Text List

Quaestio 40

Quaestio 40

Articulus 1

CONCLVSIO est. Relatio secundum rem estidem, quod persona: nihilominus relatio dicitur esse in persona. Aliqua in hunc articulum disputari solent. de quibus satis superque a nobis dictum est. Primum, Vtrum telatio distinguatur a persona ex natura rei, an sola ratione, de qua re a nobis tractatum est disput. 121. & colligitur ex dictis disp. 120. Secundum, Vtrum actus notionales de proprietatibus personalibus praedicentur, an non: de hoc tamen disseruimus disputatione 136. cap. 3 Tertium, An proprietas dicatur esse in persona, vt paternitas in patre; id tamen a nobis disputa tum est ibidem cap. 2.

Articulus 2

COnclusio est. personae diuina relationibus constiStuuntur, & distinguuntur.

Disputatio 158

Utrum personae diuinae relationibus constituantur, et distinguantur, an absolutis proprietatibus

DISPVTATIO CLVIII. Vtrum personae diuinae relationibus constituantur, & distinguantur, an absolutis proprietatibus

Caput 1

CAPVT I. In personis non esse proprietates, quibus distinguantur. & constituantur, docuerunt prapositiuus & Gregorius.

HAEc est praecipua in tota hac quaestione difficultas, quae Scholasticorum ingenia vsque ad eo torsit, vt in varias sententias eos diuiserit; quas sigillatim recensere necessarium erit. Prima igitur opinio fuit Praepositiui, quam commemorat S. Thoin 1. art. & supra qi 32. art. 2. alijque Scholastici, qui duo asserebat. Primum nullas esse in personis pro prietates nec absolutas, nec relatiuas: deinde nullis proprietatibus constitui, aut distingui personas diuinas, sed distingui se ipsis, non aliquo sui; nullo vero modo constitui. Hanc opinionem secutus est postea, & late ostendit Gregor. in 1. dist. 26. & 27. quaest. i. in cuius explicationem notat, proprietates bifariam capi posse, primum pro ipsismet personis; quo pacto videtur vsurpasse Hieronymus in expositione fidei ad Damasum, vbi ait, Ita etiam impietatem Sabellij declinantes tres personas expressas sul proprietate distinguimus: & paulo inferius, Non enin nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est, personas, vel, vt Graeci exprimunt, hypostases, id est. substantias confitemur: & hoc modo concedit Gre gorius in Deo esse proprietates, quia in Deo sunt personaes & personas proprietatibus distingui quia se ipsis distinguuntur: sed non constitui, quia nihil seipso constituitur. Deinde capi potest proprietas pro ratione aliqua ipsius personae, & hoc adhuc dupliciter, aut pro ratione aliqua incom plexe significata, quae sit in personis per modum formae ante operationem intellectus, vt dicitur esse paternitas: & hoc pacto negat, in Deo esse proprietates, ac proinde proprietatibus hoc modo constitui, & distingui personas. Aut sumitur proprietas pro aliquo complexe significato, quod nihil est ante operationem intellectus, vt quod pater genuerit, quod filius genitus sit, & sic Gregorius concedit Deo proprietates, quibus tantum distinguantur personae, non constituantur

Itaque personas diuinas nullo constitui probat Gregorius primo, quia diuina persona est omni no simplex absque vlla compositione: ergo nullo potest constitui. Nam si constitueretur aliquo, ve illud esset ipsamet persona, vel aliquid aliud. si esset ipsamet persona, non posset illo persona constitui, quia nihil se ipso constituitur: si autem esset aliquid aliud a persona, sequeretur personam non fore omnino simplicem, & absque compositione, cum in ea esset aliquid, quod non esset ipsa. Secundo probat, quia persona non minus simplex est quam essentia: sed essentia, quia simplex est, nullo alio constituitur: ergo nec persona. Tertio arguit in illaqu vn. art. 2. post conclus. 3. ex capite Firmite de summa Trinit. & fide Catholica, vbi dicitur, patrem totam suam substantiam dedisse filio, si au tem est aliqua proprietas in patre, quae non est in filio, cum illa debeat esse de substantia patris, sequitur patrem non totam suam substantiam dedisse filio; sed partem aliquam sibi retinuisse.

Caput 2

CAPVT II. Refellitur opinio praecedens.

CEteri Scholastici contra Gregorium concedunt in personis esse proprietates, quibus distinguantur & constituantut: sicut etiam conces¬ serunt notiones, vt vidimus disp. 136. sed non eo dem modo illas assignant vt statim referemus Omnes autem Praepositiui, & Greg. opinionem impugnant, inter quos Magister in 1. d. 33. affirmat Magi. nullum ausum fuisse negare proprietates in personis Canar. vero 1. p. comment. praced. art. priorem partem sententiae Gregor. erroris insimulat quod asserat, proprietates non esse in personis, contra id, quod canit Ecclesia in praefatione de Trinitate, In essentia, vnitas, in personis proprietas, &c. Adde Sophro nium, qui in epistola recepta & approbata in 6. synodo, actione 11. longe a principio, identitatem & distinctionem personarum his verbis ostendit. Hoc quidem propter naturam & identitatem, illud vero propter alterificas horum trium proprietates (Patris scilicet, & Filij, & Spiritus sancti) propterque dissimili tudinem proprietatem, quae inconfuse vnamquamque figurant personam. Vbi conce sit proprietates in personis, & ipsas personas proprietatibus figurari, hoc est, ab aliis distingui.

Respondet tamen Greg. aut sermonem Ecclesiae non esse secundum proprietatem, aut intelli gendum esse in sensu (vt aiunt) intransitiuo, ac si dixisset, adorantur proprietates in personis, hoc est, quae sunt ipsae personae. Ceterum hanc solutionem testimonio Sophronij, cuius ipse Greg. non meminit, non posset ipse accommodare. Cum enim dicat Sophronius, his proprietatibus personas figurari, non intransitiue, sed transitiue loquitur: inepte namque diceret, personam seipsa figurari. Quare, non absque temeritatis nota, hi autho res negant proprietates, & notiones in personis, quas tota admictit schola, non solum complexe significatas, sed etiam incomplexe, vt notauimus contra ipsos disp. illa 136. c. 2. id quod testimoniis citatis satis probatur. Quis enim neget hunc modum loquendi, pater paternitate est pater? Nam, licet sola ratione paternitas a patre distinguatur ap prehensa, vt simplex quaedam forma, sicut apprehenduntur etiam attributa in Deo: nihilominus absolute absque additamento dicere possumus, paternitas est in patre. Voces enim a nobis impositae rem nobis significant, prout a nobis concipiuntur; cumque intellectus distinguat in personis proptietates ab essentia, & in quauis apprehendat aliquid commune tribus, & aliquid cuiuis peculiare, non concipere proprietates per modum formae quas nominibus si mplicibus, & incomplexis significat. Quare non recte diceremus, personas diuinas, se totis differre. siquidem conueniunt inter se, & inuicem differunt: ea autem, quae conueniunt & differunt, ita a nobis concipiuntur, vt in ipsis distinguamus aliquid, quo conueniunt, & aliquid quo differunt. Tertio sicut dicitur deitas esse in tribus personis significata vt forma, cur non dicetur paternitas in patre, & quaeuis alia proprietas in sua esse persona? diuinitatem autem esse in tu bus, saepius dicit Sophronius in ea epistola.

Quod vero ad posteriorem partem spectat, qua dicit praedicta opinio, personas diuinas nullo alio constitui, ea placet Canar. 3. parte comment. art. 4. I. de constitutione ex natura rei intelligatur: putat enim personas diuinas re ipsa non constitui, sed solum per intellectum, sicut species genere, & differentia constare dicitur, & ipsis constitui. Quam sententiam tradiderunt S. Thom. in 1. d. 26. q. 2. art. 1. Caiet. in hunc art. 2. circa solut. primi, & Ferrar. 4. contra gent. ca. 26. §. Ad euidentiam, mihique summopere probatur hac ratione. Constitutio ex natura rei postulat distinctionem ex natura rei inter id, quod constituit, & id quod constituitur, idem enim se ipsum non constituit: sed quidquid aliquo con stituitur, eo modo ab eo distinguitur quo ab illo dicitur constitui: idem autem omnino sunt per sona, essentia, & proprietas ex natura rei: ergo ex natura rei persona non potest aut essentia, aut pro prietate coustitui. Vt autem per intellectum con stituatur, satis est per intellectum quoque relatio nem a persona distingui.

Scotus vero locis citandis seque disp. cap. 4. idec dicit; personas constitui ex natura rei, quia cense proprietates, seu relationes ex natura rei, aut realiter ab essentia distingui, vt vidimus disp. 120. c. 3. quo posito, tecte sequitur, personam reali constitui relatione, vt proprio principio constituente & essentia, vt communi. Idemque asserere debent Duran. & Gab. quos eodem ca. allegauimus: quia de distinctione relationis ab essentla eodem mo do sentiunt, vt cap. illo 3. vidimus: at horum fundamentum falsum esse monstrauimus in ea dispi consequirur ergo personam per intellectum solum constitui relatione & essentia.

Ceterum dicunt aliqui, hanc constitutionem secundum modum, quo concipitur a nobis, non esse re ipsa in personis; quia constitutionem hanc cogitamus cum aliqua distinctione principij constituentis, & rei constitutae: in personas autem di uina non est reipsa distinctio illa, quam apprehen dimus: ergo nec constitutio secundum modum, quo a nobis concipitur: esse tamen a parte rei id, quod nomino constitutionis significare volumus, & ob eam causam recte posse appellari constitutio nem realem. Cum enim dicimus personam diuinam constitui relatione, solum significare volumus, in diuina persona esse aliquid commune, quo conueniat cum aliis, & aliquid, quo differat: hoc antem re ipsa in ea teperitur, licet absque distinctione reali vnius ab alio. Dicunt autem, constitu tionem hanc merito constitutionem realem ap pellari, quia absolute ab Scholasticis in Concilio Florent. personae dicuntur constitui relationibus: sed constitutionem metaphysicam in homine ex animali & rationali fatentur esse omnino rationis & nullo modo realem vocari posse: quia in homi ne nihil commune secundum tem reperitur cum aliis, sed sola ratione: quare neque secundum rem significatam, neque secundum modum, constitu tionem hominis debere dici realem.

Horum tamen media sententia absque firmo fundamento fuit excogitata, & ceteri omnes Scholastici merito dixerunt, hanc constitutionem aui esse realem, aut rationis, ex eo quod, aut principium constituens distinguitur a persona constituta ex natura rei, aut non distinguitur, vt superius vidi mus: inter haec enim medium non est. Nam cum nomine constitutionis, non solum significemus rem conuenientem cum aliis, & distinctam ab eis verum etiam actum quendam, & ordinem consti tuentis principij, circa tem constitutam; si hic actus solum est per rationem, constitutio non rea lis, sed rationis dicenda est. Hunc autem actum m diuina persona esse rationis, si principium constituens non distinguitur ex natura rei a re constitu ta, vt probabilior opinio fert, nemo est, qui ignoret. Nam quem actum, aut ordinem realem habe re potest idem in se ipsum? eo igitur modo, quo alicui damus actum constituendi aliud, ab eo ne ceslario debet distingui. Quare si constitutionem tealem tribuimus, distingui debet realiter, vel ex natura rei a constituto. Cur autem dicatur absolute persona in diuinis constitui, panlo post dicemus.

