Table of Contents
Quaestio 39
Quaestio 39
Articulus 2
CONCLVSIO est, Vna essentia dicitur esse trium personarum, & tres personae dicuntur esse vnius essentiae. D: consub tantialitate personae Filij. & Spi ritus sancti cnn Patre iam disseruimus disp. 109. & 110. nunc vero solum notandus est modus loquendi, quem probat S. Tho. in hoc art. Dicimus itaque tres personas esse vnius essentiae, & contra, vnam essentiam esse trium personarum: quo modo loquendi vtitur 6. synodus actione 4. cum ait Trinitas est vnius voluntatis & vnius operationis. Adde etiam recte dici posse. Tres personae sunt Deitatis: sic enim communiter dicimus, Pater, & Flius, & Spiritu sanctus sunt tres personae Deitatis.
Articulus 3
VAE sunt conclusiones articuli. Prior est, Nomina substantiua concreta essentialia, vt DEVS, &c. singulariter dicuntur de tribus personis: Altera est, Nomina adiectiua, vt SAPIENS pluraliter dicuntur dtribus personis. Ex quibus duae regulae colliguntur in vniuersum, tam in rebus creatis, quam in Deo: vna est, nomina concreta substantiua pluraliter, aut singulariter dici secundum vnitatem: vel numerum formarum, non suppositorum. Altera regula est, adiectiua sequi non vnitatem, & numerum formarum, sed suppositorum.
Deinde cum Caiet. obseruandum est, in aliqui bus codicibus in titulo huius articuli additum esse, vt hoc nomen DEVS, ex quo colligit ipse, quaestionem esse de nominibus concretis, non abstractis: & sane S. Th. qui titulos non praefixit articulis, in principio argumenti, vbi solet ipsos titulos pouere, sic ait, Ad tertium sic proceditur, videtur, quod nomina essentialia, vt hoc nomen peus, non praedicentur singulariter; cui consonat doctrina totius articuli. Iam vero doctrinam ipsius articuli more solito tractemus.
Disputatio 155
An nomina concreta singulariter, et pluraliter praedicentur iuxta singularitatem, et pluralitatem formarum
DISPVTATIO. CLV. An nomina concreta singulariter, & pluraliter praedicentur iuxta singularitatem, & pluralitatem formarum.
Caput 1
NVlla inter Scholasticos dissensio est de nominibus abstracte significantibus, sed omnes facile concedunt tam in Deo, quam in rebus creatis, singulariter, aut pluraliter enunciari secundum vnitatem, vel pluralitatem formae. Cum enim haec nomina nihil aliud significent, neque connotent, quam formam ipsam; necessario secundum numerum illius, aut vnitatem multiplicari debent, aut vpitatem recipere. De concretis vero aliud iudicium ferendum est; cum enim prae ter formam, aliquid aliud vel significent, vel con notent, non satis videtur in omnibus vnitas, & pluralitas formae significatae, vt singulariter, vel pluraliter dicantur. Ceterum cum inter concreta quaedam sint adiectiua, vt sapiens, quaedam substantiua, vt homo, Deus, nec eodem modo significenformam, non est aequa vtrorunque tatio. De adiectiuis facile conueniunt Theologi, vt cap. 8. videbimus: de substantiuis vero, si vniuerse loquamur, non leuis est controuersia: nam de concretis substantiuis, quae Deo secundum se tribuuntur omnes Catholici eodem modo sentiunt: verum de his concretis diuinis vetam rationem assignemus, de omnibus generatim disputare necesse est.
Sit igitur prima sententia, quam refert. Ricardus in 3. d. 1. ar. 1. q5. eorum, qui dicunt, si vna persona diuina assumeret plures humanitates, nec vnum hominem, nec plures simpliciter fore dicendos. Quam opinionem Richardus non improbat, & plane sequitur Durandus in 3. d. 1. q. 3. ad. 3. qui quamuis cum S. Thoma in hoc articulo docuisset nomina substantiua concreta numerum, aut vnitatem recipere secundum numerum vel vnitatem personarum: asserit tamen in eo casu nec vnum, nec plures homines simpliciter esse dicendos: ac proinde non esse sumendam in vniuersum vnitatem, & pluralitatem nominum ex vnitate, & pluralitate formarum. Reddit rationem, quia nomine homo, vtendum est secundum communem consuetudinem: consuerudo autem obtinuit, ac hoc, vt dicatur vnus homo, aut plures homines, non tantum vnitatem, vel pluralitatem formarum, verum etiam vnitatem, vel pluralitatem suppositi considerandam esse: ergo in eo casu nec vnus simplicitet homo, nec plures dicerentur. Quod si nomina concreta substautiua in Deo singulariter di¬ euntur secundum vnitatem folius formae, etiami plura sint supposita, id non est, quia in vniuersum haec nomina natura sua sequantur vnitatem, ve numerum formarum tantum; sed quia vsus habet vt nomina substantiua in Deo nou numerentur nec vnitatem habeant secundum supposita, sed solum secundum formas Addit praeterea Dura. si id eligamus, quod minus improprie dicitur, si vna & eadem persona assumeret plures naturas humanas, essent dicendi plures homines: si vero plures personae eandem naturam assumerent, vnus homo diceretur.
Hanc opinionem merito refutat Scotus in 3. dist, 1. quaest. 2. ad 1. argum. haec tatione, Vnum ve multa sunt passio entis, & ex aequo diuidunt naturam dius: quate vbicunque reperitur natura entis simpliciter, necesse est vnitatem vel pluralitatem simpliciter reperiri: ergo si nomen sign ficat naturam aliquam entis simpliciter, quale est substantiuum, significabit etiam vnum, vel multa: in casu autem praedicto diceretur homo in conpreto significatus, qui simpliciter esset ens: ei go vel vnus, vel plures dicerentur.
Alia quoque ratione sententia haec mihi non placet, quia viderur Dura. vnitatem nominum substantiuorum in Deo non tam ex natiua & prima eorum impositione desumere, quam ex communi vsu, quo iam ad significandum sunt applicata: at hoc falsum omnino est, nam vt c. equ. etiam dicemus, nomina substantiua diuina non alio modo significant post reuelationem mystetij quam antea, sed permanentia in pristina significatione nihilominus nunc singulariter in Deo dicuntur coustat autem ante mysterium Trinitatis reuela tum eodem modo impositam fuisse vocem Deus ad significandam naturam diuinam in concreto sicut vocem, homo, vt naturam hominis denotaret ergo si in eo casu, quo tres diuinae personae vnam naturam humanam, vel vna persona diuina tres naturas humanas assumeret, attendentes ad pri mariam nominis impositionem, nec plures simpliciter, nec vnum simpliciter hominem dicere possemus: reuelato etiam mysterio Trinitatis nec plures Dij, necvnus simplicitet dicendus est: tametsi iam vsu Ecclesiastico vox ita sit accommodata, vt dicamus vnum Deum simpliciter in tribus personis. Quare gentiles, qui hanc vocem hacte nus non mutarunt possent iuxta cuiusque lingua ptoprietatem, nec vnum Deum, nec tres Deo simpliciter renunciare: ergo ita confundit teligio nostra Christiana vocum significationes, vt gentilibus per vnum nec aliud significatum illaesum relioquat. Quae sane absurdissima sunt; haec vero ratio etiam contra Duran. probat.
Verumenimuero cum Durand. vt retulimus disp. 125. c. 1. asserat, in Deo esse vnam tantum com munem subsistentiam absolutam, qua natura di uina ita concreta significetur, vt dicatur hic Deus tribus personis communis, idque proprium esse asserat naturae diuinae in tribus personis subsistentis: ac proindae naturam humanam, si a tribus assumeretur personis diuinis, non habituram eam substantiam; posset quidem asserere nomina concreta substantiua Dei significare naturam diuinam cum illa absoluta, siue ante teuelationem mysteri, Trinitatis, siue post: & ita in pristina signisi atione permanentia singulariter praedicari de Deo simpliciter, facta quauis reuelatione. Ceterum, quia ille plane negat indiuiduum concretum deitatis intellectum ante personas, vt disp. 156. cap. 1. videbimus, etiamsi concedat illam subsisten tiam, non poterit se hoc modo tueri, sed in absurdum, quod inferebamus, incidere cogetur. Ricardus autem, qui vt commemorauimus in ea dispi 125. cap. 3. nullam communem subsistentiam, sed tres tantum relatiuas in Deo concedit, non potest se hoc modo defendere: quare si probabilem putat opinionem, quam in hoc articulo recensuimus, cogitur incidere in absurdum, quod proxime inferebamus.
Caput 2
MArsilius in3 quast. 2 art. 3. dubio 2. censet in forImis creatis, etiamsi plures ab vno suppo sito, vel vna a pluribus assumatur, vnitatem & pluralitatem ex suppositis, non ex naturis sumendam esse: quare, si plures personae assumerent vnam humanitatem, fore dicendos plures homines. si vero vna persona plures humanitates, fore dicendum vnum hominem. Eandem sententiam amplectitur Gabriel in 3. distinctione i. quaest i.art. 3. dub. 4. ad secundam rationem. Probant autem primum, quia si plures homines assumerent eandem naturam, quaelibet persona esset homo, & esset vnus homo, qui in concreto de hac & illa praedicaretur persona: ergo essent plures homi nes. Ideo autem negant, in eo casu futurum com munem hominem in concreto, quia existimare videntur, nomina concreta esse nomina supposi torum, & illis directe significari supposita, idque eodem modo docent de concretis substantiuis, atque adiectiuis: additque Marsil. eodem modo a natura humana denominari supposita diuina, quo ab accidentaria forma denominatur subiectum. Quare sicut idem aër dicitur vnum luminosum, eiamsi diuersis luminibus illumine tur: eodem modo erit vnus homo etiamsi plures sint humanitates in eodem supposito. Probat vero Mars. deinde suam sententiam, quia si vna humanitas assumeretur ab vna persona, & postea dimitteretur, inciperet esse alius homo, non alia ratione, nisi quia esset in alia persona: ergo simili ter, si a pluribus simul aslumeretur, essent plures homines.
Haec sententia eodem modo refellenda est, atque praecedens, & ad simile quoddam absurdum eodem argumento, deducenda. Nam si haec regula vera esset, sequeretur nomina substantiua concreta in Deo multiplicari secundum numerum personarum. Si enim nomen, homo, sua impositione suppositum significat, & inde multiplicari debet, aut sumere vnitatem; sequitur iu xta primariam huius nominis, Deus, impositionem dicendos esse plures Deos, quia sunt plures personae: namque (vt supra dicebamus) ante mysterij Trinitatis reuelationem nomen Deus, ex se eodem modo significabat, quo nomen, homo& creata concreta substantiua formarum creata rum: post ipsam vero reuelationem factam non est mutata significatio, ergo iuxta primariam illam impositionem, nunc etiam dici possent plures Dij. Quocirca idem Marsilius in 1. q. 5. art. 2. ad 5 vbi praedictam tradit sententiam, dum de no¬ mine Deus, agit; ideo solum asserit non posse dici plures Deos, quia vsus Ecclesiae est. vt nomen Deus non personaliter, sed essentialiter accipiatur prop ter haereticorum versutias, qui plures Deos seumdum essentiam introducere conantur. Quibus verbis plane reducit significationem hanc nominis Dei, qua essentialiter solum vsurpatur, in vsum Ecclesiae, non in ipsam nominis primariam impositionem; ac proinde seruata vocis proprietate & natiua significatione, posse tres persouas diuinas, iuxta ipsius sententiam, dici plures Deos: quocirca frustra Ecclesiam laborasse in modo loquendi contra gentiles, mutando antiquam vocis significationem.
Argumenta vero Marsilij furilia sunt. Ad priu respondeo, nomina concreta substantiua signifi care supposita directe, sed naturas, connotando supposita, vt cap. 4. monstrauimus; numerus autem, seu vnitas nominis ex directo significato, non ex connotato sumenda est, vt ibidem dicemus. Ex quo falsum esse patebit id, quod assumit Marsilius, videlicet nomina concreta substantiua, perinde se habere, sicut adiectiua, quia forma substantialis eodem modo denominat suppositum, sicut accidentaria subiectum. Ad posterius argumentum dico, in eo casu, quo humanitas assumpta dimitteretur, non fore alterum hominem, vt infra latius videbimus: & ita, dum simul eadem humanitas a tribus assumitur, non esse tres homines, sed vnum, sicut est vnus Deus.
Caput 3
CVm varie S. Tho: de hac re loquutus fuerit, Ceius quoque discipuli in varias opiniones diuisi sunt. Caieta. in hunc art. & in 3. p. q. 3. art. 7. circa solutionem secundi, cui adhaeret Canariensis in Comment. huius art. & alij recentiores, docent primo non esse desumendam pluralitatem nominis substantiui concreti ex pluralitate solum formae sed requiri etiam pluralitatem suppositorum. Colligunt ex S. Th. supra quaestione 36. art. vlt. ad 2. vbi. ait, ideo patrem non dici plura principia. quamuis e in eo sit duplex forma principij, nimirum generationis, & spirationis, quia, si diceremus esse plura principia, denotaremus in eo plura etiam supposita. Et 3. p. q 3. art. 7. ad 2. inquit, si eadem persona assumeret plures humanitates, non dicerentur plures homines; quia nomen alicuius formae nunquam pluraliter dicitur, nisi propter pluralitatem suppositorum. Conuenit cum his Ferrariens. 4. contra gent. c. 11. §. Circa istas propositiones, vbi asserit esse conditionem requisitam, vt nomen substantiuum pluraliter dicatur, multitudinem suppositorum.
Secundo docent Caietanus & alij. requiri sane ad pluralitatem nominis pluralitatem suppositorum, atque in hunc modum interpretantur Doctorem sanctum locis citatis, vt ibi non exclu serit pluralitatem formarum, sed eam quoque ne cessariam esse existimauerit, in eo solum discrimen assignans inter concreta adiectiua & substantiua, quod adiectiua ex sola pluralitate subiectorum pluraliter dicuntur, substantiua vero ex vtroque.
Tertio addit solus Caietanus, etiam in eo casu, quo plures diuinae personae assumerent eandem humanitatem, non fore dicendum vnum hominem simpliciter, sed vnum ratione naturae. In quo plane sententiam sequitur Ricardi, & Durandi positam in c. 1. sic enim nec essent simpliciter plures homines, siquidem in eius opinione ad pluralitatem nominis requiritur pluralitas forme & suppositi: nec simpliciter vnus homo, sed cum illo additamento, ratione naturae, cumque contra Caiet. inferre possemus illud absurdum, quod ibi contra Ricardum & Durandum deducebamus, videlicet eadem ratione tres personas diuinas non posse dici vnum Deum, nisi cum eodem additamento, posset se Caietanus eo modo tueri, sicut in gratiam Durandi eo. cap. dicimus, nempe diuersam esse rationem deitatis, & humanitatis a tribus perfonis assumptae. Nam Caiet. vt videbimus d. 156. cap. 1. affirmat dari concretum deitatis, quod appellat semipersonam, per intellectum tribus personis ex communi subsistentia constitutum, de quo putat enunciari omnia, quae de vno Deo dicuntur: at vero nullum huiusmodi indiuiduum humanitatis assumptae a tribus personis posse assignari, ideoque facile respondebit tres personas esse simpliciter vnum Deum, sed non fore vnum hominem in eo casu, quo vna humanitas abipsis esset assumpta.
Verum nullum esse huiusmodi indiuiduum, vt putat Caiet. atque concretum humanitatis in nostra consideratione eodem modo praecedere personas, sicut praecedit concretum deitatis, ibidem non obscure ostendemus. Quocirca in hoc tertio puncto Thomistae Caietano non consen tiunt, sed communiter asserunt, plura requiri ad pluralitatem nominis concreti, quam ad vnitatem: quia ad hanc dicunt sufficere vnitatem formae, ad illam vero necessariam esse pluralitatem formae & suppositi. Ceterum in explicauda mente S. Th. & conciliandis, quae in hoc art. & locis alijs proxime citatis asserit, multum laborant, vt cap. 5. vide bimus. Porro huius opinionis fundamenta, prae ter testimonia S. Tho: quae hactenus recitauimus, sunt argumenta praecipua, quae contra nostram sententiam c. 6. afferemus.
Caput 4
CAPVT IV. Namina concreta substantiua ex sola formae vnitate au numero singulariter aut pluraliter dici probabilior opinio fert.
Vas regulas assignat S. Th. in hoc art. Alteram pro nominibus concretis substantiuis alteram pro adiectiuis. In hoc autem capite eam, quam de nominibus substantiuis tradit, asseremus & confirmabimns, nam multo probabiliorem existimamus ceteris: alteram vero de adiectiuis c. 8. exponemus. Regulam autem de substantiuis secuti videntur Antisiodo. lib. 3. summae tractatu 1. cap.i. quaest, 5. Scot. in 3. d. 1. q. 3. & in 1. d. 12. q.1. S Ad quaestionem istam, & idem S. Th. in 3. d. 1. q. 2. art. 5. ad 2. & 3. cum asserunt in eo casu, quo vna persona assumeret plures humanitates, fore plures homines. Idem docet Ca preo in t. d. 4. qu. 1. art. 1. ad 1. Aureoli.
Est igitur regula huiusmodi, Nomina substantiua concreta naturarum sola vnitate aut numero formae, quam significant, singulariter aut pluraliter dicuntur. Quamquidem diserte tradidit S. Doctor in hoc articulo his verbis, Vnde singularitas vel pluralitas nominis substantiui attenditur secundum formam significatam per no men. Ceterum mentem illius aliqui sic interpre¬ tantur, vt tantum velit docere attendendam esse pluralitatem formae, vel vnitatem ad pluralitatem, vel vnitatem nominis, sed eam non sufficere: aliud namque est illam requiri, vt supra ex Caietano dicebamus, aliud vero est eam sufficere. Hoc autem dixisse purant S. Tho. vt discrimen constitueret inter adiectiua nomina, & substantiua quia ad vnitatem, vel pluralitatem nominis adiectiu solum consideratur, & sufficit vnitas, vel pluralitas subiecti, non formae.
