Table of Contents
Quaestio 44
Quaestio 44
Articulus 1
CONCLVSIO est. Omne ens quocumque modo sit, a Deo est. Rationem, & doctrinam totius articuli in disputat. examinabimus. Circa articulum vero primum notandum est cum Calet. in commentarijs, hic non esse quaestionem, an Deus sit causa rerum omnium per creationem: ex iis enim, quae dicuntur in quod sequenti de natura creationis, facile colligi poterit, quae entia fuerint a Deo producta per creationem: sed quaeritur vniuersim, an omne aliud, praeter Deum, sit a Deo, vt efficienti. Id autem patet ex ipso textu, vbi nulla mentio fit creationis: & clarius ex conclusione, qua S. Thotitulo articuli respondit. Quare nomen illud, creatum, (inquit Caietanus) quo vtitur S. Thomas in titulo articuli, non significat id, quod est productum per veram creationem; sed id, quod quacumque ratione effectum est: & ob id in distin ctione titulorum huius quaestionis ponitur a S. Thoma sub hac forma, Vtrum Dens sit causa efficiens omnium terum.
Ego tamen existimo participium, creatum, in titulo, qui est praefixus huic articulo, significare, id quod productum est per creationem. Nec enim quaeritur, an necessarium sit, ens creatum, a Deo esse; sed vtrum sit necessarium, omne ens esse creatum a Deo, an non: vt apparet ex initio primi argumenti, ex quo titulus desumptus est. Nihilominus non tespondet. S. Thom. omne ens esse a Deo creatum: sed omne ens, quomodocumque sit, hoc est, quacunque ratione productum sit, a Deo esse: intelligit autem vt a causa efficienti: nam de causa exemplari, & finali, quae Deo conuenire possunt respectu creaturarum, deinde in art. 3. & 4. disputat: nunc igitur generatim respondet, omne ens esse a Deo, vt efficienti, quoque modo illud fiat.
Deinde obseruandum est, hic non disputare S. Thom. de operatione Dei cum omnibus causis. hoc est, vtrum Deus omnia operetur per seipsum, an cum secundis causis: de hoc enim disputat q 104. & 105. & praesertim de substantijs creatis docet q. 104. ar. 2. omnes a Deo proxime conseruari de omnibus vero operationibus creaturarum inquit, non solum esse a secundis causis creatis: sed etiam a Deo prima omnium causa: non modo re mote, hoc est conseruando creatas causas: verum etiam proxime cum illis operando eundem effe ctum omnino indiuiduum: de quo hic disserendum non est, sed t. 2. q. 79. artic. 1. & 2. Nunc ergo solum inquirendum est, an vnus verus Deus sit causa omnium rerum, siue per creationem, siue a lio modo; siue proxime, siue remote.
Disputatio 171
An vnus Deus sit author omnium rerum
Caput 1
ANtequam doctrinam Catholicam in medium afferamus, & confirmemus, varios errores recensere operaepretium erit. Prima igitur haeresis fuit Simonis Magi, qui omnium primus ex Euangelio haeteticus, vt author est Tertull. loco infra citando, hunc mundum visibilem, & homines, non a Deo, sed ab Angelis factos fuisse, Angelos vero ex seipso, & ex muliere quadam circumlatrice, quam Helenam vocauit, progenitos esse dixit: se enim esse Spiritum sanctum, & Deum, lactabat: Sic scribunt leren. lib. 1. aduers. haereses cap. 20. & 22. Epiph. haeres. 21. Theod. lib. I. haeretic. fabul capit. 3 & Tertull. libro de praescript. cap. 46. qui addit, hunc Simonem seipsum appellasse infinitam sapientiam & Iudaeis tanquam Filium apparuisse: ad Samaritanos autem tanquam Patrem descendisse: ad alias autem gentes tanquam Spiritum sanctum accessisse, lactitabat.