Placet igitur sententia Gregoris, & Praepositiui, quoad posteriorem partem, qua asserunt personam nullo principio constitui ex natura rei. Ceterum ob id non deberent asserere, personam nullo modo constitui, cum ceteri omues Stholastici plape fateantur, personas aliquo constitui, & distingui: & loannes Theologus Ecclesiae Latine vit in diuinis literis eruditissimus in Concil. Flotentino ses. 19. in fine id ipsum affirmat his verbis Quamuis autem tres sint hypostases, & personae re inuicem differentes: eas tamen vnicum Deum & opificem vniuersi credimus esse. personam vero ex diuina substantia proprietateque constare: loquimur autem ab que additamento, cum dicimus, personas relationibus constitui: sed absolute non asseruimus, personas componi, aut esse compositas: cum tamen compositio, quam constitutio sit per rationem, vt disp. 121. c. 3. dictum est, quia cum de constitutione loquimur, communiter intelligimus eam etiam, quae fit per tationem, quandoquidem de multis aliis, quae in sententia quoque aduersariorum sola ratione constituuntur, constitutionem absolute affirmamus. Dicimus namque, homo constituitur rationali homo constat auimali & rationali: haec tamen con stitutio est per rationem, at nomine compositio nis non statim eam intelligimus, quae fit per rationem, praesertim in Deo, sicut nomine constitutionis, eo quod nomine constitutionis non significamus expresse aliquid contrarium diunae sim plicitati: & ideo absque additamento hoc nomine vtimur: at vero nomine compositionis magis exptesse denotare videmur aliquid, quod si n pliciratiDei opponitur, & idcirco ab eo abstinemus. & solum cum ad litamento Deo tribuimus.

Ex dictis autem facile corruunt fundamenti Gregor. ad primum dicimus personam quidem diuinam te ipsa simplicissimam esse nihilominus. per tationem posse constitui aliquo principio: haec enim constitutio nihil obstat simplicitati reali Ad secundum respondeo, ie ipsa uon minus simpli cem esse personam, quam essentiam; at in nostro intellectu majus esse fundamentum, vt constituat personam, quam essentiam, quia in persona ap prehendimus aliquid commune & aliquid peculiare, in essentia vero non item vt quem admodum in constitutione, quae sit secundum rem, tandem deuenimus ad principia constituentia, quae amplius non constituuntur, sicut etiam in constitutione perintellectum, tansem intellectus deueniat ad principia, quae amplius constitui non possint, huius modi sunt relatio, & essentia

Ad tertium ex cap. Firmiter, dico, Patrem communicasse filio totam essentiam suam, quae ratione distinguitur a relatione & proptietate, & hoc significasse Concilium, cum asseruit communicasse totam suam substantiam. Non dixit, totam suam realitatem sub omni ratione: sic enim etiam sub ratione paternitatis eam communicaret, quare nec liceret dicere, totam suam realitatem filio communicasse, quia cum sua realitas etiam sit pater nitas, eam diceretur communicare, ob id tamen non fit, vt aliquam partem in se retineat, & partem aliquam filio tribuat, sed solum, vt in ipso maneam essentia, quae idem est realiter cum paternitate, sub ratione formali paternitatis, sub qua filio eam non communicauit. De quo etiam infra disp. 163. dicemus.

Caput 3

CAPVT. III. Fersonas diuinas constitui, & distingui proprietatibus absolutis, senserunt Ioannes de Ripis, & Scotus.

SEcunda opinio fuit Ioannis de Ripis, quam refert, & vt probabilem amplectitur Scotus in primum d. 26. qu. 1. §. Tertia opinio, nempe diuinas personas constitui, & distingui proprietatibus absolutis. In qua sententia primum aduersantur Gregorio & Praepositiuo, & cum caeteris Scholasticis conueniunt, admittens in Deo constitutionem ex aliquo communi, & proprietate peculiari: ab eis tamen dissentiunt, quia existimant proprium principium constituens, & determinans essentiam ad esse personae, esse absolutam aliquam proprietatem: probant vero multis argumentis, quae cap vltimo referemus.

Haec sententia insimulatur erroris a Canariensi in hunc ar. 2. parte commentarij, & ab aliis recentioribus; atque ex doctrina Patrum perspicue po test tefutari. In primis August. passim in lib. 5. de Trinit. ca. 2. de patre & filio sic loquitur. Quidquid ergo ad se dicuntur, non dicitur alter sine altero. Quod si filius esset talis persona proprietate absoluta, iam diceretur filius aliquid absolutum ad se, quod non diceretur pater, & de patre eodem modo: (quare iam alter sine altero diceretur aliquid esse, quod esset absolutum. Et 7. de Trin. ca. vlt. illud loan. 10 Ego & pater vnum sumus, ita explicat, vt vnum referat ad essentiam, sumus ad relationes. Et lib. 9. c. 1. Credamus (inquit) patrem, Filium & Spiritum sanctun vnum esse Deum, creatorem vniuersae creaturae, atque re ctorem, neque vatrem esse Filium, neque Spiritum sanctum, vel Patrem esse, vel Filium: sed Trinitatem ad inuicem re latarum personarum, & vnitatem aequalis essentiae.

Idem dicit Ambr. lib. 1. de fide ad Gratianum c 1. & Hieron. in expositione symboli ad Damasum, vbi, ait tres personas proprietatibus distingui, ex antecedentibus vero, & sequentibus constat, proprietates ab Hieronymo dici relationes. Boethius lib. de Trinit. versus finem ait, relatione multiplicari Trinitatem. Idipsum eisdem fere verbis expressit Ansel. lib. de Incarnat. verbi c. 3. de processione Spiritus sanctus ca. 1. vbi ita scribit. Haec itaque sola causa pluralitatis est in Deo, vt Pater, & Filius, & Spiri tus sanctus dici non possint de se inuicem. sed alij sint ad in uicem, quia praedictis duobus modis est Deus de Deo (sc. generatione & processione) quod totum dici potest relatio: ergo ex eius sententia sola relatio est causa pluralitatis, ac proinde distinctionis. Damasc. 1. de fide c. 10. de Spiritu S. inquit. Omnia habens, quae rater habet & filius, excepta ingeniti & geniti proprieta te. Et cap. 11. Vnum quippe Deum agnoscimus in soli autem proprietatibus, nimirum paternitatis filiationis, & processionis, atque quantum ad causam, & ea quae ad cau sam proficiscuntur, ac personae perfectionem, hoc est, existendi modum, discrimen aduertimus. Ergo censet Damascenus solis relationibus, & solo ordine causae, & causari esse in Deo distinctionem, eamque appellat perfectionem personae, & modum existendi illius

Denique in Concilio Toletano ti. in confessione fidei sic dicitur. Haec ergo sancta Trinitas, quae v nus est Deus, quae neque recedet a numero, neque capitur numero: in relatione enim personarum cernitur numerus, &c. Et Ioannes Latinus Theologus in Concilio Flotentino sess. 19. aliquantulum ante medium, de diuina substantia sic loquitur. Ita vt in An nullo alio differat: nisi quia pater est pater, & filius. Et pin fine sessionis cum dixit hypostases ex essentia? & proprietate constare, ita vt persona nihil aliud sit, nisi substantia & proprietas, addit subinde, Quae quidem substantia & proprietas, licet vnum re ipsa sint, & per suas proprietates re inter se differant, (scilicet hypostases) quandoquidem ad aliquid sunt, ipsas tamen secundum substantiam Deum vnum esse fatemur. Vbi eo inquit personas differre re ipsa, quod ad aliquid sunt: nullas igitur agnoscit proprietates absolutas re ipsa distinctas.

Ex quibus omnibus hoc saltem mea quidem sententia colligere licet, loannem de Ripis & Scotum manifeste lapsos fuisse, quod asserant distinctionem inter diuinas personas ex proprietatibu absolutis oriri, cum SS. Patres vno ore fateantur ex sola relatione desumi. At vero de constitutione non ita plane damnari potest praedicta sententia; de hac enim non loquuntur pattes; tamets soannes Theologus in Concil. Floren. sess. 19. non solum dixerit, personas distingui proprietatibus, quae sunt ad aliquid; verum etiam eisdem proprietatibus & essentia constare, quod perinde est atque constitui. Non est igitur tam manifestum in doctrina Patrum, personas diuinas constitui relationibus, quam est relationibus realiter distingui, eo praesertim quod non sit idem principium con stituens & distinguens in vniuersum in diuinis personis, vt disputat. 147. cap. 7. secundum probabiliorem sententiam dictum est.

Ceterum, quod attinet ad constitutionem, haec sententia ratione efficacissima confutabitur infra cap. 5. vbi verior sententia confirmanda est. Nunc autem certum sit ex sententia Patrum, personas diuinas sola relatione posse distingui, id quod ea quoque ratione probatur, qua disp. illa 147. ca. 6. monstrauimus, Spiritum sanctum a filio non fore, distinguendum, nisi ab eo procederet eo quod sola relatiua oppositio in diuinis causa esse possit distinctionis.

Caput 4

CAPVT IV. Easdem personas distingui originibus, censuit Bonauentura.

ALij propius ad veritatem accedentes dixerunt personas diuinas constitui relatiuis proprietatibus, non quatenus solum continent ordinem vnius ad alterum, sed quatenus sunt origines, vtrumque enim in conceptu proprietatis includi putauit Bonau. in 1. d. 26. q. 2. Hac ratione docent, B patrem constitui generatione actiua; non paternitate, filium passiua generatione, non filiatione & Spiritum sanctum processione, vt est emanatio. Idem de distinctione sentiunt, nam si origines sufficienter constituunt personas sufficienter etiam distinguent, illae saltem, quae oppositae sunt, iuxta notata disp. 147. c. 4. & 6. Haec sententia tribuitur Bonau. dist. illa 27. q. 7. ille tamen de sola distinctione videtur locutus. Probari potest praedicta opinio hoc modo, primum. Quotiescumque in aliqua re duo reperiuntur, alterum prius, alterum posterius res illa nequit constitui, & distingui substantialiter per id, quod posterius est: sed in quauis persona diuina origo est prior telatione: ergo persona non potest constitui, & distingui substantialiter per relationem, sed per originem. Praeterea, cum est ori go, intelligitur persona: nam si de actiua loquamur, non potest esse sine persona producente; si de passiua, non sine persona producta: cum autem est origo non intelligitur simul relatio, sed posterius: ergo illa aduenit personae constitutae & productae: quod vero aduenit rei constitutae non po test ipsam constituere substantialiter: ergo nec relatio potest constituere personam.

Hanc sententiam refellit S. Th. & Caietan. in hoc art. Canarien. 3. parte comment. & recentiores Thomistae, & Durand. in 1 dist. 26. q.1. num. 13. & 14. Praemittit autem Canarien. relationem, & originem in diuinis re ipsa idem omnino esse, & sola nostra cogi tatione distingui: eadem enim relatio concepta vi via & productio personae, siue actiue siue passiue dicitur origo; habetque conceptum & rationem actus secundi: eadem vero considerata vt forma personae (vt aiunt) in facto esse, est relatio: eadem igitur res consideratur vt generatio, & sic est ori go, & vt ratio geniti, & ita est relatio, & sic de aliis Hoc posito, probandum est, originem non esse principium constituens, aut distinguens sub ratio ne propria originis, nostro modo intelligendi; haec namque constitutio est conceptuum in nostra co gitatione, ac proinde solum inquirimus rationem constituentis principij, vt a nobis apprehenditur nam reipsa idem omnino est origo & relatio: qui nimo haec duo sunt idem omnino cum persona nostro igitur more intelligendi originem non esse principium constituens, & distinguens probat S. Tho. & Durand. hoc modo, Omne principium seu forma constituens, & distinguens rem aliquam. debet concipi a nobis per modum formae in facto esse inhaerentis rei, quam constituit, & distinguit cum enim det esse rei, debet considerari per mo dum formae, non per modum viae vt inhaerens in facto esse, non veluti via & productio rei. Nam aliud est rem esse, aliud produci. Res autem dicitur esse. cum iam constituitur, & distinguitur: at ori go formaliter non concipitur vt forma inhaerens in facto esse, sed vt via & productio: ergo in nostro conceptu non potest esse principium constituens & distinguens personam.