Haec tamen expositio ex verbis ipsius textus, & ratione, quam affert, facile conuincitur. Primum quia S. Tho. non dixit, ad pluralitatem, vel vnita tem nominis esse attendendam & considerandan vnitatem, vel pluralitatem formae: sic enim solum significaret (vt praedicti Doctores affirmant id esse necessarium, non tamen donotaret id sufficere: sed dixit singularitatem, aut pluralitatem nominis attendi secundum formam significatam, artendi autem secundum formam est, ex illa desumi. Nam si aliunde necessario oriretur, non diceretur arten di secundum formam: siquidem existentibus pluribus formis contingeret, nomen singulariter significare, & quotieseunque dicimus; proprietatem aliquam attendi secundum formam, vel secundum materiam, significamus, inde tantum oriri.
Tum etiam nunquam in toto art. fecit mentionem vnitatis, & numeri suppositorum, vt ostenderet, id etiam requiri ad vnitatem, & pluralitatem nominis, ergo cum solum faciat mentionem formae, & inde dicat esse attendendam vnitatem, vel pluralitatem nominis; sequitur existimasse, id etiam solum sufficere: praesertim, cum eodem modo loquatur de singularitate, quo de pluralitares & ad singularitatem sufficiat vnitas formae, idque significet, cum ait singularitatem nominis ex singularitate formae attendendam esse.
Ad haec ratio S. Thom. & totus discursus articuli plane indicat eam praedictam regulam vt necessariam & sufficientem collegisse ad iudicandum de terminis diuinis: alioqui nihil omnino probasset; vt n. probet nomina substantiua singulariter de Deo praedicari, adiectiua vero pluraliter, hanc format rationem. Nomina substantiua significant aliquia per modum substantiae, nomina vero adiectiua per modum accidentis, quod inhaerot subiecto: substantia vero sicut per se habet esse per se habet vnitatem, vel multitudinem: vnde singularitas vel pluralitas nominis substantiui attenditur secundum formam significatam per nomen. Ergo colligit formas inde habere, vnitatem, vel pluralitatem, vnde habent esse, non quidem tanquam ex requisito solum principio, sed etiam tanquam ex sufficienti & integro: nam sicut non aliunde habent esse, sed per se; ita per se & non aliunde habent vnitatem & numerum, cumque nomina concreta formarum sequanturrem significatam sicut quaecunque alia sequuntur rem, quam significant, recte colligit S. Th. ex illis solum singularitatem, & pluralitatem eorum in significando sumendam esse.
Scotus vero praedictam sententiam sic ostendit, omne quod pendet necessario terminatur al aliquo, quod non pendet, atque ab alio pendent pendere non potest, adiectiuum a. nomen imposi tione sua pendet, quia significat formam acciden tariam, vel per modum accidentis, quod pendet contra vtnomen substantiuum non pendet, quia significat formam pet se subsistentem: ergo opus est, vt adiectiuum pendeat a substantiuo. Quo fit vt si adiectiuum nomen additur adiectiuo, vnum ab alio pendere nequeat, sed vtrumque ab alio substantiuo debeat terminari. Quando v. adiectiuum additur substantiuo, ab eo pendet, & terminatur ergo cum nomina numerorum sint adiectiua, quando adduntur substantiuo, inde terminantur & singularitatem vel pluralitatem accipiunt, ac proinde numerum, vel vnitatem formarum, quas significant, sequuntur. Sed quia, cum adduntur adiectiuis, non ab ipsis; sed a subiecto pendent, & determinantur, necesse est, vt ab eo vnitatem, & numerum recipiant.
Haec ratio non satis ostendit, significationem singularis aut pluralis numeri in substantiuis sumendam esse ex formis, in adiectiuis v. ex subiecto; sed formas ipsas accidentium ex subiectis pendere, sub stantiales v. ex se ipsis. Melius igitur praedictam re gulam confirmat S. Tho. ratio, quam paulo ante retulimus: ea vero praetermissa, alia etiam faciliori, nec minus efficaci demonstrari potest.
Est autem supponenda doctrina quaedam satis nota, videlicet inter nomina concreta substantia. quaedam esse personae, vt hypostasis persona suppositum Petrus & loannes, & (vt communior opinio fert Christus. alia sunt naturae, vt Deus, homo, quidam ho mo, equus. Deinde praemittendum est id, quod tra dit sanctus Doctor supra q 29. art. 4. nempe quod discrimis esse inter nomen, persona, & quidam home quod persona directe significat subsistentiam, hoc est, terminum naturae, quo constituitur persona connotat autem naturam illius personae: at vero, quidam homo directe significat naturam hominis connotat autem personam, in qua subsistit: id quod nos etiam disp. 130. cap. 3. obseruauimus Hinc vero haec ratio deducitur. Significatio no minis numerari debet secundum significatum directum illius, hoc enim est, quod directe demonstrat & efficit: sed directum significatum nominis concreti substantiui naturae seu formae non personae; vt Deus, non est suppositum, sed forma ergo ex illa numerari debet, ac proinde singulari ter, aut pluraliter dici iuxta vnitatem, vel numeri formae non suppositi. Hinc etiam fit, vt nomina concreta personae non ex natura, sed ex personali tate, quae est directum significatum, numerentur. vel singulariter dicantur. Ex quo principio plura notatu digna sequi cap. colligemus.
Caput 5
EX praedicta regula sequitur primo, tres perso nas esse vnum Deum, & nomen. Deus, in pristina significatione mansisse, reuelato mysterio Trinitatis, eademque ratione tres personas futu ras vnum hominem, si vnam humanitatem simuassumpsissent, non quia sit indiuiduum deitatis ex communi illa substantia, quam nonnulli comminiscuntur, constitutum: sed quia directum significatum nominis substantiui concreti est forma, connotatum vero sunt personae genera tim. Eadem quoque ratione Pater, & Filius dicuntur vnum principium, vel vnus spirator, de quo etiam disputatione 150. aliquid diximus quia directum significatum est voluntas in Patre & Filio, quae vna est, & connotata sunt personae Quod si Hilarius 2. de Trinitate Patrem & Filium vocat authores Spiritus sancti; parum obest; vti tur enim nomine illo, ac si adiectiuum esset, vt do cuit S. Thom. supra quaestione 36. articulo vltimo ad vlt. adiectiua autem secundum subiecta numerantur.
Secundo colligitur eo casu, quo vna persona plures assumeret humanitates, dicendos esse plures homines, vt aperte fatetur Capreolus in 1. distinctione 4. quaestione i. articulo i.ad i. Aureoli, secu tus sententiam Doctoris sancti in 3. distinctione 1q. 2. art. 2. ad 2. quia significata directa nominis, homo. essent plura.
Tertio infertur ex praedicta regula; esse eundem hominem, si eadem humanitas assumpta esset a pluribus personis, & deinde dimitteretur ab vna, vel etiam ab omnibus, vt in proprio maneret supposito. Cui etiam sententiae fauet Antisiodorens. qui libro 1. summae tractatis 1. cap. I. quaestione 7. docet, si humanitas a tribus prius assumpta est: deinde a duabus dimitteretur, & maneret solum in vna, fore eundem hominem. Ratio vera eadem est, quia maneret idem directum significatum, scilicet humanitas, ex quo vnitas & plurali tas sumenda est, vt supra diximus.
Ceterum aliqui contendunt, eo casu, quo humanitas dimitteretur, & maneret in proprio supposito, non fore diuersum hominem; quia vt esset alius homo, deberet permanere vterque: sed non audent dicere eundem, quia, vt esset idem homo, debebat humanitas simul in personis permanere. falluntur tamen, tum quia, vt dicantur esse plu res homines, vel vnus dicatur alius homo ab alio non oportet omnes actu esse. Petrus enim nundicitur alius homo a loanne mortuo, & loannes mortuus, atque Petrus viuus dicuntur duo homines: tum etiam, vt dicatur vnus homo, nihil refert, humanitatem simul esse in tribus personis. vel successiue: si enim vnitas sumitur ex forma si gnificata. non ex suppositis, idem erit homo in quacunque persona: aut dicendum est ad singularitatem nominis requiri non solum vnitatem formae, sed etiam suppositi: id quod supra satis impugnatum est contra Marsilium.
Postremo sequitur, patrem non posse dici plura principia, hic enim modus loquendi denotat distinctionem realem, quae solum in Deo reperitur inter supposita: potest autem dici plura principia secundum rationem. De relationibus autem peculiarem esse causam, ob quam cum sola ratione differant, absolute plures dicantur, diximus d. 138. cap. 2. Id eo igitur non posse dici absolute patrem plura principia, eo quod ille modus loquendi distinctionem realem significet, patet: quia neque de ipsis potentiis in abstracto dicere possumus, esse duo principia, nisi addamus, Secundum rationem: abstracta enim in Deo, nisi sint purae relationes, non dicuntur plura absolute, vt eo loco nota uimus. Quare, si non dicitur, pater habere plura principia abstracte, hoc est plures potentias, quid mirum, si ipse dici nequeat esse plura principia?
Caput 6
COntra sententiam, & regulam, quam tradi dimus cap. 4. de nominibus substantiuis, sunquaedam oppositiones, quibus eam impugnar¬ possunt, qui sequuntur opinionem cap. 3. anobis memoratam. Prior est, si persona diuina assumente plures humanitates, essent duo homines, necessaria esset distinctio inter illos: distinctio autem seu diuisio, includit negationem vnius ab alio: ergo vnus homo non posset de alio praedicari, at consequens est absurdum, nam sicut nunc Deus de homine, & homo de Deo praedicatur, quia est in eadem persona vtriusque natura: tunc etiam vnus homo de alio diceretur, quia vtriusque humanitas in eadem esset persona. Resp. distinctionem & diuisionem vnius ab alio necessario includere mutuam aliquam negationem inter illa, non quamcunque, h.e. non quae impediat praedicationem in concreto, sed negationem earum natura rum in abstracto. Eo enim ipso, quod vna humanitas non est alia, sunt duo homines, etiamsi vnus dicatur esse alius communicatione idiomatum, & praedicationis naturae in eodem supposito.
Dices, eo modo, quo dicuntur plures homines, vnus debet de alio negari, ergo cum in concreto dicantur duo homines, in concreto debet vnus de alio negari, quod est falsum, Respondeo, non opus est eodem modo, quo dicuntur plures homines, scilicet in concreto, vnum de alio negari. Nec enim pluralitas quaecunque impedit praedicationem vnius de alio, cum ea etiam, quae distinguuntur, vnum de alio propter varios modos afficiendi aut subiectum aut suppositum, inuicem praedicentur, vt in 3. p. S. Th. qu. 16. fusius tractabimus.
Posterior oppositio est, quia ex nostra sententia sequeretur, dici posse, Christum esse duo, quum habeat duas naturas. Nam si habens duas humanitates diceretur duos homines, habens nunc diuinitatem & humanitatem dicetur duo: id autem est contra communem sententiam Theologo rum, & Patrum, vt videbimus 3. p. q. 17. art. 1. Respondeo particulam duo, posse accipi masculine, & neutraliter: si sumatur masculine, ideo nequit Christus dici duo, quia vox duo, denotat supposi ta, non naturas, vt disp. 131. c. 1. ex patribus & Conciliis probauimus: si vero sumatur neutraliter, denotot naturas, vt ibidem diximus. In qua significatione apud Patres non inuenies tractatum, ar dicatur Christus duo: asserunt tamen nonnulli, in Christo esse aliud & aliud, quod commemorauimus eo loco, & in tertiam partem referemus
Sunt etiam, qui dicant Christum esse aliud & aliud, vel esse vtrumque. Cyrill. Alexand. in scholiis de incarnatione ca. 26. ait: diuersa de Christo praedicari secundum aliud & aliud, & subdit, Et est ipse hoc e illud, quod perinde est, ac dicere, est aliud & aliud, Aug. in Enchirid. cap. 35. Ac per hoc & minor est factus. (scilicet Christus) & mansit aequalis, vtrumque vnus sicut dictum est: sed est aliud propter verbum, aliud propter humanitatem: propter verbum aequalis patri, & propter hominem minor: vbi Augustinus dicit Christum esse vtrumque, hoc est, minorem, & aequalem: & eadem ratione esse aliud, & aliud, nempe minorem & aequalem, quae omnia essentias demonstrant. Deinde ex Patribus nonnulli concedunt in sensu (vt aiunt) identico Christum esse duas naturas simul August. in Enchirid. c 38. Damasc. 3. de fide ca. 19 Anselmus de incarn. verbi ca. 5. Bernard. serm. 3. in vigili. natiuit. Propter quae videri posset alicui vera sententia, quam refert Durand ain. 3. dist. 6. qu. i. nu. 10 nempe posse dici Christum duo neutraliter.
Obstat tamen communis Schola Theologorum cum S. Thom. 3. p. qu. 17. art. 1. quos sigillatim referre non oportet, quia merito negant tam neutraliter, quam masculine Christum posse dici duo. Probat a. S. Tho. & nonnulli alij, quia si Christus diceretur duo neutraliter, ideo esset, quia Christus est duae naturae: Christus autem dici non potest duae naturae, quia licet sit diuinitas sua, non est sua humanitas. Haec tamen ratio difficilis est, tum quia cum in sensu identico Patres aliqui concedant Christum esse duas naturas, concederent etiam esse duo neutraliter, si aliud non obstaret; tum etiam, quia, vt paulo antea dicebamus, Cyrill. concedit Christum esse hoc & illud (quod in sensu etiam formali verum est) sicut dixit Aug. Cum enim Christus sit minor & aequalis in sensu formali, in eodem dicere possumus, est hoc, & illud, aliud & aliud, nempe aequalis & minor. Cur ergo non possemus propter diuefsas naturas, & earum proprietates dicere, est duo neutraliter?
Ratio igitur potissima, ob quam nullo modo dici possit, Christum esse duo sine additamento, est, quia quoties multa in aliquo vniuntur, & res vna multa illa continet sub aliqua vnione & vnitate, non dicitur esse multa. Sicut Petrus, quamuis contineat multa. non dicitur esse multa, nec duo: eo quod multa illa coniuncta simpliciter dicantur esse vnum; vnum autem & multa simpliciter opponuntur; ergo, cum Christus sit non tantum vnus, sed etiam vnum simpliciter propter vnionem omnium, quae habet, non potest dici plura, nec duo: sed cum additamento recto diceretur hoc modo, Christus est plures naturae simul diceretur etiam plura in Christo esse, & duo in Christo esse, sicut dicitur aliud & aliud in eo esse, quia hoc modo loquendi cum multitudine, eorum quae in Christo sunt, significatur vnitas, quam in eo habent, & est Christus. Nec solum dicitur in Christo esse aliud & aliud, verum etiam ipse Christus dicitur aliud & aliud non modo in sensu identico, sed etiam formali: dici autem Christum aliud & aliud, non dissoluit vnitatem, quam in vna habent persona: imo modus ille loquendi vnionem denotat: at dicere Christum esse duo, omnino tollit vnitatem.
Demum loqui licet, vt Sophronius loquitur ins epistola recepta a 6. synodo. actione 11. vbi ante medium dixit, Christum esse vnum & duo hoc ipsum agnoscibile, vnum quidem secundum subsistentiam atque personam: duo vero secundum ipsas naturas. Cum enim dicat vnum & duo non cuo absolute, indicat plane duas naturas, sed sub vnitate, quam non significaret, imo tolleret, qui duo absolute concederet: ergo eodem modo, si vna persona verbi assumeret duas humanitates, quamuis non liceret dicere, esse duo absolute, liceret tamen dicere, esse duos homines, sicut si diceremus esse duas naturas, liceret etiam dicere, in verbo sunt duo homines. Sic enim duo non absolute, sed in natura humana significarentur; quae pluralitas cum vnitate constare potest; cur vero non ditatur Christus plures filij cap. 8. dicemus, vbi etiam ostendemus, cur vnus dicatur artifex, qui plures ha bet artes; ex quo etiam nostram sententiam aduersarij infirmare nituntur.
Caput 7
PVgnat etiam contra nostram sententiam San ctus Thom. supra q. 36. ar. 4. ad 2. vbi ait, ideo Pa trem non dici plura principia, nempe Filij, & Spi ritus sancti, cum tamen habeat virtutem spirand & generandi, quia implicaretur (inquit ille) pluralita suppositorum, hoc est, eo modo loquendi denotare mus plura esse supposita, si sunt plura principia ergo putat ad pluralitatem nominis substantiui quale est principium, non sufficere pluralitatem formae; sed esse etiam necessariam pluralitatem suppositorum. Deinde 3. par. quaest. 3. art. 7. ad 2 in eo casu, quo vna persona aslumeret duas huma nitates, affirmat non fore dicendos duos homines quia nomen ab aliqua forma impositum plurali ter dicitur propter supposita: ac proinde in eo casu inquit dicendum esse vnum hominem. Cum que in hocart. plane dixerit, pluralitatem & singularitatem nominis attendendam esse solum, & desumendam ex formae vnitate, vel pluralitate, vt plane ex ipsius textu deduximus supra cap. 4. se cum etiam ipse pugnare videtur. Quare & Thomistae conantur ipsius dicta conciliare Ferrar. 4. contra gentes, cap. 115. Circa istas propositiones, duas adhibet solutiones. Prior est, regulam §. Th. traditam in hoc art. cum dicit, pluralitatem vel singularitatem nominis attendendam esse ex vnitate, vel multitudine formae significatae, intelligendam esse de substantiuis concretis, tegulam autem traditam in tertia parte, qua dicit ad pluralitatem nominis requiri pluralitatem suppositorum, intelligi de adiectiuis. Quae solutio fuit Capreoli in 1. dist 4. qu. 1. artic. 1. ad 1. Aureoli; sed eam facile refellit Ferrar. quia S. Th. 3. p. plane loque batur de substantiuis: quaestio enim erat de hoc nomine, homo, quod substantiuum est, an sine pluralitate suppositi essent dicendi plures homines & respondet, non fore.