Secunda haeresis fuit Saturnilianorum, qui a Saturnilo sic vocati sunt. Hi dicebant Deum authorem fuisse omnium Angelorum: a Septem tamen ex illis, praeter ipsius Dei consensum, hunc mundum visibilem formatum fuisse, atque in ho minis productione illis verbis vsos fuisse Genes. I. Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram Sic referunt ex Graecis Epiph. haeresi 23. & Theod. lib. I. haeretic fabular. cap. de Saturnilo, hen. lib. 1. cap. 22. ex Latinis vero Tertull. lib. de praescgipt. cap. 46. August. lib. de haeres. cap. 3. qui hunc haereticum Saturnium ap pellant.
Tertia haeresis est Basilidis, qui teste Epiph. haeres. 24. & Theod. lib. 1. haeretic. fabular. cap. de Basilide, & Tertull. libr. citato, cap illo 46. & Irenae lib. 1. cap. 234u. gust. eodem lib. cap. 4. cum assereret, esse 365. coelos. & multitudinem Angelorum; omnes sic dicebat esse productos; vt ex Deo, quem Abraxan voca bat, creata fuerit mens, ex mente verbum, ex illo prouidentia, ex prouidentia virtus, & sapien tia; ex ipsis deinde principatus, & potestates, & Angeli: ab his vero Angelis coelos illos hoc ordine procreatos asserebat; vt primum coelum con ditum fuerit a virtutibus potestatibus, atque Angelis, & cum eo alij Angeli creati; qui tursus pro¬ duxerint, secundum coelum, & alios cum eo Angelos: qui deinde tertium cum alijs Angelis coelum fecerunt; & sic vsque ad vltimum: & tandem mundum inferiorem, & hominem a postremi coeli conditoribus emanasse dicebat.
Quarta haeresis Carpocratis, & Cerinthi, atque eorum discipulorum, qui dicti sunt Gnostici, id est, scientes, cum praedictis conuenit. Asserit enim Angelos a suprema virtute productos, defecisse, & mundum visibilem condidisse, vt scribit Epiph haeresi 27. & 28. Theodor. lib. citato, cap. de Carpocrate, Irenae lib. 1. cap. 24. & 26.
Hae sunt non solum manifestae haereses, sed etiam fabulae, aut somnia plena figmentis: quae facile quisque Scriptura, & ratione refutare potest. Ceterum hi somniatores non omnino negarunt, Deum authorem rerum omnium, siue proxime & per se ipsum, sine remote & medijs causis ab eo conditis. In eo tamen manifeste delirarunt, quod assererent, mundum a Deo effectum sine ipsius Dei nutu, & voluntate, vt dicebat Cerinthus, & qui ipsum sequuti sunt. Cum enim omnia nutu ipsius subsistant, & conseruentur, vt infra disput. 174. ostendemus; fieri nequit, vt aliqua causa sine ipsius concursu operetur: nam licet peccatum, quatenus malum est, sine ipsius nutu & consensu fiat, tamen substantia actus sine illo produci nequit, vt 1. 2. q. 79. art. 1. & 2. videbimus.
Gnostici porro, qui vel a Nicolao, vel a Carpocrate exorti sunt, asserentes, esse duos Deos, alterum bonum, alterum malum. videntur, sicut Manichaeus, docuisse; mundum hunc visibilem a Deo malo fuisse productum. Hunc errorem hoc modo tribuunt recentiores Theologi his haereticis, quod August de haeresib. ad Quoduultdeum cap. 6. de illis dicat in haec verba: Dicunt quoque bonum Deum, & malum Deum in suis habere dogmatibus. Sed in Epiph haeres. 26. & 27. vbi de his Gnosticis agit, nihil tale inuenire potui: quinimo haeres. 27. de Carpocrate, a quo etiam dixit, Gnosticos effluxisse, tantum refert haeresim illam proxime memoratam de productione mundi ab Angelis: neque August. refert Ex Epiphanio, Gnosticos dixisse mundum hunc corporeum a malo Deo conditum fuisse
Primus igitur, qui posuit duo principia alterum Deum bonum, alterum malum, fuit Apelles, vt auctor est Epiph. haeresi 44. & August haeres. 23. a quo Appelleiani dicti sunt, mundum deinde visibilem Deo malo factum esse, dixit: ita vt nullam illins Deus bonus curam gereret. Ceterum cum diceret Apelles, vt etiam referunt Epiphanius, & August Deum malum factum a Deo bono, nec duo principia aeque prima poneret; remote saltem in Dei bonum, tanquam in auctorem mundum hunc referebat. Quocirca doctrinae huius articuli non tam directe opponitur.