Haec ratio de origine passiua recte probat, eo quod origo passiua est veluri via, & fieri persona productae: quare nequit esse illius forma in facto esse eam constituens, & distinguens ab aliis. Cum enim intelligimus personam vel rem aliquam fieri, seu produci, nondum intelligimus esse: aliud enim formaliter est produci, quam esse: at persona formaliter constituitur aliquo principio, quo est non quo producitur, nomine autem originis non intelligimus, nec intellexerunt authores praedicti relationem in facto esse significatam nomine ori ginis, qualis est relatio geniti: haec enim eadem omnino est cum relatione filij: filius enim, & genitus synonyma sunt sicut gladius & ensis: sed intelligimus relationem per modum viae, quam significamus nomine generationis, & generari. Et de hac recte diximus, non esse formam constituentem, & distinguentem personam.

At dicunt aliqui, relationes & origines non di stingui, neque ratione, sed solo modo significandi id quod non minus falsum est: primum, quia nihil potest ab alio differre ex modo significationis, ni¬ si etiam ratione & conceptu differat. Cum enim significatio sit, quae facit aliquid cognosci, eadem erit significatio, quae idem omnino facit cognosci, & tunc erit diuersa, cum efficit diuersos conceptus in mente. Quod etiam supra notaui disp. 136. alioqui relationes & origines erunt svnonymae, nisi quis dicat differre, sicut definitio differt a definito & expressum ab implicito: quod hic locum non habet.

Praeterea, quia alio modo concipitur a nobis generari, & genitum esse, sicut moueri, & motum esse: ergo non est idem conceptus originis, quae est generari, & relationis, quae est genitum esse. Alioqui, sicut dicimus, filius procedit per generationem, diceremus etiam, procedit per filiationem, quod est absurdum: ergo sicut dicimus, personam procedere per generationem, & non per proprietatem relatiuam: sic e contrario dicemus, filium constitui filiatione, non generatione passiua, pe origine autem actiua non minus facile idem probar potest, quia pripcipium constituens personam, qua producit, debet intelligi per modum actus primi non per modum actus secundi: at origo intelligitur per modum actus secundi: ergo non potest esse principium personae producentis.

Quod si dicas, originem tam actiuam, quam pas siuam conceptam per modum originis tantum in vniuersum; esse solum viam; conceptam tamen vi particularem, esse formam per se subsistentem huic etiam obstat ratio manifesta, nam via vt via, quantumuis intelligatur aliquo alio determinata, semper est formaliter in nostro conceptu, vt via, & vt actus secundus, non vt primus: id autem, quod constituit, per modum actus primi debet concipi.

Argumentum autem Bonau. disput. seque cum argumentis Scoti soluetur. Nunc vero solum su perest obseruandum, patres aliquando indiscri minatim distinctionem personarum assiguare per origines, & per relationes. Dicunt enim patrem distingui a filio, quia pater est, vel etiam, quia ge nuit: & de filio similiter, quod vtroque modo recte colligatur differentia. Non enim negamus, ex origine colligi differentiam producentis personae & productae; nam ex oppositis originibus oppositae quoque resultant relationes; sed tantum asserimus originem ipsam, sub conceptu formali originis, non concipi vt principium constituens, & distinguens per modum formae inhaerentis, quod videtur esse proprium talis principij; ceterum non negamus, originem esse viam ad constitutionem. Et ideo Ambros. lib.1. de fide ad Gratianum cap. 2. Fulgent. lib. 1. de fide ad Petrum cap. 1. Athanas. in dialog. 1. de Tri nit contra Anomoeos, Ricardus de S. Victore lib. 4. de Tri. nit. c. 15. distinctionem & pluralitatem personari ex originibus colligunt, cum quibus consenti Bessarion in oratione pro vnione Graecorum & Latinorum cap. 6. post medium, quae habetur post Concilium Florent. At vero nullus dixit originem esse principium formale distinctionis: hic enim modus loquendi. & controuersia de hac re solum est Scho lasticorum Theologorum: & multo minus Pa tres asserunt, principium constiuens personanesse originem, de hoc enim non loquuntur. Quod vero nonnulli asserunt, idem esse principium constituens & distinguens, falsum est, vt colligitur ex disp. 147 c. 7

Caput 5

CAPVT V. Personas diuinas constitui, & distingui solum relationibus verior sententia est.

REiectis aliorum sententiis, ea solum verior superesse videtur, quam tradunt S. Thom. & Caiet. in hoc art. Ferrar. 4. contra gent. c. 26. Durand. in 1. d. 26. q 1. num. 14. Gabr. q. 1. Capr. q1. art. 1. Marsil. in. 1. qa). artic. I. dub. 1. & 2. Canar. 3: parte commentarij, c alij recentiores Thomistae, nempe personas diuinas sola relatione posse constitui, & distingui. Relationem vero intelligunt in facto esse, non per modum viae & originis, vt contra Bonau. probatum est Et sane principium distinctionis debere esse relationem, ex doctrina Parrum manifeste ostendimus c. 2. cumque id non debeat intelligi de relationibus per modum originis, vt contra Bonauent. dictum est, consequitur personas distingui relationibus, & relationes esse principium distinctionis Nonnulli autem Thomistae inde etiam colligunt, principium constituens debere esse relationem quia idem debeat esse principium constitutionis. & distinctionis: falluntur tamen; nam, vt ostendi mus disp. 1. 47. in diuinis personis non est idem principium constituens, & distinguens iuxta do ctrinam praesertim S. Thom. qui docet, Spiritum sanctum non distinguendum a filio, nisi ab eo procederet: hinc enim fit, vt principium distinctio nis in filio formaliter non sit filiatio, sed spiratio vt ibidem probauimus; cum tamen filiatio sit principium constituens

Haec igitur sententia, quam vt veriorem sumus secuti, solum asserit, principium constituens & distinguens, siue idem sit, siue diuersum: non posse esse absolutum, nec originem, sed telationem in facto esse. De origine iam satis ostendimus contra Bonau. de absoluto vero sic probatur ex doctrina Patrum, quos c. 2. commemorauimus, diuinis per sonis omnia sunt communia praeter relationes: ergo omne absolutum est commune: sed per id. quod commune est omnibus, nec potest vna persona a duabus, nec duae ab vna distingui: ergo per abso lutum non possunt personae vllo modo distingui quare principium distinctionis debet esse relatio nam origo alia ratione non potest esse, vt diximus

De constituente vero principio, de quo Patre non loquuntur, ex eadem ipsorum doctrina, haec sancti Thom. sententia sic deducitur. Principium proprium, quod constituit aliquid, non potest esse id, quod ipsi commune est cum aliis; sed, id, quod sibi proprium est: hoc enim determinat id, quod est commune ad esse talis, ac proinde in ratione talis constitui dicitur. Sed quidquid est absolutum, es commune omnibus personis, vt ex Patribus ha bemus, & siquid est peculiare alicui personae, est relatio: ergo relatio, non absolutum, debet esse principium. Ex quo sequitur, ideo principium con stituens filium esse filiationem, non spirationem vt diximus disput. illa 147. c. 7. quia illa est propria filio: at vero filiationem non distinguere filiu a reliquis personis, sed a solo Patre; quia non op ponitur Spiritui sancto, sed foli Patri: distinctio autem consequitur oppositionem, vt ibidem notauimus: ergo de ratione principij constituentis est, esse proprium solius personae constitutae: de ratione vero distinguentis non est esse proprium sed est oppositio: nam principium distinguens potest esse duabus personis commune.

Superest solum, vt aduertamus circa textum S. Tho. ideo eum dixisse, personas distingui per relationes, & per origines; principalius tamen per relationes, non quia vtraeque sint principia formalia distinctionis, & relatio sit principalius; sed quia etiam origines, vt viae pertinent ad distinctionem personae quatenus a tali & tali origine, vt productione, exit persona distincta, non quia origo distinguat vt forma; de quo principio formali distinctionis est nunc controuersia. Atque idcirco in o 8. de potentia art. 3. dixit rem aliquam posse distingui aliquo, vt forma, & aliquo vt origine, & constitui similiter: & id quod distinguit vt forma, principalius distinguere, quam id, quod distinguit vt via & productio: ideoque dixit principalius distingut personas per felationes, quam per origines.

Caput 6

CAPVT VI. Arguit Scotus contra praedictam opinionem ex comparatione relati cum relatione.

HAnc sententiam S. Tho, ex quatuor capitibus impugnat Scot. simulque suam confirmat. Primum est ex comparatione relati cum relatione Secundum est ex comparatione originum cum relationibus. Tertium est ex ratione constituentis. Quartum ab authoritate. In hoc cap. afferemus argumenta ex primo medio, in sequenti ex tertio medio: nam quae ex secundo medio desumit, difficiliora sunt peculiaremque postulant discussionem: ideo seq disp. circa illa instituemus.

Verum, antequam ad primum veniamus: omis sis ceteris, quae quarto loco ab authoritate desumit, quod leuiora fint, ad illud tantum respondea mus, quod adducit ex illo Prou. 30. vbi Salomor de peo loquens interrogat. Quod nomen eius, & quod nomen filij eius, si nosti? si autem secunda persona sola proprietate filiationis constitueretur, non interrogaret. Quod nomen filij eius? Id enim satis notum erat. Nonnulli Hebraeorum conantur hunc locum ita interpretari, vt non loquatur de filio Dei, qui est secunda in Trinitate persona: quos optime reuincit Iansenius in eum locum. Ad misso igitur, ibi sermonem esse de secunda persona, facile occuritur oblectioni Scoti: ibi enim non quaerit Salomon de alio magis proprio nomine secundae personae, sed de nomine, quod adaequate, & exacte explicet naturam & proprietatem filij Dei: & quia ine ffabile hominibus est, qualecumque illud sit siue relatiuum, siue absolutum, ideo dicit Si nosti, quasi dicat, non inuenies tale nomen, eo quod filius Dei sit super omne nomen iuxta ea, quae de nominibus Dei tradidimus disp. 57. c. 3. id autem voluisse nobis significare Scripturam, patet, quia non solum ibi interrogat de nomine filij, sed etiam de nomine ipsius Dei; cum ait, Quod nomen eius? Multa autem nomina propria Dei Hebraeis erant, & inter alla illud Terragrammaton, ceteris magi accommodatum: nihilominus recte interrogat de nomine, quod illius essentiam nobis exprimere valeat: quia nullum tale est, vt ita ostendat Deum, & filium eius super omne nomen esse.

Ceterum ex illo primo c. arguit primo Scotus hoc modo. Id, quod tefertur, est prius relatione, quia res prius est, quam referatur: atqui in Deo essentia non refertur, sed persona: ergo persona prius est, quam relatio. Quo modo ergo ipsa relatione substantialiter constitui potest? Quod si relatione non constituitur, fit vt antea absolute, & ad se sit constituta. Respondeo in telationibus creatis verum esse id, quod Scotus assumit in maiori: at in diuinis est alia ratio. Cum enim illae sint substantiales, & subsistentes: ipsis ita substantialiter completur essentia, & determinatur ad rationem personae. vt per eam substantialiter constituatur persona, simulque substantialiter ad aliam referatur; dum er go constituitur, hoc ipso formaliter refertur, & contra.

Arguit secundo hac ratione. Omnae compositum supponit partes componentes, & vnionem ipsarum etiamsi sit compositum per accidens: homo enim supponit corpus, & animam, & eorum vnionem, vt aliquid prius, & album supponit corpus, & albedinem, item eorum vnionem: ergo relatum supponu rem, quae refertur & relationem, & vnionem vtri usque: id autem quod refertur in diuinis est per sona, ergo prius est persona, quam referatur,

Ad argumentum tespondeo, eo solum probari essentiam & relationem quodammodo supponi vt aliquid prius, personae: non tamen prius esse personam, quam personam relatam. quia persona re lata non resultat ex persona, & telatione, quod ipse Scotus probare deberet, & non gratis assumere: sed ex essentia & relatione: eo quod eo ipso con stituitur persona vt persona, & vt relata, vt proxime dicebamus. Potro quamuis essentia suppona tur, vt prius, ipsa tamen relatio non potest supponi: quia cum relatio non intelligatur esse, nisi in aliquo, & mox vt intelligitur in essentia, intelligatur persona, non potest prius intelligi relatio hae rens, quam intelligatur persona. Deinde etiam in compositis ex substantia, & formis accidentariis, quae semper intelliguntur inesse, & earum esse est inesse, non prius intelligitur forma inexistens, quam intelligatur compositum ex subiecto, & forma illa accidentaria, vt manifestum est

Tertio arguit Scotus, quia relatiuum formaliter refertur ad absolutum: ergo pater in diuinis refertur ad filium secundum esse absolutum ipsius prius ergo est persona per absolutam proprietatem quam sit filius. Verum de hoc argumento fusius tractabitur in disp. seq.