Deinde respondet Ferrariens. ex propria sententia; rationem quidem pluralitatis, & singularitatis in substantiuis esse singularitatem, vel plu ralitatem formae, & de hac locutum fuisse S Th. in hoc art. at singularitatem, & pluralitatem sup positorum esse conditionem etiam requisitam; & sic esse intelligendum in 3. par. loco citato. Ceterum non minus facile impugnari potest haec, quam praedicta solutio Tum quia ad singularitatem no minis substantiui nullo modo requiritur singularitas suppositi: alioqui tres personae non essent vnus Deus, nec vnus homo, si vnam assumerent hu manitatem, quod est absurdum, vt cap. 3. probaui mus. Tum etiam, licet pluralitas, & singularitas formae esset conditio requisita, non autem ratio formalis: nihilomidus non deberet dicere S. Th. in hoc art. pluralitatem, & singularitatem nomi nis ex vnitate, & pluralitate formae, sed addere deberet, aliunde etiam desumi: nam ex conditione etiam attendi debet, sicut ex causa formali, si conditio est necessario requisita.
Tertio nonnulli recentiores Thomistae censent, veram esse regulam assignatam a S. Thom. in hoc art. de forma substantiali, quae secum affersuppositum, vt tunc generatim singularitas, & plu ralitas nominis ex vnitate, & multitudine solius formae sumatur. Nam sicut tunc forma tribuit esse supposito, sic etiam tribuit vnitatem, vel plura¬ litatem nomini, quod in solis substantiuis locum habet; nam cum adiectiua significent formam, quae non dat esse supposito, sed illi iam constituto aduenit, sicut forma significata per nomen adiectiuum non tribuit vnitatem, & pluralitatem supposito: sic etiam nec nomini. Tale etiam putant esse nomen principium, quod licet sit substantiuum, quia tamen in Patre aduenit supposito iam constituto, ideo Pater non dicitur duo principia, etiamsi habeat duas formas principij.
Verum hoc pacto non potest omnino conciliari & defendi, quod vtrobique docet Doctor Angelicus. Hinc enim sequeretur, aut tres personas assumentes eandem humanitatem non esse vnum hominem, aut vnam personam assumentem plures humanitates esse plures homines: quod est contra doctrinam eiusdem 3. par. q. illa 3. ar. 7. in corp. & in solut. 2. Aut enim humanitas assumpta a diuinis personis significatur, vt asserens secum suppositum, & ita diceretur quidem vnus homo, etiamsi vna a tribus assumeretur: si autem tres humanitates ab eadem per sona sustentarentur, essent dicendi tres homines, quod etiam manifeste est contra doctrinam eiusdem S. Tho. eo loco. Vel forma illa non significatur, vt assetens secum suppositum, sed vt adueniens constituto, & ita non minus sequitur contra ejus doctrinam. Nam quamuis, si tres humanitates assumerentur ab vna persona, non dicerentur tres homines: quia pluralitas tune tantum sumenda esset ex forma, quando secum afferret suppositum, tamen si assumeretur vna a tribus, eadem ratione non diceretur vnus homo, quia tunc vnitas non sumeretur a forma, eo quod secum non afferret suppositum.
Alij denique Thomistae alio modo S. Thomae dicta conciliant. In cuius rei gratiam praemittunt, aliter contingere in ijs, in quibus cum multitudine suppositorum est vnitas naturae, quam in ijs. in quibus cum vnitate suppositi est multitudo naturarum. Nam aliqua forma substantialis, qualis est diuina, suapte natura reperiri potest in multis suppositis: nulla tamen forma accidentaria natura sua esse potest in pluribus subiectis. Quo fit, vt si quando eadem humanitas reperiretur in tribus suppositis diuinis, etiamsi adueniret suppositus constitutis per modum formae accidentis: quia tamen iuxta modum formae substantialis reperiretur vna in multis, sicut diuina natura. nomen substantiuum ex illa sumeret singularitatem, & tres personae dicerentur vnus homo, quando vero plures naturae essent in eadem persona, quia essent per modum formae accidentis, cuius proprium est, vt multiplex in eodem subiecto, reperiatur, sumeretur ex supposito singularitas nominis, sicut in ad iectiuis, etiamsi nomen substantiuum esset. In priori namque casu non tantum est nomen substantiuum, sed etiam significat per modum substantiui, & sub impositione substantiui manet, in posteriori vero etiam si nomen sit substantiuum, significat tamen per modum adiectiui, & non manet in sua impositione substantiui, quod semper significat vel vnam naturam in vno supposito, vel vnam in pluribus, nunquam autem plures in vno. Ex hac doctrina ita conciliant dicta S. Thomae, vt in hoc arloquatur de substantiuis, quae sequuntur modum, & normam substantiuorum, vt explicatum est, at vero in 3. parte sermonem habeat de substantiuis, quae non sequuntur norinam substantiuorum, sed adiectiuorum, significando plures formas in eodem supposito.
Acuta sane speculatio, sed quae attente considerata facile potest refelli ratione, qua superius nostram confirmauimus sententiam. Nam dire ctum significatum nominis substantiui est forma substantialis, non suppositum: neque nomen sub stantiuum ex sua impositione significat supposi tum; ergo ex forma, non ex supposito debet sumi singularitas, & pluralitas nominis. Quod autem substautiuum significet vnam naturam in multis suppositis, vel plures in eodem, parum interest, vt dicamus variari primariam impositionem, & significationem nominis: nomina enim substan tiua ita sunt ab initio imposita ad significandam formam substantialem, vt quamuis tunc solum cognosceretur vnum suppositum sub vna forma nihilominus facta postea reuelatione myster Trinitatis, nihil sit mutatum de primaria significatione, impositione nominis. Itaque nomina sub stantiua, quae modo significant vnam formam in tribus personis, & ratione formae singulariter dicuntur de illis, ante reuelationem mysterij impo sita eodem modo significabant: nec ad hoc fue runt imposita, vt vnam formam in tribus signifi carent: ergo perinde est, si post impositionem no minis vna forma reperiatur in tribus natura sua, vel plures formae in eadem persona, non natura sua, sed super illam, vt ab vttoque asseramus, no men pluraliter, aut singulariter dici secundum v nitatem, vel multitudinem formae, quando in pri maria impositione nominis non est habita ratio plurium suppositorum; sicut non fuit habita plu rium formatum in eadem persona: ergo nullum tale substantiuum impositum est ad significandum instar adiectiui, vt praedicti doctores autumant. Et haec satis circa priorem regulam, quam tradii S. Tho. in hoc art.
Caput 8
CAPVT VIII. Nomina adiectiua pluraliter de tribus personis praedicar debent sed de vno Deo singulariter
REliquum est, vt explicemus alteram regulam quam de adiectiuis in eodem art. S. Doctoposuit. Ea vero est, pluralitatem & singularitatem nominum sumendam esse ex singularitate, aut pluralitate suppositorum, non formarum. Obi ter etiam dicemus, qua ratione nomina substantiua formarum accidentium singularitatem, vel pluralitatem accipiant. Ratio vero huius regula est, quam assignat Sanctus Thomas ibidem, quia cum significent formam per modum adiacentis hoc est, quasi ab alio habitam, idcirco singularitatem, & pluralitatem desumunt ex supposito, vel subiecto, cui formam adiacere significant: indeque discrimen constituitur inter nomina substantiua, & adiectiua: quod substantiua, opposito modo si gnificant. formam nimirum per se subsistentem & ita ex se habentem vnitatem, vel pluralitatem quocirca ex illa desumitur singularitas, & plurali tas nominis: contra vero in adiectiuis ex subiecto aut supposito, cui formam adiacere significant; ideoque adiectiua directe significant subiecta sub tali& tali forma: & idem dicitur esse album, quod ha bens albedinem, & omnipotens, quod habens o mnipotentiam, & in vniuersum omne adiectiuum per habens talem, seu talem formam definitur: sub stantiuum vero, vt homo, Deus, cum non significet formam, vt alteri adiacentem, sed vt habentem osse per se, non debet definiri per habens talem naturam, vt Deus per habens Deitatem, & homo per habens humanitatem, vt sequenti disp. cap. 3. fusius monstrabitur.
Hoc posito, sequitur dici posse tres personas Trinitatis, tres omnipotentes, tres aequales, tres immensos: sic loquitur Conc. Lateran. sub I. moc III. & refertur in ca. firmiter, de summa Trinitate & fide Catholica, vbi ita inquit: Pater generans, Filius nascens. Spiritus sanctus procedens consubstantiales, & coaequales, & coomnipotentes & coaeterni. &c. Cum vero Athanas. in symbolo ait: Nen tres omnipotentes, sed vnus omnipotens: non tres immensi. sed vnus immensus, auc accipit nomina substantiue, vt notauit S. Tho in hoart. sicut e contra Hilarius nomen, authores. adiectiue, cum 2. de Trin. Patrem & Filium vocauit authores Spiritus sancti (neque enim vt substantiue. hoc est, in sensu substantiuo accipiantur haec nomina, necesse est neutraliter vsurpari) aut certe cum nomina adiectiua singularitatem & plurali tatem accipiant ex habente formam, quia idem omnino significant, quod habens talem aut talem formam, & in Deo non tantum suppositum, sed etiam diuina natura in concreto habeat omnipotentiam, imo proxime dicatur omnipotens Deus. vt communis est tribus personis, idcirco possu mus dicere, & tres omnipotentes, si referamus ad personas, quae secundarie habetur dicuntur omnipotentiam, & vnum omnipotentem tantum, si referamus ad naturam ipsam, quae primarie omnipotens dicitur. Cum igitur Athanasius dixit: Non tres omnipotentes, sed vnus omnipotens, non negauit tres omnipotentes in persona, sed in natura & respiciens solum naturam concretam negauit tres omnipotentes, scilicet Deos: & dixit vnum solum concedendum esse: atque eodem modo loquendivsus est August. lib. 5. de Trin. ca 8.
Aduertendum tamen est, esse quaedam nomina substantiua, quae significant formam acciden tariam, aut per modum accidentis, vt artifex opi fex, philosophus, creator gubernator, quae ex vna parti non videntur sequi naturam adiectiuorum, quia non dicimus, tres personas esse tres creatores, tres opifices, sed vnum; in quo substantiuorum nomi num regulam sequuntur, quae secundum formam numerantur, vel vnitatem recipiunt. Contra vero idem homo habens plures artes dicitur vnus artifex, & habens plures philosophias, & moralem, & naturalem, & polyricam, dicitur vnus philosophus: in quo nomina haec videntur sequi normam adiectiuorum, quae ex subiecto non ex forma nu merantur, vel singulariter dicuntur. Quo sano argumento aliqui vtuntur contra regulam substantiuorum, quam cap. 4. probauimus.
Dico igitur, haec nomina, etiam si formam ac cidentariam in nobis significent, & in Deo formam, vel relationem ex tempore aduenientem, vt creator, gubernator, opisex, quia tamen significant substantiue, non tam significare ipsam formam, quam subsistentem naturam illius qualitatis: non dico significare idem. quod habens illam formam, ita vt explicare liceat nomina illa, sicut adiectiua, per habens illam formam: sic enim liceret quoque dicere, tres personas esse tres opifices gubernato res, & creatores mundi: sed significate naturam ipsam substantialem subsistentem, cui conuenit talis forma artis, aut creationis, &c. cumque in ho¬ mine sit vna natura, ideo dicitur vnus philosophus, vnus artifex: & cum in Deo sit vna natura substantialis, & vnum indiuiduum Deitatis, cu conuenit illa forma denominans, ideo dicitur vnus artifex, vnus creator, & vnus gubernatot: etiamsi sint plura supposita, quia haec denominatio formquasi accidentarie per modum substantiui non ex tenditur vstra ipsam substantiam, & naturam reper se subsistentis
Vltimo obserua nomen, Filius, singularitatem. vel pluralitatem accipere a supposito, non a na tura: & ideo Christum non posse appellari plures filios, etiamsi plures habeat filiationes, vt sub ana themate definiuit Nazianz. orat. 51. eademque ratione non posse dici, esse alium Filium ex virgine alium ex Patre aeterno: vel quia nomen est velut adiectiuum, idem enim valet, quod genitus: vel quia est nomen suppositi, cum dicitur in concreto: etiamsi filiatio aliqua conueniat Christo ratione naturae humanae: praesertim cum diuina per sona filiatione constituta Filius dicatur: ergo qui diceret duos filios, non vnum, etiamsi Catholicum sensum teneret, videretur voce ipsa Christum diuidere.
Disputatio 156
An indiuiduum Deitatis concretum quod solet vocari, hic Deus, cognitione nostra praecedat personas
DISPVT. CLVI. An indiuiduum Deitatis concretum quod solet vocari, hic Deus, cognitione nostra praecedat personas.
Caput 1
ANtequam ad suppositionem huius nominis. Deus, veniamus, necesse erit disputare, an hic Deus, qui solet vocari indiuiduum Deitatis concretum, cogitatione ita praecedat personas, vt antequam intelligamus Patrem, Filium, aut Spiritum sanctum, mente concipiamus hunc Deum, & de illo aliqua enuntiemus.
Henricus quodbl. 5. quaest. 8. & Durand. in primum d. 26. quaest. 1 num. 6. & multi recentiores Thomistae pro viribus defendunt, non posse tale indiuiduum concretum intelligi ante personas, aut ante proprietates personales. Probant primum quia nomen, Deus, quo significamus concretum illud, est nomen suppositi. Idem enim est Deus, quod habens Deitatem, vt constat ex S. Thoma art. 3. prae cedenti ad 1. & Damascen. lib. 3. de fide, cap. 11. in fin. & Niceta lib. 3. Thesauri, cap. 33. in princ. sed nullum et suppositum commune, quod cogitatione praecedat tres personas: ergo nullum tale est indiuiduum concretum Deitatis. Deinde si indiuiduum concretum Deitatis tribus personis commune esset; etiam esset commune indiuiduum humanitatis, si vna humanitas a tribus esset assumpta; eadem enim videtur ratio; hoc autem esse non potest; quia sequeretur, hominem assumi a tribus per sonis, non humanitatem; siquidem, priusquam intelligatur humanitas in personis, iam est homo: quare idem etiam nunc contigisset in assumptione humanitatis a verbo: atqui homo assumi non potest, quia assumeretur suppositum, vt docet S. Thom. 3. par. quaest. 4. art. 3. ergo tale indiuiduum non est concedendum.
Postremo si daretur hoc concretum, daretur etiam concretum spiratoris commune duabus personis spirantibus: at hoc nulli, aut pauci concedunt: cur ergo & indiuiduum Deitatis asserere debemus.
Calietanus vero in hunc art. & 3 p. qu. 2. artic. 2. circa solutionem 3. & qu. 3. art. 2. & 3. non solum adstruit tale indiuiduum, & concretum Deitatis ante personas; sed etiam illud appellat semisuppositum, vel semipersonam, ne, si diceret personam, vel suppositum, quaternitatem in Deo introducere videretur. Probat autem duplici ratione vna est, quia multa enuntiamus de hoc Deno, quae ei non conueniunt ratione personarum, sed ratione essentiae: vt cum dicimus, vnus Deus creat, & id genus alia: ergo indiuiduum illu concretum essentiae intelligitur ante personas. Qua de causa S. Tho. in hoc art. expresse notauit nomen, Deus, in ea propositione, Deus creat, supponi pro natura, non pro persona: idipsum docuerunt Damasce pus, & Nicetas locis paulo ante allegatis: atqui non supponitur pro natura abstracta, ergo pro concreto illius, quod nunc probare contendimus. Ratione etiam huius concreti dicit Caiet. verum esse illud, quod ait Athanas. in symbolo: pater esDeus, Filius est Deus, Spiritus est Deus, non tamen tres dij sed vnus est Deus. Quis ergo audeat negare, vnum esse modo Deum, qui de tribus personis commu niter praedicetur?
Altera ratio est desumpta ex doctrina eiusdem Caieta. qui, vt commemorauimus disput. 125. cap. 2. censet dari quandam subsistentiam absolutam Deitatis communem tribus personis, quae cogitatione prior sit tribus personalibus subsistentiis. cum ergo concretum naturae nihil aliud videatur esse, quam natura subsistens, & ante tres personas intelligatur Deitas subsistens, intelligetur eriam hic numero Deus in concreto, qui ideo dicatur semipersona, quia est subsistens; sed quia nondum subsistit incommunicabilitet, non sit perfecta & completa persona. Hinc etiam infert Caietan. hoc indiuiduum peculiare esse diuinae naturae, & nulli ereaturae conuenire: quare, si natura humana assumererut a tribus (inquit ipse) non haberet tale concretum, antequam in personis intelligeretur quia, cum tale indiuiduum constituatur natura, & communi subsistentia, & haec solum naturae diuinae conueniat ratione infinitatis (ceteras namque naturas sola subsistentia suppositi existima subsistere) solum in ea, & non in alia natura tale concretum assignari potest.
