiungit: Apud se autem Deus est. etiamsi nemini detur, quia Deus erat Patri & Filio coaeternus, antequam quidquam donaretur. Ergo cum 4. de Trinitate, vt infra videbimus, August affirmet donum esse proprietatem Spiritus sancti; efficitur, ut eo etiam loco asserat ipsum esse donum, antequam actu donetur.

His positis, quae indubitata esse debent, vera sententia est, rationem doni, quod sua natura donum est, esse proprietatem Spiritus sancti, & nulli alteri conuenire personae. Sic docet S. Thom. in artic. 2. ponauent. in 1 dist. 18. quaest. 4. intelligunt au tem donum respectu creaturarum, quibus donari aptum est vi suae processionis. Ceterum pro explicatione praedictae sententiae obserua, dupliciter accipi posse donum, vno modo pro quacumque re quae liberali voluntate ei accedente donari po test: huic autem rei ratio doni prouenit extrinseca tantum denominatione a voluntate donantis, qua illi omnino accidentaria & extrinseca est. Hac ra tione donum dici potest, non tantum quaecum que diuina persona, & ipsamet essentia diuina; sed etiam quaecumque res creata, quae liberalis donationis materia esse potest: nam & diuina essentia & quaeuis persona diuina; & res creata donari po test. Adde quod Spiritus sanctus alia quoque ra tione habet esse donum, quod donari potest, vt statim patebit nihilominus hac priori acceptione etiam donum est respectu sui tanquam donantis, hoc est, si cogitemus Spiritum sanctum seipsum donare cum essentia diuina, & cum aliis personis. sicut donatur, cum venit in animam iusti, iuxta illud. Ad eum veniemus, & mansionem apud eum facie mus, sic est domum creaturarum, quod a seipso do natur, sicuti Pater, & Filius, haec tamen non est proprietas Spiritus sancti, cum multis aliis communis sit.

Altero modo dicitur donum. quod natura sua & proprietate substantiali donum est Hoc autem modo est proprietas solius Spiritus sancti, id enim habet vi suae productionis, non voluntate aliqua ei accidentarie aduenienti, sicut in priori acce ptione contingit. Atque hoc modo puto necessa riam esse distinctionem realem inter donum, & eum, qui donat: id quod hac ratione melius explicabitur. Missio Spiritus sancti, qua ad nos aliquan do mittitur; est ipsamet aeterna processio, addito solum respectu rationis ad creaturas, ad quas mit ti dicitur ratione alicuius peculiaris leffectus, vt disp. 170. ostendemus eadem autem missione, qua Spiritus sanctus mittitur donatur ab eodem,a quo mittitur: cum enim missio haec sit natura sua amor; & quatenus denotat ordinem ad creaturas sit gratuitus: fit ut is, qui ea mittitur, liberaliter quoque donetur. Habet igitur Spiritus sanctus vi suae processionis, quae est amor intrinsece posse donari, non voluntate & amore ei aduenienti, vt principio donandi, sed ipsomet amore, quo substantialiter procedit, ut ipsa donatione, quia amo re etiam ipso substantialiter mittitur: & ipsa missio est donatio: at vero Filius, etiam quando a Patre mittitur, a quo procedit, non mittitur amoro ipso, hoc est, missio illius non est amor substan tialiter, sed est intellectio: ei autem additur amor quasi accidentarie & tanquam principio, quo mouetur Deus Pater, vt Filium suum generatione & intellectione, tanquam missione mittat & donet: ergo Filij processio non est substantialiter ipsa donatio: quia non est amoris processio: sed est donatio ratione solum amoris, quo tanquam principio mittitur, & donatur: cum tamen Spiritus sanctus ipsa dilectione aeterna vt missione mittatur, & vt donatione donetur. Quomodo vero ipsa missio sit aeterna personae processio, eo loco ex doctrina Patrum & ratione monstrandum est. Haec sane est proprietas Spiritus sancti, de qua Augustinus sequenti disputatione allegandus dixit eo esse donum, quod est spiritus: quae nulli alteri personae diuinae, nec creaturae aduenire potest: nam quaecumque alia non est substantialiter, sed extrinseca solum denominatione amor.

