Table of Contents
Quaestio 42
Quaestio 42
Disputatio 166
An relatio aequalitatis, similitudinis, et identitatis inter personas sit realis
Caput 1
ANtequam ad disputationem accedamus, praemittendum est ex doctrina Durandi in 1. d. 19. q. 1. & ex Scoto q. 1. tres relationes prim generis quae in creaturis ex varijs fundamentis distinctae resultant, in Deo coniunctas reperiri Nam in creaturis prima est relatio aequalitatis fundata in vnitate quantitatis; altera relatio simi litudinis in vnitate qualitatis; tertia relatio iden titatis, fundata in vnitate naturae, & substantiae Quae omnes in primo genere enumerantur al Aristot. lib. 5. Metaphys. cap. 15. nostro autem modo intelligendi primum in essentia diuina confideramus rationem substantiae dantis esse, & indnascitur relatio identitatis, & consubstantialitatis: deinde consideramus eandem per modum qualitatis, videlicet per modum veritatis, & sa pientiae, & inde oritur relatio similitudinis: postremo consideramus in diuina essentia rationeme quandam quantitatis, quatenus dicimus Deum magnum, & in hac fundatur relatio aequalitatis: de his igitur relationibus quaestio est, vtrum sint in Deo reales, an tantum rationis.
In qua controuersia fuit opinio Scoti, qui quodlib. 6. artic. 2. & in 1. d. 31. q. 1. affirmat, esse reales relationes. Ratio illius vnica est, quia scilicet in his relationibus reperiuntur omnia, quae ad rea les relationes requisita sunt: ergo sunt reales, Primo enim requiritur, extrema relationis esse realia: hic autem realia sunt, videlicet personae Secundo necessarium est, fundamentum esse reale. & terminum relationis similiter: hic autem vtrunque reperitur: nam fundamentum est vnitas es sentiae vario illo modo consideratae; & terminu est altera persona. Tertio oportet, vt ex natura fundamenti, & extremorum consurgat relatio ad hoc, vt realis sit: id quod hisce relationibus conuenit, vt manifestum est: superest igitur, vt reales sint, & dicantur
Persistens autem Scotus in sua sententia, qua putatattributa inter se & ab essentia ex natura rei& non sola consideratione nostra distingui, doce quodlibeto citato. §. Contra dicta, fundamentum harum relationum esse reale, non solum quatenus fundat relationem identitatis, sed etiam simi litudinis, & aequalitatis, quia in ea est ratio attri buti per modum qualitatis, licet reuera non si qualitas: est enim sapientia & bonitas: & cuius dam quantitatis, vt magnitudo, quae peculiares relationes distinctas ex natura rei a relatione idemtitatis fundare possunt. Appellat autem has re lationes eiusdem rationis in vtroque extremo quas Logici vocant aequiparantiae, aliter, quam relationes originis: hae namque sunt alterius rationis in vtroque extremo, & dicuntur a Logicis relationes disquiparantiae. Denique aduertit quodlibeto citato art. 2. §. Secunda contradicitur, & §. dico ergo, has relationes posteriores esse rela tionibus originum, vt ita extrema, videlicet per sonae prius sint distinctae; namque personae primo originibus, seu relationibus oppositis distinguuntur.
Caput 2
COmmunis sententia, vt multo probabilior, amplectenda est, quae affirmat, has relationes in Deo tantum esse rationis. Sic affirmant cum S. Thom. in hoc art. Caietan. Canar. & recentiore Thomistae, Durand. in 1. d. 31. q. 1. Capreol. q.1. artic. 1. Conclus 3. Marsil. in 1q 33. art. 2. conclus. 2. & notat. 8. mitto Gab. in eadem dist q. 1. qui in hanc sententiam videtur inclinare: Nominales namque vix admittere videntur relationes rationis, sicut neque distinctiones rationis: sed omnes relationes & distinctiones huiusmodi in nominibus putant esse collocatas. Adde, quod licet vna harum relationum in Deo realis esset, tamen non essent tot relationes distinguendae inter se ex natura re eodem modo, quo de ipsis attributis & essentia disputatione 116. dictum est, quia solum videretur in Deo ponenda relatio identitatis fundata in vnitate substantiae: relatio autem similitudinis & aequalitatis ab hac non distingueretur.
Varie tamen haec sententia confirmari soleta Doctoribus, ideoque in hoc capite aliorum rationes censebimus, vt tandem sequenti propriam rationem: & quaedam alia notatione digna afferamus. Durandus igitur quaestione citata num. 4. quorundam rationem refert in hunc modum. Relatio identitatis, quae fundatur in vnitate sub stantiae, in creaturis est solum rationis; tametsi re latio aequalitatis & quantitatis sit realis: sed omnes hae relationes ad Deum translatae sunt relationes identitas, cum in Deo non sit qualitas, nec quantitas: ergo in Deo hae relationes sunt rationis. Ego tamen nescio, quare relatio identitatis in creaturis sit rationis: relationes vero aequalitatis, & similitudinis sint reales. Nam si identitas relatio est rationis, quia vnitas in substantia est per rationem: sic etiam vnitas in qualitate & quantitate est per rationem, duae enim qualitates & quantitates re ipsa diuersae, vniuntur per rationem, & dicuntur vna qualitas, vt faciant simile, & vna quantitas, vt faciant aequale.
Secunda ratio Henrici quodlib. 5. q. 1. quam refert Scotus loco citato, solum probat, aequalitatem & similitudinem in Deo non esse relationes reales, quia in Deo non est qualitas secundum rem, sed nostro modo intelligendi: haec tamen ratio non probat de relatione identitatis, cum haec in substantia fundetur, quae secundum rem in Deo est
Tertia ratio est Dur. q. citata num 9. quae talis est, Hae relationes in Deo fundantur in substantia substantia autem Dei non postulat pluralitatem, quatenus substantia est, sed secundum originem in personis: ergo secundum se non potest esse fundamentum relationis realis, quae pluralitatem postulat relatorum. Haec tamen ratio non satis probat, quare pluralitas personarum in eadem natura non sufficienter constituat extrema realis relationis: siquidem personae sunt, quae dicuntur aequales, & similes
Quarto nonnulli sic probant, quia censent, in. relatione reali non tantum debere extrema distin¬ tia gui, sed etiam fundamenta relationum: hic autem licer extrema distinguantur, fundamenta tamen non distinguuntur. Ceterum quamuis aliqua fundamenta relationum debeant distingui, id tamen in vniuersum necesse non est. Nam relationes secundi generis, quae dicuntur fundari in actione praesenti, praeterita aut futura, non habent distincta fundamenta, sed in eadem generatione fundantur paternitas, & filiatio in humanis: in ea enim fundari has relationes, non in potentia ad actum redacta, verius existimo, & doctrinae Aristot. 5. Metaphys. cap. 15. magis consentaneum. Fa teor in relationibus, quas vocant primi generis nempe aequalitatis, similitudinis, & identitatis semper distingui fundamenta: id tamen alia tatione fit, non quia fundamenta sunt, vt sequenti c. videbimus.