Quarto arguit. Omnis relatio realis supponit extrema realiter distincta, & constituta: ergo & diuina relatio paternitatis supponit extrema constituta: ac proinde ipsa non constituit, nec distin guit personam. Sed eodem modo respondetur, hoc solum proprium esse relationis accidentariae: at vero substantialis relatio, quae affert suppositum ipsa quoque distinguere potest extrema, & consti tuere. Tandem vrget nos Scot. hoc modo, Relatio vt relatio, est ad aliud: ergo vel paternitas est ad aliud distinctum filiatione, vel aliquo alio: si ad aliud sola filiatione distinctum: ergo si aliquis vellet probare, in Deo non esse relationem realem, hoc modo deberet probare. Haec relatio non est ad aliud reale: ergo non est realis: esset autem manifesta petitio principij, quia perinde esset dicere, non est ad aliud reale, atque dicere, haec relatio non habet ad aliam relationem realem oppositam. Innde autem non recte quis inferret, Ergo non est realis, quia in suo argumento videretur, petere principium, Verum obiectio Scoti friuola est, quia cum aliquis sic assumeret, haec relatio non est ad aliud, non pe teret principum, quia solum diceret, illam relationem non esse ad aliud distinctum realiter, siue per relationem oppositam, siue alio modo. Et quam¬ diceret distinctum realiter per relationem oppositam, non peteret principium, sed recte argueret, vt patet.

Caput 6

CAPVT VI. Argumenta Scoti petita ex ratione principij constituentis.

EX tertio medio, quod praecedenti cap. proposuimus, primum sic arguit Scot. Principio constituenti repugnat diuidi in plura; veluti principio constituenti speciem repugnat diuidi in plures species, quia principium constituens reddit rem om nino incommunicabilem, eo modo quo ipsam constituit: ergo & principio constituenti personam repugnabit pluribus communicari: siquidem facit se toto rem incommunicabilem: paternitas autm & relatio quaecunque in diuinis communicabilis est natura sua: est enim quaedam quiditais relariua, omnis autem quiditas communicabilis est: ergo nequit esse principium constituens personam. Dicat aliquis, relationem quidem ex se communicari posse, ab essentia tamen habere incommunicabilitatem. Hoc tamen est manifeste falsum, nam spiratio, quae ex se communicari potest, non redditur incommunicabilis ab essentia: ergo eadem ratio erit de aliis relationibus, praesertim de opposita relatione, quae est spiratio. Tum etiam quando duo aliquid constituunt, neutrum illorum accipit ab alio modum illius, quem habet in constitutione: veluti homo constat materia vt potentia, & forma vt actu: & tamen nec forma accipit a materia potentiam, nec materia a forma rationem actus, sed ipsa forma vt actu constituitur. Ad haec, quia rationale constituit hominem, vt simplissimus conceptus, & vltimus terminus illius, talis naturae est, vt quacunque impossibili hypothesi facta nihilominus maneat semper indiuisibilis, si totus conceptus illius maneat. Veluti, si supponamus rationale posse aliquid de nihilo creare, aut esse differentiam caloris, rationale incommunicabile manet pluribus speciebus: at si supponamus priorem processionem in Deo esse per voluntatem, & posteriorem per intellectum, manente integro conceptu paternitatis, vt paternitas est, illa esset in duobus suppositis, in patre nimirum, & Spiritu sancto, & vterque esset pater filij: ergo signum est paternitatem sub ratione paternitatis non esse incommunicabilem.

Respondeo, paternitatem in vniuersum, vt a nobis nominatur, esse quiditatem quandam, quae communicari potest: vniuerse enim comprehendimus tam creatam; quam increatam: creata autem communicari potest: at vero paternitas diuina, etiamsi concipiatur, vt quiditas quaedam est, suapte natura nequit communicari: id quod non habet ab essentia, sed a se ipsa formalite r: tanersi re ipsa idem sic cum essentia. Cum vero eam distinguimus ab essentia, concipimus illam vt modum essentiae particularem, qui reddit essentiam incommunicabilem; facta vero ea hypothesi, quam dicit Scotus, esset sane paterniras in duabus personis, sicut nunc est spiratio; & non esset proprietas personalis vllius, quia communis esset, sicut nunc spiratio non est proprietas: esset tamen tunc alia paternitas, quam nunc est. Ea enim, quae nunc est, suapte natura est relatio vnius ad vnum; veluti si Spiritus sanctus a Patre solo procederet, actiua spiratio alterius esset proprietatis, quam nunc est. Nos auatem loquimur de paternitate, quae de facto Deo conuenit; ideo argumenta Scoti, quantumuis subtilia videantur, inania sunt.

Praeterea arguit Scotus ex eodem medio, hac ratione: a paternitate, filiatione, & processione ab strahi potest conceptus communis, non tantum secundae, vt aiunt, intentionis, qualem nonnull putant esse conceptum formae hypostaticae, & modi incommunicabiliter subsistendi: verum etiam conceptus realis, & quiditatiuus primae intentionis, himirum conceptus relationis: relatio nam que quiditatiue respicit paternitatem, & filiationem, & processionem: atqui hoc videtur esse comtra rationem vltimi constituentis; hoc enim debet esse aliquid omnino simplex: nam quamuis id, quod constituit vltimo secundum rem, debeat esse tantum simplex secundum rem, licet ipsum ratione constituatur, vt anima, quae re ipsa non constituitur: per rationem tamen constitui potest, quia solum est vltimum constituens secundum rem: ta men id, quod vltimo constituit etiam secundum rationem, qualis est personalitas, debet esse omnino simplex, etiam secundum rationem.

Verum hoc argumentum primo quidem in doctrina Scoti, qui putat personas constitui ex natura rei, essentia, & proprietate, vt vltimo constituente, non multum habet momenti. Nam, vt relatio sit vltimum constituens ex natura rei, satis est, si ex natura rei ipsa relatio non constituatur, nec amplius contrahatur: nihil tamen obstat, si ipsa constet conceptu communi & particulari, quia sufficit, si in eo genere, quo constituit, ipsa amplius non constituatur, nec determinetur.

Secundo concedo cum Caiet. supra q. 27. art. 4. ad 4. dubium, & q. 30. art. 4 posse abstrahi ab originibus & relationibus conceptui communem quasi generis, & particularem quasi speciei: addo tamen, hoc nihil obesse, quo minus relatio sit vi timum constituens personam; veluti si albedine & nigredine aliqua persona constitueretur, possemus quidem ab vtroque constituente rationem coloris abstrahere: id autem nihil obstare patet, quia vt aliquid sit vltimum constituens in eo genere, necesse est ipsum amplius non posse constitui eodem genere constitutionis; veluti differentia atoma, quae vltimo constituit speciem hominis vt rationale non potest amplius constitui genere & differentia, quia non esset ipsa vltimum constituens in eo genere: at vero idemmet rationale constitui potest realiter ex materia & forma: vtraque enim complecti tur, quia in genere constitutionis realis physicae non est vltimum constituens: sed forma, quae in eodem genere amplius non constituithr, est vltimum constituens physicum: ergo potest eodem modo relatio vltimo constituere personam deter minando essentiam ad esse personale, dummodo ipsa a nobis amplius alia personalitate non determinetur & constituatur: tametsi duplici conceptu, nempe generis & differentiae, & vtroque constituatur

Addo tertio cont. Caiet. abstrahi non posse a nobis conceptum communem vniuocum a diuinis relatquia, vt dixi disp. 114. c. 2. in relatione est duplex conceptus in, & ad, qui ita inter se comparantur, vt conceptus in sit transcendens, & includatur necessario in conceptu ad; quia ad sine in nequit cogitari. Quocirca relatio diuina vtrumque habet: quia tamen substantialis est. a nobis concipitur, non quasi per se subsistens, sed vt modus substantialis ipsius naturae: neque allo modo explicari potest conceptus, in, telationis diuinae: hic autem conceptus aut formae hypostaticae, aut modi subsistendi est denominatiuus, vt veluti secundae intentionis, vt seq. disp. c. 3. ostendemus: ideo nequit a relationib. diuinis aliquid abstrahi commune quiditatiue, sed solum denominatiue. Conuenit autem nobiscum ipse Scot. in 1. d. 23. q. 1. in fin. cum asserit, nihil commune qui ditatiue abstrahi posse a tribus personis, sed commune quasi proprium: proprium autem denominatiue praedicatur, de quo iam diximus disp. 130.

Disputatio 159

Qua ratione relatio constituat diuinam personam

DISPVI. CLIX. Qua ratione relatio constituat diuinam personam.

Caput 2

CAPVT I. Nodus difficultatis in prasenti controuersia.

PRopter argumenta, quae Scot. depromit ex secundo medio, quod commemorauimus c. 6. praecedentis disp. necesse fuit praesentem quaest. instituere. Ea namque argumenta vsque adeo exercuerunt Thomistarum ingenia, vt in varias opiniones eos diuiserint. Argumenta vero Scoti desumpa sunt ex comparatione producentis cum producto, & relationum cum originibus.

Imprimis comparans Scotus producens cum producto, primo sic argumentatur. Omne pro ducens prius est, quam productum, non quatenu actu producit, sic enim ad productum refertur & ideo simul cum eo est: sed quatenus est talis natutae, aut proprietatis, vt producat: ergo persona in producens in diuinis prior est, quam producta, a non prour actu producens est, sed secundum talem naturam & proprietatem, vt producat: quare priusquam intelligatur actu producens, iam est persona; tunc autem non potest esse constituta relatione, haec enim consurgit ex productione: ergo est constituta absoluto. Secundo, si personae secundum rationem personae sunt relatae, nihil aliud erit patri producere, quam habere filium; nam pater eo est pater, quo habet filium; ergo ex se ratione solius suae personae nulla intellecta origine habet filium: frustra igitur pouimus origines. Tertio, prius producitur absolutum, quam consurgat relatio: nam ad relationem non per se motus ex 5. Physic. textu 10. ergo persona, quae producitur prius est absoluta quam relata: tunc igituriam erit aliquo absoluto constituta.

Deinde conferens relationes cum originibus arguit etiam dupliciter. Primum, omne suppositum, quod est principium operationis, seu productionis, intelligitur ante operationem: quia prius conuenit rei esse, quam operari: ergo priusquam intelligatur sub relatione producentis, intelligitur constitutum: quare non potest constitui relatione illa, sed aliquo absoluto; quia nulla alia relatio est, quo possit constitui. Praeterea, relatio es veluti forma personae diuinae quatenus persona est; omnis autem forma prius intelligitur, quam res, cuius est forma, & quam constituit: ergo prius intelligitur paternitas, quam persona patris, atqui paternitas nequit intelligi sine filiatione, quia si mul sunt cognitione: ergo filiatio intelligitur an te personam patris; quomodo ergo filiatio resulta ex generatione, quae prouenit a patre, liquidem ante personam patris intelligitur :

Haec omnia argumenta eodem spectare videntur, & circa solam personam patris difficultatem habent; videlicet qui fieri possit, vt persona patris, qua debet prius intelligi constituta, quam generet, constitui possit paternitate, quae ex generatione resul tat; n aliis vero personis uulla prorsus est difficul tas; nam generatio passiua praecedit personam filij, & filiationem in facto esse; tum etiam spiratio actiua iam supponit patrem & filium constitutos aliis relationibus; non enim constituuntur rela tione spiratoris: denique processio passiua praece dit persouam Spiritus sancti, & relationem illius, sicut de generatione passiua diximus. Enitendum igitur nobis est, nodum huius difficultatis dissoluere, recensitis tamen prius aliorum opinionibus qui dum rem hanc explicare conati sunt, nescio an difficiliorem reddiderunt. Pro explicatione vero huius quaest. Scholastici, qui dicunt, personas con stitui relationibus disputant id, quod in titulo proposuimus, Quoniam pacto relatio constituat per sonam.