Ceterum, antequam nostram proferamus sententiam, placet obiter notare contra Caietanum, aut ptiorem illius rationem nihil probare de concrero Deitatis, aut idem de quauis alia natura colligere. Nam si tres personae assumerent vnam hu¬ manitatem, tales propositiones de vno homine enuntiaremus, quales de vno Deo, qui est in tribus affirmamus: diceremus enim, Hic vnus homo flet, deambulat, comedit, &c. diceremus etiam, pater est homo, Filius est homo, Spiritus sanctus est homo, & tamen non tres homines, sed vnus est homo. Quod vero attinet ad communem subsistentiam, ratione culus Caiet. constituit indiuiduum Deitatis concretum, satis diximus supra disp. 125. c. 3. vbi probauimus, nihil tale commune esse, quod nomen subsistentiae mereatur, nec aliquid esse huiusmodi, ratione cuius concretum Deitatis constitui possit; quia solum est communis existentia, quam Deitas, & natura quaeuis abstracta, in suo conceptu includit, vt eo loco probatum est. Demum perperam Caietanus indiuiduum illud semipersonam appellat, cum hac voce hemo hactenus vsus fuerit: quinimo, si modum loquendi retineret, quem de subsistentia communi vsurpauit, pleno ore suppositum vocare deberet. Sicut enim actum existentiae ipsius naturae diuinae nuncupauit subsistentiam, non semisubsistentiam: ita ex ea constitutum non semisuppositum, nec semihypostasim; sed absolute suppositum & hypostasim vocare debuisset, praesertim cum idem fit substantia quod hypostasis, si verbum ex verbo reddas.
Caput 2
CAPVT II. Concedendum esse concretum Deitatis, quamuis alio modo, quam Caietanus posuit, verior sen tentia est.
EGo vero necessarium puto, indiuiduum Deitatis concretum cogitatione nostra prius per sonis concedere, tametsi alia longe fatione, quan Caietanus illud asseruit; atque eodem modo, si vna natura creata a pluribus assumeretur perso nis; & in quauis natura respectu sui suppositi. Primo autem dari huiusmodi concretum necessarium puto propter varias illas enuntiationes, quas dixit Caiet. quae non solum in diuina natura concedendae sunt; sed etiam in humana, si vna a tribus assumeretur. Sunt quoque aliae quamplures, etiam cum terminis & vocibus notionalibus vtimur, in quibus tale concretum necessario debet intelligi, & pro eo nomen supponi. Secundo hoc concretum non posse in suo concepto includere personas in singulari, patet, quia si ad constitutionem concreti Deitatis, quod Deum appellamus, pertinerent tres personae in singulari, etiam in obliquo; nec tres dicerentur vnus Deus, nec conmunis esset Deus tribus personis. Id enim, quod in suo conceptu connotat tria haec supposita speciatim, non potest commune esse tribus, & vnicuique conuenire: ideoque Thomistae, qui hoc indiuiduum Deitatis concedunt, & dicunt de ratione illius esse ipsas personas, vel in conceptu illius eas includunt, non possunt non incidere in illa absurda, quae diximus.
Tertio hoc indiuiduum cogitatione nostra prius esse personis facile probari, & explicari potest ex doctrina praecedentis disputat. cap. 4. nam cum dicimus nomina concreta naturarum, vt Homo, & Deus, directe significare naturam, & connotare personam, in qua subsistit natura: hoc ita debet intelligi, vt non connotet hanc: vel illam personam, seu suppositum singulare, sed vniuerse hanc, vel illam personam, vel suppositum. Sicut enim supra dicebamus non numerari cocreta naturarum ex connotato, sed ex directo significato: sic etiam pronomen demonstratiuum non demonstrat con notatum, sed directum significatum, & ita dicitur hic homo, non quia sit in hoc supposito; sed quia sit haec natura in hoc, vel alio supposito: atque idcirco dicimus hunc numero Deu, demon strantes naturam, non personas: nam si eas de monstraremus, non diceretur hic Deus, qui erat, & demonstrabatur ante reuelationem mysterij quando de tribus personis non constabat, quod est absurdum: ergo, cum vox, Deus, & hic Deus, quae sunt nomina concreta Deitatis, idem omnino significet facta reuelatione mysterij trium persona rum, sequitur ante reuelationem concreta illa nomina non connotasse hanc & illam personam singularem, sed personam in vniuersum; eademque ratio erit omnium aliorum: mutato enim conno tato, mutatur etiam nominis significatio; nec po test dici idem esse, quod nomine significatur, quan do facta est mutatio in connotato. Quo fit, vt con crerum Deitatis sit prius cogitatione nostra, quam personae, eo genere prioritatis quo vniuersale, vt animal, dicitur esse prius particulari, scilicet homine: de quo Arist. in praedicamentis, capite de modis prioris. Recte igitur intelligimus hunc Deum, antequam hanc illam personam Trinitatis cogitemus. Connotatum autem esse commune non obstat, quo minus nomen Deus, aut nomen hic Deus, vel hic homo, singulare sit. Nomen enim dicitur singulare ex directo significato, non ex connotato: tametsi ad syllogismum expositorium conficiendum aptum medium non sit, vt notauimus disput. 123. cap. 3. atque hinc constat aliter? nobis concretum Deitatis assignari, quam a Caietano, & ab aliis Thomistis.
Quarto eodem modo sequitur, dari indiui duum humanitatis, & cuiusque naturae, quod in cogitatione nostra sit prius personis. Quia con creta aliarum naturarum eodem modo significantur cum connotatione suppositi, non in singulari, sed vniuersum; sicut concretum Deitatis: ea dem enim omnium est ratio: ergo concretum, sicut quid commune ex parte connotati, praecedit consideratione nostra personas. Et ita, si vna humanitas a tribus personis assumeretur, eodem prorsus modo demonstraretur concretum humanitatis, & diceremus hunc hominem, non ostensa hac vel illa persona singulari, sicut ostendimus concretum Deitatis, non demonstrata persona singulati.
Caput 3
Missis rationibus Caiet. quae, vt 1. 2. ca. vidi Omus, solum probant, dari concretum deitatis prius personis consideratione nostra, non eodem modo, quo ille contendit: sed vt praecedenti cap. explicatum est: Superest solum, vt diluamus argumenta, quae pro sententia Durandi & Henrici 1. cap. allata sunt. Ad primum ex autho ritate S. Thom. Damas. & Nicetae, qui nomer concretum, Deus, vel homo, interpretantur his no minibus, Habens deitatem, vel habens humanitatem, respondeo, haec duo non esse eiusdem significa tionis, Deus, & habens deitatem, & de aliis concretis substantiuis idem sentio. Nam, vt sequenti disp. dicemus, multa sequerentur absurda in modo lo¬ quendi de mysterio Trinitatis. Diceremus enim esse tres deos, quia sunt tres habentes deitatem, & sequeretur, Deum generare alium Deum, quia habens deitatem generat alium habentem deitatem cumque fateatur S. Thom. art. 3. huius quaest. ad 3. non esse dicendos tres Deos, quamuis dicantur tres habentes deitatem, quia habens deitatem significat adiectiue, Deus autem substantiue; concedit plane illa duo nomina non significare idem eodem modo, quemadmodum adiectiuum & sub stantiuum nunquam sunt eiusdem significationis Ergo cum patres illi dixerunt, Deum esse habentem deitatem, non putarunt modum significandi omnino aequalem esse vtriusque; sed id dixerunt, vt ostenderent non licere vocem deitatis abstra cte vsurpare pro persona, hoc est, de illa non praedicari, quae de persona dicuntur, quia abstracta in telligitur: at vero quia nomen Dei, in quauis per sona collocatur, de illo dicitur, quod de persona enunciamus: quia naturam significat coniunctam personis. Inquit itaque Damascenus, ex quo Nicetas id ipsum desumpsit. At Dei vocabulum & naturae communitatem significat, & in vnaquaque personaaeque collocatur, quemadmodum & homo: Deus enim isest qui diuina natura praeditus est, & homo, qui humana; ac si diceret, ideo collocatur nomen, Deus, in quauis persona, hoc est, de illo dicitur, quod de quauis persona enunciamus, quia is, qui diuina natura praeditus est, Deus est. Quare non exponit concretum, Deus, per habens deitatem, neque de habente deitatem praedicat Deum, vt rursus de Dec enuntiet, quae personae conueniunt. Propositio igitur Damasceni, quasi per conuersionem intelligenda est. Cum vero dicitur in argumento nomen, Deus, esse nomen suppositi, plane negari debet: sed dicendum est, esse nomen naturae connotans suppositum, nec solum dicimus non dari commune suppositum, sed etiam commune illud concretum non posse recte appellari semisuppositum, vel semipersonam, vt contra Caiet, cap. 1. notaui.
Ad secundum concedimus, dari etiam indiui duum concretum humanitatis, sicut etiam deita tis: ex hoc tamen non sequi fuisse hominem assumptum a Deo. Nam licet homo praecedat cogitatione nostra hoc & illud suppositum particulare: tamen non antecedit suppositum in genere. Qua re si antequam a verbo assumeretur humanitas, iam intelligeretur homo, intelligeretur humanitas in aliquo supposito: sed in nullo supposito potest intelligi, quae in nullo alio fuit, rec mansit quam in diuino: ergo Christus non assumpsit hominem, quandoquidem naturam solum assumpsit quae antea non potuit aliquo modo supposita cogitari. Quod si assumeret naturam antea suppositatam vel propria, vel aliqua alia diuina persona non diceretur assumere hominem: quia illam non terminaret, quatenus suppositatam alio supposito, sed solum quatenus humanitas esser, vt sate in 3. p. q. 4. att. 3. ostendemus
Ad tertium concedimus libenter eodem mo do concretum spiratoris, sicut Dei, non sicut con stituitur a Gabriele, quem retulimus disput. 149 cap. 4. id namque asserit constitui ex essentia, & spiratione actiua, veluti ex proprietare contrahente sed eodem modo, quo indiuiduum deitatis concessimus, nempe, vt spirator sit natura cum pro prietate communi spitandi, connotando suppo¬ sita in obliquo. Et quia spiritus per se procedit a patre & filio, vt a duobus spirantibus, quia est mutuus amor, ideo concretum spiratoris connotabi duo supposita, non hoc, aut illud particulare. Quare si in aliis duabus esset personis eadem numero natura & proprietas, idem omnino esset spiratori quia concretum hoc, vi suae significationis, non ex primit hanc, vel illam personam: cum hoc tamen dicendum est paternitatem & filiationem per se spectare ad productionem Spiritus sancti, quia sunt per se obiecta talis dilectionis, qua procedit Spiritus sanctus.
CAnariensis in 3. par. comment. praesentis art. non bene perspecta significatione huius nominis concreti, Deus, censet hanc propositionem, Hic Deus est hic Deus, nec esse absolute negandam, nec absolute concedendam; sed adhibita distinctione negari, & concedi posse: ne si eam absolute concedamus, adstruere videamur errorem Gentilium asserentium plures Deos, neue absolute eam negantes, cum Sabellio personas confundere videa mur. Nam quidam incaute dicebant esse conce dendam, alij vero negandam, ostendendo patrem ex parte subiecti, & filium, vel aliam personam ex parte praedicati. Vel igitur sensus est, inquit Ca nacien. Pater, qui est Deus, est filius, qui est Deus, & hoc modo putat esse negandam: vel sensus est pater, & filius sunt idem Deus, & sic omnino conceden dam esse. Idem sentit de hac propositione, Deu generans est Deus genitus. Nam si reddat hunc sensum Pater, qui generat, est filius, qui est genitus, est falsa propositio: si vero sit sensus, Pater generans & filius genitus sunt idem Deus, est vera: idem de hac, Hic spira tor est hic spirator, respectu patris & filij; & de hac Hic homo est hic homo, si vna humanitas in tribus esset personis.
Ego vero existimo planum esse sensum praedictae propositionis, si recte tenemus significatum huius concreti, Deus: cum enim non possit direct significare personam, nisi terminus notionalis ei addatur, erit vera propositio, Hic Deus est hic Deus. si nomen, Deus, afficiatur pronomine, hic, & non ponatur appositiue, vt ganrmatici loquuntur. Nam vt supra diximus quemadmodum nomina nume ralia sequuntur vnitatem, aut multitudinem formae; eo quod his concretis naturarum substantiuis forma solum directe significatur, & ideo vbi est vna forma & natura vt in Deo, non possunt comiungi nomina multitudinis, sed singularia: ita et iam pronomen demonstratiuum, hic, non potest demonsttare personas (hae namque non significantur eo nomine, sed connotantur) verum de monstrat naturam, & concretum deitatis, quod cum vnicum sit, semper vel a parte praedicati, vel a parte subiecti, eundem Deum demonstrat. Erit igitur vera, & non distinguenda, vt Canariensis distinguit, illa propositio, Hic Deus est hic Deus, & falso dicitur, posse demonstrari Partem ex parte subiecti, filium ex parte praedicati, vel contra: nam si hoc verum esset, & dicere possemus, Hic Deus non est hic Deus, sequeretur esse alium, & alium Deum ac proinde duos Deos, quorum vnus non esset a lius. Deinde diceremus, Hi dij sunt pater, & filius, de quibus deceremus, Hic Deus non est Deus. quae plane sunt absurda, & contra legitimam vocis significationem.
Hoc tamen dixi esse intelligendum, cum pro nomen, hic, afficit nomen, peus. Nam si Deus, appositiue ponatur: vt sit sensus, Hic, qui est Deus, es hic, qui est Deus, neganda esset propositio, si ex parte subiecti demonstraret filium, & ex parte praedicati demonstraret patrem. Hic, enim absolute positum demonstrat suppositum iuxta regulas traditas disput. 155. cap. 6. Deinde nomen, Deus, appositiue idem significat, ac si dicas, qui est Deus, sic autem sensus ille factus est, & negans propositio vera: ac si diceremus, filius, qui est Deus, non est pater, qui est Deus. Sed hicsensus non est communis, & ex modo prolationis & positionis punctorum discerni debet. Idem omnino sentiendum de hac propositione, Hic spirator est spirator: datur enim indiuiduum spiratoris, vt praecedenti cap. dicebamus.
Denique eadem proportione dicendum est de illa propositione, Deus genitus est Deus generans: aut enim vox, genitus, ponitur appositiue, & est vera sensus enim est, Deus, qui est genitus, est Deus, qui est generans: cum enim sit vnus Deus, qui simul est genitus & generans, recte dicitur, Deus, qui est genitus est Deus, qui est generans: neque enim est alius peus, qui si tgenitus, & alius peus, qui sit generans: sit vero non ponitur appositiue vox illa, genitus, & vox, generans, est falsa propositio: sic enim illae voces afficiunt terminum. Deus, vt faciant supponi pro patre, & filio: termini enim notionales additi essentialibus aliquando faciunt eos supponi pro persona, vt sequenti disp. patebit. Sed non eodem modo iudicandum est de hac propositione, Generans Deus est genitus Deus,, quia siue nomen, Deus, ponatur appositiue, siue afficiatur aliis vocibus, semper est falsa. Siue enim dicas, generans Deus est genitus Deus, hoc est, pater est filius: siue generans seu pater, qui est Deus, est genitus, seu filius, qui est Deus, semper est falsa enuntiatio.
At obiiciat nobis aliquis Anselm. qui opusculo d Incarnatione verbi cap. 6. docet, cum dicitur, Hic ho mo, aut, iste homo, iam ostendi personam: sicut cum nomine proprio nominatur, Christus, aut, Petrus ergo similiter, cum dicitur, Hic Deus, iam demonstratur persona ac proinde possemus varias personas hoc nomine ostendere, sicut hoc nomine, Hlil homo, vt vna de alia non praedicaretur; quemadmodum si diceremus, hic homo, ostenso Petro, non est hic homo, ostenso loanne. Respondeo Ansel. illuc solum docuisse, vt assignaret discrimen inter nomina vniuersalia, vt homo, & singularia, vt hic homo quia vniuersalia non possunt vllo modo sumi pro persona, singularia vero, vt hic homo, cum demonstrent naturam contractam, demonstrant eam in supposito, non quod directe suppositum ostendant.
Disputatio 157
Quae harum propositionum, Deus generat, Deus non generat, sit vera, et quae sit falsa
DISPVTATIO CLVII. Quae harum propositionum, Deus generat, Deus non generat, sit vera, & quae sit falsa.
Caput 1
NVllus est inter Scholasticos, qui propositio Nnem. Deus generat, dicat non esse veram: tametsi de suppositione nominis Deus, in ea propositione non consentiant. Nam S. Thom. in hoc art. & in 1. d. 4. q. 1. art. 2. Bonau. q. 4. Gabr. q. 1. art. 1. notabili. 6. Gregorius quaest. vnica, Capreol. qu. 1. art. 3. ad 2. & 3. & vit. Aureoli, & Aureolus qu. i. & Canariensis in 2. parti comment. huius art. censent nomen, Deus cum absolute ponitur sine aliquo additamento supponi pro essentia Dei intelligunt concrete: cum vero additur terminus notionalis, determinare illud, vt pro persona aliqua supponatur iuxta id, quod termi nus postulat. Idem existimant de aliis propositionibus, in quibus actus aliquis notionalis de Deo enuntiatur.
Neque vero S. Thom. in hoc art. in solutione 3. sen sit nomen, Deus, semper supponi pro persona, saltem confuse, vt optime notauit Caiet. in hunc articulum in responsione ad dubia circa solutionem 3. solum enim asserit aliquando supponi pro per sona, videlicet cum additur terminus notionalis. Et in solutione 2. respondet, illud argumentum contra eos solum vim habere, qui affirmat, no men Deus, non posse habere suppositionem natu ralem pro persona, quasi dicat, nos concedimus aliquando pro persona supponi: ob id tamen non affirmat semper pro ea supponi. Et in i. dist. 4.q. 1. art. 2. ait, Nomen, Deus, non tantum importat natu ram, sed suppositum indistincte? & ideo de se habet, quod possit supponere proprie pro persona. Non dixit, actu sem per supponi pro persona, sed posse, eo quod importet confuse suppositum, vt ait ille. Nam quemadmodum praeced. disput. notauimus, cum no men concretum naturae connotet suppositum vage, recte dicitur nomen naturae importare suppositum, ac proinde pro eo, non semper, sed aliquam do supponi arbitratur S. Thomas. At Capreolus. qui loco allegato putat, propositionem praedictam esse veram, docet etiam nomen, Deus, non tantum distincte supponi pro persona, cum additur ter minus notionalis, vt in ea propositiohe; verum etiam semper, saltem confuse pro persona supponi, quocumque modo ponatur.
