Table of Contents
Quaestio 43
Quaestio 43
Articulus 1
COnclusio est: Missio conuenire potest alicui perso* na diuinae, secundum quod ex vna parte denotat processionem originis a mittente: ex alia vero nouum modum existendi alicubi, quod dicitur mitti. Ex hac conclusione facile colligemus sententiam Doctoris sancti, quam cum alijs late examinabimus sequenti disputatione.
Disputatio 170
Quid sit missio diuinae personae
Variae sententiae Scholasticorum, cap. 1. Missionem solum esse aeternam processionem connotato effectu temporali, verior sententia est, c. 2. Corrollaria praecedentis opinionis, c. 3.
Caput 1
EXplicata semel natura & definitione missionis, reliqua, quae in hac quaestione disputat S. Thom. facile illustrabuntur: ignorata namque vera rei definitione, caetera, quae inde sequuntur, ignorari necesse est. Verum de natura missionis Scholastici varse sentiunt.
Prima sententia est Magistri in 1. distinct. 15. vbi loquens de donatione, qua datur Spiritus sanctus ait, nihil aliud esse, quam operationem Dei extra seipsum circa creaturas: idemque sentire videtur de missione; cumque doceat, vnamquamque per sonam ab alia posse donari, sic etiam putat, vnam quamque ab alia, & a se ipsa posse mitti. Subdit tamen, ex sententia August nusquam legi Patrem missum fuisse ab alia persona, vel a se ipso: sed hu ius nullam rationem assignat. Imo ipse August qui 2. de Trinit. cap. 5. docet, filium dari a seipso & mitti ab Spiritu sancto, nunquam reddit rationem, ob quam Spiritus sanctus non dicatur mit tere Patrem, aut quare Pater non mittat seipsum Caetetum 4. de Trinit. camp. 20. aliquam contendit rationem adducere, vt infra dicemus. Ego vero non dubito secundum hanc sententiam Magistri aperte colligi, Patrem mitti a seipso: fiquidem missio nihil aliud est, quam operatio extra Deum secundum quam nouo modo incipit esse, aut ap parere persona in creatura; quinimo, si filius mit titur a Spiritu sancto, non video, cur etiam Patemitti non possit ab eo.
Secunda opinio est, Bonauent. in eadem dist. part. 1. quaest. 2. & 4. vbi vt hanc sententiam Magistri defendat, affirmat, ad missionem non esse necessaria authoritatem in mittente respectu missi, sed so lam processionem personae missae, & manifestationem eius in tempore; dicit vero processionem absolute esse necessariam, non quidem processionem a persona mittente, sed a quacunque alia. Quare, inquit, persona producens potest a se ipsa, vel ab alia quacunque mitti, si a se ipsa, vel a quacunque alia manifestetur: cumque Pater a nullo procedat, etiamsi a seipso, vel ab alia persona manifestetur, neque a se ipso, nec ab alia persona mittitur. Id. probat ex August. 4. de Trinit. cap. 20. circa medium, vbi sic ait; Sicut natum esse, est filio a Patre esse, ita miti est filio cognosci, quod ab illo sit: de Spiritu sancto eadem fere verba subdit. Huius autem, quod est, co gnosci filium narum esse a Patre, quaecunque per sona Trinitatis est principium; ergo quaecunque habet rationem mittentis, ac proinde missio, ex sententia August. serit manifestatio temporalis, qua vna persona cognoscitur ab alia procedere. luxta quam doctrinam dicit 2. de Trinit. c. 15. filium esse missum in mundum a Spiritu sancto, cum carnem suscepit. Probat ex illo Matth. I. Inuenta ef in vtero habens de Spiritu sancto
Huic sententiae distipulari videtur S. Thom. ad art. 8. huius quaest. cum concedit, vnam personam a quacunque alia aliquo modo posse mitti, si missio pro effectu temporali solum accipiatur, non pro aeterna processione vnius ab alia. Sed disertis ver bis eam amplactitur ipse in 1. dist. 5. quaest. 3. art. 1. Scotus in 1. dist. 14 q1. ยง. licet autem, Gabriel q 1. & Marfil. in 1. quaest 18. art. t. 2. 3. & 4. Ratione vero sic probari. potest: Persona solum dicitur in tempore mitti non ab aeterno; ergo missio solum est tem poralis, non aeterna processio; atqui cuiusuis temporalis effectus tota Trinitas est causa; ergo & missiones cuiusque personae.