Tandem Manichaeus, vt scribit Epiph haeresi 66. & Theodor. lib. 1.haeretic. fabul. cap. vlt. non modo duo principia seu duos Deos posuit, alterum bonum, alterum malum; sed etiam eos ingenitos, coaeternos, & sibi inuicem contrarios esse affirmauit. Quare cum dixit, hunc mundum visibilem, quod ad naturas malas spectat, a malo Deo conditum fuisse. Deum autem bonum non esse auctorem rerum omnium neque proxime, neque remote; directe contra Catholicam doctrinam, quam habet S. Th. in hoc art spugnauit: quae autem essent bonae, & malae naturae tradit Augustin. loco citato. Ceterum ante Manichaeum Cerdon tempore Higinij Papae, teste Epiph. haeres. 41. & August. cap. 21 Irenao lib. 1. aduersus haereses, cap. 28. & Tertulian. lib. d. praescrip. haretic. cap. 51. introduxit etiam duos Deos alterum ignotum mundo, quem Patrem esse di cebat Christi; hunc autem bonum appellabat; al terum vero opificem totius creaturae, saeuum, & crudelem, & hominibus satis notum. Sic intelligendus est Irenaeus, cuius verba obscura sunt, cum ait: altetum quidem iustum, alterum autem bonum esse ex sententia Cerdonis: nam nomine iusti, saeuum & crudelem intelligit. Clariora sunt verba Irenaei apud Euseb. lib. 4. hist. c. 10. Conueniebat ergo cum Manichaeo, ponens duo principia alterum bonum, alterum malum: nisi quod ipse omnes creaturas Deo meo, vt auctori tribuebat. Manichaeus autem aliquas bonas Deo bono re seruabat. Manichaeo consenserunt, Priscillianista in Hispania; qui a Priscilliano Abulensi originem traxerunt, vt scribit Leo I. Epist. 91. quae est ad Turibium cap. 14. vbi eorum damnat errorem: de inde Albigenses noui Manichaei in Gallia tem pore Innocentij III. vt auctor est Antonius 3. part. histor. tit. 19. cap. 1.
Caput 2
CAtholica doctrina est, vnum Deum summe bonum initio temporis vtramque de nihilo condidisse creaturam corpoream, & spiritualem spiritus videlicet angelicos, coelestia, corporea, & elementa. Nam pisces, aues, arbores, bruta animantia, & hominem de materia horum elementorum produxit, vt ex 1. c. Genes. constat. demum ita omnia etiam, quae deinceps genita fuerunt, in Deum auctorem reuocanda esse: vt saltem ea me dijs causis creatis Deus produxerit. Vtrum autem cum illis actu concurrat, & operetur, an eas solum conseruet, nunc disputandum non est. sed f. 2. q. 79. ar. 1. & 2. neque enim de hac re hic disserit S. Thom. vt in notationibus articuli dixi.
Haec veritas ex Scriptura, Concilijs, & Patribus adeo manifesta est, vt superuacaneum sit, eorum testimonia singulatim referre. Superestigitur, vi ratione philosophica confirmemus. Inter reliquas vero optima est, quam affert S. Th. in hoc art. in hunc modum. Quidquid est tale per participatio nem, debet esse ab eo, cui essentialiter conueni esse tale: sicut ferrum ignitum, quia per participationem ignitum est, illud habet ab igne, qui est per essentiam tale: at qui omni alia praeter Deum, non sunt suum esse, sed participant illud: ergo ha bere debent esse ab eo, qui per suam essentiam ha bet esse: hoc est, cui est essentiale ipsum esse & exi stere, huiusmodi ens est Deus: ergo omnia a Dec habent esse. Haec ratio plane demonstrat, omnia esse a Deo, saltem remote: nam hic non contendimus probare. Deum proxime operari in omnibus rebus: id enim alio loco tractat S. Th. & nos alibi etiam probabimus, vt promisimus.