Quinta denique ratio est Canatiensis, qui alle rit, has relationes in Deo non posse esse reales ra tione essentiae, quia vna est, & eiusdem ad se ipsum non est relatio tealis neque ratione personarum, quia personae realiter distinguuntur per relatio nes originis, & vna relatio non potest esse fundamentum & causa alterius relationis realis. Quare hic author concederet, has relationes in Deo fore reales, si personae non distinguerentur relationibus, sed proprietatibus absolutis. Sic enim fundare possent relationes reales aequalitatis, & simi litudinis, quia tunc non obstaret id, quod ipse dixit. Quocirca concedit, si in diuersis hominibus esset eadem albedo, futuram quoque realem relationem similitudinis: quia personae, quae referrentur, non essent relationibus constitutae, & distinctae, sicut sunt diuinae.
Caput 3
OPtimam huius opinionis rationem assecutus est Caietan. in hoc art. quae tam in humanis, quam in diuinis locum habet, & talis est. In eo genere relationis, in quo fundamenta primo referuntur, & subiecta ratione fundamentorum, necesse esse, fundamenta realiter distingui: quia non tantum sunt fundamenta, sed ipsa extrema primaria relationum: extrema autem secundum omnium sententiam realiter debent differre, sed fundamenta relationum, quae dicuntur primi generis, nempe aequalitatis, similitudinis, identitatis, primo referuntur; nam quantitas primo dicitur alteri aequalis, qualitas alteri similis, sub stantia alteri eadem: ergo ipsa quoque debens distingui, vt sit relatio realis. Cumque diuinae personae dicantur aequales, similes, & eadem ratione eiusdem numero naturae, quam habent commu nem, efficitur praedictis relationes non esse reales sed rationis.
Atque ex hoc fundamento soluuntur quaeuis argumenta pro sententia Scoti allata, imo etiam variae rationes, quas Doctores nostrae sententia attulerunt; refelli possunt, illa praesertim Canar proxime memorata: nam licet personae diuinae constituerentur absolutis proprietatibus, nihilominus relationes productae non essent reales, eo quod fundamenta, quae primo referuntur, non distinguerentur realiter, quia esset diuina natura Similiter, si in duobus creatis, subiectis esset vna, & eadem albedo, relatio similitudinis non esset realis, eo quod esset vnicum fundamentum, ac proinde extrema primaria relationis non distin¬ guerentur. Parum igitur refert, personas in diuinis constitui relationibus, vt dicamus, non posse referri relatione reasi similitudinis, aequalitatis, & identitatis.
Verum enimuero, si sententia Scoti de distinctione attributorum Dei inter se & ab essentia vera esset, sequeretur, plures esse relationes rea les in Deo, quam enumeratas: nam in Deo tot essent relationes aequalitatis, quot essent magnitudines distinctae: tot autem magnitudines ex natura rei essent distinctae, quot essent attributa. Id quod ipse libenter fatetur in 1. d. 31. q. 1. §. quantum ad tertiam, in solutione secundi. Quare non renueret concedere plures; quam viginti relationes reales, quas contra ipsum conatur elicere Canariens. 4. parte comment. huius art. Haec tamen omnia friuola sunt, & contra communem Scholasticorum doctrinam, qui solum quatuor relationes reales in Deo concedunt.
Caput 4
POsset fortasse aliquis contendere, inter personas diuinas esse relationem realem distin ctionis, oppositam relationi identitatis; nam per sonae realiter distinctae sunt. Praeterea relatio distinctionis non fundatur in natura, sed in pro prietatibus personalibus, quae possunt esse extrema primaria relationis: ergo nihil deest, quo minus haec relatio dicitur realis. Respondetur ex doctrina S. Thom. in hoc art. in solutione quarti. nullam relationem posse esse fundamentum alterius relationis, praesertim quod primo referatur: esset enim processus in infinitum, id quod hac ratione probari potest. Sicut vnius actionis non potest esse alia actio, quia actio non est id, quod sit, sed actus & via, quo aliquid fit: & sicut vnius habere, vel habitus non est alius habitus, quia habitus est veluti actus, & via inter habentem & rem habitam, & ideo habitus ipse, quo vestem habemus, non habetur: sic etiam vnius relationis non potest esse alia relatio, quia relatio est veluti actus & via, qua vnum relatum ad aliud refertur, id quod adeo vetum existimo, vt nec per intellectum distingui possit actio actionis, & habitus alterius habitus, & relatio alterius relationis, quia intellectus inter actum & rem, cuius est actus, non potest concipere alium actum
Sed adhuc obijciet aliquis, sicut personae Patris & filij semel constitutae suis proprietatibus rela¬¬¬ tiuis, recipiunt adhuc aliam relationem spiratoris, cur non recipere possunt aliam relationem diuersitatis, & distinctionis:
Respondeo, diuersam esse rationem: nam re tionem spirationis recipiunt persona Patris & fi lij, non media alia relatione constituente, neque relationes constituentes referuntur relatione illa spiratoris, nec sunt fundamenta illius; sed relationis illud fundamentum, & veluti causa est origo. Id autem, quod primo refertur ea relatione, est persona, non relatio personalis: persona autem etiam constituta relatione, potest referri primo alia relatione, quia potest habere duas origines actiuas: at relatio diuerfitatis ita fundaretur primo in relatione personali, vt ipsamet personalis relatio primo referretur, quod est impossibile; eo quod fundamenta harum telationum primo referuntur vt ratione Caiet. ostensum est. Sequeretur etiam, vt dixit S. Thom. processus in infinitum, quia alterius quoque relationis daretur relatio.