Tertia sententia est Caictani in hunc artic. & Ferrar. 4. contra gentes c. 23. qui docent, dupliciter vsur pari posse missionem; tum expresse & proprio pro aeterna ptocessione, connotato nouo modo existendi in creatura; tum latiori significatione, pro sola manifestatione temporali. Priori modo solum potest persona procedens mitti ab ea, a qua aeternaliter procedit; posteriori modo potest quae cunque a quauis alia mitti, vt fatetur Canar. in com ment. art. 8. huius quaest. sic putant filium, cum carnem sumpsit, missum ab Spiritu sancto. Probant autem ex Concilio Tolet. 1. in confessione fidei. vbi dicitur: Missus tamen filius non solum a patre, sed al Spiritu sancto esse credendus est in eo, quod per Prophe tam dicitur, & nunc Deus misit me, & Spiritus eius.
Caput 2
CAPVT II. Missionem solum esse aeternam processionem connotate effectu temporali, verior sententia est. Vm omnia, quae de missione diuinarum per sonarum in Scriptura & Patribus traduntur facilius constent, si dicamus missionem solum capi priori illo modo, quem posuit Caieta. tametsi nihil aliud esset, hoc sufficeret, vt eam sententiam existimaremus caeteris multo probabiliorem ve rum non solum hoc illam confirmat, sed etiam manifesta ratio, quam in hoc capite deducemus. Est igitur verior opinio, missionem esse aeternam personae processionem, connotato aliquo effectu temporali, ratione cuius persona, quae mirtitur, dicitur apparere. Sententia est S. Thom. in hoc art. qui hoc solo modo definiuit missionem, de cuius ratione dicit esse processionem a mittente; & nullam aliam esse in diuinis, quam aeternam. Est etiam Durand. in 1. dist. 15. q3. probatur autem primum testimonijs Parrum, deinde ratione. Ex Patribus primo Hilar. 9. de Trinit. col. 13. in fine, explicans illud loan. 16. Quoniam a Deo exiui, exiui a Patre, & veni in mundum &c. sic loquitur; a Patre enim in hunc mundum venerat. quia a Deo exierat. Nam vt natiuitatem suam in exitione significasse intelligeret, subiecit se a Patre venisse; & cum per id a Patre venerit, quia a Deo exierit, exitio eius a Deo absoluta natiuitas est, quam paterni nominis est professio consecuta. Certe nihil clarius pro nostra sententia dici potuit
Secundo Gregorius Magnus idipsum non minus perspicue dixit hom. 26. in Enang in illa verba, Sicu misit me viuens Pater; ibi enim, Postquam ostendit, verba illa intelligi posse de Christo secundum humanitatem, vt secundum illam diceretur a Patre missus, subdit; Quamuis mitti etiam iuxta naturam di uinitatis possit intelligi: eo enim ipso a Patre filius mitti dicitur, quo a Patregeneratur: nam Spiritum quoque sanctum, qui cum sit aequalis Patri & Filio, non tamen incarnatus est eisdem se filius mittere prohibet dicens: Cum venerit paraclytus, quem ego mittam vobis a Patre. Si enim mitti solum incarnari deberet intelligi. Sanctus proculdubio Spiritus nullo modo diceretur mitti, qui nequaquam incarnatus est, sed eius missio ipsa processio est, qua de Patre procedit & filio.
Tertio Beda in lib. 2. homiliarum homil. 2. quae est Bdominicae primae post ascensionem, eisdem fere verbis vsus est: Cum gratiae (inquit) Spiritus sancti datur hominibus, profecto mittitur Spiritus sanctus a Patre, & a Filio procedit, & a Patre, quia eius missio est i processio.