Omissis autem multis, quae in explicationem huius rationis notat Caietanus, hoc solum obseruandum est, S. Tho. inde colligere, ipsum existere. esse de essentia Dei, & Deum esse suum existere: quia est idem omnino essentia Dei, & eius esse Sic probauit q 3. art. 4. Atque hinc etiam deduxit quaest. 7. art. 1. Deum esse infinitum per essentiam, eo quod non habet esse receptum in essentia; sed eius essentia est suum esse: contra vero ar. 2. ostendit omne ens, praeter Deum, non esse infinitum secundum essentiam; quia non est suum esse, sed habet esse receptum, vel est forma recepta in materia, vel existentia, & esse in essentia. Verum, quia non ita facile probari potest, in rebus creatis existentiam distingui ab essentia, & in ea recipi; quinimo oppositum non minus probabile est, vt in 3 p. q. 17. art. 2. monstrabimus: ideo faciliori via haec ratio formari potest, hoc modo. Id quod ita est a ctu, vt non possit non esse, per essentiam existit, hoc est, ita est illi essentiale ipsum esse, sicut quaeuis alia praedicata: ac proinde a seipso est, nullo alio indigens: & hoc diximus esse infinitum per essentiam disp. 25. est autem proprium ipsius Dei: nam quod ex se ita est, vt non possit non esse, nec aliquo alio indiget, est ens supremum, quod appellamus Deum: atqui non potest esse nisi vnus Deus, vt q. 11. demonstratum manet: ergo caetera omnia, praeter hoc ens, non erunt entia actu existentia per essentiam, sed talia, quae possint ex se es se, & non esse: quod autem est huiusmodi ab alio est: nam ex se nihil potest esse indifferens, vt sit, & non sit: neque potest esse processus in infinitum: ergo tandem ad vnum illud ens, quod per essentiam est deuenire debemus, a quo caetera omnia vel remote vel proxime esse fateamur, & hoc solum S. Thom. in hoc art. demonstrare contendit. Quid vero de hac re sentiat Aristot. breuiter dixi disput. 81. capit. 1.
Articulus 2
CONCLVSIO est affirmans, & non minus de fide, quam praecedens. Patet autem ex omni bus, quae diximus in disput. praeced. Et quidem cum superiori art. iam probasset S. Doctor, Deum esse causam efficientem ceterorum omnium, qua sunt praeter se; iam satis idipsum probatum fuerat de materia prima. Ceterum quia non defuerunt haeretici, qui speciatim circa materiam primam er rauerint; ideo operaepretium fuit, nouum de ea articulum instituere. Fuerunt autem in primis Philosophi, qui cum plane sentirent, mundum initio temporis conditum esse; asseruerunt tamen, materiam primam ingenitam fuisse, & Deo coaeternam. Sic sensit Plato, vt scribit Plutarch. 1. libr de placitis philosophorum, & plerique alij, & Ambr. lib. 1. Hexam. Sic etiam docuerunt Stoici, vt ex Tertull. statim referemus. Et Zevon philosophus, vt ipse Tertull. testatur libr. de praescript. haeretic. cap. 7. Inter haereticos vero hunc errorem primus sequutus est Hermogenes, vt author est Tertull. libr aduersus ipsum, cap. 1. secutus (vt ipse ait) Stoicorum porticum, seu scholam. Eundem errorem Tertullianus eidem Hermogeni adscribit libr. de praescript. haeretic. c. 33. & Marcioni libr. 5. aduersus ipsum, cap. penult. Eisdem impingit hunc errorem Theod. lib. 1. haeretic. fabular. cap. de Hermogene, & cap. de Marcione. Eiusdem erroris Hermogenis mentionem faciunt Isidor. libr. 8. Etymol cap. 5. Rabanus libr. 2. iusti cleri capite 58. & Gratianus Canone, quidam autem 14. quaest. 3. Quare fallitur cabriel Prateolus in Elencho haeresum, cum Hermogenem facit Sabelli asseclam tempore Galieni Imperatoris; cum multo fuerit antiquior. An vero erorem Sabellij comtra Trinitatem personarum fuerit secutus, dictum est disp. 109. cap. 1.