At rursus dicat aliquis, non sequi processum in infinitum, quia, licet relatio paternitatis & filia tionis referrentur alia ratione diuersitatis, qua est alterius generis; tamen relatio diuersitatis non posset alia relatione referri, quia esset eiusdem specie, & in eodem subiecto, atque adeo eadem numero. Verumtamen ideo omnino sequeretur de hac relatione diuersitaris, quod de alijs. Nam licet esset in eodem subiecto, quia tamen non ha beret idem fundamentum, neque eundem ter minum. sed diuersum, vt constat: nec idem proximum subiectum, quia proxime referret relatio nem illam, quae substantiam prius referebat, saltem esset haec relatio posterior numero; diuersa a priori, & sic de alijs.
Tandem ex eodem principio Doctoris sancti colligitur optima ratio, ob quam ad relationem non fit per se motus, quia cum relatio se habeat per modum cuiusdam actus medij inter relatum & terminum, sicut habere inter habentem & rem habitam, informatio inter formam & materiam & actio etiam sit medius actus & effectum, fit, vi non possit concipi tanquam terminus actus agentis alius actus, qui est relatio, sed terminus concipiatur vt res quaedam, quae non habeat rationem actus, ideo nec ad praedicamentum habitus potest esse motus, nec praedicamentum situs, quia etiam hoc significatur per modum actus, vt iacere, sedere.
Caput 5
DVo super sunt notanda, quibus tota doctrina a praesentis articuli & disputat. perfecta erit. Vnum est, creaturam dici similem Deo, sed Deum non dici similem creaturae: cum tamen Pater & filius mutuo dicantur sibi similes. Doctrina est Dionys. cap. 9. de diu. nom. quam sequutus est S. Thom. supra q. 4. art. 3. ad 4. & 1. contra gentes cap. 29. & Ferrariens. ibid. Vt enim notauit S. Thom. praedictis in locis, alio modo reperitur similitudo in ijs, qua sunt alterius ordinis, quam in ijs, quae sunt eius dem. Ea enim quae sunt eiusdem ordinis, vt duo alba, mutuo dicuntur similia; quia hoc genus simi litudinetantum est aequalitas, vel vnitas in qualitate, & ideo Pater & filius mutuo dicuntur similes, quia eademmet natura eiusdem ordinis similes sunt: causa etiam & effectus, quae vniuoca sun dicuntur mutuo similia: inter ea vero, quae sunt alterius ordinis, vt inter effectus & causas alterius rationis & aequiuocas, quia non est natura eius dem rationis, idcirco non dicuntur mutuo simi lia; sed effectus dicuntur similes causis, cum tamen sint inferioris naturae. Effectus enim quodanmodo imitantur causam & assimilari ei conantur Eadem ratione imago Caesaris dicitur similis Caesari, non contra: ergo eodem modo creatura, qua est effectus Dei inferioris ordinis, dicitur Deo similis, quia quodammodo imitatur perfectiones illius, sed Deus non dicitur similis creaturae. Fi lius vero in creatis dicitur duobus modis similis patri; & ratione naturae, quia habet eandem cum illo secundum speciem, & ratione proprietatum indiuidualium, quibus patrem imitatur, tatione quarum dicitur sanctus ad imaginem illius. Cae terum, quamuis haec ita sint, aliquando scriptura dicit, neminem esse similem Deo: loquitur enim Ce similitudine, quae est intet ea, quae participant candem naturam & qualitatem.
Alterum notandum est circa eandem solutionem tertij, in qua docet S. Thom. filium dici adaequari & assimilari patri, non tamen pattem filio & denique omnem personam producentem assimilari ei, a qua procedit, non contra. In hunc sensum videtur loquutus Chrysost. super illud ad Hebr. 1. Qui cum quit splendor, &c. Vbi asserit, filium esse, aequalem patri, non tamen pattem filio: & Aug. I. de doct. Christ. t. 2. cum ait, in patre vnitas, & in filio aequalitas: si enim soli filio tribuit aequalitatem; intelligit autem sicut etiam Chrysost. per modum viae,
Reddit rationem S. Tho. quia haec verba significare videntur motum: tunc enim dicitur aliquis assimilari, vel adaequari alteri, quoties fit ei similis aliqua productione in se recepta, qua veluti tendat ad similitudinem producentis: cumque filius sui productione quasi tendat ad similitudinem pa tris, dicitur assimilari: contra vero pater, quia non tendit, nec est quasi in via, cum non producatur, non dicetur assimilari filio aut adaequari. Consentit Scotus in 1. distinct. 19. quaest. 5. ad 3. Sed aliam reddit tationem, quia aequare & assimilare significam actionem assimilantis & aequantiss assimilari autem & adaequari significant passionem: cumque filius non producat, sed producatur; contra vero pater producat, recte dicitur, pater aequat, & assi milat sibi silium, sed filius aequatur, & assimilatur patri. Has duas rationes diuersas omnino existimat Capreol. in 1. distinct. 19. quaest. 2. art. 1. ad argumenta Aureoli contra tertiam conclusionem, eo quod Aureolus optime conuincit illis suis argumentis, aequare & assimilare non magis significare actionem, quam lucere. Docet igitur Capreol ideo haec verba, Assimilari & aequari, S. Thom. negasse patri, quia saltem significant veluti motum, & viam tendendi ad similitudinem, quae soli personae, quae producitur, conuenire potest,
Alio modo id ipsum probat Bonauent. in 1. distinctio. 19. secunda parte distinct. quaest. 3. Et Durandus ibi quaest. 1. num. 9. qui in conclusione cum S. Thoma conueniunt, quia scilicet illud alteri assimilar. dicitur, quod ad imitationem illius, veluti exemplaris, producitur: & quia filius est imago patris, & ad imitationem illius productus, recte dicitur patri assimilari. Haec tamen ratio non videtur de Spiritu sancto probare, quia, vt diximus disputatione 146. cap. 5. ille non est imago patris & filij.
Articulus 3
COnclusio articuli est, In diuinis est ordo natura absque prioritate. Pro cuius explicatione no tandum est ex S. Thoma in solutione 3. & Caietano in hunc artic. non esse quaestionem, vtrum in personas diuinas sit ordo naturae, quasi ipsa natura diuina sit, quae ordinatur: sed vtrum sit ordo naturae, hoc est, naturalis, an non. Dicitur autem potius ordo naturae, quam essentiae, vt S Thom. ad 4. docet, quia natura quodammodo denotat originem, non tamen essentia; ordo autem in diuinis est secundum originem. Ego vero intelligerem hic ordinem naturae, id est, realem, & ex natura rei, quem naturalem appellauit S. Thomas, qui non ita recte explicaretur nomine essentiae: natura enim latius patet, quam essentia. Sed de hoc ordine, & prioritate sequenti disputatione dicemus.