Denique ex eo probauimus disputatione 147. c. 2. contra Graecos Spiritum sanctum a filio procedere, quia a filio mittitur: quod si de tatione missionis non esset ipsa processio, etiamsi mitti solum esset personae procedentis, non recte inde probaretur: nam posset persona procedens ab alia mitti, quam ab ea, a qua procedit. Ex quibus Pa trum testimonijs hoc certum est, missionem esse ipsam processionem aeternam personae; verum quia missio non est aeterna, sed in tempore, recte addiderunt S. Th. Durandus, & qui hanc sequuntur sententiam, missionem supra processionem secundam naturam addere, aliquem effectum ten poralem connatum ipso nomine missionis, quo persona incipit apparere, & nouo quodam modo esse in rebus, ad quas dicitur mitti, id quod statim magis elucidabitur.
Ceterum ratione quoque facile potest praedicta sententia confirmari, hoc modo. Primo quidem ratio missionis non postulat, vt is, qui mittitur, procedat substantialiter ab aliquo: id enim, quamuis in omnibus, qui mittuntur reperiatur; tamen non est necessarium ad rationem missionis: nam etiamsi aliquis homo intelligeretur a nullo substantialiter procedere, posset nihilominus intelligi ab alio per imperium mitti; & esset vera missio illius acci dit igitur missioni vniuersim consideratae, rem mis sam ab aliquo secundo substantiam procedere.
Secundo non est de ratione missionis genera tim, processio secundum substantiam a mittente: aliqua enim est missio ab eo, a quo res missa non procedit, vt in missione secundum imperium Quare, quando dicunt de ratione missionis esse, vt res missa ab aliquo secundum substantiam pro cedat, vt ita defendant, non posse mitti Patrem, sine fundamento id asserunt.
Tertio de ratione missionis diuinae persona est, vt illa, quae mittitur, procedat substantialiter a mittente: nec satis est, vt mitti dicatur, si ab alia persona procedat, quam ab ea, a qua mittitur: processio autem secundum substantiam, ea sola de causa est de ratione missionis in diuinis, vt missio sit exitus quidam, seu exitio, vt dixit Hilarius: alio namque modo nec potest esse exitus, nec proces sio, ac proinde neque missio: cum enim omnis missio sit exitus, & processio quaedam eius, qui mittitur, a mittente: atque exitus debeat esse, vt dixit S. Thom. in 1. artic. aut secundum (vt cum aliquis mittitur imperio, vel consilio mittentis tantum) aut debeat esse, alio modo, & prior exi tus non possit esse in diuinis, quia nulla persona exit ab alia secundum locum aut consilio, aut imperio mittentis; reliquum est, vt alio modo per sona, quae mittitur, exeat a mittente: alioqui eius missio non erit exitus: nullus autem alius modus exeundi potest esse, quam secundum origi nem: ergo necesse est, missionem diuinae perso nae esse exitum a mittente secundum originem Nec satis est; si ab alia exeat substantialiter, siqui dem missio est exitus missi a mittente, non ab a lio: imo originem ab alio nullo modo in sua ra tione essentialiter includit, vt supra probatum manet. Recte igitur Christus vt ostenderet missionem suam a patre, dixit: Exiui a Patre, & veni in mundum: iterum relinquo mundum, & vado ad Patrem per illud, exiui, denotauit exitum & processionem, quae est de ratione missionis; per illud, veni significauit terminum, ad quem fit missio, qui vt supra dixi, debet esse effectus connotatus, quo completur origo aeterna, vt sit missio, & ex quo etiam habet, vt sit temporalis: solus enim exitus sine termino, ad quem, non esset missio.
Verum contra praedictam doctrinam obijciet aliquis, hoc modo: Persona, quae mittitur, non incipit esse nouo modo in creatura, ex vi suae processionis, sed ratione effectus, quem tota Trini tas operatur: ergo processio secundum originem non potest esse de ratione missionis. Respondeo, affectus temporalis non omnino per accidens coniungitur, & quasi comitatur ipsam originem: nam quemadmodum persona, quae ab a lia procedit, ab ea accipit naturam: sic etiam ab ea accipit potentiam, secundum quam exterius opratur effectum, & ratione cuius incipit esse nouo modo in creatura: ergo cum a persona producen te exeat, & ab ea habeat operationem in creatura, merito eius origo. connotato effectu illo temporali, dicitur missio.