Ex dictis sequitur primum, qua ratione primum donum dicaturamor, nimirum quia amor si donari posset inter homines, sicut res aliae, sul stantialiter & vi suae processionis esset donum: cetera autem ex ipso dona dicerentur.

Deinde patet, recte dici cum Aug. 5. de Trin. c. 14. Filium procedere a Patre, vt natum: at vero Spiritum sanctum vt datum, quia Spiritus sanctus procedit substantialiter amore & dilectione, quae est ipsa donatio. Quare spiritus non so lum vt spiritus, sed etiam vt donum, substantia liter procedit: at vero Filius procedit per intellectionem, quae substantialiter non est donatio, sed generatio. Quod vero per generationem producitur, exit vt natum, & eius origo dicitur natiuitas.

Sed obiicies, Filium quoque dici posse substantialiter donum, quia cum sit substantialiter Deus, & Deus sit suapte natura amor & charitas. erit substantialiter donum. Respondeo, sicut Spiritus sanctus est sapientia natuta sua, non tamen dicitur producta sapientia, quia non procedit per intellectum: sic etiam Filius est amor essentialiter, quia Deus est; non tamen est productus amor, quia non procedit per voluntatem. Ad rationem autem doni, quod donari aptum est, non sufficis esse amorem essentialiter; sed requiritur esse productum amorem, vt ipsiusmet productio sit substanliter donatio; hoc autem proprium est spiritus sancti.

Quomodo autem, cum respectus ad creaturas, qui significari videtur nomine doni, Spiritui sancto omnino extrinsece & accidentarie conueniat, nihilominus donum sit eius proprietas personalis, sequenti disputatione patebit.

Disputatio 154

An ratio doni conueniat Spiritui sancto ratione essentiae, vel proprietatis personalis

DISPVT. CLIV. An ratio doni conueniat Spiritui sancto ratione essentiae, vel proprietatis personalis.

Caput 1

CAPVT I. Quid sentiant Scotus, & Caietanus.

VAriant quoque Doctores in hac controuersia; ex variis namque principiis diuersa colligi necesse est. Scotus 1. distinctione 18. quaest. vnica, docet primum non conuenire Spiritui sancto esse donum ratione proprietatis personalis. Probaautem primo, quia quaeuis persona intelligitu essentia & proprietate suffic enter constitura, antequam intelligantur aliquo modo creaturae, vt dis put. 143. cap. 4. & 2. vidimus: ratio autem doni neceslario respicit creaturas, saltem possibiles: ergo antequam Spiritus sanctus intelligatur esse donum, concipitur iam proprietate personali consti stutus: ipsa igitur ratio doni non potest ad proprietatem personalem formaliter pertinere. Secundo, ordo ille ad creaturas, qui pertinet ad rationem doni est relatio rationis ad creaturas: nulla autem relatio rationis est de essentia, aut proprietate personae: ergo nec ratio doni. Tertio, quia alioqui Spiritus sanctus bifariam constitueretur vno modo relatione reali, altero modo relatione rationis, quod est absurdum.

Caeterum, vt defendat August. qui aliquibus in locis videtur asserere, donum esse proprietatem Spiritus sancti; docet deinde Scotus, donum tribus modis vsurpari posse: primo pro eo, quod procedit liberaliter per actum amoris, & hac ratione concedi, Spiritum sanctum esse donum non quia donari possit, sed quia pet amorem libe taliter procedit: sic enim donare non est liberaliter dare, sed liberaliter procedere. Secundo dicitur donum mutuus amor duorum, quo pacto etiam Spiritus sanctus dici potest donum Patris in Filium, & contra: & ita concedit esse proprietatem Spiritus sancti. Tertio denique donum dicitur id, quod liberaliter datur, & hoc modo donum non est proprietas spiritus, nec donator proprietas spiratoris: quia formale significatum huius nomi nis, donum, est respectus donabilitatis, qui Deo solum conuenit comparatione facta cum creaturis: materiale, vero significatum in Deo est proprietas personalis Spiritus sancti, qui creaturis liberaliter donari potest. Eadem proportione de donatore dicendum est, formale scilicet significa tum esse respectum rationis ad creaturas; materia le vero esse proprietatem, seu notionem spirato ris. Quam Scoti sententiam in hoc tertio puncto fere amplectitur Caietan. ajt enim nomen donum tria significare, & id quod donari potest, & respectum rationis, quem appellat donabilitatis, & al terum respectum quasi possessionis, quod scilicet sit alicuius, nempe eius, a quo donatur. Inquit igitur primarium significatum esse respectum donabilitatis: respectum vero quasi possessionis, qui est personalis proprietas, connotari: materiale autem significatum esse amorem.