Caput 2
CIrca aliam propositionem, Deus non generat maior est inter Scholasticos dissensio. Durand enim in 1. dist. 4. quaest. 2. num. 12. & seq. Aureol. quaest. 1. vt refertur a Capreolo loco citato Gabr. q 2. arm conclus 26reg. qu. vnica versiculo, Sed restat dubium, & Marsil. in 1. qu. 8. art. 3. ad secundam rationem principalem, affirmant seruata proprietate vocum hanc propositionem, Deus non generat, non minus esse veram, quam affirmantem: sed propter scandalum negandam esse, ne videamur in Deo generationem negare. Primum probat Gabr. quia cum subie ctum harum propositionum, quod est Deus, non sit terminus omniuo singularis, sed quadam ratione communis, ideoque non sit idoneum medium in syllogismo expositorio, vt disp. 123. cap 3. praedictum est, & in nulla praedictarum propo sitionum distribuatur; propositiones non erunt contradictoriae, nec contrariae; sed subcontrarie vt Logici loquuntur: sicut hae, Homocurit, Homo non currit, quare non est necesse, si affirmans est vera, negantem esse falsam: vtraque enim simul vera esse potest secundum regulas Logicorum: ergo sicut haec est vera. Homo non currit, vno homine non currente, etiamsi alij currant, quia terminus, homo, communis est & indistincte hunc & illum significat: ita etiam haec erit vera; Deus non generat, quia terminus, Deus, communis est, hanc & illam per sonam non distincte significans, & vna illarum non generat.
Es hac nominis comunitate colligit Durand num. 10. non esse idem, praeponere negationem propositioni; aut postponere. Nam si praepona tur hoc modo, Non Deus generat, est contradictoria affirmantis, ac proinde falsa; sicut si praepone retur illi propositioni, iiomo currit, redderetur con tradictoria affirmantis, ac proinde falsa, si affir mans erat vera, vel contra, cum tamen postposita negatione solum efficiatur subconitaria, & simul vera esse possint: namque plurimum refert praeponere, aut postponere negationem, quoties subiectum propositionis non est terminus omnino singularis: si enim sit singularis, perinde est. Quod si terminus, peus, est omnino singularis, & ideo quaecumque negantur de Deo, negantur etiam de omni persona: atque idcirco est falsa propositio, Deus non generat: eadem ratione quidquid enuntiatur de hoc termino, dicetur etiam de om ni supposito. Quare si haec est vera, Deus generat, erit etiam vera haec filius generat, quod est absurdu Sed ait S. Thom. in 1. sententiarum loco allegato, nomen Deus, est partim singulare, partim commune; & ratione communitatis de suppositis essensaliter enunciatur; & quidquid de suppositis dicitur de ipso etiam Deo affirmatur: ratione vero singularitatis habet, vt negatio & affirmatio de illo contradictorie opponantur & non subcontrarie. Quare si haec est vera, Deus generat, vt omnes fatentur, haec debet esse falsa Deus non generas.
Verum contra hanc rationem primo sic argui Durandus num. 12. Si omnia, quae dicuntur de personis, dicuntur de Deo, haec erit vera, Deus non generat, quia non generare dicitur de aliqua persona: tum etiam sicut in propositione, Deus generat, nomen Deus, quod vage connotat personas, restringitur, vt supponatur pro vna persona cui comuenit actus ille notionalis; ita etiam in illa Deus non generat, coarctari poterit, vt supponatus pro illis personis, quibus est proprium non generate
Secundo idem probat Durandus hoc modo, Quia in eodem Christi suppositio sunt diuersae na turae, contradictoria vere enuntiantur de illo ratione diuersarum naturarum, dicimus enim, Christus moritur, & non moritur, est mortalis, & im¬ mortalis; cum tamen suppositum eius sit omnino indiuiduum, ergo eodem pacto, quia natura fingularis & indiuidua pei est in tribus suppositis ratione diuersorum suppositorum poterunt contradictoria de illa enuntiari, vt, Generat & non generat, Contradictoria autem de Christo pronuntiat Fulgentius lib. 3. ad Trasimundum cap. 6. in principio his verbis, Vere passus passioni non subiacens, mortuus mortem non sentiens.
Tertio sic probatur, Deus idem est, quod habens deitatem; sed hae duae propositiones, Haben deitatem generat. Habens deitatem non generat, sunt ve rae, & solum sunt subcontrariae, quia aliquod habens deitatem generat, & aliquod non generat: ergo illae duae, Deus generat, Deus non generat, similiter.
Caput 3
CAPVT III. Verior sententia, quae asserit praedictas propositiones esse contradictorias, & affirmantem esse veram, negantem vero falsam ab Scholasticis varie probatur.
EGo vero non solum existimo cum omnibus Scholasticis hanc propositionem, Deus gene rat, esse veram: sed etiam cum antiquioribus & grauioribus dico hanc esse falsam, Deus non generat Ita docent S. Tho. in hoc artic. ad 3. & in 1. distinct 4 q 1. art. 2. ad 3. Bonau. quaest. 1. ad 3. Capreolus qu. 1. art. 2. Caiet. & recentiores theol gi in hunc art. & Canarien sis 3. parte comment. dubitat. 2. Huius tamen proptiam rationem reddere, videbitur difficile Primum Bo nau. inquit, nomen, Deus, esse singulare & idec perinde esse praeponere negationem dicendo, Nor Deus generat, & illam postponere dicendo, Deus non generat: illa autem propositio, Non Deus generat, est manifeste falsa; reuouet enim generationema Deo in quouis supposito, ac si dicere possemus. Nullus Deus generat: ergo & illa erit fala, Deus non generat. Huic tamen rationi obstare videntur, qua superiori cap. ex Durando adducta sunt ad proban dum nomen peus, non esse omnino singulare, quibus opus est satisfaciamus.
Sanctus Tho. in hoc art. ad 3. aliam assignat rationem. Ait igitur in illa propositione, Deus generat nomen. Deus, coarctari ratione termini notionalis adiuncti ex parte praedicari, vt supponatur pro per sona patris; in illa vero, Deus non generat, nihil addi, ratione cuius similis possit fieri restrictio, v supponatur pro persona filij. Quocirca significari videtur ea propositione, naturae diuinae omni no repugnare, hoc est, in quouis supposito repugnare generationem; eo quod nomen, Deus, nulla facta determinatione supponitur pro natura Quam rationem secutus Caiet. in hoc art. circa solutionem tertij respondens ad 1. & 2. Aureol docet, nomen, Deus, in propositione negante supponi pro concreto indiniduo deitatis, de quo superiori disp. diximus, ideoque esse falsam; qui significat, vt ait S. Tho. diuinae naturae minime con uenire generationem. Quibus videtur consentire Capreolus in 1. dist. 4. quaest. 1. art. 2. inquit enim in propositione negante supponi nomen, peus pro te naturae confuse, hoc est, pro supposito indistincte. Sed Caietanum plane sequitur Scotus lib5 summularum 3. parte cap. 2. lectione 4. notatione 3
Hanc Caiet. rationem multis improbant Canariensis, ex quibus hoc argumentum videtur ef ficax. Si nomen, Deus, in propositione affirman¬ te supponeretur pro persona patris, & negante pro concreto indiuiduo deitatis, sequeretur non esse contradictorias propositiones, Deus generat, Deus non generat; eo quod non sunt de eodem, quod videtur absurdum. Et quidem sauctus Tho, plane asseruit, contradictorias esse, & consensit Bonau. cum dixit, perinde esse praeponere negationem, atque illam postponere; eo quod terminus sit omnino singularis: praeposita autem negatione vere fit contradictio, aut certe si contradictoria esset assignanda huio propositiosii, Deus generat. deberet esse illa, pater non generat; quia Deus in affirinante supponitur pro patre. Quis autem dicat non posse nos eisdem terminis contradictionem assignare? Aut contradictoriam huius, Deu generat necessario esse hanc Pater non generat? Aut quis neget, idem omnino esse, praeponere, & postponere negationem huic termino peus? idem enim significamus, cum dicimus Non Deus generat, & Deus non generat. Deinde non satis probat Caier cur nomen, Deus, in affirmante propositione determinetur ratione illius praedicati, generat, vt supponatur pro patre, & in negante non possit determinari a praedicato illo, Non generat, vt supponatur pro filio, & Spiritu sancto. Siquidem non minus conuenit soli filio, & Spiritu sancto non generare, quam soli patri generare.
Sed audiamus rationem Caiet. in affirmante (inquit) ideo restringitur nomen Deus, ratione illius praedicati, vt supponatur pro solo patre; quia, soli patri conuenit generare: at vero, Non generare, non soli filio & Spiritui sancto conuenit; sed etiam essentiae, atque idcirco determinari non potest nomen, Deus, a tali praedicato, vt pro filio, & Spiritu sancto solum supponatur. Verum cum non generare solum conueniat essentiae abstracte non autem concrete significarae: nam essentia diuina concreto potius dicitur generare, hoc est, Deus, seu indiuiduum deitatis, vt infra ex eodem Caietano prohabitur; efficitur, vt in ea propositione, Deus non generat, praedicatum illud, non ge rat, determinare possit subiectum, Deus, vt supponatur pro filio & Spiritu sancto, quibus solis conuenit non generare.
Tum etiam praedicatum illud, Non generat, connenit naturae diuinae concrete significatae, consequitur propositionem illam esse veram, Deus non generat, si subiectum, Deus supponatur pro concreto indiuiduo deitatis, cuius oppositum docuit Caiet. vel dicendum est nomen, Deus, in ea propositione negante nec pro indiuiduo deitatis, nec pro Filio & Spiritu sancto, sed pro persona patris supponi; quia pro alio non potest: cur autem di cemus potius pro Parre, quam pro Filio, & Spiritu sancto supponi? Ad haec cum vere dicamus, Deus est genitus. Deus est genitus, si ingenitus accipiatur nouonaliter pro Patris proprietate, reddenda adhuc ratio est, quare non liceat dicere, Deus generat, Deus non generat, cum idem videatur esse, generare & non generare, quod genitus & ingenitus.
Demum Canariensis ita interpretatur mentem Doctoris sancti: vt in vtraque propositione no men, Deus, supponatur pro persona Patris, ideoque vere sit contradictio de eodem, in qua affirmans sivera, negans autem sit falsa: colligit autem ex eo quod in, solutione 3. dixit in negante nullum esse terminu, ratione cuius determinari possit nomen, Deus, vt supponatur pro persona filij: non dixit S. Thom. (inquit Canariens.) pro persona Patris, quia non contendebat excludere nomen, Deus, a suppositione pro illa, sed pro sola persona Filij. Hoc autem sibi suadet Canariens. quia negare non possumus duas illas propositiones contradictorias esse, vt fatentur S. Thom. & alij supra allegati: sed in affirmante nomen Deus, supponitur pro persona Patris: ergo etiam in negante, quia sunt de eo dem subiecto.
Haec tamen ratio, & doctrina Canariensis mihi non satis probatur: nam licet terminus communis in affirmante, & vera propositione deter minari posset, vt pro aliquo singulari supponeretur: vt si diceremus, aliquis homo currit, subiectum, homo, determinari posset pro Petro currente: tamen in propositione negante, vt, homo non currit fieri nequit, vt pro eodem singulari, pro quo in affirmante supponebatur, determinetur: qui enim dicit, homo non currit, non determinat eum qui currit; sed vage hunc, aut alium; ergo simili ter quamuis terminus, Deus, quodammodo com munis personis in affirmante determinaretur pro Patre generante, addito illo praedicato: fieri tamen non potest vt in negante pro eodem deter minetur, sed ex se indiscriminatim ponatur pro Patre, vel alia persona. Et sane hanc interpreta tionem, quam adhibet Canarien. textui S. Thonon esse secundum illius mentem, inferius appatebit.
Caput 4
CEterum, vt ostendamus tam veritatem illius propositionis, Deus generat, quam falsitatem illius, Deus non generat, prius videndum est, pro quo supponatur nomen, Deus, in vtraque propositio ne, & ad id definitio suppositionis praemittenda. Est autem suppositio, vt Petrus Hispanus in summulis tradit acceptio termini pro aliquo, de quo vera est propositio. Alij Logici sic definiunt, sup poni terminum in propositione pro re aliqua ni hil aliud est, quam terminum poni in propositio ne, & rem, quam significat, esse, sicut propositionis copula denotat. Nam si terminus ponatur pro re, quae non est, dicunt vere non supponi: quare multi Logici putant in hac propositione, homo, di sputat, disputante Petro subiectum, homo. suppon pro Petro, ratione cuius vera est enuntiatio. Et hoc pacto docent latius patere significationem nominis, quam suppositionem: quia significatio omnia comprehendit, quae ipsa voce iuxta suam impositionem denotari consueuerunt: at suppositio est determinata significatio pro ea re duntaxat, ratione cuius enuntiatio est vera.
Verum cum haec sit natura vocum, vt conceptibus & rebus substituantur, existimo nihil aliud esse suppositionem nominis, quam subrogatio nem illius loco rei: haec autem idem est, quod significatio, vt enim praesentem rem faciamus audienti, quam mente concipimus, vocem supponimus. Quare mea quidem sententia, ita late patet significatio nominis, imo idem omnino est, atque suppositio. Quo fit, vt in praedicta propositione bomo disputat, solo Petro disputante, non pro Petrosed pro conceptu hominis vage & indifinite supponatur. Nam quamuis in solo Petro vera sit pro¬ positio, ipsa tamen vox aeque ipsum, atque alium significat, & de hoc homine vel illo indiscriminatim id enunciatur, cum tamen ad illius veritatem propositionis sufficiat Perrum disputare.
Ex hac notatione facile colligitur, pro quo nomen, Deus, in vtraque illa propositione supponatur: pro eo namque supponitur, quod significat: cumque nomen, Deius, ex se sign ficet concretum indiuiduum deitatis, sicut explicatum est disputatione praecedenti, illudque sit ipsa diuina natura directe significata cum connotatione persona indistincte & vniuersim, fit, vt in illis duabus pro positionibus nomen, beus, supponatur pro illo indiuiduo directe, connotando personam confuse. Quare de illo affirmare generationem, erit verum: negare autem, erit fallum; & in hac affirmatione & negatione vere erit contradictio. Hoc pacto non est necesse asserere nomen, Deus, in affirmante propositione supponi pro persona Patris, sed pro concreto, connotata aliqua persona vage: tametsi ratione vnius determinate, scilicet Partis, vera reddatur propositio. Quare autem negans sit falsa, nomine illo, Deus, supposito pro concreto illo, paulo post dicemus.
Haec nostra sententia est, Scoti in 1. dist 7. qu. i. 5. quia autem: vbi asserit, nomen, Deus, in affirinante propositione supponi pro indiuiduo illo concreto deitatis. Concordat enim Caiet. in art. seq. circa solutionem 3. cum ait, posse supponi nomen, Deus, hoc modo in affirmante propositione; tametsi etiam dicat posse supponi pro persona Patris: sed hoc posteriori modo absque dubio non accipit Caiet. suppositionem pro tota significatione nominis absolute, sed pro ea parte solum, qua vera redditur propositio, quod non negamus; nec dissentit S. Tho. locis allegatis: nam in hoc art. in solutione 3. ideo asserit, hanc propositionem esse falsam, Deus non generat, quia negatione illa remouet generationem a diuina natura in quacunque perlona: quod alia ratione verum non est, nisi quia Deus concrete, connotat personas vage, & directe significat naturam. Quare qui Deo negat generationem, diuinae naturae, in quauis persona eam negat. Neque obstat quod ait de eodem nomine, Deus, in corpore articuli, in affirmante propositione supponi pro Patre, accipit enim suppositionem hoc loco non pro tota nominis significatione, sed pro ea parte, qua redditur vera propositio. Si vero de significatione esset sermo, non pegaret sanctus Doctor, idem significare hoc nomen in affirmante. quod in negante propositione, naturam videlicet diuinam concrete connotando personas in definite. Cum enim concedat eas e sse contradictorias propositiones, fateatur necesse est, in vtraque nomen, Deus, id significare: alioquin non esset de eodem affirmatio & negatio; quare nec illae propositiones contradictionis vim habere possent. Idem existimo de Bonau. & aliis allegatis in 1. cap. cum asserunt, in propositione, vbi praedicatur terminus notionalis, nomen, Deus, supponi pro persona. Cum quibus sensit author commentarij in lib Boethij de Trinit. apud Bedam in 8. to. columna 1115 loquitur enim de suppositione nominis pro ea parte duntaxat, qua redditur vera propositio, cum tamen propositio latius pateat.
Iam vero duplici ratione probatur, quarum altera est, aut nomen Deus, ex hac sua impositione significat naturam in supposito, directe quidem naturam, indirecte vero connotato supposiro; & ita in vtraque supponetur pro indiuiduo concreto deitatis: est enim hoc indiuiduum natura in supposito, quod nos concedimus: aut significat idem, quod habens deitatem, vt ita directe denotet personam confuse & indefinite, non hunc vel illam de terminate: & hoc esse non potest, primum quis perinde esset dicere, Deus genuit Deum, atque dicere, habens deitatem genuit habentem deitatem: quare sicut liceret dicere, Habens deitatem genuit alium ha bentem deitatem, liceret etiam dicere, Deus genuit a lium Deum, quod est absurdum.
Tum etiam illa propositio, Deus non generat, esset vera, vt Durand & Nominales concedunt: quia redderet hunc sensum, habens deitatem non generat quae cum sit indefinita, sicut haec, aliquod habendeitatem non generat: & haec sit vera, erit quoque ipsa vera. Demum illae non essent contradictoriae Deus generat. Deus non generat, sed affirmanti haec debere assignari contradictoria, Nullus Deus generat veluti si diceremus, nullus habens deitatem generat quod est absurdum. Nam, vt ait Caietan. termi no, Deus, addere particulam, nullus, blasphemum est.