Caput 3
EX hac opinione, tanquam ex principio verissimo multa scitu digna, Scripturae & Patri bus consona deduci possunt. Primum est, quam uis omnes personae dicantur venire ad creaturam, ratione noui effectus in ipsa producti, iuxta illud Ad eum veniemus, &c. Sola tamen persona, quae procedit, dicitur mitti, quia sola dicitur exire: exitus autem est de ratione missionis, atque hinc constat, quare vt ait S. Tho. artic. 4. nunquam pater, nec in Scriptura, nec in sanctis Patribus dicatur missus, quia scilicet non procedit.
Secundo colligitur, quare missio simpliciter di catur temporalis, vt recte docuit Doctor sanctus artic. 2. quia licet de ratione illius sit processio & haec sit aeterna, ea tamen sola non completur in ratione missionis, sed addi debet affectus temporalis ex parte termini, ad quem: vt autem aliquid dicatur temporale, satis est, vt secundum aliquid sui temporale sit, sicut recte notauit Durand. in 1. distinct. 14. q. 1. num. 7. contra vero, vt dicatur aeter num, quodlibet sui aeternum esse debet: nam si anima esset aeterna, & in tempore vniretur corpori, homo esset temporalis.
Tertio fit, vt processio temporalis, & aeternae non sint duae processiones, sed vna & eadem, sola diuersitate constituta penes effectum, quem temporalis connotat: aeterna enim processio est de ratione temporalis. Ita docuit Durand dist. illa 14. q. 2 & quod mirandum est. Bonauent in ead. dist. artic.1. q. 2. etiam existimat, non esse duas processiones aeternam & temporalem, cum tamen ipse aliter definiat temporalem, quam Durandus, ne videatur docere de ratione illius esse aeternam.
Quarto ex dictis consequitur, posse vnam personam mitti sine alia. Nam cum vna persona procedens sola incipit manifestari sine alia, illa sola dicitur mitti, vt filius in incarnatione, Spiritus S in columba, & in figura linguarum, &c. quia pe culiari modo tunc incipit esse vna persona in crea tura, quo non est alia, vel terminando, vt in humanitate: vel apparendo vt in columba, & alijs. per effectus autem gratiae, quibus Trinitas incipit esse nouo modo in creatura, non mittitur vna persona sine alia; quia vna sine alia non incipit esse nouo modo in illa, etiam secundum manifestationem: dicitur tamen ex tota illa Trinitate, tunc simul mitti filius & Spiritus S. quia cum sint persona procedentes, & nouo modo incipiant esse in creatura, nihil illis deest, quo minus mittantur: pater autem non mittitur, quia a nullo exit, sed cum Fi lio & Spiritu sancto dicitur venire, iuxta illud. Ad cum veniemus, & mansionem apud eum faciemus.
Anton. de Corduba libr. 1. q. 41. in principio docet, Spiritum sanctum nunquam mitti sine filio, nisi sola appropriatione. Probat, quia mitti sine filio conuenire ei non potest ratione alicuius relationis realis, vt patet: eo quod relatio non est causa missionis, nec ratione aliculus peculiaris effectus, quia omnis effectus, ad extra est totius Trinitatis: ergo sola appropriatione ipsi dicitur conuenire, secundum quam quidam effectus, qui reuera conmunes sunt ei, tribuuntur, quales sunt effectus gratiae Fallitur tamen hic author, quia licet omnis effectus extra Deum communis sit Trinitati: ta men tota Trinitas non mittitur ratione, illius, vi paulo ante dictum est: tum etiam licet ratione cu iusque effectus extra Deum, tota Trinitas sit per essentiam, praesentiam, & potentiam in re, in qua opetatur, si vera est opinio, quae asserit, Deum ra tione operationis esse rebus intime praesentem tamen ratione alicuius effectus dicitur aliqua per sona peculiari modo esse sine alia, vt verbum in humanitate assumpta, & Spiritus sanctus in co lumba: quia ita in ea apparuit & manifestatus est vt alia persona non fieret manifesta: hac ergo ra tione dicitur vna persona mitti sine alia.