Disputatio 167
An inter personas diuinas sit ordo prioris et posterioris secundum rem
Caput 1
PRaesens controuersia non est, an praedicata essentialia in Deo sint priora notionalibus; de his enim saepius dictum est, esse quidem priora consideratione nostra, sicut communia sunt prio ra particularibus, vt animal homine: illud enim prius est, quod sine alio intelligi potest; nec quae stio est, an aliqua persona saltem non relata ad a liam expresse, possit prius ratione cogitari a no bis, quam illa; de hoc enim dictum est disput. 159. praesertim cap. 5. Et S. Thom. plane fatetur q40 art. 4. posse quidem prius intelligi, cum tamen in hoc articulo dicat, ordinem esse inter personas sine prioritate; sed difficultas est de personis inui cem actu relatis, an inter eas sit ordo aliquis naturalis, & realis cum prioritate. Referam igitur in hoc capite Scholasticorum placita, in sequenti ve ro meam proferam sententiam.
Omnes quidem Scholastici inter personas inuicem actu relatas ordinem naturae, & realem esse fatentur. Nam, vt inquit Durand. in 1 distinct. 20 quaest. 2. Ordo est habitudo plurium ad vnum primum; cui consonat Benauent. in 1. distinct, 2. artic. 2. quast. 1. & 2. Sed in diuinis personis, etiam mutuo actu relatis, est realis habitudo ad vnum primum aut ad vnum principium, quia vna dicitur esse rea liter ab alia; ergo inter illa est naturalis & realis ordo. Cum vero August. definit ordinem hoc mo do; Est partium disparium sua vnicuique tribuens loca dipositio, solum explicat naturam ordinis secundum locum, vt optime notauit Bonauent. quaest. illa prima. An vero hic ordo sit cum aliquo genere prioritatis, praesertim realis, variant Theologi
S. Thom. in hoc artic. & Bonauent. locis citatis, praeser tim quaest. illa 1. & 2. in corpore & ad primum, conce dunt quidem realem ordinem, quem vocat secundum naturam, sed absque priori & posteriori Quibus consentit Durand. loco allegato addens hunc ordinem esse inter primum; secundum & tertium (ex eius namque definitione primum, & secundum in ordine negari nequit) non tamen esse hunc ordinem inter prius & posterius, Concedit itaque id, quod caeteri non negarent, scili cet primam, secundam, & tertiam personam; sed non priorem & posteriorem, eo quod in diuinis nihil sit prius & posterius, iuxta Athanasium in symbolo.
Scotus vero in 2. distinct. 1. quaest. 1. passim appellat patrem priorem origine, quam filium & vtrumque priorem Spiritu sancto. Et in 1. distinct. 10. q. 1. ad vltim. concedit prioritatem originis inter per sonas, & vnam sine alia intelligi posse prius origine. Sed in his locis loquitur de priori secundum intellectum nostrum ratione originis, quia ea per sona, a qua alia procedit, concipi potest, ante quam procedens, non contra. Nunc autem non est quaestio de priori & posteriori consideratione nostra, etiam ratione originis; sed de priori & po steriori secundum rem inter personas, etiam actu relatas. Consideratio namque nostra solum concipit vnam personam prius alia, antequam intelligat eam relatam: nam relatam non posset prius concipere vnam, quam aliam, vt cap. sequenti videbimus.
Caeterum idem Scotus in 1. distinct. 28. quaest. 3. 5. Ad quaestionem istam, Et quodlib. 9. art. 1. Et S contra isarguitur, affirmat, Patrem & Filium, etiam vt mutuo actu referuntur, habere in se ordinem prioris & posterioris secundum originem. Quod genus prioris & posterioris inquit esse reale, non ratione, neque natura, eo quod relata simul natura sint & intellectu. De intellectu satis manifestum est, de natura patet, ex Aristot. 5. Metaphys. textu 16. & cap. 1I vbi ait, illud est prius natura, quod potesesse sine posteriori, vt in creatis causa prius est af fectu. Probat autem, inter relata posse esse prius secundum rem, etiamsi non sit prius natura, nec intellectu. Primum quia Aristot 6. Metaphys. cap. 7. textu 15. inquit perfectiora esse priora atque ita genus quoddam prioris constituit secundum perfectionem & vnum relatum potest esse perfectius alio, etiam in ratione relati: ergo & prius. Hoc au tem contingere potest solum in relatis, quae sunt diuersae rationis, quales sunt in diuinis Pater & Filius, quae a Logicis dicuntur relata disquiparan tiae. Haec tamen ratio non probat, inter diuinas personas posse esse hoc genus prioris, quia vna non potest dici alia perfectior, etiam vt relata Probat tamen, non repugnare inter relatam in vniuersum aliquid esse prius & posterius re ipsa. Quare non mirum, si in diuinis etiam, alia ratione prius & posterius assignetur.
Deinde idem confirmat, quia, vt ipse ait, simultas, quae opponitur vni prioritati, potest esse cum alia, cui non opponitur; esse autem simul intelle ctu & natura non opponitur priori secundum originem, ergo potest vna persona esse simul intellectu & natura cum alia & prior origine, quam illa. Sententia Scoti placet Canariensi in hoc articulo, tametsi dicat eam esse contra S. Thomam aut saltem nomine solo ab ipso differre. Caletan. quoque fatetur, Scotum re ipsa cum S. Thoma con uenire: sed sententiam, inquit, teneat, linguam vero cohibeat, quia, dum concedit prius & posterius in diuinis secundum rem, videtur asserere vnam esse alia antiquiorem.
Caput 2
CAPVT II. Inter diuinas personas non solum esse ordinem, sed vnam priorem secundum rem origine quam aliam, probabilior sententia docet.
QVamquam praesens controuersia non rerum Qsed vocum est, & modus loquendi, quem S Thomas, & alij secuti sunt, probabilitate magna non caret; tamen modus loquendi, & sententia Scoti confirmanda & probanda in hoc capite mihi videtur, quatenus asserit, inter diuinas personas vnam esse secundum rem priorem origine, quam aliam, quam ex ratione prioris & posterioris & modo loquendi sanctorum Parrum videor mihi colligere.