Haec sententia in primis non satis consona menti Augst. ille namque loquitur de dono, quod creaturis donari potest; cum asserit esse proprietatem Spiritus sancti, vt ex locis praecedent disp. allegatis, vt ex iis, quae infra referemus, per spicue apparet. Ergo hoc pacto defendere debemus proprietatem ipsam Spiritus sancti esse rationem doni, quam habeat vi suae originis substantialiter: nam si solum ei denominatio ne quadam extrinseca conueniret, quatenus do nari potest, communis esset ratio doni tribus personis, vt praecedenti disp. cap. 2. notatum est. Deinde cum haec eadem sit mens Doctoris sancti in hac quaest. qui per omnia sensum Augustini secutus est, non satisfacit Caietanus muneri suo, cum hoc modo illum defendere conatur.

Quod si aliquis dicat pro Caiet. Fillumnon es se amorem personalem, qui est materiale signifi catum nominis donum, sed solum Spiritum sanctum: & ita proprietatem Spiritus sancti esse materiale significatum doni, non autem proprietates aliarum personarum; aduertat obsecro primo, quomodo Caiet. non dicat materiale significatum doni esse proprietatem personalem, sed amorem: proprietatem autem personalem connotare nomine doni, quasi sit alterius per emanationem: ergo sentit, in materiali significato doni includi non directe proprietatem Spiritus sancti, alioqui non esset connotatum illius nominis: Quare Caietan. aliter assignat significarum huius nominis Spiritus, quam huius nominis donum nam ex sententia illius nomen Spiritus, formalireri & directe significat proprietatem tertiae personae, connotat deinde amorem, & respectum doni: nomen autem donum signifitat, & connotat alio modo, ut supra explicatum est. Praeterea ex hac sententia Caiet. sequitur, rationem doni conuehire tertiae personae extrinseca tantum denomihatione, quo pacto cuinis alteri potest competere: hic autem volumus ita assignare rationem doni Spiritui sancto, vt sit eius proprietas, id enim contendunt Augustin. & S. Thomas.

Caput 2

CAPVT II. Spiritum sanctum ratione suae proprietatis personalis non tantum esse Spiritum, sed etiam donum, verior sententia est.

OPinio Sancti Thomae in art. 2. nobis probatur, quae affirmat tertiam personam sua proprietate personali non solum esse spiritum, sed etiam donum, & eo esse donum, quo est Splritus sicut filius eo est verbum, quo Filius. Hanc ex pressius tradit idem Sanctus Doctor in 1. dist. 18. q. 1. art. 4. & sequuntur Bon. quaest 5. Capreol. qu vnic. ad I. argum. & ad 6. Marsil. in 1. quaest. 21 art. 3. dubio 4 colligitur autem ex August. 5. de Trinit. cap. 11. vbi ita scribit, Sed tamen iste Spiritus sanctus, qui non Trinitas sid in Trinitate intelligitur, in eo quod proprie dicitur Spe ritus, relationi dicitur, cum & ad Patrem & ad Filium re fertur, quia Spiritus sanctus & Patris & Filij spiritus est sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine, apparet autem cum dicitur donum Dei, donum enim Patris & Filij, & paulo inferius, donum ergo donatoris est, & donator do ni, cum dicimus, relatiue vtrumque ad inuicem dicimus. ergo ex sententia Augustini non solum relatio spiritus ad Patrem & Filium est ipsa ratio donis verum etiam ea magis exprimitur nomine doni, quam nomine Spiritus.