Quinto colligitur, personam missam semper distingui a mittente: quia missio debet esse exitus aliquis: hic autem proprie non est, nisi inter per sonas realiter distinctas. Eadem ratione philoso phandum est de dono, & donatione in diuinis, de quo diximus disput. 153. de dono, inquam, quod natura sua donum est; hoc enim sua ipsius origi ne, qua procedit, donari debet ab alio, vt ibidem explicanimus: ac proinde, cum persona aliqua di citur se ipsam donasse, de dono accidentarie intelligendum est. Quare cum dixit Angust. allega tus a nobis 1. capit. filium donari a seipso, de dono, quod accidentarie donum est debeat intelligi cum vero ait, mitti filium a Spiritu S. vel loquitur de missione non proprie, sed latiori significatio ne: vel loquitur de filio secundum humanitatem quod si non sit sermo de missione presse sumpta pro ea, quae vere est exitus ab aliquo, non video cur non mittatur pater a quauis persona, sicut Filius a Spiritu sancto dicitur mitti. Cum igitur ait August. ibidem citatus, nihil aliud esse personan mitti, quam cognosci ab alio procedere, sic deber intelligi, vt supra hunc effectum temporalem ex parte termini ad quem, includatur etiam in ipsa missione exitus secundum originem.
Tandem infertur absolute loquendo, missionem esse quid notionale, sicut etiam est donatio & donum, quod suapte natura donum est, non solum actiue, sed passiue etiam: nam quamuis ipsa missio, & donatio includat effectum tempora lem, qui est communis toti Trinitati: tamen, qua ratione coniunctus est aeternae origini, & cum ea constituit rationem missionis, ita determinatur a notionali, vt solum conueniat vni aut alteri personae non toti Trinitati, est enim missio ipsa aeterna pro cessio connotato affectu temporali: haec autem non tribuitur, etiam cum connotato, cuiuis persona sicuti ea, quae essentialia sunt. Quare Dur. in 1. dist. 15. q. 2. non debuit dicere in missione vtrumque esse & essentiale, & notionale; quamuis enim vtrum que seorsum ita se habeat, vt dixit Durand. coniunctim tamen vnum notionale praedicatum consti tuunt; in quo recte dixit Dur. ibidem, praecipuum esse effectum temporalem, non quia in recto pertineat ad rationem missionis, sed quia temporale modificatur, id quod notionale est, nempe originem, vt habeat completam rationem missionis, & ita se habet, sicut differentia respectu generis.
Articulus 3
COnclusio est affirmans, pro cuius explicatione notat Caiet. ad rationem missionis, praeter originem aeternam, esse necessarium effectum vel signum: ad visibilem quidem missionem effectum, vel signum visibile; ad missionem vero in uisibilem, effectum vel signum inuisibile Dubitat tamen, An inuisibilis missio solum fiat per donum gratiae gratum facientis; & responde etiam fieri per donum fidei informis, imo per co gitationem, & dilectionem Dei quamcumque eo quod per hosce effectus aliquo modo accipiat Deus esse in creatura rationali. Deinde addit, S Tho. hoc non negasse: solum enim dixit, existentiam Dei in creatura rationali, per gratiam gra tum facientem, pertinere ad quartum modum ex ijs, quibus Deus dicitur esse in rebus; nam praeter quam quod in omnibus rebus est per essentiam praesentiam, & potentiam, dicitur esse quarto mo do in creatura rationali, vt in cognoscente, quia est veluti in templo, vbi colitur, sub hoc autem modo vnus est per gratiam gratum facientem, alter est per solam fidem.