Ex Patribus quidem Epiphanius, quem citat Sanctus Thomas in Opusculo contra etrores Graecorum. cap. 2. Et Gregorius Nazianz. quem allegat cap. 9. as serunt, filium esse medium inter Patrem & Spiri tum sanctum; quem modum loquendi seruauit Basilius lib. 3. contra Eunomium in principio; vbi concedit, primam, secundam & tertiam personam in Trinitate dignitate & origine: atque ex ipso desumpsit loannes Theologus in Concilio Florent. sess. 20. post medium. Sed dicet aliquis. Durandum non negare primam, & secundam & tertiam in diui nis personis secundum ordinem naturalem & rea¬ lem; sed prius & posterius secundum eundem ordinem. Verum nos inde facili ratione statim colligemus, esse prius & posterius; obseruandum tamen interim est, cum Basilius vocat Patrem primum dignitate, non ideo sic eum appellare, quis perfectior sit & maioris dignitatis, sed quia habeat authoritatem primi principij.
Clarius tamen idem Basilius nostram adstruit sententiam, lib.I. contra Eunomium longe a fine, vbi de ordine originis inter causam, & id, quod est a causa, sic ait. Nam in his priorem esse causam dicimus, posterius vero, quod ab ipsa est, non interuallo haec inuicem disseparantes, sed cogitatione, prius quam causatum causam intelligentes. Quonam igitur pacto rationem habet, ordi nem in ijs negare, in quibus est prius & posterius non positione nostra, sed naturali quadam consequutione? Et post multa explicat illud Ioan. 10. Pater maior me est, de priori secundum originem, vt ille maior dicatur, quia prior, quatenus causa est, vt Graeci loquun tur: sic enim nonnulli Patres, etiam Latini, nomine maioris & minoris intelligunt in diuinis priorem & posteriorem secundum originem, quos retulimus disput. 122. cap. 5. Affirmat igitur Basilius inter diuinas personas esse prius & posterius non positione nostra, sed naturali consequutione quod perinde est, atque naturali & teali ordine: si enim esset solum ordo rationis, esset quidem positione nostra. Nec obstat, quod paulo ante dixit, Sed cogitatione, prius quam causatum causam intelligen tes, hoc enim solum dixit, vt ostenderet, causam & causatum non disseparari interuallo aliquo durationis, sed cogitatione nostra: hoc autem non obest, quo minus sit etiam prius non sola cogita tione, sed etiam ordine naturali & reali.
Hoc eodem modo intelligendus est Nazianz in oratione de dogma. & constiturione Episcoporum, quae est 29. cum nu. 13. sic ait; Ita patris essentia concurri cum vnigeniti generatione, qui ex ipso quidem est, caeterum non post ipsum, aut saltem sola principij cogitatione. Non enin sentit, sola consideratione nostra filium esst post Patrem, sed sola consideratione principij
hoc est, non posterius duratione, de qua ibi multa ante loquutus fuerat, sed ratione principij, ea scilicet qua id, quod est a principio, dicitur posterius ipso principio. Author quoque libri de triplic habitaculo apud August. c. 6. circa fin. libri inquit, Pa ter non praecessit filium tempore, sed origine. Quare cum ipse August. lib 3 aduersus Maxim c. 14. ita scribit, Nor enim genitorem ab eo, quem genuit, sed genitum a genito re mitti oporiebat: verum hoc non est inaequalitas substan tiae, sed ordo naturae, non quo alter esset prior altero, sed quo alter esset ab alio. Et Athanas. in Symbolum cum dicit, in hac Trinitate nihil prius aut posterius, de priori & posteriori secundum durationem plane lo quuntur. Haec namque communiter significantur, cum absolute dicitur prius & posterius: at ve ro cum addimus, secundum originem, vel secundum naturalem ordinem & consequutionem, vt dixit Basilius non est necesse intelligere hanc du rationis prioritatem.
Ratione vero sic probo hanc sententiam; Nam in Trinitate negari nequit prima, secunda & tertia persona, non solum numerante nostro intelle ctu, sed ex natura rei secundum ordinem realem. Prima namque ita est Pater & secunda filius, & ter tia Spiritus sanctus, vt aliter esse non possit; si autem solo numero intellectus, esset prima, secunda & tertia, posset dici prima Spiritus sanctus, se cunda Pater, & tertia Filius, qui enim numerat, ita ab hac vnitate, sicut ab illa potest incipere; & in hanc, sicut in illa desinere. Hunc vero ordinem primae, secundae, & tertiae, praeter dicta sanctorum allegata, definitio ipsa ordinis demonstrat. Esenim ordo, habitudo plurium ad vnum primum, vt ait Durand. vel ad vnum principium, vt dixit S. Thom. idem autem videntur esse vnum principium, & vnum primum; omne namque principium in ordine aliquo primum est, a quo reliqua; sed in diuinis est ordo realis & naturalis, vt omnes fatentur Scholastici, & loannes ille Theologus supra commemorat: ergo ex natura rei est prima, secunda, & tertia persona; si enim esset prima, secunda, & tertia solum per intellectum numerantem, non esset ordo inter eas secundum naturam, sed intellectu nostro.
Adde, quod nullus hactenus negauit, in Trinitate primam, secundam & tertiam personam: quinimo vulgo sic loquimur: primam autem semper dicimus patrem, secundam filium, tertiam Spiritum sanctum, & non aliter: si autem primum, secundum & tertium inter personas solum esset secundum numerum, non magis esset haec prima, quam illa, vt proxime dicebamus; sed in omni ordine omne primum est prius secundo, & secundum posterius primo, & sic de reliquis: ergo in ordine reali Trinitatis prima persona erit prior, quam secunda, & secunda erit posterior secundum rem; omne enim primum in suo ordine prius est, quam ecundum.