Caput 2

CAPVT II. Opinio Caietani, & Canariensis.

CAiet. solita sua subtilitate, in solut. huius qua plus ceteris videtur laborasse, nescio an ita fructuose. Docet autem in art. 4. huius quaest. ad 2. dubium, bifariam sumi paternitatem: de hac enim tota videtur difficultas, vno modo vt conceptam sub expresso conceptu paternitatis, non vt exercet munus relationis: & hoc pacto inquit consti tuere personam patris in Deo, antequam intelligatur generare, & habere filium; quia relatio vt concepta, ex sent. Caiet. non postulat terminum, altero modo consideratur vt exercita. (inquit ille hoc est, vt iam exercens officium referendi, sic au tem postulat terminum actu, & in termino filiatiohem, hoc modo non potest constituere personam patris, vt plane conuincunt argumenta Scoti, illud praesertim, quia paternitas & filiatio hoc pacto sunt simul post originem, persona autem patris prae cedere debet originem. Sic interpretatur S. Thom ari. 4. huius qi. cum ait relatione, vt est forma hypostatica, constitui personam, & sic prius considerari, quam originem & personam productam, non autem secundum propriam rationem relationis, quia secundum propriam rationem relationis non potest intelligi, priusquam origo, tametsi hac ratione distinguat vnam personam ab alia. Neque oppositum docuit S. Tho. q. 42. art. 3. (inquit Caiet. cum dixit, non esse prioritatem etiam rationis in ter personas, loquitur enim de ipsis, vt actu iam referuntur sub conceptu proprio relationis exercitae. Quare nonnulli perperam arguunt doctorem S. contradictionis.

Canari. vero a sensu Caiet. non longe abest, licet se Duran. sentent. sequi profiteatur, ait enim, duo spectare ad rationem & essentiam relationis, vnum est esse formam & proprietatem relatini sicut albedo est forma albi, ecce tibi relationem conceptam Caiet. alterum est referre vnum ad alterum ecce telationem exercentem munus relationis. Asserit igitur, personam diuinam constitui relatione, secundum quod est forma relatiui: non tamen secundum quod refert ad aliud: & in hunc sensum Canar. intelligit S. Tho. eadem omnino proport. qua Caiet. intellexit. Hinc colligit, vere dici personas diuinas constitui relationibus, cum enim comstituantur relationibus priori illo modo consideratis, qui pertinet ad essentiam ipsius relationis; efficitur, vere constitui relationibus imo addi posse particulam illam, Inquantum, vel secundum rationem relationis, si denotet relationem priori modo intellectam. Nam si accipiat quis relationem posteriori modo; & addunt particulam, inquantum debet eam vsurpare, vt notam quam dicunt specificationis: & sensus erit, relatio, inquantum relatio, constituit, hoc est, id quod reuera est relatio, constituit.

Hujus sententiae Caiet. meminit Ferrar. 4. contra gentes c. 26. versic. sed haec interpretatio: quam licet subtilem esse dicat. affirmat tamen nec veram esse, nec secundum mentem S. Tho Eam igitur simul cum opinione Canar. eisdem rationib. impugnabimus.

Prima ratio Ferrar. est. Id quod alicui conuenit. secundum rationem formalem, conuenit illi, secundum quod tale est: ex sent. autem Caiet. constituere hypostasin conuenit relationi secundum expressam & formalem rationem relationis: ergo conuenit illi, inquantum relatio est: at oppositum dicit S. Tho. ar. 4. huius qu. ait enim; relatio non comstituit personam, secundum quod relatio est: ergo aduersatur Caiet. Doctori S. quem se sequi putat Dices pro Caiet. relatio constituit secundum rat relationis priori modo considerata, prout est con cepta; non autem posteriori modo: vt exercet os ficium relationis. Sed contra hoc est, quod ipse Caiet. concedit, relatione priori illo modo conuenire expressam & formalem rationem relationis.

Secundo arguit Ferrar. hoc modo, Nihil aliud est, formam exercere actum suum, quam dare esse subiecto, cui inest, in genere causae formalis: quid enim aliud exercere potest? Sic albedo exercetactum formae, cum facit subiectum album, ergo tunc intelligitur felatio exercere actum suum, quando tribuit subiecto esse relati ad aliud & nunc subiectum refert ad aliud; nullum enim alium actum habet, quare si relatio aliqua sub expresso conceptu relationis concipitur in aliquo subiecto, intelligitur iam, vt referens subiectum ad aliud, ergo vt exercens officium relationis: frustra igitur Caiet. & Canar. distinguunt duas acceptiones relationis, cum idem omnino sit esse formam relati inhaerentem subiecto, & ipsum ad aliud referre; sicut idem est esse formam albi, & dare esse albi.

Tertio impugnari potest opinio Caiet. & Ca nar. quia aut relatio priori modo accepta est ad se aut ad aliud: si ad se habet modum absoluti, & non habet expressam, atque formalem rationem relationis, quae est esse ad aliud, cuius oppositum ipsi docent: & asserere necessario debent, vt defendant, eam esse veram acceptionem relationis, & personas formaliter relatione constitui: aut relatio eo modo est ad aliud, & ita necesse est, vt habeat terminum, quem respiciat: ergo inhaerens subiecto ipsum refert ad aliud. Quare redit difficultas, quam ex Scoto initio proposuimus. Porro autem necessarium esse, relationem etiam vt conceptam habere terminum, patet; quia expressa, & formalis ratio relationis, sub qua concipitur, non potest intelligi aut definiri, nisi ad aliud: est ergo Caiet. & Canar. distinctio commentitia.

Caput 3

CAPVT III. Quid senserint Capreolus & Ferra

CApreol. in 1. d. 26.q. 1. a. 2. ad 1. Scoti ex iis, quae tertis loco adductae erant, & Ferrar. 4. contra gentes c. illi 26. planius secuti sent. S. Tho in a. 4. dicunt relationem dupliciter considerari: tum vi formam hypostaticam & proprietatem personae, & hoc modo con stituere personam, non tamen distinguere, ita vi possit intelligi pater relatione sic constiturus sub conceptu formae hypostaticae, priusquam intelligatur generare: tum etiam vt est relatio & sic non con stituere personam, sed illam distinguere. Priori na que modo non est ad aliud, nec formaliter est re latio, & ideo ante orig. potest intelligi: posteriori autem modo iam est formaliter relatio, & sic tantum potest distinguere, quia omnis distinctio in diui nis fit oppositione relatiua. Iuxta quod notat Ca pre. cum eadem omnino res sit essentia, forma hypo statica, & relatio, diuersa tamen formaliter in ea re nostra consideratione distingui: primo essentiam quae dicitur deitas, qua persona constituitur in ra tione Dei: secundo proprietatem seu formam hypostaticam, qua constituitur in ratione personae: tertio relationem, qua vna persona ab alia distinguitur

Refert quoque pro hac sent. Canar. Marsil in 1. qu. 29. a. 2. dub. 1. concl. 1. vsque ad 3. vbi reuera praedicta dist. sub eisdem verbis vtitur, idemque omnino do cet. Ceterum in qui. 30. art. 3. ad 1. argum. in contrarii ad ductum, dicit, non constitui relationes actib. no tionalib. hoc est, actus notionales non esse funda menta relationum: quia quamuis in humanis rela tio paternitatis consequatur generationem, eo quod relatio non constituit generantem substantialiter. in diuinis tamen relatio paternitatis est ante gene rationem, quia persona substantialiter constituta prius est, quam generet. Constituitur autem relatione. Imo concedit, Patrem aeternum constitutum paternitate prius habere filium, quam generet: id quod tanquam absurdum Scot. inferebat, vt vidimus c. 1. nec video, qua ratione defendi possit. Et certe, si id esset verum, non erat opus Marsilio di stinguere relationem duobus illis modis vt altero constitueret, altero distingueret. Sed iam opinio nem Capreoli & Ferrar. confutare necesse est.

Eam vero impugnat Scot. in 1. d. 28. q. vlt §. nic con muniter, & Durand. in 1. d 26.q. 1. n. 16. Prima autem tatio sit Scoti, in hunc modum. Relatio illa, secundum quod est proprietas seu forma hypostatica, for maliter est aliquid: ergo vel absolutum, vel relati uum; si absolutum, ergo personae constituuntur formaliter forma absoluta, quod contendit Scot. si relatiuum, ergo frustra distinguitur relatio in orationem formae hypostaticae, & relationis; cum etiam sub ratione formae hypostaticae sit formaliter ad aliud: atque hoc admisso ead. prorsus videntur absurda sequi, quae Scot. infert contra eos, qui dicunt personas con stitui relationibus formaliter, quae 1.c. memoraui mus. Ceterum aliqui respondent, relationem sub eo conceptu formae hypostaticae esse formaliter abso lutum, nihiloninus constitui personas relationib. in quantum relationes sunt, sumpta particula Inquantum vt nota specificationis, non vt nota reduplicatio nis, hoc est, constitui personas per id, quod est relatio, non sub ratione relationis, sed absoluti. At hoc friuolum est, nam qui asserunt, personas constitu: absolutis proprietatib. formaliter, non negant, con stitui per id, quod reuera relatio est, quia in omnium sententiam idem sunt proprietates secundum rem cum relationib. Nunc autem ourouersia est, quo formaliter constituantur personae, vtium telaue ne, an absoluto. Piaedicti vero Theologi, sicut eCanar. c 3 allegatus aburuntur particula inquani. ut sit nota specificationis in eo sensu, quem ipsi volunt. Vt enim dicemus 1. 2. disp. 73. c. 9 & 3. p. q. 16. ar. 10. haec particula tunc dicitur nota specificationis, quando determinat & signat partem, aut peculiarem naturam subiecti, ratione cuius rei conuenit praedicatum, etiamsi conueniat per accidens, & non per se. Veluti cum dicimus, Chrestus inquan ium homo, est allus seu ambulat: aut Athiops inquantis habet dentes, est albus. Hic enim praedicta particula non potest esse nota perscitatis, vt constat: quia prae dicatum non praedicatur per se de subiecto: at inepte dicitur praedicta particula nota specificationis in hac propositione, Relatio inquantum relatio, constituit, vt sit sensus id, quod est relatio constituit: hic enim est sensus quem vocant identicum, & non formalis, qui solum particula illa denotari non potest. Adde quod particula, mquantum, vt ibidem dicam, cum replicat, & reperit subiectum, vt in praedicta propositione, dicitur reduplicatiua, & semper est nota perseitatis.

Secunda ratio Dur. est huiusmodi. Aut forma hypostatica & relatio distinguuntur ex opposito (quidam codices mendose legunt ex supposito) aut distinguuntur sicut superius & inferius: si distinguuntur ex opposito, hoc est, vt opposita sequitur personas constitui formaliter absoluto? id n. quod distinguitur ex opposito a relatione, est absolutu: si autem vt inferius & superius, vt ratio proprietatis sit superior relatione, sequitur etiam personas comstitui formaliter absoluto. Nam si illa ratio proprietatis personalis, quae superior est, constituit personam, excludendo relationem, debet necessario oppositum includere, sc. absolutum: superius.n.nunquam excludit inferius, nisi includat aliud oppositum: veluti animal nunquam excludit rationale, nisi includat irrationale: ergo vel debemus dicere proprietate constitui personam, quatenus est etiam relatio: vel debemus asserere, personas constitui absolutis.