Ex 4. de Trinitate cap. 20. post medium sic ait "Et sicut Spiritui sancto donum Dei esse est a Patie pro cedere, ita mitti est cognosci, quod ab illo procedat", ergo pro eodem vsurpat donum esse, & a Patre proce dere, sed a Parte procedere est proprietas Spiritu sancti ergo ratio doni est etiam proprietas per sonalis illius. Et S. Thomas in primum sententia rum loco allegaro quaerit, an Spiritus sanctus processione habeat esse donum? Respondet au tem hoc modo. Si processio sumatur pro relatiua proprietate spiritus processione habet esse donum, sed non esse donum, quia proprietate relatiua non est Deus, sed essentia est Deus, si vero accipiatur pro origine, per eam habet vtrumque scilicet & esse donum, quia per eam vt tale produ citur, & esse donum, quia per eam habet communicatam essentiam, qua est Deus

Ratione vero praedicta sententia sic probatur. Spiritus sanctus ideo est donum, quia ipse actu quo procedit, donari potest, vt superiori disp. probarum est: hac enim ratione ipsi soli conuenit sub stantialiter esse donum, cetera vero solum deno minatione extrinseca sunt dona: sed hoc habet Spiritus sanctus ratione proprietatis, nam ratione illius procedit per actum amoris, quo donar potest; imo proprietas illius in ea origine fundatur: ergo habet rationem doni ex proprietate per sonali, in qua producitur.

Ceterum vt hoc magis explicetur, & argumen ta Scoti facilius diluantur, notandum est, in rationae doni ita contineri respectum ad creaturas, sicut etiam in ratione verbi. Quare eodem modo illa erit proprietas Spiritus saucti, sicut haec est proprietas secundae personae iuxta notata in dispi 143. praesertim capit. 6. vt antequam actu denoter respectum ad creaturas, etiam possibiles, consti tuat personam, vel saltem in omnium sententiam antequam actu respiciat creaturas futuras, quarum nihilominus dicitur verbum: ergo sicut verbum constituitur proprietare verbi, antequam sit actu verbum creaturarum, per hoc solum, quo d est verbum patris, & talis in se proprietatis, vt si creaturae sint possibiles aut futurae, earum etiam fit verbum; sic eodem modo Spiritus sanctus constitui tur in ratione doni proprietate personali, non quatenus actu includit respectum ad creaturas, etiam possibiles: hic enim respectus est rationis vt colligitur ex dictis in disp. 104. caput. 6. sed quo ratione ex se talis exit a Patre, & Filio per amorem vt si possibiles sint creaturae, eis donari possit. Quare proptietas Spiritus sancti non erit Donum formaliter sub expressa ratione doni; sed v Logici dicunt, fundamenraliter, hoc est, funda mentum doni, quod est tali amore produci, eri proprietas illius: & in hoc sensu verum est Spiritu sanctum eo esse donum, quo est spiritus: ex hoc autem principio facile diluuntur omnia argumenta Scoti, quae cap. 1. retulimus.

Caput 3

CAPVT III. Corollaria praecedentis doctrinae.

EX dictis licet primo colligere, qua ratione dici possit. Spiritus sanctus processione est dodum: vt elim notauit Scotus in 1, dist. 18. q. 1. ad55 processio est commune nomen, & tam significat originem, quam relationem, quae ex origine re sultat. Ergo si concipiatur pro origine, non re cte dicitur. Spiritus sanctus processione est do num: quia hic modus loquendi penotat effectum quasi formalem processionis, & Spiritus sanctus non est donum, nec spiritus ipsa processione ve luti forma: origo enim non dat esse personae sicur forma, & ideo non est proprietas constituens, vt disp. 158. cap. 4. dicemus. Recte tamen dici potest Spiritus sanctus habet esse donum processione, quia hoc modo loquendi non solum denotatur effectus processionis in genere causae formalis, sed significari potest quasi in genere causae efficientis: & quia Spiritus sanctus origine accipit ea, quae habet ideo processione hoc modo accepta dicitur habere rationem doni. Si vero sumatur processione pro relatione, recte dicitur, processione est donum, hoc est, proprierate sua personalive luti forma, sicut processione est Spiritus.