Caeterum, vt melius intelligatur hoc genus prioris & posterioris, primum reuocanda in memoriam est doctrina Aristot. 5. Metaph. c. 11. vbi plu res modos prioris assignat; primus est secundum loci propinquitatem, secundus est secundum tempus, tertius secundum motum, iuxta quem ea priora dicuntur, quae propinquiora sunt mouenti, vt puer viro; quartus secundum potentiam, id enim quod alijs antecellit potentia & fortius est, prius dicitur reliquis; quintus secundum ordinem loci. Ex quibus nullum inter duinas personas reperiri, manifestum est: Nam si aliquis, maxime tertius ille modus; patri enim quasi mouenti propinquior videtur filius, quam Spiritus sanctus quia prior ab eo exit, qui videtur modus prioris secundum originem: sed quia Aristot. videtur intellexisse pro pinquiorem secundum durationem principio mo uenti, ideo hic modus prioris non quadrat diui nis personis, nisi ablata illa imperfectione propinquitatis secundum durationem: Nam si solum propinquitate originis consideretur, filius propinquior videtur patri, qui ab eo prius origine emanat, quam Spiritus sanctus, qui natura originis suae supponit filium iam productum, vt ab vtroque procedat; sextus modus prioris est secundum rationem, & haec sunt vniuersalia, & singularia secundum sensum, & quae secundum suam naturam esse possunt sine alijs
Ex quibus ea, quae realiter distinguuntur, meo iudicio, non solum dicenda sunt habere ordinem prioris & posterioris secundum rationem; verum etiam secundum rem & naturam, vt est causa & effectus: Nam quae sola ratione differunt, non possunt habere ordinem nisi rationis, sicut pluralitatem non habent, nisi per rationem, qualia sunt animal & homo: nam animal prius est homine quia sine illo esse potest; & in vniuersum id, a quo non valet reciprocationis consequentia, vt notauit idem Aristot. in praedicam. cap. de modis priorism. Hic autem ordo & modus prioris secundum rationem assignatur inter communia praedicata in diuinis, seu essentialia & personalia: inter personas autem relatas non potest esse, quia relata sunt simul cognitione; superest igitur, vt alio modo, quem Aristot. non nouit, neque numerauit; prius & posterius inter personas relatas assignari debeat. nempe secundum originem, qui potest esse inter ea, quae sunt simul natura & cognitione: tamets non omnia relata sint simul natura. Potest autem hic ordo reduci ad quintum quem ex Aristot. numerauimus, seclusis tamen imperfectionibus, vt explicatum est; vt prior origine, etiam sub conceptu relatiuo, dicatur is, a quo est alius; poste rior autem, qui ab alio est. Atque ex his soluun tur quaecumque argumenta, quae in contrarium afferri possunt
Deinde notandum est, etiam si ordo inter per sonas sit prioris & posterioris secundum rem, vt explicatum est; non tamen licere absolute appellare vnam personam priorem secundum rem, quam aliam, nisi cum additamento, Secundum originem Nam cum non addimus, Secundum originem; sed absolute dicitur vna persona prior secundum rem, quam alia, videmur significare prius aliquod duratione, quod in diuinas personas conuenire nequit: cum illo vero additamento illud non significamus. Et sane cum illo additamento non negaret S. Thom. hunc modum loquendi.
Disputatio 168
An origines oppositae, et distinctae secundum rem habeant inter se ordinem prioris, et posterioris
DISPVTATIO CLXVIII. An origines oppositae, & distinctae secundum rem habeant inter se ordinem prioris, & posterioris.
Caput 1
CAPVT I. Opiniones Bonauenturae & Durandi. VVlla de originibus videbatur superesse diffiVcultas: nam ex dictis de ordine personarum facile poterat iudicari, quid de ordine originum dicendum esset. Verum, quia nonnulli varie senserunt peculiaris disputatio instituenda fuit.
Bonauent. igitur in 1. d. 12. q. 4. docet, processionem verbi priorem esse secundum intellectum processione Spiritus sancti. Ex quo etiam concedere debet, vnam esse priorem alia secundum intellectum Vbi enim est ordo, ibi est prius & posterius, vt praeced. disput. c. 7. dicebamus: negat autem q2. vnam originem esse secundum naturam priorem altera; an vero sit ordo secundum naturam non definit. Fortassis etiam hunc ordinem concederet sine priori & posteriori, sicut inter personas concessit disput. praeced. c. 1.
Durandus vero in 1. distinct. 12. q 1. Meminit huius opinionis Bonauent. qua ponit ordinem inter origines. & hac ratione eam confirmat: Spiritus sanctus per se procedit a filio: ergo processio per se supponit generationem filij, a quo ipse procedit; ac proinde processio per se supponit generationem. Sed statim eam improbat hoc modo. Aristot. 1. poster, cap. 4. docet, idem esse perse, & secun¬ dum quod ipsum: sed spirare non conuenit filio secundum quod filius est; ergo spirare non conuenit per se genito, ac proinde processio Spiritus sancti non supponit per se generationem. Quare num. 8. illius quaestionis ipse asserit, inter generationem, & processionem esse quidem ordinem originis naturalem, hoc est, secundum rem, sicut inter personas: illum tamen non esse per se, sed per accidens. Pro cuius explicatione notandum est primum, nullam actionem pendere ab alia actione, aut habere ordinem per se cum illa, nisi quia terminus praecedentis est per se principium subsequentis; bifariam vero actio praecedens potest comparari cum subsequente: vno modo ita, vt producat terminum, qui est per se principium subsequentis: sicut prior calefactio producit calorem, qui est per se principium sequentis calefactionis; altero modo ita, vt actio praecedens producat terminum, qui est per accidens coniunctus principio actionis sequentis, sicut frigefactio & disgregatio visus se habent; nam frigefactio per se tendit ad frigus, quod per accidens coniungitur albedini, quae disgregat visum. Deinde notat, actionem praecedentem manere coniunctam termino, quoties terminus pendet ab agente, vt fiat, & conseruetur.
Ex his duabus notationibus colligit Durand. hanc rationem, quoties actio praecedens producit talem terminum, qui secundum quod talis est, & per se est principium sequentis, duae illae actione habent per se ordinem, qualis inter actiones esse potest; neque enim vna actio habet ordinem cum alia, sicut neque vna ab alia pendet, nisi ratione termini producti: cum vero actio praecedens solum producit terminum, qui per accidens coniungitur principio sequentis, & actio praecedens non manet cum sequenti, duplici ratione interse habent ordinem per accidens, & quia terminus est per accidens coniunctus principio, & quia actio praecedens non manet. Nunc autem in diuinis vna tantum ratione habent ordinem per accidens origines inter se, quia prima producit terminum, cui accidit esse principium sequentis, quia filio secundum quod filius est, non conuenit spirare, cum tamen, secundum quod filius est, sit terminus generationis.
Caput 2
CAPVT II. Mon minus per se esse realem ordinem prioris & pi rioris inter origines, quam inter personas, verior sententia est.