Tertium argum. Scoti & Duran. est. Ratio formae hypostaticae, aut proprietatis personalis non conparatur cum relatione quiditatiue, sed denominatiue: videtur. n. esse denominatio secundae (vt aiunt, intentionis, qualis est denominatio indiuidui, denominatio personae, & principij constituentis: aut si est denominatio realis, non videtur esse quiditatiua, vt notauimus disp. 130. c. 2. Cum vero quaestio est de eo, quod constituit personam, non inquirimus de ratione denominatiua constituentis, sed de essentiali & quiditatiua: sicut cum inquirimus, quo constituitur Petr. in ratione personae, postulamus quiditatiuum conceptum illius, quo constituitur non autem quomodo illud denominetur, vtrum dicatur principium indiuidui, an ratio personae,

Vltimo denique, quod ex Marsil. posteriori lo coreferebamus, relationes nimirum priores esse originib. cuius meminit Bonau. in 1. d 27. 1.p d. q. 2. 1 absurdum est. Nam si fatetur id, quod inferebat Scot. sc. patrem habere filium, antequam intelligatur generasse, cur dicemus ipsum genuisse: vel ad quid generationem concedimus ei, qui iam habet filium? Deinde si loquamur de passiua generatione, non Du potest esse posterior relatione: uam prius est genetari, quam genitum esse; ergo quam filium esse Quod si filio constituto in ratione filij non aduenit generatio passiua, nec patri, qui simul cum filid est, aduenire poterit actiua, quae passiuae respondet,

Caput 2

CAPVT IV. Durandi & Gabrielis sententia.

DVrand. in 1. d. 26. qu. 1. n. 18. & d. 27. q. 1aperte docet, personas constitui relationibus & distingui sub expressa, & formali ratione relationis nec posse a nobis intelligi personam patris prius constitutam, quam generet, & habeat filium, sed simul. Idipsum docet Gabr. in 1. d. 26. q. 1. art. 3. dub. 4. videturque fuisse sent. Scoti in 1. 4. 28. q. vlt. §. Ad quaest & § ad argument principale, & quodl. 4. in fine ad argum. principale; tametsi distinct. 26. defendat vt probabile opin. Io. de Ripis, vt retulimus praeced disp. cap. 3. Philosophantur autem hoc modo. Primum ne cogantur dicere, personas constitui forma absoluta sub cocneptu absolute affirmant, constitui forma liter per relationes, vt relationes sunt. Nam quo cunque alio modo constituantur, praeterquam relatione sub formali & propria ratione relationis dicendum est constitui absoluto, vt hactenus con tra Caietan. Canariensem, & alios probatum est

Praeterea dicunt, personam patris simul esse cum generatione, & filio nec prius esse generationem, quam paternitatem, nec cogantur asserere, alique modo concipi personam constitutam, antequam in tellagitur relatio: sic.n.fieret, vt persona non consti tueretur relatione formaliter, sed absoluto. Et sane si constitutio personae esset ex natura rei, facile possemus praedictam sent. quoad vtramque partem tueri, quia simul natura paternitas constitueret personam patris, & generaret filium, tametsi pater esset prioorigine quam filius; haec.n.prioratas inter personas, etiam vt formaliter relatas, inuenitur, vt disp. 168. c. 2. dicemus: at vero non possemus prius ratione intelligere primam personam, quam generarionem quia ipsa generatione quasi fieret pater & persona & haberet filium: essetque discrimen inter patrem crea tum, & aeteruum, quod creatus esset persona, vt ge nerare posset, prius natura, quam actu generaret: at aeternus simul esset persona & pater, & paternitat? esset persona generando, & generando esset pater & persona: cumque Scot. locis citatis dicat, constitutionem personarum in Deo esse ex natura rei, consequenter videtur locutus. Est autem consentaneum eius prin cipiis, asserere constitutionem diuinarum persona rum esse ex natura rei. siquidem docet, relationen distingui ex natura rei ab essentia. Sic.n. cum ea con ueniens: ex natura rei personam posset constituere, vt diximus disp. praeced. c. 2. Durand. quoque & Gabi qui sentiunt, relationem ab essentia distingui ex natura rei, vt retulimus disput. 120. c. 3. asserere debent, constitutionem personarum esse ex natura rei, qua posita recte, cum Scoto de modo constitu tionis personarum per relationes philosophantur.

Verumtamen hoc eorum fundam. falsum esse monstraui disp. illa 120. ideoque praeced. disp. intuli constitutionem esse debere per solam nostra con siderationem, Quo posito, sequi videtur, perso nam debere constitui, vel constitutam considera ti prius, non solum origine, sed etiam ratione, quam intelligatur generatio ac proinde prius quam, pa ternitas: quoniam nostro more intelligendi prius concipimus id, quod est principium generationis secundum quod in se est, quam intelligamus generationem ab eo procedere. Tunc igitur qualites erit persona nostro more intelligendi constituta absolutione, an relatione? at relatione paternitatis certe non potest, qui haec, vel posterius intelligitur, quam generatio, vel saltem simul: nulla autem videtur alia relatio; erit igitur constituta absoluto, ac proinde redit eadem difficultas.

Nonnulli tamen, qui hanc Durandi, amplectuntur sententiam in eo quod asserit, non prius intelligi generationem. quam paternitatem, nec e contra nec prius considerari suppositum constitutum; quam genere, cum inquiritur de fundamento paternitatis, & aliarum relationum personalium in Deo, dicunt uon esse generationem; imo origines a relationibus solo nomine videntur distinguere. Asserunt autem fundam. relationum esse essentiam Dei intelligentem seipsam cum ceteris omnib. & hoc modo originem quasi inchoatam intelligi prius ipsa relatione. Nam origo perfecta cum relatione productionis non est prior, nec posterior persona producente, sed illam secum affert; est enim discrimen inter relationem creatam, quae aduenit supposito constituto, & diuinam, quae constituit suppositum, quod superius Durandus assignauit.

Ceterum sent. horum sent. ex parte iam impugnata. est praeced. disp. c. 4. vbi ostendimus, genetare &, paternitatem, generari & filiationem non esse synonyma, ac proinde differre. non solo nomine, sed etiam conceptu, Quis.n.neget respectum, quem in origine concipimus, & quem in relatione apprehendimus, non eodem modo a nobis cogitari! respectus euim originis est productionis & viae, respectus autem relationis vt patris & filij, est vt productoris & producti. Ex quo prima ratio cont. hunc modum dicendi colligitur, nam fatendum est inter hos conceptus originis & relationis esse ordinem non reale natura, aut origine, sed ratione & consideratione nostra, quia vnum est vt via, aliud autem vt forma iam in facto esse: ergo vnum debet cogitari prius alio: non quidem relatio, ergo origo. Non enim ideo a nobis intelligitur pater generare, quia pater est: sed potius ex eo intelligimus, esse patrem instar eorum, qui creati sunt, quia genuit, & de filio similiter.

Secundo impugnatur horum opinio, quia non recte dicunt fundam. relationis paternitatis essesolam essentiam intelligentem se, &c. cum enim haec sit in filio, in filio quoque intelligeremus fundam. paternitatis, quod est absurdum. Cum autem loquimur de fundamento relationis diuinae non contendimus asserere aliquid distinctum ex natura rei ab ipsa re latione, sed id, quod nostro modo concipitur vt causa proxima relationis: essentia autem non est proxima causa, etiam vt intelligens; quia sic reperitur in filio: ergo est ratione intellectionis notionalis, quae est productio: hanc autem nos vocamus originem: eumque fundamentum prius debeat concipi, quam relatio. origo prius erit in nostra consideratione quam relatio

Tertio, cum principium originis, videlicet generationis, non sit sola essentia, sed persona, quia essentia non producit, sed persona: & nostro modo intelligendi prius concipiamus id, vnde est ge neratio, quam ipsam generationem; neque enim principium est per generationem, sed contra nostro modo intelligendi: necesse est personam primam prius concipi in se, esse, quam produceres tunc autem nequit relatione paternitatis constituta considerari, quia paternitas non potest prius intelligi generatione, vt contra Marsil. aduersari. quoque fatentur, & nos c. praecedenti probauimus

Caput 5

CAPVT V. Exponitur verior sententia.

Tota difficultas praesentis disp. ad personam patris videtur reducta, qua nimirum ratione intelligatur esse coustituta relatione, antequam actu generare; nam de aliis personis nulla prorsus difficultas est, etiamsi dicamus cum communi sententia, quam praeced. disput. statuimus, perso nas constitui relationibus. Si enim de persona fili loquamur, facile intelligimus, prius esse originem, quam ipsa persona intelligatur producta: prius enim consideramus rem produci, quam esse: cum que illa constituatur relatione filiationis, qua consequitur generationem passiuam, recte omnia constant. De Spiritu sancto eodem modo. Quare si in his duabus personis recte intelligimus, fundamentum relationum esse origines (ideo enim secunda persona est filius, quia generatur, & tertia spiritus, quia procedit, non contra) cur etiam idem de persona patris non dicemus?

Ceterum pro explicatione propositae difficul tatis obseruandum est, constitutionem hanc personarum per proprietates esse solum per rationem, vt superiori disp. c. 2. probatum est. Quocira cum quaeritur de persona patris, quoniam intelli gatur constituta, antequam generet, non inquirimus de constitutione ex natura rei, secundum quam ordine reali praecedat generationem: sed de constit. in nostro intellectu, secundum quam solum praecedit generationem consideratione nostra, hoc est, qualiter a nobis cogitetur pater antequam intelligatur generare, vtrum sub conceptu paternitatis, an alio modo. Negari enim non potest, aliquid a nobis intelligi, quod potens sit generare, antequam intelligatur actu generare Illud autem quod principium ad generandum concipitur, debet esse persona, & non sola essen tia Fatentur id omnes Scholastici citaticum S. Tho in art. 4. huius qu. imo Bonau in d. 27. 1. part. dist. q. 1. qui dixit, personas distingui originibus non relationibus. Quibus etiam accedit Henric. vt refertu ab Scoto in 1. d. 28q. vlt. §. Alio modo, & quodlibeto 4. 5. Aliter respondetur. Nec vllus hactenus negauit praeterecentiores allegatos, qui putant sufficere, prius concipi essentiam cum actu essentiali intellectionis

Sub quo autem conceptu intelligatur tunc constituta persona, non eodem modo sentiunt omnes tamen contr. Marsi, iuxta varias ipsorum opinio nes fatentur, non posse considerari personam sub conceptu relationis paternitatis, quia ad filium actu refertur; de quibus hactenus dictum est. Docent enim cum S. Thoma in illo artic. 4. originem quamcunque priorem esse consideratione nostra quam relationem personae (vt ipse ait) originantis, hoc est, quam relationem, quae respondet ori gini. Sic generatio prior est paternitate in senten tia S. Thomae, & aliorum; sed quia eorum sententiae difficultati propositae non satisfaciunt, ideo aliter philosophandum est.

Primo quidem, si personae conceptu distincto & expresso concipiantur a nobis, recte intelligun tur relatiuis proprietatibus sub expressa & formali ratione relationis constitui: sic enim conci piuntur iam tres personae inuicem distinctae suis relationibus. De filio & Spiritu S. vt paulo ante notaui, id non videtur difficile: de patre etiam idem potest dici, si concipiatur non ante genera¬ tionem, sed iam habens filium, & ab eo paternita te distinctus. Sed quia nostra consideratione pater praecedere potest generationem, necesse est, vt alio etiam modo a nobis concipiatur esse, antequam generare.