Huic sententiae fauet Durand. in 1. distinct. 14. q. 3. cum ait, Spiritum sanctum donari, cum donis gratiae, perfecte; cum donis vero naturae, imper fecte; cum donis autem gloriae, perfectissime Consentit etiam Bonauent. dist. 15. art. 2 q. 1. asseri. enim, donari Spirirum sanctum & filium, aut fim pliciter per solum donum gratiae gratum facientis, aut secundum quid per alia dona, quia latur ad aliquem vsum, vel auxilium Caeterum S. Tho. in hoc artic. aperte docet, missionem inuisibilem in animam solum fieri per gratiam gratum facientem. Clarius supra quaest. 8. art. 3. in corpore, & ad quartum vbi ait; Ad quartum dicendum, quod nulla perfectio superadditae substantiae facit Deum esse in aliquo, sicut obiectum cognitum & amatum, nisi gratia; & idec sola gratia facit singularem modum essendi Deum in rebus Adde etiam peculiarem alium modum non sub hoc quarto contentum, scilicet per vnionem hypostaticam.
Mihi autem cum S. Tho videtur sentiendum, si loquamur absolute & simpliciter: neque enim communiter dici consuenit, Deum esse, aut in habitare in cordibus hominum, praeter omnes illos tres modos existendi in rebus, quousque homo fit iustus cum Deo; in solis namque iustis dicitur Deus habitare; at vero secundum quid concedi potest sententia Caietani & Bonauent. & Durandus etiam concedere videntur: quia aliquo modo Deus est per fidem in homine. Et haec de inuisibili missione.
Articulus 6
CIRCA conclusionem vero, & doctrinam articuli difficultas est, an inuisibiliter mittatur Spiritus sanctus ad iustos, cum gratia & iustitia ipsorum augetur S. Th. ad 2. docet, tunc non miru Spiritum S. neque quando intenditur aliquod donum. Et colligitur etiam ex art. vbi docet tunc solum fieri missionem, cum est renouatio per gratiam. Consentire videtur Dur. in i. d. 15. q. 4. num. 12 quia vt aliqua persona ad aliquem mittatur, debe incipere in eo esse, cum antea non esset: sed, cum augentur dona gratiae, non incipit persona aliqua esse in homine iusto, quia antea in eo erat: ergo tunc non mittitur ad hominem iustum.
Mihi probatur opinio Bona. in 1. d. 15. artic. 2. q. 3. qui asserit, tunc mitti personam aliquam inuisibiliter: quoties nouo modo incipit esse in creatura per intensionem autem donorum gratiae tantum non mitti: quia tunc non incipit nouo modo ess in creatura, quemadmodum neque per intensio nem donorum naturalium mittitur, aut incipi nouo modo esse in creatura: at vero per alia doni gratiae, quae conferuntur ad varios effectus, dicitur mitti persona, sicut ad Apostolos in die Pentecostes, non ratione augmenti habitus gratiae sed ratione aliorum donorum. Vtramque opinio nem putat probabilem Corduba lib.i.q. 41. in fine. Ad do, etiam tunc peculiari modo mitti personam ad creaturam rationalem, cum ei virtute Sacrament gratia intenditur; non quia perficitur gratia, id e nim non satis esset, vt dicebamus: sed quia ea gratia datur ad peculiarem effectum, ratione cuius dicitur sacramentalis, tametsi hic fit respectus quidam rationis.
Articulus 7
CONCLVSIO est affimans, circa columbam illam, in qua Spiritus sanctus visus est, disputat S. Th. 3. p. q. 39. artic. 7. & Canariens. in comment huius artic Durand. in 1. distinct. 16. q. 3. & alij: sed nos in eum locum tertiae partis tractationem eius reseruamus. Hoc tamen certum esse omnibus debet, columbam veram, vel effigiem visibilem colum bae exterius apparuisse; nec id accidisse sola imagi naria visione. Cetera, quae Canariens. notat in hoc artic. facillima sunt.
Articulus 8
DE conclusione, & doctrina huius artic. satis a nobis dictum est disputatione praecedenti. Ideo hic nihil aliud notandum est, quam circa titulum praefixum artic. non esse legendum, Aliqua persona, sed nulla persona, vt colligitur ex verbis primi argumenti: & particula, nist, manifeste indicat Hactenus de Deo in se ipso tractauit S. Th. iuxta diuisionem a nobis supra praefixam in quaest. 2.