OPposita sententia amplectenda est, quae affirmat, inter origines passiuas esse realem assersit. ordinem prioris & posterioris, non minus per lequam inter personas: ratio enim Durandi friu la est, vt starim patebit. Hanc sententiam expresse non tradunt Scholastici, sed meo iudicio, vt notam supponunt; non quidem quod attinet ad rationem prioris & posterioris; de hoc enim eadem esset controuersia de originibus, quae fuit de personis; sed quod spectat ad ordinem naturalem & realem per se. De priori & posteriori nunc nihil dicendum est, sed eodem modo probari debet haec sententia, sicut disputatione praecedenti probata est illa de personis: de ordine vero ipso per se, id quod diximus, facile confirmari potest hoc modo.
Ordo per se inter duas actiones bifariam con siderari potest, vno modo, quia praecedens actio producit terminum secundum eam rationem, cuper se conuenit esse principium subsequentis: & ita praecedens calefactio & subsequens per se ordi nantur, quia praecendens producit calorem, qui est per se causa sequentis calefactionis; & generatio filij in humanis & nepotis, qui a filio generatur, ordinem habent per se: quin imo frigefactio, & disgregatio visus eodem modo ordinantur saltem remote, quia frigefactio tendit ad frigus, quod pe se est causa albedinis, quae deinde disgregat visum. Altero modo, quando prior actio terminatur ac causam, cui essentialiter sequens actio subijcitur qua ratione vocant Philosophi causas essentialire subordinatas ad generationem hominis, causavniuersales & hominem: Nam caeteri homines, qui praecesserunt genitorem, vt auus, abauus & reliqui dicuntur causae per accidens subsequentis generationis. Processio autem Spiritus sancti in di uinis ordinem habet per secum generatione vtro que modo: tum quia generatio terminatur in filium, cui per se conuenit spirare: tum etiam, quia essentialiter inter se ordinantur hae processiones hoc est, ad eum modum, quo Philosophi appellam causas subordinatas, vna processio subsequitur aliam. Filium autem per se spirare; manifestum est Nam quamuis filiationi, quam falso putauit Durand. esse terminum formalem generationis, non conueniat spirare, tamen personae filij, qui est per se terminus productus conuenit spirare, & vero dicitur spirare in quantum filius, non quia filiatio ne spiret, id enim non significat particula. Inquan tum, aut secundum quod ipsum, aut per se; Sed quia talis proprietatis characteristicae producitur, vt habeat foecunditatem spirandi: hanc enim habet v suae briginis, qua accipit naturam, quae est terminus formalis generationis, vt disput. 162. c. 3. taliter determinatam proprietate, vt suapte natura spi ret. Ergo quamuis dici non possit, filius eo spirat, quo est filius; dicimus tamen, spirat secundum quod est filius, vel inquantum est filius, quod perinde est, ac si dicamus, filius per se spirat, non pe accidens. Quam differentiam inter particulas. Inquantum, secundum quid, & per se, & particulam eo, assignauimus supra in annotat. art. 6. q 39
Vltimo obseruandum est, quamuis inter personas actu relatas sit ordo realis & naturalis, & prioritas secundum originem; non tamen sit vna prior alia secundum rationem, vt supra notatum est: inter origines tamen passiuas non solum vna esse priorem alia, ordine reali & naturali, sed etiam rationis, vt docuit Bonauent. quia origines passi uae, non sunt mutuo relatae: nempe generari & spirari: & ita etiam per intellectum concipimus prius generari, quam spirari, cum tamen patrem non intelligamus, relatum prius, quam intelliga mus filium.
Disputatio 169
Qua ratione vna persona in alia esse dicatur
Caput 1
NEmo Scholasticorum negat, filium esse in patre, & patrem in filio, & eodem modo vnam personam in alia, cum dicatur, Ego in patre & pater in me est, vtrum vero sit vna persona in alia secundum se totam, an secundum aliquid sui, con trouersum est inter Scholasticos. Henricus in summa, vt refertur a Scoto in 1. distinct. 19. quaest. 2. §. De primo, censet vnam personam non esse in alia secundum se totam, sed secundum aliquid sui, hoc est secundum essentiam; cui consentire videtur Durandus in 1. distinct. 19. quaest. 4. Pro cuius sententia explicatione notat Henricus, aliquid esse in alio dupliciter, primum, secundum se totum, vt vinum est in amphora: deinde secundum partem, quae non est vtrique communis, sicut auis dicitu esse in laqueo secundum pedes, qui sunt partes ipsius auis, altero modo secundum aliquid quod est vtrique commune, sicut si esset monstrum ( inquit ille) habens duo capita, & duo corpora, qui bus duo tantum pedes seruirent, vnum horum animalium esset in alio secundum partem communem vtrique. Sic ergo ait, vnam diuinam per sonam esse in alia non secundum se totam, esse enim secundum essentiam, & secundum relatio nem; & ita non tantum in filio esset essentia, sed etiam paternitas, quod videtur absurdum; quia sic filius esset pater, & pater filius; sed secundum aliquid sui, nempe secundum essentiam, quae vtrique communis est: id quod deinde hac ratione confirmat, impossibile est, vnum esse in alio, & contra, secundum se totum: sicut videtur impossibile, vnum secundum se totum ab alio contineri, & rursus illud continere, etiam secundum se totumm ergo nec vnam persona diuina in alia esse potest secundum se totam, & contra, sed tantum secundum aliquid sui.
Hanc sententiam tefutat Scotus quast illa 2. §. Con. tra illud, hac ratione. Vnam personam esse in alisa est relario mutua personae existentis, & eius, in qua est, & eiusdem rationis in vtroque extremo sicut similitudo; sed ratio, propter quam vna per sona dicitur aliam in se habere, non est sola essentia, quia non continet aliam personam ratione solius essentiae, sed secundum se totam; ergo & ra tio, ob quam vna persona dicitur esse in alia, non est sola essentia, quia relatio haec mutuae existentiae in alio est eiusdem rtionis. Huic tamen rationi tecte occurrit Durand. loco citato: ait enim relationem illam, (quam dicit Scotus) non esse eiusdem rationis in vtroque extremo: in vna enim persona est relatio quasi contenti, in alia vero quas continentis: tametsi vtraque relatio in vna respectu alterius reperiatur. Ex relatione tamen continentis & contenti, ex qua videtur Scotus argu mentari, non recte colligit id, quod contendir
Deinde melius impugnat Henricum hoc mo do. Cum aliquid est in alio ratione partis, non alio modo est in eo, quam illa pars, vt si pars vnius siin alio, vt in loco, totum eadem ratione dicetur in eo esse: si ergo vna persona dicitur in alia esse ratione essentiae tantum, hoc est, quia solum in alia est essentia illius, non alio modo vna persona erit in alia, quam essentia ipsa; sed essentia dicitur esse in persona sicut natura illius, & non per circuminsessionem (vt dicit solet) ergo non erit vna persona in alia per circuminsessionem. Tum etiam eadem periona diceretur esse in seipsa.