Ideo, secundo dicendum est, concipi posse pri mam personam patris, antequam intelligatur actu generare, non quidem sub conceptu patris, id enim repugnat: quia paternitas fundatur in generatione, vt praeced.c. probatum est, sed sub conceptu innascibilis, & secundi ad producendum. Priori modo consideratur a Bonau. in 1. d. 27. 1. part. dist. q. 1. posteriori modo ab Henric. vt refertur ab Scoro Adde, quod, cum dico, concipi a nobis primam personam eo modo, antequam intelligatur gene rare non assero, tunc necessario intelligi constitutam; sed simplici posse conceptu apprehendi. Cum enim haec constitutio sit tantum per rationem, vt superius dictum est, non est necesse, semper personam apprehendi constitutam. Quod si esset realis constitutio, quocunque modo intelligeretur, deberet esse constituta: veluti, cum apprehendimus animal prius homine, non est necesse, ipsum apprehendere constitutum ex viuente & sensibili; haec n. constitutio est per rationem, quae tamdiu est, quamdiu cogitatur: res autem potest vno, & alio modo apprehendi. At tealis constitutio animalis ex corpore & anima non potest non esse in ipso animali quoties a nobis cogitatur animal: quia haec non pendet ex nostra consideratione. Quare, si pater constitueretur realiter, quomodocunque a nobis prius intelligeretur esse, quam generare, deberet concipi saltem confuse constitutus proprietate reali.

Tertio nihil obstar, quo minus persona patris: apprehendatur constituta, priusquam generet, ex essentia & proprietate illa. seu notione innascibilis, & foecundi ad producendum, quam alibi ipse Bonauent. appellat fontalem plenitudinem, vt vidimus disp. 137. c. 5. possumus enim apprehendere essentiam a seipsa foecundam, & foecunditate quasi contractam ad esse personae, vt possit producere; nondum autem intelligimus expressam rationem patris. Posse autem hoc modo apprehendi primam personam, quid obstat? Siquidem vt foecunda & innascibilis cogitari potest, antequam generet, & antequam sit pater.

Hos vero duos modo constitutionis personarum non obscure tradiderunt S. Thom. & Bonauent. nam S. Tho. in art. 4. huius quaest. contendit, non posse concipi personam patris sub ratione patris antequam intelligatur genuisse; quia paternitas in generatione fundatur: ergo tunc concipit personam primam, non expresse sub ratione patris, quia nondum intelligitur paternitas; sed sub ratione cuiusdam formae hypostaticae, quam nos nomin, aliquo quidditatiuo, sc. ingeniti, aut foecundi ad producendum, non denominatiuo, quale est forma hypostatica, magis exprimimus. Postea vero q 42. art. 3. docet inter personas non esse prioritatem rationis, quia relatae sunt, quod cum superiori doctrina non constaret, nisi personam alio modo confiderasset. Nam si intelligitur prima persona prius esse, quam generare erit substantialiter prior secundum rationem, quam persona filij: quo modo ergo postea negaret vnam personam esse priorem alia consideratione nostra, nisi alio modo ipsam consideraret sub expressa ratione telationis. fatetur, neminem posse plene & distincte intelli gere personam patris, nisi paternitate intellecta, cum tamen plane fateatur in corpore, posse intelligi, personam patris prius esse, quam generare, & tunc non concipi sub ratione patris, sed ingeniti Bifariam igitur primam personam considerat Bonauen. quid ergo mirum, si dupliciter quoque consileratione nostra constituatur, vt explicatum est? Adde quod ea, quae diximus. solum de constitutione primae personae intelligenda sunt. Nam de distinctione dicendum est, paternitate distingui sub expresso & formali conceptu paternitatis & relationis ad filium: nondum enim intelligitu distincta, donec alia intelligitur, a qua distingupossit: tunc autem iam refertur ad illam actu relatione paternitatis & generationis.

Caput 6

CAPVT VI. Satusit argumentis Scoti in primo capite allatis.

REliquum est, vt si quae sunt argumenta huic nostrae sent. opposita, ea diluamus. Primum autem satisfaciendum est argumentis Scoti allatis in 1. c. occasione quorum praesens controuersia disputata a nobis est: deinde aliqua, quae nobis obiici possunt, dissoluenda sunt. Ad omnia vero argu menta Scoti. quae contendunt, prius intelligi eam personam esse, quam generare, respondetur; ita esse praeterea tunc non considerari sub expresso conceptu paternitatis sic enim plane conuincerent non esse necessariam originem, nec personam patris esse principium generationis: nihilominus non considerari tunc personam constitutam aliquo omnino absoluto: nam foecundus a se ad producendum. relatiue concipitur. Quomodo autem nihil obstet, relationem illam esse rationis & non realem, infra explicabitut. Quare ex argum. Scoti solum super est tertium in priori ordine positum. quod peculiarem habeat difficultatem. Eo vero probare nititu: Scotus, generationem prius terminari ad absolutum, quam ad relationem, eo quod ad relationem non sit motus: id quod eo maxime confirmatur, quod relatiuum non potest ad aliud relatiuum formaliter terminari, sed ad absolutum: quare pater respicit filium prius constitutum proprietate absoluta, quam intelligatur esse filius.

Ego quidem fateor, relatum in creaturis non referri formaliter ad aliud relatum, sed absolutum in diuinis tamen necessario referri debere ad relatum. De creaturis id mihi suadeo ex Arist. primum quia li. 5. metaph.c. 15. aperte docet, ideo visum non referri ad visibile, nec intellectum ad intelligibile, quia committeretur in definitione illorum inutilis circulus, vt late deduximus supra disp. 104. c. 2. cui doctrinae consentiens S. Tho. supr. q. 25. art. 3. docet, omnipotentiam Dei non recte definiri per possibile, eadem omnino ratione, quia esset inuti lis circulus in definitione, atque idemmet eodem prorsus modo esset, si pater referretur ad filium, & per illum definiretur: ergo, si in visu & intellectu quae a quibusdam dicuntur relata tertij generis. non mutua putauit Arist. illud esse incommodum ide in aliis relatis existimare debuit, aut si in aliis nullum est; in intellectu & sensu esse non potest

Deinde Arist. in praedicam. cap. de relat. nunquam dixit proprium esse relatorum, vt non possit vnum cognosci, nisi cognito alio sub formali ratione relati: sed non posse relatum cognosci, nisi id, ad quod refertur, cognoscatur, id quod verissimum est, di termino etiam absoluto, vt cognosci non possis relatum, nisi cognoscatur terminus, ad quem est relatum. Qua etiam ratione definiens Arist. relatum, quod non tantum dicitur, sed est aliud, non dixit, relatum est, quod est aliud relatum, sed cuius totum esse est aliud esse

Quocirca placet mihi sententia Scati in 1. dist. 30. q. 1. asserit, relata in vniuersum terminari formaliter ad absolutum, dummodo id solum intelligat in relatiuis creatis, nam de diuinis personis alia est ratio, vt subinde dicemus. Et quo sequitur, relatiua multo melius definiri per terminum absolutum: nam si per terminum relatum definiantur. committitur inutilis circulus, dum vnum per aliud & contta definitur, & incideremus in nugationem repetendo definitum in definitione ponendo definitionem nominis positi in definitione loco ipsius nominis hoc modo, visus est eius, cuius est visus per visibile definiretur, nam visibile est, cuius est visus, quam nugationem Aristot. vnitate contendit c. illo 13. citato. Et quamuis vere dicamus, vnum relatum esse alterius relati; vt dimidium dupli dimidium; & pater filij pater: & intellectus intelligibilis intellectus; id enim significauit Ari stot. c. illo 15. cum per parenthesin dixit (etiamsi veri est dicere) vt explicaui disput. 140. c. 2. nihilominus nobis non recte innotescit natura relati, cum per alterum relatum formaliter definitur, & ita Mathematici non definiunt dimidium hoc modo, quod est dupli dimidium; sed ita quod bis sumptum reddit totum. & sic de aliis. Arist. quoque 5. Metaph. c. 12. definit potentiam actiuam non per passiuam, quae est corelata; sed hoc modo, principium transmutatiuum in altero. prout alterum est. Non dixit esse transmutatiuum principium transmutabilis vt transmutabile est; sed in altero prout alterum est. Sic etiam pater non recte definitur, qui habet filium quia tursus dicere deberemus filium esse, qui habet patrem; & ita aeque ignotum vnum atque alterum post definitionem maneret: sed dicere debemus, pater est viuens, quod produxit aliud viuens in similitudinem naturae a principio coniuncto: sic enim vtimur definitione quoque generationis, quae non traditur per ordinem ad genitum, sed ad substantiam absolutam tali modo productam. Si autem in ordine ad genitum daretur definitio hoc modo Est productio geniti, ridicula esset definitio, nec naturam illius explicaret: cumque eodem modo referatur generatio & Pater, si generatio refertur ad absolutum, & per illud definitur, idem de Patre dicendum est

Verum contra ea, quae diximus de nugatione videtur esse Arist. lib. 2. Elench. c. 6. nam 1. lib. c. 3. dif ficultatem proposuit in hunc modum: Si nihil refert loco nominis ponere orationem, hoc est, explicationem eius, facile homines cogentur nuga ri, hoc est, idem bis inaniter repetere. Cum enim duplum explicatum per orationem idem sit, quod simpli duplum, si dicat aliquis, simpli duplum, idem erit, ac si dicat, simpli simpli duplum, accipiendo pro illo vocabulo, duplum, quod erat in priori oratione. definitionem illius, nempe, simpli duplum: & si iterum pro duplo, quod erat in ea posteriori oratione simpli duplum, ponas eius definitionem, dice re poteris, simpli simpli simpli duplum. Respondes autem meo 2. libro capite 6. obscuris admodum verbis, quae hunc reddunt sensum, nempe haec nomina ad aliquid relata non significare idem coniunctim, atque separata, eo quod separata a termino relato significant, aut explicantur per orationem, in qua ponitur terminus relatus; vt cum dicimus, Duplum est simpli duplum: sed cum po nuntur in oratione simul cum termino relato, non significant, hoc est, non debent eodem modo explicari, ad dito iterum termino relato: quari duplum positum in oratione cum simplo, vt dicimus, simpli duplum, non debet iterum explicati per simplum dicendo, est simpli simpli duplum, ergo eo dem modo dicere possumus; etiamsi vnum relatum definiatur per aliud relatum, vt Pater per Filium, loco relati positi in definitione non licere ponere definitionem eius, qua posita vere in nugationem incideremus: eo quod licet illud rela tum per se sumptum explicetur per aliud rela tum; positum tamen in definitione, & coniunctum cum aliis non possit per relatum aliud explicari; siquidem ex Arist. constat vnum relatum non esse explicandum eodem modo sumptum per se, & coniunctum cum aliis.

Respondeo Aristot. non dixisse, quodcunque nomen etiam relatum positum in definitione, vel in oratione, quod nondum explicatum est, non posse explicari, ac si per se sumptum esset; cum oppositum aperte docuerit 5. Metaphys cap. 15 vt supra disput. 104. cap. 2. memorauimus, sed so lum docuisse, relatum, quod explicatur per repe titionem sui cum termino suo relato, & ita posi tum in oratione dicatur esse alterius relati, vt cum dicimus, duplum est simpli duplum, (hoc enim vere dicitur, vt eodem primo capite ex Aristotele no taui) non posse exponi repetito iterum termino relatiuo, per quem explicatur; & ita pro eo, quod dicitur, duplum est simpli duplum, non licere reten to illo simpli, iterum explicato vocabulo duplun dicere, duplum est simpli, simpli duplum. Eo igitur lo co Aristot, non disputat, an liceat terminum re latum, per ordinem ad quem aliud relatum definitur, positum in definitione explicare, de quo tractauerat in illo 5. Metaphys. cap 15. & dixetat posse ita fieri, & ideo non recte definiri visum per visibile, quia sequeretur nugatoria illa repetitio; sed melius definiri visum per aliquid prius visibile Ratio vero discriminis est, quia cum relatum explicatur per aliud relatum facta ipsius repetitione, simul cum altero relato in oratione, vt cum dicimus, duplum est simpli duplum, iam accipimus illud vt explicatum per simplum, & ita amplius non explicandum per nouam repetitionem simpli, quae sane nullius momenti esset; neque ad explicationem illius quidquam referret: tamen cum terminus aliquis etiam relatus non definitus, ne que explicatus ponitur in definitione, ipsa ratio postulare videtur, vt explicetur & definiatur ad perspicuitatem ipsius definitionis. Si enim quis quaerat, quid sit ille terminus, qui ponitur in definitione, non est ei neganda definitio. Quare si propria definitio esset vnius relati per aliud relatum, incideremus in circulum, vt dictum est. Merito ergo diximus relata definienda esse perterminum absolutum. Hinc intelliges id, quod ait Porphyrius cap. de specie. genus per speciem & contra definiri debere: non enim intelligit (vt Logici putauit genus definiendum per speciem, quatenus species est correlata generi, hoc est, quatenus illi subiicitur, sic enim committeretur: inutilis circulus sed per speciem, quatenus species quoque alia ratione de pluribus differentibus numero praedica¬ tur. Sic enim innotescit nobis, quomodo genus praedicetur de iis, quae specie differunt, ea nempe specie, quae talis est, vt sub se plura vt minimum contineat indiuidua. Sed de his satis.