Aut supponitur nomen, Deus, pro persona patris ex parte subiecti, cum dicimus, Deus genera Deum, ratione illius praedicati generat, quia solus Pater est, qui generat: & eadem ratione, Deus, e patre praedicati supponi debet pro filio, quia soluest, qui gignitur. Cum ergo filius sit alius a Patre dicere etiam possemus Deus genuit alium Deum. Adde quod praedicatum in propositione non potes determinare nomen, quod est ex parte subiecti vt supponatur pro eo tantum, de quo vera est enun tiatio, vt proxime dicebamus: nam si Petro solo disputante quis dicat, homo disputat, non supponitur vox, homo, pro solo Petro. Cum igitur non so lum non possimus dicere, Deus genuit alium Deum sed etiam dicere debeamus, Deus genuit eundem Deum fit, vt nomen, Deus, tam ex parte subiecti, quam ei patte praedicati pro concreto deitatis in affirmante propositione supponatur.
Altera ratio est huiusmodi, propositio illa, peu non generat, non potest esse vera, quia idem est, ad si dicas, Deus intra se non habet filium, quod est ab surdum: ergo nomen Deus, in ea propositione ne gante non potest supponi pro habente deitatem sic enim esset vera, vt paulo ante dicebamus; nec naturae diuinae generatio, nec Deo filius omnino negaretur. sed aliqui habenti deitatem, hoc est alicui personae: nec potest supponi pro Patre, vi manifestum est, & omnes concedunt: nec pro Filio & Spiritu sancto, vt docet S. Thom. in hac art ad 3. & supra contra Canariensem ostendimus: er go supponitur pro indiuiduo concreto deitatis cui negare generationem perinde est, ac diuina naturae in quauis persona illam denegare, vt sta tim patebit: ergo si in propositione negante supponitur pro hoc indiuiduo, superest, vt in affir mante quoque supponatur: sunt enim verae con tradictoriae, atque adeo debent esse de eodem subiecto: frustra igitur diceremus in negante pro indiuiduo deitatis, & in affirmante pro Patro supponi.
Caput 5
DOctrina praecedens, & confirmationes illius magis perspicuae fient solutione quarum dam obiectionum, quae contra fieri solent, obi terque argumenta Durandi, & Nominalium secundo cap. adducta diluentur. Prima est, si vera est cthaec propositio, Deus generat, quia aliqua persona generat ex iis, quas confpse nomen hoc concretum connotat: eadem rasione vera erit illa, Deu non generat, ex eo quod aliqua persona ex connotatis non genetat. Siquidem ad veritatem proposi tionis particularis tam negantis, quam affirmantis, satis est vna singulatis vera, vt ita sensus sit, Deus in aliqua persona non generat, sicut sensus affirmantis est, Deus in aliqua persona generat.
Respondeo directum significatum nominis Deus, non est personas, saed naturam: personas autem ab eo indirecte, & indistincte connotari prae cedenti capit. dicebamus. Quocirca nomen hoc ratione directi significanti singularissimum est, ra tione vero connotati quandam habet communis tatem: cumque signum vniuersale, & particulare, vt omnis, nullus, aliquis, afficiat directum significatum nominis; fit, vt huic termino Deus, aliquod signum ex his non possit adiungi, haec enim solum afficere possunt voces communes ratione directi significati; eo quod, cum adduntur nomini, modificantur directum significatum illius sicut de pronomine demonstratiuo disp. praeced. cap. vlt. notauimus: atque idcirco dicere non possimus, nullus Deus, omnis Deus, aliquis Deus, sic enim denotaremus, plures esse Deos directe significatos eo nomine: at vero connotatis addere possumus signa quaecunque: dicere enim possumus, Deus in aliqua persona generat. In omni persona non generat, &c. quia ex parte connotati est aliqua communitas.
Hinc sequitur, ad veritatem illius propositio nis affirmantis, Deus generat, satis esse, si diuina natura in vna persona genetet: vt enim propositio affirmans de aliquo subiecto singulari sit vera, satis est, aliquo modo praedicatum ei conuenire, vt cum dicimus, Petrus disputat, aut ambulat, vt ver sit propositio, sufficit Petrum in aliquo loco disputare, aut ambulare, cum nullum sit signum distribuens pro omni loco: ad veritatem tamen illius negantis, Deus non generat, necesse est, Deum in nulla persona generare: particula enim negatiua, non, vim habet distribuendi. Et licet postposita termino communi non afficiat illum, nec distribuat, sed tantum voces, quibus praeponitur: postposita tamen termino singulari, qualis est, Deus, distribuit connotata illius, & negat praedicatum omni modo & ratione: quia terminus singulatis est, non recipit aliquam diuisionem, sicut communis, Quare qui dicit, Deus non generat, ita toti Deo negant generationem, vt ei omnino, ac proinde in omni persona eam neget. Sicut qui dicit, Petrus non ambulat, aut non disputat, significat in nullo loco aut tempore disputare. aut ambulare: ita igitur afficit praedicatum, vt omnino a subiecto illud remoueat. Nam si Deo in aliqua persona conuenit generare, quomodo verum erit non generare:
Hinc sequitur, hunc syllogismum non esse legitimum, Filius non est Pater, Filius est Deus: ergo Deu¬ non est pater: conclusio enim haec. Deus non est pater. est vniuersalis ex parte connotati huius nominis. Deus, & terminus, Deus, ratione connotati quodammodo distribuitur; facit enim hunc sensum, Deus in nulla persona est Pater, & tamen idem terminus, peus, nullo modo in antecedenti distribueba tur: nam in minori, Filius est Deus, terminus Deus, non distribuitur ratione sui, vt patet, nec ratione connotati; nec enim sensus est, in quauis persona est Deus, sed in aliqua. Similis syllogismus est hic. Filins non generat, Filius est Deus: ergo Deus non generat, & eundem habet defectum.
Ex dictis quoque prius Durandi argumentum facile dissoluitur. Respondeo igitur has duas pro positiones, Deus generat. Deus non generat, non esse subcontrarias: sicut has homo disputat, homo non disputat: sed vere contradictorias, eo quod terminus, Deus, singularis est secundum directum significatum, & particula, non, negat praedicatum omnino & secundum omne connoratum: at vero nomen, homo, commune est, & ideo illae propositiones huius vocis subcontrariae sunt. Atque eadem ra tione, cum terminus, Deus, sit singularis tatione directi significati, idem est (vt notauit Bonau. c. 3. allegatus) praeponere illi negationem, aut postponere: vtroque enim modo praedicatum negatur de subiecto omni modo, quia de toto illo negatur, quod singulare sit, cuius oppositum contendebat Durandus in eodem primo argumento.
Doctrina haec vnico exemplo, quo aduersus nos vtitur Durandus recte explicatur; & in ipsum argumentum apte retorquetur. Nam nomen, Chri stus, quod secundum sententiam Durandi, & communem Theologorum, quam tradidisse videtur Damasc. 3. de fide c. 3. & Nicetas 3. lib. thesauri cap. 3. est. nomen personae connotans duas in ea naturas; cum que ratione vnius moriatur, ratione alterius non moriatur, sicut Deus in vna persona generat, in alia non generat. dicimus vere, Christus mortuus est, non tamen est verum asserere, Christus mortum non est: quia qui de Christo negat absolute mortem, negat in quauis natura aeeo quod, cum sit terminus singularis. qui de eo negat mortem, omni modo negat: tametsi, qui de eo mortem affirmat, illam solum tribuat ei in aliqua natura
Quod si velit aliquis nomen, Christus, non esse suppositi, sed directe significare naturam humanam vnitam Deitati, & connotare personam verbi, Christus enim idem est quod vnctus; vnctus autem nautam sanctificatam & vnitam significat (quae sententia colligitur ex Concilio Francofordiensi in libro Sacrosyllabo ante medium & ex Athanasio in orati contra Arrianos post quartum sermonem, & Fulgent. 3. libr. ad Trasimundum cap. 6.) accipiamus nomen, Filius Dei, quod absque controuersia est nomen suppositi: de hoc sane vere dicere possumus, mortuus est; at vero eum mortuum esse, negare non licet ob rationem dictam: ergo recte Durand. gladio suo iugulare possumus.
Verum enimuero sicut de Christo, vt est nomen suppositi, vere enuntiamus contraria praedicata: dicimus enim; est passibilis & impassibilis: est mortalis & immortalis: sic etiam de Deo asserere possemus; est genitus & ingenitus: genitus & genitot: spirans & procedens. Haec enim contraria praedicata eidem supposito singulari recte conueniunt ratione diuersorum, quae connotantur eodem nomine aut ratione naturarum in Christo, aut personarum in Deo. i Nomen autem ingenitus. sumimus pro notione Patris contrarie, non pro negatione generationis contradictorie. Hoc modo videtur locutus Fulgentius allegatus c. 2. in se cundo argumento, cum de Christo ait passus passionem non sentiens: haec enim duo accepit sicut contraria praedicata, quae eidem Christo conueniunt, non sicut contradictoria.
Et hinc etiam diluitur posterius argumentum Durandi, quod in 2. c. attulimus. Obseruandum vero est, quamuis verae sint hae praepositiones, Pater est ingenitus, & non genitus, filius est non generans, Spiritus sanctus est non spirans: & licet notionalia, quae dicuntur de personis, dicantur etiam de concreto deitatis, vt statim videbimus: tamen has propositiones, Deus est non genitus, Deus est non generans, Deus est non spirans, non esse absolute concedendas. Videntur enim aequiualere negantibus propositionibus, & illarum sensum reddere, eo quod participium illud, in quod resoluitur verbum adiectiuum, est negatum; atque perinde est, ac si verbum negaretur. Reddit igitur hunc sensum, Deus non generatur, Deus non generat, Deus non spirat, qui plane falsus est.
Praeterea arguit canarien. in 3. parte commemar contra Caiet. quod dixerit, veram etiam esse hanc propositionem, neus generat, pro indiuiduo dei tatis, & acriter ipsum reprehendit. Primum quia si in hac propositione; Deus, generat Deum, supponitur nomen, Deus, pro indiuiduo concreto deitatis, Deus habet principium, a quo procedat: aut ergo hoc principium dicetur Pater, & hoc esse non potest, quia essentialia sunt priora notionalibus, ac proinde hic Deus prior est Patre: ergo Pater nequit esse principium Dei, & eadem ratio probat de filio: Aut est aliud principium Dei praeter Patrem & Filium, & hoc est absurdum; quia in Deo, praeter Patrem & Filium, non est aliud principium. Deinde si Deus, vt est indiuiduum deitatis, est a Patre, aut a Filio, distingui debet realiter ab eis: si autem est a Deo, distingui debet realiter a Deo, ad proinde vel Deus erit distinctus realiter a personis, vel Deus a Deo: quae duo plane sunt absurda, alterum, quia distinguit personas realiter ab essentia contra ea quae diximus disput. 120. cap. 2. & 4. alterum, quia ponit duos Deos tealiter distinctos, quorum alter sit principium alterius. Postremo, si Deus, vt est concretum deitatis, dicitur generare quaeuis persona diceour generare: quaeuis namque persona est Deus.
Haec tamen omnia, quae Canariensis obiicit, leuiora multo sunt, quam ipse putauit. Pro eorum. tamen solutione nota primum cum dicimus, in diniduum concretum deitatis, quod vocatur Dei esse abstractum a personalitatibus, non intelligi mus re ipsa esse abstractum, sed nostra solum consideratione, sicut homo ab hac & illa hominis indiuiduatione sola ratione separatur: quia sicut intelligimus hominem non intellecto hoc aut illo: sic etiam intelligimus peum, non intellecta hac aut illa persona, peinde obserua, ea, quae re ipsa fiunt, & conueniunt singularibus vt petro & loanni, scilicet generare & ambulare, vere enuntiari de communi, vt de homine, quem a singularibus abstractum consideramus. Nam si Petrus ambulat, vere dicimus, homo ambulat, non quod re ipsa actio oriatur af homine in vniuersum, nam actiones & passiones, vt dixit Aristot. libr. 1. meta. cap. 1. circa singularia re ipsam versantur, & a singularibus sunt; sed quia consideratione nostra conceptibus illis communibus tribuimus, quae reipsa singularibus conueniunt: sic etiam indiuiduo deitatis a personis abstracto consideratione nostra tribuimus productiones generationis & spirationis, quae re ipsa non sunt, nis a personis; vt autem consideratione nostra de Deo sic abstracto recte dicantur satis est, eas esse a per sonis, quae vere sunt peus, sicut ex eo, quod Petrus generat, qui est homo, vere dicimus, homo generat.
Hinc fit primo, vt non sit alia processio, qua dicimus, Deum esse de Deo, ab ea, qua filius est a Pa tre, & Spiritus sanctus ab vtroque. Secundo consequitur, non esse in Deo aliud principium secundum tem, praeter Patrem & Filium; Deus enim non est distinctum principium ab his duobus, sed ratio principij, quae his re ipsa conuenit, praedicatione tribuitur Deo eadem ratione, qua diximus, quemadmodum, cum dicimus, Petrus am bulat, & homo ambulat, non duo principia, sed vnum significamus, quod tam de singulari, quam de conceptu communi praedicamus.
Tertio colligitur, etiamsi dicamus, Deus genuit Deum, non opus esse distingui realiter Deum abstractum a personalitatibus a Deo eodem modo abstracto, sed satis est si distinguantur personae, nempe persona generans a genita. Sicut cum dicimus homo, genuit hominem, non est necesse distingui hominem abstractum ab homine abstracto, sed satis est, distingui Petrum a loane. Similiter, cum dicimus neus genuit Filium, vel pater genuit peum, non oportet distingui Deum a Filio, vel Patrem a Deosicut cum dicimus, Petrus genuis hominem, vel, homo genuit Ioannem, sufficit, singularia indiuidua vel supposita, quibus conuenit actio & passio, distingui realiter
Quarto denique non sequitur, si Deus generat, quamlibet etiam personam generare, licet quaeli het sit Deus, quia Deo conuenit generare ratione vnius personae, cui coniungitur, non ratione nu dae essentiae. Qua re recte infertur, Pater generat & Pater est Deus, ergo Deus generat, sicut, Io annes generat, & loannes est homo, ergo homo generat. Eodem pacto non sequitur, Deus generat, ergo quaeuis persona, quae est Deus generat vt enim dicamus vere, Deus generat, satis est, si vna persona, quae est Deus, generet, quia quod conuenit Deo ratione vnius commotati, non conuenit aliis connotatis, & hinc manet soluta obiectio Canariensis. An vero cum particula, in quantum vel secundum quod ipsum, dici possit, Deus generat, videbimus art. 6.
Caput 6
tur pro indiuiduo concreto Deitatis. X praecedenti doctrina duo licet colligere quae in hocc. & sequenti tractanda sunt. Vnu est, nomen, Deus, quoties ei non additur terminu notionalis, ea parte qua ponitur, semper supponi pro indiuiduo concreto Deitatis. Dixi ea parte qua ponitur: nam si nomen, Deus, ponatur ex parte subiecti, & terminus notionalis ex parte praedicati, vt cum dicimus, Deus generat filium; vel contra nomen, Deus, ex parte praedicati, & terminus notionalis ex parte subiecti, vt cum dicimus, Pater generat Deum, non potest coarctari, vt supponatur pro persona; sed manet in tora sua significatione indiuidui concreti Deitaris. Et quamuis in hac propositione, Pater generat Deum, ex patre praedicati sit terminus, generans, secundum regulas Logicorum, qui verba adiectiua per participia exponunt hoc modo, Paterest generans Deum, tamen, quia terminus notionalis, generans, non afficit nomen Deus, sed solum respicit vocem, Pater, ideo non determinat nomen Deus, vt supponatur pro filio: ergo necesse est, vt particula notionalis, quae ponitur ex eadem parte, qua ponitur nomen, Deus, afficiat illud, & (sicut aiunt Logici) sit illius syncategorema, vt coarctari possit eius suppositio & significatio. Quare cum dicimus, Deus generans habet filium Deus, ponitur pro patre ratione syncategorematis, generans: eodem modo in hac propositione, Deus generans non est Deus genitus, nam si poneretur pro indiuiduo concreto deitatis, haec propositio esset falsa: Pater enim & filius sunt vnus & idem Deus: atqui vera est talis propositio: ergo in ea non supponitur pro illo indiuiduo. Hoc eodem modo voces communes, vt, homo, addita aliqua particula exprimente proprietarem, aut officium alicuius indiuidui, determinatur pro aliquo singulari.
Est tamen notanda differentia inter nomen, Deus, & nomina communia, vt homo, quod si ei addatur pronomen demonstratiuum, non determinat personam, sed perinde est, ac si non addetur: quia, dicebamus disputatione praecedenti capite 4. pronomen demonstratiuum solum ostendit directum significatum nominis, cumque directum significatum nominis, Deus, sit singulare omnino, pronomine illo coarctari nequit: at vero voces communes, vt homo, cum significent naturam conmuniter, addito illo pronomine restringuntur, vt pro aliquo indiuiduo naturae supponantur. Quia vero nomen Deus, habet quandam communitatem ex parte connotati, respectu proprietatum personalium ideo aliquo termino notionali addito determinari potest, vt pro aliqua persona supponatur. Quare deceptus est, Canariensis in hunc articul dubitat.4. cum asseruit, nomen, Deus, determinari posse pro persona addito pronomine illo demonstratiuo: vt cum dicimus, hic Deus (ostendo Patrem) generat hunc Deum, ostendendo filium. Iam enim cap. illo 4. probatum est, non posse nos ostendere hunc Deum, & illum Deum, quasi alium a priori, cum Deus supponitur pro concreto indiuiduo deitatis: supponitur autem pro eo in illa propositione, Deus genuit Deum.