Caput 2
NObis probatur sententia Scoti, quam sine dubio sequitur Caietan. & Canar. in hunc artic. 8 videntur consentire Bonauent. in 1.dist. 19. quaest. 4. C Gabr. q. 2. art. 1. Capreol. q. 1. art. 11. ad 3. Perrar. 4. contr. gentes cap. 9. in principio & Marsil. in 1. quaest. 22. art. 2. videlicet totam vnam personam esse in alia per circuminsessionem, ita, vt non tantum essentia? vnius dicatur esse in alia, tametsi ratio existendi solum sit communis essentia; sed etiam dicatur esse vna persona in alia. Probatur primum ex Hilario, qui 7. de Trinit. circa fin. sic loquitur: Inesse autem non aliud in alio, vt corpus in corpore, sed ita esse ac subsistere, vt subsistens in subsistenti insit; ita vere inesse, vt ipse subsistat. Quibus verbis explicans modum, quo vna persona in alia esse dicitur, nostram expressit sententiam. Nam cum personae primo conueniat subsistere, & sit in alia persona, vt subsistens in subsistente, sequitur secundum se totam in ea esse. Deinde canit Ecclesia in hymno Ambrosij, inlaudibus feriae 2. In patre totus filius, & totus in verbo pater. Qui autem est in alio secundum aliquid, non dicitur esse totus in alio.
In huius vero sententiae confirmationem notat Scotus, alicui toti aliquid conuenire vno ex duobus modis, aut secundum se totum, aut secundum partem: secundum partem vt cum oculus sanatur, homo dicitur etiam sanari: hoc autem primo conuenit parti, & ratione illius toti. Huius meminit Aristot. 5. Physic. c. 1. illud autem conueni alicui secundum se totum, quod non conuenit primo parti, vt triangulo conuenit secundum se totum primo habere tres angulos aequales duobus rectis. Eodem modo esse in aliquo conuenit alicui his duobus modis; aut secundum totum, quia totus est in alio, aut secundum pattem, vel secundum aliquid sui, quia aliquid sui est in alio, & ita parti primo conuenit esse in alio, atqui totus pater est in filio, & contra, & quaelibet persona tota in alia: ergo non secundum aliquid sui hic modus existendi conuenit personis. Totum autem Patrem esse in filio, praeter dicta Sanctorum, quae allegauimus, ipse communis modus loquendi confirmat; siquidem persona vt subsistens, existit in alia vt subsistenti; subsistere autem primo conuenit toti, ergo & existere hoc modo.
Concedunt tamen Scotus, Caiet. & caeteri, qui posteriorem opinionem sequuntur, rationem & fundamentum, propter quod vna persona existit in alia, esse communem essentiam, connotatis tamen tribus personis, ita, vt hic modus existendi non conueniat primo essentiae (sicut in exemplo Henrici esse captum in laqueo primo conuenit pedibus animalis, & ratione illorum toti) sed ita, vt primo conueniat toti supposito, fundamentum autem sit essentia communis, quo deceptus videtur Henricus, vt priorem sequeretur sententiam. Recte igitur Bonauent. loco citato dixit, hoc modo existendi per circuminsessionem ita denotari vnitatem cum distinctione, vt vnitas sic indistin¬ cta & distinctio inconfusa. Cum ergo infert Henricus contra hanc sententiam, relationem patris esse in filio, si pater secundum se totum est in filio concedendum est ita, vt modus existendi paterni tatis in filio non sit, sicut formae inhaerentis; sed sicut subsistentis cum patre in subsistente filio, qui dicitur modus circum insessionis.
Neque contra hoc est, quod docuit S. Thom. in hoc art. cum dixit, vnam personam esse in alia ratione quoque relationis. Nam vt optime notauit Caiet. noluit dicere S. Doctor, vnam personam esse in alia ratione relationis modo illo cir cuminsessionis; huius enim sola essentia ratio est vt explicauimus; sed sicut vnum relatum est in a lio, conceptu scilicet & intellectione. Quare fru stra laborant Durand. & Scotus, dum impugnare contendunt hanc doctrinam. Quod etiam dixi S. Thom. nempe vnam personam esse in alia ratione operationis immanentis, optime defendi tur a Caiet. contra rationes Aureoli, quae nullius momenti sunt
Sed quaeret aliquis, an sit diuersum fundamentum relationis, qua vna persona dicitur esse in alia & ab ea contineri & relationis eius personae, qua contineri dicitur, & in qua alia est. Durand. existimat, rationem & fundamentum, propter quod vna persona dicitur continere aliam, esse perso nam secundum totum, quod in ipsa est, hoc est, secundum proprietatem & essentiam simul, fundamentum vero, ob quod vna persona dicitur esse in alia, esse solam essentiam: quia id, quod continet, comparatur ad id, quod continetur, quas excedens ipsum. Nec mirum hoc est in Durandi opinione, qui cum Henrico putat, vnam perso nam in alia esse secundum aliquid sui, sed a tota alia contineri. Caeterum verius existimo, idem omnino esse fundamentum, videlicet essentiam communem, connotatis personis; & simul esse fundamentum diuersae relationis in distinctis personis, continentis videlicet, & eius quae continetur: qui tamen respectu primo conueniunt totpersonae, non essentiae. Hoc fundamentum circuminsessionis explicasse videtur Hilar. 2. de Trinit. ver sus finem, his verbis. Manere in filio patrem non est sin gularis aut vnici, quasi dicat, hoc modo existendi de notatur pluralitas.
Tandem obserua, hanc relationem non esse io realem, sed in omnium sententia esse rationis Primum quidem, si primo essentiae conueniret vt prior opinio asserere videtur, non esset realis sicut neque relatio similitudinis & aequalitatis: deinde etiamsi primo conueniat personis, quia tamen conuenit eis, quatenus distinctae sunt, & realibus relationibus distinguuntur, & vna relatio realis non potest alia reali referri, vt disp. 166. c. 4. dictum est, non potest esse realis; sed solum rationis, qua nihil aliud secundum rem significare volumus, quam vnam essentiam absolutam in tribus personis. Vtimur autem nominibus relatiuis, quia hoc proprium nobis est in hac vita, vt fere omnia relate cognoscamus