Nunc vero, quod attinet ad nostrum institutum, dico Patrem aeternum referri quidem, non ad absolutum, sed ad Filium sub ratione filiationis re lata: tametsi in creatis alia sit ratio, eo quod in creatis generatio substantialis terminatur ad sub stantiam: ad relationem vero nullo modo, quia illa aduenit substantiae, & personae, aut naturae genitae, ad quam terminatur generatio: in diuinis vero alio modo; quia cum relatio sit subsistens, imo ipsa forma hypostatica iuxta veriorem opinionem, ad ipsam vt constituentem personam substantialiter terminatur generatio. Id enim, quod generatur in Deo, est persona, non natura: ergo refertur in diuinis genitor, hoc est, Pater eodem modo, quo generatio ad Filium, vt filius est, tanquam ad proprium & per se terminum. Et qui vellet definire ipsum; vt in seipso est, hoc modo deberet definire, & hoc modo relatum clare intueretur. At vero nos viatores, qui instar rerum creatatum diuina intelligimus, etiamsi vere dicamus, Pater in Deo est Filii pater, & contra; melius tamen nobis ipsis explicamus naturam Patris per terminum absolutum, sicut in humanis, hoc modo, Pater aeternus est, qui produxit a principio sibi coniuncto personam viuentem in similitudinem suae naturae. Sic enim & generationem diuinam superius disput. 113. definiuimus, quam non tam bene definiremus per terminum correlatum hoc modo, est productio geniti, aut filij.

Eodem modo de relatione Spiritus sancti dicendum est, terminari ad Filium vt spiratorem formaliter. alia tamen ratione, quia scilicet hac sola ratione Filius ab eo distinguitur, vt disp. 147. dictum est; relatio autem a termino suo debet distingui. De Patre vero alia est ratio. Nam cum ab Spiritu sancto distinguatur sola paternitate, & ea constituatur in ratione personae, non spiratione; ea etiam poterit esse terminus Spiritus sancti, non ratione spitationis. Et sic manet satisfactum rationibus Scoti allatis in primo argumento.

Caput 7

CAPVT VII. Diluuntur alia argumenta, qua nobis opponi possunt.

CEterum opponi nobis aliqua possunt contra id, quod diximus capit. 5. explicantes secundum propriam sententiam, quo modo Pater aeter nus intelligatur a nobis prius esse, quam genera re. Ea igitur in hoc capite diluere necesse est.

Primum arguit Scotus quodlib. 4. §. Contra ist. dum, hac ratione, Innascibilitas est sola negi ergo ea non potest intelligi constituta prim sona, antequam intelligatur generare. Quodsi quis dicat cum Antisiod. & Bonau. esse aliquid postiuum, etiamsi negatione significetur, nimirum esse a se; sic vrget Scotus: vel illa vox, a se, denotat rationem principij, & ita Pater non est a se, quia, vt ait Augustinus primo de Trinitate, capit. primo, idem non potest esse sui ipsius principium: aut illa voxdenotat non esse ab alio, & sic solam negationem significat. Respondeo his variis modis vel negatione processionis, quam denotat, ingenitum, vel voce illa a se, significari rationem pri¬ mi principij, quae nomine etiam fontalis plenitu dinis, non autem nomine paternitatis denotatur & melius negatione quam positiuo exprimitur quamuis ratione huius positiui constituatur notio non sola negatione, vt disp. 137. c. 5. notatum est

Arguit deinde idem Scotus hoc pacto, aut in nascibilitas significat relationem, aut proprieta temabsolutam, aut essentiam; si essentiam, non potest constituere personam, nec illam contrahere: relationem autem nequit significare, quia nulla alia relatio videtur esse, quam paternitas, qua personae solum conueniat, vel erunt plures relationes personales in Deo, quam quatuor, quod est absurdum: superest igitur, vt significet proprie tatem absolutam, ac proinde persona in illo prio ri, absoluto aliquo constituatur.

Respondeo id, quod per innascibilitatem con cipimus, esse proprietatem conceptam relatiue ea namque voce significamus fontalem plenitu dinem, vel primum principium producendi, qua sane relatio in Deo non est realis, quia in eo non distinguitur posse generare ab eo, quod est, actu generare; & hoc satis est, vt intelligatur tanquam proprietas Patris fundamentum huius foecunditatis primae & fontalis. Nec mirum est (cum id proueniat ex diuerso modo concipiendi) vt id quod actu generat a se, veluti fons, qui est Pater innascibilis, concipiatur a nobis per modum po tentis generare, antequam intelligatur generare In quo non multiplicamus relationes, sed diuer so modo eandem concipimus instar rerum creatarum: ideoque Henricus ait, primam personan prius considerari vt potentem generare, quam actu generantem. Ob id tamen non constituimus diuersam notionem in Deo innascibilitatem, quatenus significat fontem primum & actu manan tem & potentem manare, quia eandem dignitatem fontis & primae originis denotat. Nac obstat si dicamus illam proprietatem innascibilis & fontis exprimi a nobis per relationem rationis, quo minus concipiant personam sub eo conceptu constitutam Nam cum constitutio haec sit per rationem, mirum non est, si eadem foecunditate diuerso modo a nobis concepta eadem persona diuerso modo constituta apprehendatur.

Verum tametsi Scotus loco citato & Henricus doceant, personam primam concipi a nobis prius vt potentem generare, quam actu generare; exi stimant enim cum omnibus aliis doctoribus personam prius intelligi quam originem; nihilominus arguit Scotus loco citato, vt probet non posse constitui primam personam relation illa potentis genetare, tum quia aliae personae constituuntur relationibus fundatis non in potentia sed in actu: tum etiam quia, cum sit relario ratio nis, non potest constituere personam tealem. Re spondetur tamen, alias personas non posse concipante actum originis passiuae, & ita non posse constitui relatione fundata in potentia: at vero personam primam concipi a nobis esse, antequam generare, & ideo tunc posse per nostrum intellectum constitui relatione illa potentis, quia alia relatio ne non potest constitui. Hanc vero relationem esse rationis nihil obstat, vt proxime dictum est Quare vero, cum concedat Scotus primam perso nam posse cogitari potentem generare, antequam actu generet, nihilominus dicat, tunc non consti tui relatioue illa aut proprietati potentis genera re, dicemus in annotationibus articuli sequentis

Atque hinc etiam defenditur communis do ctrina, quae affirmat, absoluta in diuinis esse com munia personis. Innascibilitas enim eo modo concepta ante actualem generationem non est omnino absoluta id nostro conceptu. Et quamuis relationes rationis, quae fundantur in nuda essentia sint communes omnibus personis, sicut essentia relationes tamen fundatae in proprietate persona li, & nostro modo concipiendi non sunt communes. Nam nomine verbi denotatur respectus rationis, & nomine doni similiter, vt vidimus disput. 144. cap. 2. & disp. 154. c. 2. & tamen non sunt communes personis: ergo cum hic respectus foecunditatis primae, & fontis potentis manare fundetur in persona prima nostro modo concipiendi, non debet esse communis omnibus personis Si quaeras, quod sit fundamentum huius relationis: respondeo ipsam personam conceptam per modum foecundae, quae sane foecunditas idem est reipsa cum relatione paternitatis, sed nostro mo do concipiendi tunc consideratur sub respectu potentis, & nondum actu generantis.

Articulus 3

CONCLVSIO est. Remotis relationibus personalibus per intellectum, neque remaneant hypostases. neque persona: remota tam spiratione actiua, remanet persona Patris & Filij.

Notationes circa articulum.

Jona. in 1. disl. 26. qu. 3. approbare videtur sententiam eorum, qui asserunt, abstractis relationi bus manere adhuc hypostales in peo propter solas origines: esset enim in Deo qui ab alio, & a quo a lius, relationes enim posteriores sunt originibus. Haec tamen sententia facile conuincitur ex disp. 158. vbi probatum est, originibus non constitui personas, nec distingui formaliter. Et quidem nisi cum originibus in Deo intelligeremus producens & productum, quaenam persona cogitari posset? nam generatio actiua, aut passiua non est persona, sed via ad illam.

Addit Scotus quolib. 4. §. Ex istis duabus, temotipersonalibus relationibus manere adhuc saltem vnam personam, videlicet Patris, quia prima persona intelligitur a nobis vt foecunda, & potens generare, sicut dixit Henricus, quem ipse ibidem refert, anteaquam intelligatur actu generare. Neque enim Scotus impugnat Henricum, quo dixe rit, posse intelligi personam primam eo modo ante generationem; sed quod affirmauerit, rela tione illa potentis generare constitui, ante quam intelligatur generare. Id autem refutat Scotus consentane e doctrinae suae: cum enim putet ipse, personas ex natura rei constitui, vt cap. 4. praecedentis disputationis memoraui, & illa relatio se Deo sit tantum rationis, quia in Deo non est alia relatio re ipsa, quam actu producentis & actu producti; merito intulit Scotus, non posse ea relatiotione constitui personam: at eam concipi posse sub illo solum conceptu foecundae & potentia generare, negare non potuit. Nos vero, qui in dip 15. cap. 2. probauimus, constitutionem diuina rum personarum esse tantum per intellectum nostrum, recte etiam intulimus praecedenti disp. cap. 5 non solum posse concipi a nobis primam personam, vt foecundam, & potentem gene rare, antequam intelligatur generans: verum etiam proprietate illa concepta per modum relationis, etiamsi sit rationis, recte a nobis posse constitur primam personam

Quocitca si S. Tho loqueretur de persona Patris, vt a nobis concipitur, antequam generet, non dubitaret asserere, posse quidem concipi, vt perso nam non intellecta relatione Patris, vt relatio est, cum ipse id aperte fateatur articulo seque ergo cum asserit in hoc art. remoris relationibus non ma nere personas, loquitur de relationibus seu pro prietatibus personalibus, qualescumque illae sint, vel quomodocunque concipiantur, quatenus ab originibus distinguuntur: & inquit, remotis his proprietatibus quae intelliguntur per modum forme inhaerentis, etiamsi maneant origines, non posse in telligi personas; quia originibus, vt origines sunt non possunt constitui & distingui, vt art. 2 dixerat

Ex eodem principio sequitur, non negare Doctorem sanctum, posse concipi tres personas conceptu communi personae in Deo non intellectis relationibus secundum particulares illarum rationes: sed eas non posse peculiariter cognosci, nec in vniuersum: nisi cognita proprietate per modum inhaerentis, quocumque modo illa concipiatur, nec sufficere conceptum originis quomodolibet, vt intelligatur persona¬

Articulus 4

CONCLVSIO est, Origo passiua intelligitur prius. quam proprietas & relatio, quae originem consequitur, actiue quoque considerata prior est. quam relatio per sonae producentis. De doctrina huius art. satis dictum est a nobis disp. praece. cap. 5. tum etiam quo modo persona Patris a nobis intelligatur, antequam ge neret, de quo hic quoque disserit S. Tho. ibi. sati explicatum est.

PrevBack to TopNext