Deinde iuxta eandem doctrinam in hac propositione, Deus est de Deo, nomen, Deus, supponitur pro eodem concreto deitatis: nam vt cap. praecedenti probauimus, vt Deus dicatur generare Deum, posito nomine Deus, pro indiuiduo illo concreto, non est necesse distingui Deum a Deo, hoc est, indiuiduum concretum ab indiuiduo concreto sed de eodem vere dicimus, generat & generatur: quare de eodem Deo dicere licet, Deum de Deo, lumen de lumine. Quidam vero existimant in symbolo sane dici, Deum de Deo, ratione vocis notionalis quae additur: statim enim subsequitur, genitum non factum, quasi sensus sit, Deum de Deo genitum non factum: atqui Deus penitus pro persona supponitur, vt paulo aptea dicebamus.
Verum in symbolo vox, genitum, per se posita videtur, vt de filio haec tria distincta confiteamur, primo esse Deum de Deo; secundo, esse genitum, tertio, non esse factum Nam sine voce, genitum, filium appellare solet Ecclesia Deum de Deo, & similia. Sic enim in Breuiario Romano in festo sancti Laurentij in prima antiphona secundi nocturni ad matutinum dicitur, Beatus Laurentius orabat dicens, Deus de Deo, miserere mihi seruo tuo, & loannes Maxentius in confessione catholicae fidei versus medium quae est in 5. tomo Biblioth. facrae, vt probet Christum dici posse vnum ex Trinitate absque deitatis diuisione, ita ait, Quod si Deum ex Deo dicere, diuisionem non facit diuinitatis, praesertim cum vna sit diuinitas Trinitatis, multo magis vnum ex Trinitate dicere diuisionem facit Trinitatis, docuit igitur id, quod proxime dicebamus nimirum non esse necessariam diuisionem deitatis: vt dicatur Deus de Deo, quasi sit alius a quo, & alius qui ab alio: de eodem enim Deo dicimus, Deus de Deo.
Quinimo etiam nominibus essentialibus abstractis Ecclesia solet explicare hanc originem vnius personae ab alia absque vlla diuisione deitatis & proprietatis essentialis; vt inde manifestum sit, non tantum ratione termini notionalis adiuncti, sed etiam absolute posse dici Deum de Deo. Nam in hymno ad matutinum feriae tertiae idem BreuiRom. sic habet, consors paterni luminis, lux ipse, luci & dies, vbi filium appellat lucem lucis, id est, lucem de luce, sicut in symbolo lumen de lumine Et iterum in hymno ad laudes secundae feriae, lulucis & fons luminis. Accedit Gregor. Nyssenus, qui in opusculo de differentia naturae & hypostasis, non longius a fine, ita scribit, & ob id non est dicendum, aliam esse gloriam patris, alium filij: quoniam non dixit Apostolus, qui cum sit gloria de gloria (quanquam veritas ita se habet) ergo concedit filium secundum veritatem esse gloriam de gloria, tametsi Paulus non dixerit gloriam de gloria. Et August. 15. de Trinit. cap. 14 filium vocat lumen de lumine, sapientiam de sapientia, essentiam de essentia, nullo alio termino notionali addito: non quia sit duplex sapientia, & essentia, & vna sit ab alia; sed quia sit vna persona, quae essentiam, & sapientiam ab alia habet, & quia quaeuis persona diuina dicitur sapientia & essen tia, ideo dicitur filius sapientia de sapientia: essentia de essentia. Denique, cum Concilia, & Patres commemorati disp. 139. cap. 3. Patrem appellen fontem deitatis, quid mirum, si deitatis de deita te, & Deus de Deo, nullo addito syncategoremate notionali, ab eis dicatur? In eundem sensum locutum fuisse Concil. Tolet. 15. cum dixit, secundum essentiam voluntas diuina genuit voluntatem. ostendimus infra art. 5.
Denique, cum dixit Paulus Regi autem seculorum immortali & inuisibili soli Deo honor & gloria, nomen, Deus, multo melius pro indiuiduo concreto deitatis supponitur, cum nullus terminus notionalis ibi aliquo modo addatur. Ceterum, cum S. Tho in hoc articulo in corpore ait, ibi supponi nomen. Deus, pro tribus personis simul, sic debet intelligi non quia nomen, Deus, eo loco proxime significet tres personas, sed quia concretum deitatis, pro quo proxime supponitur, est commune tribus personis, & de illis vere dicitur, quidquid de indiuiduo illo praedicatur. Additur autem vox illa, soli, non vt significemus Deum solitarium esse, aut solum, vt verum Deum, & immortalem ab aliis falsis & moralibus separemus, & illi, non aliis gloriam deferamus, iuxa ea, quae notauimus disp. 131. c. 4. Miror tamen, cur S. Tho. dixerit in ea propositione, Deus creat, nomen, Deus, supponi pro natura, hoc est, pro indiuiduo Deitatis, & non pro personis: siquidem etiam personae vere dicuntur creare, nam quod additur particula, selus, quae non excludit personas diuinas, parum refert. Eodem namque modo supponi videtur, Deus, in hac propositione solis Deus creat, & in hac, Deus, creat: & vox, solus, non excludit personas. In ea etiam propositione, Deus spirat, Deus supponit pro concreto deitatis propter eandem rationem. Sed quia spiratio per se prouenit a duobus suppositis iuxta notata in disput. 150. cap. 2. ideo dixit S. Tho. supponi nomen, Deus, in ea propositione pro personis. Quod alia ratione dicere potuit, quam de illa propositione, soli Deo honor & gloria: accipit enim suppositionem. S. Thopro ea parte significationis, ratione cuius redditur vera propositio: sicut dixit in ea, Deus generat, nomen, Deus, supponi pro persona Patris, at in illa, soli Deo honor & gloria, cum gloria deferatur tribus ratione vnius essentiae, aliam rationem esse suppositionis. Ego tamen absolute dicerem supponi, nomen. Deus, pro concreto deitatis, si non addatur syncategorema: etiamsi id, quod enunciatur de Deo personis conueniat.
Id quod hactenus diximus de nomine, Deus, supponi videlicet pro indiuiduo concreto deitatis, etiam, quando ponitur terminus notionalis, qui non est syncategorema illius, intelligi etiam debet in aliis propositionibus, vbi praedicata naturae humanae de Deo praedicantur per communicationem idiomatum. Idemque de nomine, homo, quando de illo praedicata naturae diuinae enuntiamus, vt in tertiam partem S. Tho. q. 16. art. 3. fusius probabitur. Nunc autem hac vnica ratione ex superioribus deducta monstratur.
Si duae personae diuinae duas assumerent humanitates, nec ebdem loco, nec eodem tempore paterentur, non liceret dicere, alius Deus hic patitur, quam ibi, alius nunc, quam antea: sed dicere deberemus, idem Deus nunc & antea, hic & alibi patitur: ergo nomen, Deus, pro indiuiduo concreto supponitur, non pro persona habente deitatem. Sic enim deberemus dicere, alius Deus patitut hic, quam ibi, nunc quam antea, quod est absurdum. Contra etiam, si vna humanitas a tribus assumeretur, non diceremus, alius homo patitur, sed vnus & idem; cum tamen esset alia, & alia persona habens humanitatem. Quando vero S. Tho & alij affirmant, nomina haec concreta naturarum in illis praedicationibus, cum ponuntur ex parte praedicati, supponi pro natura, ex parte vero subiecti pro persona, videntur vsurpare suppositionem nominis, non pro tota latitudine significa tionis, sed pro ea parte duntaxat ratione, cuius vera redditur propositio, vt eo loco latius dicemus. Et quamuis de naturis abstracte significatis mutuo non ennuntientur voces earum, de illis tamen concrete significatis tecte enunciantur, vt ibidem dicemus; quia nominibus concretis connotatur suppositum, in quo conueniunt naturae, vt ibidem explicabitur.
Verum contra hanc doctrinam obiiciet aliquis Damas. libr. de fide cap. 4. in principio, vbi sic dicit. Illud itaque aduertendum est, quod diuinitatis e humanitatis vox essentias, seu naturas indicat: at Dei & hominis vocabulum, tum de natura vsurpatur, quemadmodum cum dicimus, Deus est substantia captum omnem fugiens, & vnus est Deus, tum etiam de personis, nimirum eo, quod specialius est generalioris nomen suscipiente. v cum scriptura ait, propterea vnxit te Deus, Deus tuus, & c sentit igitur aliquando nomen, Deus, supponi pro persona aliqua: Idem asserit Nicetas libr. 3. Thesauri cap. 33. Respondeo, Damascenum, & Nicetam solum docere voluisse: nomen, Deus, ac cipi pro persona, non quia coarctetur eius significatio semper, sicut cum additur aliquod notionale syncategorema: sed quia eo non addito, aliquando de Deo enuntiamus ea, quae illi conueniunt ratione alicuius personae: sicur ibidem ait, nomen, quidam homo in terra Hus, poni ab scriptura pro Iob, non quia sic positum absque alio signi ficet personam aliquam determinate, sed quia de quodam homine terrae Hus recte dicuntur, quae Iob conuenire videmus.
Tandem ex dictis sequitur, lapsum fuisse Capreolum in primum distiuctione 4. quaestione i. art. 3. in solutione 2. & 3. & vltimi argumenti Aureoli, cum inquit, nomen, Deus, semper suppon pro natura dictincte, & proprie & semper etiam pto persona supponi; aliquando quidem distin cte, cum additur terminus notionalis, vt Deus ge nerat, aliquando indistincte, cum non additur ter minus notionalis. Impugnat autem Capreolum Caietanus in hoc articulo tribus rationibus, ex quibus haec sufficiat. In hac propositione Deus non generat, vel nomen, Deus, supponitur pro persona aliqua dictincte, vel pro persona confuse; si distincte, vel pro Patre, vel pro Filio; non pro Patre, vt c. 3. contra Canariensem probatum manet; non pro Filio; quia esset vera propositio; ergo pro persona confuse. Hoc autem, praeterquam quod falsum est, quia esset etiam vera propositio, pro aliqua nempe persona, est etiam contra ipsum Capreolum, quia in ea propositione additur terminus notionalis.
Caput 7
ALterum, quod superest notandum, est circa aliquas propositiones, de quibus sententiam ferre ex praecedentibus difficile non erit, quarum prima est, Deus genuit alium Deum, haec igitu propositio manifeste falsa est, vt docent Hugo d S. Vict. in summa sententiarum tract. 1. cap. 11. S. Thom. in hoc art. ad 4. Scotus in 1.dist. 4. quaest. 1. Durand. quaest 2. ad 2. Gabr quaest. vnic. art. 3. Marsilius in 1. q. 8. art. 3. ad. 4. tametsi S. Thom. & Gabriel affirment, eam ve rum sensum habere posse, videlicet si nomen Deum, appositiue, & vox, alium, substantiue suma tur: sic enim sensus est, Deus genuit alium, qui est Deus recte autem dicimus alium, quia hoc adiectiuum masculine denotat personam, vt disputat. 130. cap. 1. notauimus. Veruntamen hic sensus, & modus loquendi vsitatus non est, nec obstat, quod dixit Christus. Ego rogabo patrem, & alium para clitum dabit vobis; nam nomen paraclitus: est adiectiuum, & ideo multiplicari potest: sequi enim potest numerum personarum, vt praedictum est disp. 155. c. 8. iuxta quam doctrinam dicimus tres omnipotentes, & dicere possemus tres pataclitos. Non ergo mirum, si dicat Christus, & alium paraclitum dabit vobis. Atque hinc merito supra deduximus c. 4. nomen, Deus, in ea propositione, Deus generat Deum, non supponi pro habente deitatem, nec idem esse omnino cum illo.
Quocirca secundo dicere potius debemus, Deus genuit eundem Deum, sic enim non denotatur iden titas in persona, sed in natura, quam nomen, Deus significat: vt enim docet Scotus quaest. illa i. ad 1. ex Arist. 10. Metaph. text. 12. idem & diuersum, aut aliud sine vllo medio opponuntur, ac proinde quicquid non est aliud ab aliquo, est idem cum illo: ergo si Deus genuit Deum, & non alium Deum, consequitur genuisse eundem Deum.
Tertio omnes Doctores citati recte notant. non esse veram hanc propositionem, Deus genuit se Deum, quia pronomen reciprocum, se, denotat identitatem suppositi generantis & geniti; ac proinde tollens omnem distinctionem, tam ex parte naturae, quam suppositi, falsam reddit propositionem siquidem, vt Deus dicatur generare Deum, saltem suppositorum distinctio necessaria est. Quate neque in humanis, neque in diuinis dicitur aliquis generare seipsum. Sed hinc non licet colligere, ergo Deus genuit alium Deum, eo quod, si non genuit se Deum, generare debuit alium Deum: siquidem idem & aliud sine medio opponuntur: hoc igitur non tecte colligi probat Durand. quia licet idem, & diuersum seu aliud sine medio opponatur, id tamen intelligitur, si referantur ad idem, hoc est, aut solum ad essentiam, aut solum ad personas si autem ad vtrumque simul, non possunt sine medio opponi, & diuidere ens; atqui nomen, Deus, in hac propositione, Deus genuit Deum, tam ex parte subiecti, quam ex parte praedicati supponitur pro persona. & essentia simul: atque idcirco (inquit) nec dicere possemus; Deus genuit se Deum, quia tollimus distinctionem personarum; nec, Deus genuit alium Deum, quia tollimus essentiae vnitatem. Ex quo etiam infert, nec dici posse, Deus, genuit alium Deum, neque eundem Deum, quia idem sequitur absurdum.
At certe friuola est tatio purandi, nam nomen, Deus, vt hactenus probatum est, plane supponitur. pro indiuiduo concrero naturae. Quare, sicut non licet dicete, genuit alium peum, quia diuisionem naturae significamus, sic etiam licet dicere, Deus genuit eundem Deum, quia solum indentitas naturae significatur. Imolicet dicere, Deus genuit eundem Deum secum, in quo solum identitas naturae fignificatur inter genitum & genitorem: particula vero secum, non confundit personas, sed denotat identitatem deitatis in Deo genito cum persona generante, cum qua reuera filius idem Deus est. Verum cum dicemus, Deus genuit se Deum, significamus eandem personam se ipsam genuisse: id enim denotat particula, se. Quare & Hugo de S. Vict loco allegato existimat, dici non posse, Deus genuit. alium Deum, neque Deus genuit se
Explicat autem dupliciter S. Thom. in hoc artic ad 4. August. in epist. 66. quae est ad Maximinum. cum asserit, Deum Patrem genuisse alterum se. Inquit igitur, aut pronomen, se, esse in casu auferendi, & sensus est, genuit alterum a se, quo significatur personarum distinctio: aut esse in casu accusandi, & ita facere simplicem relationem: refert enim solum identitatem naturae, non personae, & inquit sensum esse, genuit alterum sibi maxime similem, hoc est, eiusdem secum naturae: sicut amicus dicere solet de amico, est alter ego, pro pter maximum vnionem voluntatum. Posterior sensus videatur secundum mentem August. qui figuratus & improprius est, vt notauit S. Tho. ibid. Canariensis vero 3. parte commentarij refert ex August 3. libr. ad Maximinum c. 14. haec contraria verba Deus genuit, quod ipse est, & non alterum se. Verum li ber ille non est ad Maximinum, sed contra Maximinum: verba autem citata a Canariensi in eo capi te inuenire non potui.
Quarto vt optime obseruauit S. Doctor in solut. 5. argum. falsa est haec propositio, Deus genuit Deum, qui est Pater, aut qui est Deus Pater: nam quamuis idem Deus, qui est indiuiduum concretum Deitatis sit generans & genitus, in ea tamen propositione nomen, Deus, ita restringitur ratione adiuncti, vt supponatur pro persona Patris. Sic autem falsa est propositio, nam si dicamus, Deus genuis Deum Patrem, & vox Patrem, sit appositiue, erit falsa propositio: quia determinatur nomen, Deus, vt supponatur pro patre: atqui idem omnino videtur sensus vtriusque: ergo & prior propositio erit falsa. Cum S. Thom. conueniunt Gregor. in 1. d. 4. qu. 1. ad vlt. & Durand. q. 2. ad vlt. sed Durandus alia ratione putat, eam propositionem esse salsam, scilicet quia nomen, Deus, in ea propositione ex par te praedicati supponitur pro filio, sic autem falsa est propositio; sensus enim est, Deus genuit Filium qui est pater. Sed fallitur Durand. quia in ea propo sitione, Deus non ponitur pro Patre, sed cum alias pro indiuiduo Deitatis poneretur, si non fietet illa appositio, ratione appositionis determina tur pro sola persona patris. Addit S. Thom. si aliquid interponatur rationem cuius non fiat illa appositio termini notionalis posse esse veram propositionem: vt si quis dicat Deus genuit Deum, qui est Deus, qui est Pater: tunc enim vox, Deum, videtur supponi pro indiuiduo deitatis, quia non apponitur ei terminus notionalis, & de illo vere dicitur, qui est Deus, qui est pater.
Demum Marsilius in 1.q. illa 8. art. 3. ad vltimum praedictam propositionem, Deus genuit Deum, qui es pater, distinguit: aut enim sensus illius est, Deus genuit Filium, qui non est pater, qui tamen Pater est Deus & hic sensus est verus: aut sensus est, Deus genuis Deum, qui non est Deus, qui est Pater, & falsus est. Quam distinctionem accepit ex Magistro in 1.d. 4. sed hi sensus pro voluntate solum adhibiti videntur. idec mihi probatur id quod supra ex S. Tho. dixi circa praedictam propositionem
Articulus 5
HAnc quaest. proposuit S. Thomas, vt examinaret, an vera esset haec propositio, essentia generat, vt colligitur ex argumento. Est autem comclusio negans, & de fide: circa quam fuit error loachimi Abbatis damnatus in Concil. Lateran. sub Innocent. 3. & refertur in c. damnamus, de summa Trinitate & fide Catholica Asserebat enim, essen tiam diuinam generare & generari; id quod antea damnatum quoque videtur in Concil. Tolet. 1. in confessione fidei, vbi dicitur, si quis dixerit deitatem nascibilem esse, anathema sit: idem autem est nascibilem esse deitatem, atque generari.