Secundo sequitur, qua ratione dici possit Spiritus sanctus donum nostrum. Bonauent. in 1. dist. 18 quaest. 6. hanc statuit regulam, vt particula noster. praedicetur de his, quae sunt in Deo, cum aliquo respectu ad nos, vel secundum habitudinem causae, vel relationis. Hac ratione dicitur Deus noster. quia nobis tribuit vitam: ideo enim Θεὸς, Graece dicitur quasi tribuens vitam, vt disput. 58. dictum est. Dicitur etiam tertia persona spiritus noster ratione relationis, qua respicit nos; quia nobis spiratur, vel potius, vt ego censeo, quia nobis inspirare dicitur, bona opera, hoc est, ad bona opera nos monere. Qui sane effectus cum sit communis toti Trinitati, nihilominus Spiritur sancto tribuitur per appropriationem, sicut cetera opera gratiae. Quod si diceretur spiritus noster, quia nobis spi ratur, diceretur eriam Spiritus sanctus noster; quod tamen dici non potest, vt notauit S. Tho. loco statim allegando: hoc eodem modo Deus dicitur pater noster.

Notat deinde Bonauen. hunc ordinem relarionis, ratione cuius dicitur Deus Spiritus noster, aut pater noster duplicitei esse posse; primum tan quam possessionis nostrae, qua ratione spiritus etiam dici potest donum nostrum quia a nobis possidetur: deinde tanquam relati alio modo, & sic Deus dicitur Deus noster, & pater noster. Quamuis autem filius Dei dicatur natus & datus nobis. nihilominus dici non potest filius noster, sed donum nostrum: alia tamen ratiore, quam Spiritus sanctus, quia filius non potest dici alicuius tatione possessionis. sed ratione relationis tanquam patris: donum autem dicitur ratione possessionis.

Aliam tradit regulam S. Thomas in 1. dist. q.1. ar. 5. quae parum aut nihil differt a priori vt nostra dicantur quae sunt in Deo. & denotant respectum ad nos aut finis aut efficientis. cetera vero non dicantur nostra. Hanc regulam sequitur Marsil. i 1.q. 21. art. 3. dubio 2. & Canariensis in fine commentarij. Hac ratione dicitur bonum nostrum: sic enim significatur vt finis dicitur etiam dominus noster, creator noster, &c. ab hac regula excludit S. Tho abstracta praedicta. Qua de causa non dicimus essentiam diuinam esse nostram, & quamuis dicamus Deus est iustitia & sapientia nostra, propte habitudinem causae efficientis: non tamen dicimus, iustitia Dei est lustitia nostra, sapientia Dei est sapientia nostra Cetetum notat STho. art. 2. a. 1. tunc solum dici Spiritum sanctum donum nostrum, quando actu nobis donatur tametsi ipse dicatur donum ab aeterno, quia donari potest: nam particula nostram denotat iam actu a nobis possi deri: at Scotus existimat etiam appellari nostrum. quia donati nobis potest.

Tertio ex dictis sequitur vera interpretatio verborum S. Tho. in 2. art. huius quaest. cum probat Spiritum sanctum procedere vt donum. ex eo, quod procedit vt amor. Nam quamuis amor sit nomen essentiale commune tribus personis. Deus enim charitas est, hic tamen accipitur a S. Thom. pro amore spirato & producto: sic autem recte probat esse donum: nam si procedit vt amor, sequitur eius processionem esse dilectionem: sed dilectio suapte natura est donatio, vt praecedenti disput. capit. 2. probauimus: ergo ipse amor pro¬ ctus proprietate sua, & vi suae processionis procedit vt donum Haec est mens S. Tho. quam meo iu dicio non iunc assecuti Caietan. in art. 2. in tertia solutione quam adhibet argumento Aureoli & Canariens. 2. parte commentarij, dum asserunt eo loco amorem viurpari a S. Thom. neque essentia liter, nec personaliter, sed abstracte, vt sensus sit Spiritus sanctus procedit vt amor id est instat amoris. Ergo non recte intellexerunt Doctorem sanctum: nam hoc modo solum probaret Spiritum sanctum procedere ad similitudinem doni, non autem vere vt donum.