In eodem errore fuisse Sabellium, constat ex Eusebio libr. 7. de praepar. Euang. cap. 8. & 9. Deinde Seleucum, a quo Seleuciani, & Hermiam, a quo Hermiani, vt scribit August. haeres. 59. quinimo, si credimus Chrysost. homil. 2. in Genes. post medium. Va lent. & Manich. idem docuerunt. Sic enim ait Si Manichaeus te accesserit dicens, materiam praeexistere, vel Marcion, vel Valentinus, vel Gentilis; dic ad illum. In principio fecit Deus coelum. & terram: & hac de causa Albanenses, seu Albigenses, noui in Gallia Manichaei idem senserunt, vt refert Alphonsus Castro aduersus haereses, verbo, mundus.
Contra hunc errorem est manifesta Ecclesia definitio in Concilio Lateran. & refertur in cap firmiter. de summa Trinit. & fide Catholica. vbi de finitur, Deum ex nihilo vtramque condidisse crea turam. Multi quoque Patres scripserunt, Lactantius diuin. institut lib. 2. c. 9. Tertull. loco citato, Ambros. lib. 1. hexam. Aug. lib. 1. de Genesi. c. 1. & 5. idem lib. i. super Genesim ad literam, c. 14. & lib. de vera religione. c. 18. & lib. 10. contra Faustum, c. 14. & lib. 12. confess. c. 4. de hac re fragmentum habet Orig. apud Euseb. lib. 7. de praepa¬ c ratione Euangelica 8. ibi etiam & c. 9. ipse Eusebius disputat, Epiphan haeres. 66. vbi Manichaeo hunc tribuit errorem: Gregor Nyss. lib. de homine. Athanas de Incarnat. verbi. Ex Scriptura quoque confutar potest. Tum quia Genel.I. di. itur Deum in principio fecisse omnia; neque exprimitur de quo illa produxerit: cum tamen dicatur, quando produxii hominem, de limo terrae eum fecisse, pisces ex a qua, &c. Tum e iam quia Psal. 145. dicitur fecisse Coelum, & terram, mare, & omnia quae in eis sunt. Isa q1 Ecce vos estis ex nihilo & 2 Machab. 7. Et peto a te, vt aspicias ad coelum & terram, & ad omnia, quae in ei sunt, vt intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus, & homi num genus, ad Rom. I1. Quoniam ex ipso, & in ipso, e per ipsum sunt omnia.
Porro ratione naturali idem optime conuinci tur. Id enim, quod ex seipso est, & nullius indige extra se, vt sit ita perfectum est, vt sit Deus, & in finitum secundum essentiam, hanc enim diximus esse rationem infiniti secundum essentiam dispi 25. si ergo materia non esset ab alio; non modo non esset imperfectissimum ens; verum etiam es set Deus. Aut qua ratione fieri potest, vt materia prima, quae est omnium imperfectissimum ens causa non indigeat, vt producatur; cetera autem producantur? An vero a secundis causis media forma, quam inducunt efficienter procedat, seda Deo conseruetur, iufra disp. 147. dicemus. Nunc vero de materia haec sufficiant.
Articulus 4
CONCLVSIO est affirmas, & de fide vt constat ex illo, Vniuersa propter semetipsum operatus est Dominus, Prouerb. 16. Hinc primum obserua, non quaeri a S. Thom. in tota hac quaestione. an Deus sit causa formalis rerum; sed de aliis dumtaxat causae generibus inquirit: quia iam quaest. 3. artic. 8. probauerat, Deum non posse venire in compositionem alicuius: causa autem formalis semper componit id, cuius est causa. Deinde no ta, Deum non esse finem cuius gratia; hic enim finis fit per operationem; Deus autem non fit: sed esse finem cui; quia omnia cedunt in laudem, & gloriam ipsius, quae fiunt in hoc mundo. De qua distinctione finis cuius gratia, & finis cui plura diximus 3. libro de cultu adorationis, disput... cap. 6. & dicemus 1. disput. 2. cap. 3. quomodo autem Deus habeat, & respiciat seipsum tanquam finem; & vtrum aliquid creatum possit illi vt fi nis comparari, an non, diximus supra disp. 28.