Canariensis quoque reptehendit Holcot, quoe dixeris in suis determinationibus q10. dub. 4. nullam esse rationem huius veritatis, quam Concilium contra loachimum definiuit. Nam quo pacto Ecclesia id sine magna ratione decerneret? Verum ille author solum negauit, esse rationem naturalem huius veritatis: quod mirum esse non debet quando mysteria Trinitatis omnem rationem na turalem superant: tamen nihilominus S. Thom. in hoc art. Bonau. in 1. d. 5. art. 1. qu. 1. Scot. qu. 1. Durand. qu. vnica Gabr. qu. 1. art. 2. Greg. q. 1. & Marsil. in 1. q. 7. ar tibul. 1. aliquas rationes assignant. Potissima est quia inter genitum & genitorem debet esse distin ctio realis: cum enim sint oppositi relatiue non possunt non realiterdistingui: sed essentia diuina, abstracte significata non potest distingui ab aliqua persona generante aut genita: ergo nec ipsa generare, nec generari potest; nihil enim seipsum generat. Quae ratio vel solo lumine naturali constat: notissima enim omnibus est distinctio realis inter genitorem, & genitum.
Ratione quoque naturali probari potest, essentiam Dei intra se non posse ab aliquo realiter differre. Primum non ab alia essentia, quia vnica tantum in Deo est: deinde non a persona aliqua, vt probatum manet, disp. 120. c. 4. ergo nec potest essentia generari nec generare. Nam quod actiones non tribuantur essentiis rerum abstracte signi ficatis, sed solum suppositis, certum non est, vt in 3. p. S. Thom. q. 1. art. 2. ostendemus. Quare, si non repugnaret essentiam diuinam generari & generare ratione iam dicta, etiamsi abstracte significaretur, dici posset generare, & generari.
Secundo nota recte dici, essentia communicatur, tametsi dici nequeat, essentia generatur, nam, vt ait Scotus loco citato, in responsione ad argumenta versiculo, ad rationem illam decommunicare, longe differunt communicare, & producere seu generare namque producere & generare denotat realem relationem inter producentem & productum, in ter genitorem & genitum tantum: ac proinde po stulat distinctionem inter producentem & productum, inter genitorem & genitum, quae inter essentiam & aliquid aliud, quod sit in Deo, esse non potest: atque idcirco non dicemus, Essentia generat Essentia generatur: at vero communicare etiam per realem productionem, praeter relationem realem, quam significat ad rem productam, sicut ad id, cui aliquid communicatur, denotat etiam relationem rationis, ad id: quod producto communicatur, Quae sane relatio inter id, quod communicatur & communicat, non exigit distinctionem realem. cum ipsa sit relatio rationis. Quare recte dicitur, essentia communicatur, hoc enim modo loquendi so lum significatur relatio rationis inter personam quae communicat, & essentiam communicatam cum tamen non dicamus, essentia generat, quia sic denotamus distinctionem realem inter essentiam & aliquid aliud, quod generat.
Quinimo recte docuit Marsil.q. illa 9. art. 2. eandem fere rationem Scoti sequutus, recte dici posse aliquid seipsum communicare, quia hoc modo loquendi solum denotatur relatio rationis inteeum, qui communicat, & eum, qui communicatur. Hac igitur ratione, licet persona ab essentia non distinguatur, nec dicatur illam producere, di citur tamen illam communicare, hoc solo, quod aliam personam producit in eadem essentia. Ce terum essentia non dicitur seipsam communicare, quia id, quod se communicat, producere debet aliquid aliud, cui se communicet: essentia autem non producit aliquid, cui se communicare possit
Tertio obseruandum est cum Scoto in eadem qui verba quae significent actus notionales, vt gene rare, generari, non posse praedicari de essentia ab stracte significata in sensu (vt aiunt) identico, sicu dicimus essentia est persona: quia verba notiona lia hos actus significant per modum formae adia centis, & ideo semper formaliter accipiuntur, sic ut quaecunque nomina adiectiua: praedicantur igi tur semper ex vi suae significationis in sensu formali, & nunquam in sensu identico. Hic enim sensus solum exprimi potest verbo substantiuo, sum, es, quae omnia notata sunt disp. 119. cap. 2. & 137. c. 3. vbi multa alia diximus circa varias in mysterio Trinitatis praedicationes.
Addit S. Thom. in hoc art. actum notionalem vere praedicari de essentia abstracte significata, ad dito aliquo nomine substantiuo ex parte subiecti vt si dicamus, essentia est res, quae generat, aut essentiest Deus, qui generat: in his enim propositionibus vterque sensus includitur, & identicus in priori parte earum, & formalis in posteriori. Perinde e nim est, ac si dicamus, essentia idem est secundun rem cum persona vel Deo, qui generat: Id autem in telligit S. Thom. si iuxta ea, quae superius tradidit res, aut Deus, supponantur pro persona. Nihilomi nus eodem modo dici posset, si supponatur pro concreto deitatis; quia de illo etiam vere praedicantur actus notionales, vt superiori disp. ostendimus. An vero essentia sit principium formale generationis, & terminus formalis illius, dicemus disp. 162. c. 3.
Postremo notandum est, Patres, imo & Concilia, vti aliquando nominib. abstractis, vt denotent originem vnius ab alio, vt vidimus superiori dispi c. 6. cum dicunt lumen de lumine lucem de luce, sapientiam de sapientia, essentiam de essentia, &c. recte tamen admonet S. Tho. in solutione primi has locutiones exponendas esse in hunc sensum, vt nomina abstracta pro concretis exponantur, vel per nomina personalia hoc modo, Filius, qui essapientia, est de patre qui est sapientia, &c. testimonia vero Patrum habes in eo c. 6.
Ceterum Patres Concilij Tolet. 15. sub Flauio. Egica Rege, & Iuliano Archiepiscopo inter alia docuerant hanc propositionem, secundum essentiam voluntas genuit voluntatem in libro quodam de tribus substantiis, quem per Petrum Regionarium Romanae Ecclesiae ad Papam Bepedictum 2. miserunt. Quam propositionem Pontifex non quidem in scriptis, sed verbo tantum ante biennium notauerat, & vt de hac sua notatione Patres Con cilij certiores fierent verbo etiam iniunxit. Patres vero libello quodam Pontifici responderunt; quo rum responsum habemus in eo Concilio Toleta no 15. in noua compilatione Conciliorum Hispa niae. Verba autem notationes sunt haec, Natural ordine cognoscimus, quia verbum ex mente originem du cit, sicut ratio & voluntas de mente procedit: ita & mens de verbo aut voluntate, & ex ista comparatione visum efRomano Pontifici voluntatem ex voluntate non posse diciVbi valde obseruandum est, propositionem hanc, voluntas de voluntate non fuisse notatam a Pontifice, quod Patres illi vterentur abstractis pro concretis, neque quia dicerent voluntatem genitam; sed quia dicerent voluntatem genitam ex voluntate. Quod si dixissent sapientiam genitam ex mente, eam non notasset pontifex; quia sapientia originem habet ex mente, & voluntas etiam ex mente, sed voluntas ex voluntate non est, nec mens ex mente.
Patres vero Concilij acute excusarunt suam propositionem, vt in eo concilio fusius refertur, non curantes interim de abstractis & concretis. Excusant autem hac ratione, quia non dixerint eam propositionem cum additamento. Secundum comparationem humanae mentis, seu secundum relationem, sed secundum essentiam: dicunt vero, secundum comparationem humanae mentis, hoc est, secundum appropriationem: hic enim sensus ex verbis Concilij ma nifeste colligitur, ita vt mens approprietur patri, voluntas autem Spiritui S. inquit enim Concilium inter alia de nominibus alioqui communibus & essentialibus, Sed hic singula singulis secundum compa rationem humanae mentis conueniunt in vnumquodque, quod ex eis vnus dicitur, alius penitus non dicatur, sicut & relatiuo vocabulo pater nominatus non est ipse, qui filius, Excusant igitur se Patres, quod non dixerint voluntatem genuit voluntatem secundum compa rationem humanae mentis, id est; secundum appropriationem: sic enim sensus esset, Spiritum S genuisse Spiritum S. quod est absurdum, & hoc modo intellexit Pontifex propositionem: quia absurdum putabat voluntatem esse ex voluntate cum potius sit voluntas ex mente, Sumebant e nim Patres Toletani voluntatem pro actu, non pro facultate ipsa, vt ibidem constar. Quare Pontifex non damnaret hanc propositionem, Voluntas est ex mente, seu sapientia est ex mente.
Deinde addunt Patres Toletani se dixisse voluntatem ex voluntate secundum essentiam, iuxta doctrinam Aug. 15. de Trin. ca. 2. vbi filium appellat sapientiam de sapientia, consilium de consilio, essentiam de essentia; quia in Deo essentia, consilium & sapientia sunt idem secundum essentiam, & filius haec omnia habet ex patre. Huius rei historiam scripsit Rodericus Archiepisc. Toletan. lib. 3. c. 13. historia Hispaniae, vbi narrat, libro de hac re conscripto satisfactum fuisse Pontifici.
Articulus 6
CONCLVSIO articuli est affirmans; circa doctrinam vero totius articuli quaedam obseruatione digna sunt.
Primo connotat Canatiensis quaestionem articuli propositam fuisse contra Gilbertum, qui asserebat hanc esse falsam propositionem, Deus est tres persona; eo quod Deus supponatur pro quacunque persona: falsum autem est dicere, quaecunque persona est tres persona. Hoc idem videtur proponere San. Doctor in 1. argum. Verum, vt retulimus disp. 120. c. 1. Gilbertus solum docuit, Deum aliquando poni pro essentia & tunc concedendum esse simpliciter, Deum esse suam deitatem, quia sic Deum ex natura rei ab ea non distinguebat: aliquando vero supponi pro persona, & tunc dici non posse, Deus est sua deitas, quia personam a deitate ex natura rei distinguebat. Quare eodem modo negaret hanc propositionem, Deus est tres personae, si Deus, supponeretur pro essentia: at si supponeretur pro personis, eam concederet in aliquo sensu, quando nimirum pro omnibus collectiue poneretur: nam si pro aliqua tantum, eam sine dubio negaret, sicut etiam Thomistae.
Secundo nota circa solutionem secundi hanc propositionem, Deus est pater, esse per se in alique modo assignato ab Aristot. 1. Posterior. ca. 4. vt doceS. Thom. in ea solutione. Nam sicut supra docui q. 27. art. 3. ad 2. in perfectione diuini esse continetur, quod sit verbum: loquitur autem S. Doctor de hac propositione, vt est in nostro intellectu? propositio enim non est extra intellectum. Quare decipiuntur Thomistae, qui dicunt illud, per se re ipsa in Deo solum reperiri, non in propositione, vt est in intellectu.
Ceterum videndum est, qua ratione haec propositio sit per se. Canar. in hunc artic. disp. vnica in 2 parte censet, nullam praedicationem de Deo esse per accidens: praedictam tamen propositionem esse per se. in sensu tamen identico, id quod indicare videtur Sanct. Doctor in solutione 2. Deinde Canariensis addit, eam praedicationem non esse proprie inferioris de superiori, vt dixit etiam B. Thomas esset enim per accidens, sicut haec animal est homo: accidit enim superiori in hoc vel illo inferiori teperiri: in diuinis quoque non est inferius & superius, quia non est vniuersale & par ticulare, quamuis sit commune secundum rem, & incommunicabile.
Verum distinguendum mihi videtur. Nam si de essentia abstracte loquamur, vt videtur loquutus S. Thom. in solutione illa, non potest esse pro positio per se in alio sensu, quam identico: vt si dicamus, diuinitas est pater: ei namque etiam hoc modo conuenit per se, idem esse cum patre; tam etsi formaliter de illo non praedicetur iuxta nota ta disp. 136. c. 3. At vero, si sermo sit de essentia concrete significata hoc nomine, Deus, propositio est per se in sensu formali, ac proinde ei licet addere particulam, inquantum, & secundum quod ipsum, hoc modo, Deus secundum quod Deus, vel inquantum Deus est pater. Nam vt recte notauit Durand. in i.dist. 12 q. 1.n. 6. Arist. 1. poster. c. 4. particulae, Inquantum secundum quod ipsum, & per se, idem significant, & eodem modo propositionem afficiunt: quare non solum adduntur, quando aliquid, quod est de conceptu formali subiecti, & illi adaequate conuenit, de illo praedicatur, vt rationale de homine, verum etiam, cum aliquid de alio dicitur, quod per se respicit in aliquo modo diceudi per se; vel quia est de essentia, & sic praedicatur in primo modo, vt cum dicimus, homo, inquantum homo, est animal, vel, est rationale: in secundo vero modo, cum propria passio de subiecto dicitur, vel subiectum est de essentia praedicati, vt homo, in quantum homo, est risibilis. Et ad hunc modum existimo pertinere praedictam propositionem Deus, inquantum Deus est Pater, hoc est, Deus per se est Pater: quia subiectum est de essentia praedicati, non contra. Pater enim non comparatur Deo vt de essentia illius. sed vt persona per se illi conueniens, & necessario: contra vero Deus est de essentia Patris, & cuiusuis diuinae personae: quare haec propositio, pater esDeus, est in primo modo dicendi per se. Est etiam quaedam differentia notanda inter has propositiones: quod haec, pater est Deus, est directa propositio quia ex parte praedicati ponitur id, quod habet ra tionem formae respectu subiecti; illa vero, Deus espater: videtur habere speciem indirectae, quia quod est ex parte subiecti, habet potius rationem formae, quam id, quod ponitur ex parte praedicati.
Verum enimuero, quamuis praedictis proposi tionibus addere possimus notas illas perseitatis, Inquantum, & secundum quod ipsum, & per se: tamen dicere non licet, Pater eo est Pater, quo Deus, & eo es Deus, quo pater, & de aliis personis similiter: hoc enim modo loquendi, quo vsus est Aug lib. 7. de Trinitat. cap. 2. significamus, non tantum praedicatum per se conuenire subiecto, sed etiam eodem formaliter constitui subiectum & praedicatum in ratione talis, quod est falsum. Ideo Aug dixit, verbum non esse eo sapientiam, quo est verbum, quia alia ratio formalis est sapientiae, alia verbi, vt verbum est. Inepte tamen quidam putant, ibi tantum posse apponi particulam, Inquantum & secundum quod ipsum, vbi praedicto modo loquendi August solum vti possumus: id enim esse falsum ex dictis manifestum est.
Hinc etiam intelligitur id, quod docuit S. Th. q 8. de potentia art. 2. ad 6. cum ait, illud praedicari perse de alio, quod praedicatur secundum propriani illius rationem: non enim significat, illud solum per se de alio dici, quod est de essentia illius: sed etiam id, quod illi conuenit secundum propriam rationem illius. Huiusmodi est propria passio, quae subiecto conuenit secundum propriam rationem illius, vel secundum quod tale est. Quare licet paternitas non sit de conceptu formali essentiae Dei nihilominus Pater per se praedicatur de Deo, & secundum quod Deus est.
Tertio notat Canar. in hoc art. hanc propositionem, Deus creat, non esse propositionem per accidens: quia nihil de Deo accidentarie potest praedicari. Probat primo ex Aug. 5. de Trinit. cap. 5. vbi ait, in Deo autem nihil quidem secundum accidens, quia nihil in eo est mutabile. Secundo creatio actiua, a qua Deus dicitur creare, est ipsa substantia Dei; ergo non praedicatur accidentarie de Deo, Quod si dicas, Deum appellari creatorem a relatione rationis, quae ipsi adest, & abesse posset; ac proinde per accidens dici creatorem, obijcit Canariensis, statim hoc modo. Accidens debet esse aliquid reale, ergo, licet relatio rationis sit in Deo ex tempore, non debet dici accidens illius. Tertio probari potest, quia haec propositio, Deus creat, videtur esse in quarto modo dicendi per se, praedicatur enim proprius effectus de propria causa, creare soli Deo conuenit.
Ceterum ego distinguendum esse censeo; aut enim loquimur de accidenti, quod dicitur praedicamenti, hoc est, quod realiter inhaeret subiecto, de quo praedicatur, & hoc pacto non est accidentaria praedicatio illa, Deus creat, quia nullum est in Deo accidens, & de hoc tantum videtur loquutus Augustinus: aut loquimur de accidenti praedicabili, hoc est, de eo, quod praedicari potest de subiecto, & negari, integra manente natura & substantia subiecti, & hoc modo illa propositio est per accidens, quia Deus potest creare & non creare, Hec autem denommatio tribuitur Deo ab extrinseco, hoc est, a creatura, atque hinc soluitur etiam secundum argumentum.
Ad tertium dicimus, eam non esse propositionem per se, etiam si effectus praedicetur de propria causa. Vt enim sit per se in quarto modo, debet esse necessaria, nam quod est per se, etiam in eo modo, distinguitur ab eo; quod accidentarie praedicatur, vt ait Arist. 1. poster. c. 4. Tum etiam de propositionibus in quarto modo por se potest esse scientia, vt tradit Arist. ibid. de contingentib. autem & non necessariis non potest esse scientia: est igitur in 4. modo dicendi per se illa propositio, quam ipse affert, lugulatus interijt, & similiter erit haec. Quidquid creatur, a Deo fit, hae namque sunt necessariae, & de aliis simili modo