Sed Aureol. apud Capreol. in 1. dist. 18. qu. vnica, in argument. contra 3. conclus. arguit contra Doctorem sanctum; primo, Spiritus sauctus non est eo do num, quo amor: quia eo est amor, quo est Deus at non eo donum: quo est Deus: Deus n. est & amor per essentiam, donum autem per proprietaiatem: ergo male infert S. Tho. ex eo, quod proce dit at amor, esse donum. Verum ex dictis respondetur, Spititum sanctum eo esse amorem produ ctum, quo est donum, nempe proprietate personali; & de hoc amore loqui S. Thomam, vt praedictum est

Arguit secundo, quia S. Tho. in art i. non dixit, Spiritum sanctum procedere vt amorem, sed vt impressionem, quomodo ergo in 2. artic. vt probe esse donum, assumit eum procedere vt amorem Respondet bene Caietan. idem esse procedere vi impressionem, nempe voluntatis & vt amorem inopia n. nominum nunc vno modo, nunc altero loquimur.

Arguit tertio Aureol. quia velamor capitur es sentialiter, vel notionaliter: si essentialiter, inde non probat S. Thom. Spiritum sanctum ex vi suae processionis esse donum, quia amor ea ratione communis est tribus personis: si vero notionali ter accipiatur, sequitur Spiritum sanctum habere peculiarem rationem causae circa creaturas. Cum enim sit primum donum, quod creaturis donar potest, erit causa ob quam cetera a Deo donentur hoc autem videtur absurdum, cum omnis effica citas extra Deum communis sit toti Trinitati

Huic argum. putat Caietan. satisfactum ex sua doctrina, quam supra retulimus, sed ea pobis nofuit probata. Deinde respondet Capreol amorem ibi capi notionaliter, idem tamen non sequi esse Spiritui sancto peculiarem efficacitate circa creturas ratione huius amoris notionalis, quia totratio efficiendi essentia, quae communis est. Caere rum quia quicquid operatur Deus, efficit pervo luntatem, ideo oportet (inquit Cap. vt prius in se habeat Deus formam rerum in intellectu per suum verbum, & per amorem in voluntate, qi es Spiritus lanctus quae non sunt diuersae causae, sed diuersae rationes in eadem causa: & hac ratione conuenit Spiritui sancto specialis quaedum vatio cau sae circa creaturas. Haec tamen solotio minus pla cet mihi etenim nulla e fficacitas, & virtus Dei cir ca creaturas postulat per se ex parte principij, et iam vt rationem causae, processionem aliquam intra ipsum Deum: omnis enim creatura exit a Deo quatenus essentia, & omnipotentia vnus est; ergo Spiritus sanctus non est primum donum, quia habeat peculiarem rationem causae circa creaturas, quibus alia dona conferuntur.

Bonauent. in dist. 18. a. 1. & Mars. in 1. qu. 21. urt. 2. dicunt Spiritum sanctumesse primum donum, quia semper datur in ceteris donis gratum facientibus, aut quia est causa exemplaris ceterorum donorum aut denique addit Marsil. quia subauthoritatiue est causa ceterorum donorum, hoc est, ab alio accepit esse causam aliorum donorum? id n. denotat patticula illa sub authoritatatiue. Verum multo faci lior ratio reddi potest iuxta praedicta in disp. praeceden quare Spiritus sanctus sit primum donum, quia scilicet vi suae originis substantialiter habet proprietatem doni; aliis vero, siue creaturis, siue diuinis personis, ratio doni denominatiue, & non vi suae originis conuenit. Rationes a. Bonauen. & Marsil. non tam exacte explicant rationem primi doni: tum quia cum ceteris donis non tantum datur Spiritus sauctus sed aliae quoque personae, quamuis in donis gratiae appropriatione solum dicatur peculiari modo dari Spiritus sanctus, tum etiam, quia ita Filius habet ab alio esse causam ceterorum donorum, sicut Spiritus sarctus.

Supererat hic, vt disputaremus, an ratio doni esset peculiaris notio distincta a processione: de hoc tamen satis superque dictum est disp. 137. c. 5.

PrevBack to TopNext