Table of Contents
Quaestio 46
Quaestio 46
Disputatio 177
An mundus potuerit esse ab aeterno
Caput 1
DE huius vniuersitatis rerum initio, & duratione non eodem modo antiqui Philosophi senserunt nam multi, vt refert Arist. lib. 8. Physi. cap. 1. & lib. 1. de coelo cap. 10. & lib. 12. Metaphys. cap. 6. quos ipse sequitur, dixerunt, mundum ab aeterno eodem modo fuisse: sed mulro plures, aliquando incepisse, existimarunt, vt ipse Arist. testatur s. de coelo textu 102. Ex haereticis autem nullus hactenus docuit, mundum initio durationis caruisse: tametsi nonnulli materiam coaeternam Deo posuerint, quos quaest. 44. art. 2. commemorauimus.
Ceterum fides Catholica est, initio temporis seu durationis, Deum omnia creasse, sicut consta ex illo, In principio creauit Deus coelum & terram, &c vbi particula, In principio, initium temporis significat, vt notauimus disp. 109. c. 2. sic eam intelligunt patres, quos ibi recensuimus. Eadem vetitas declaratur Prouerb. 8. Dominus possedit me initio viarum suarum, anteaquam quidquam faceret & loan. 17 Clarifica me pater apud temetipsum claritate, quam habui priusquam mundus fieret. & ad Ephes. 1. Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Eademque definitur in capite firmiter de summa Trinitate, & fide Gatholica.
Confirmari vero potest hoc modo. Cum rationes omnes, quae videntur probare, mundum fuisse ab aeterno, friuolae sint, vt recte demonstrat noster Bened. Perer. lib. 15. de principijs rerum na turalium: & ex alia parte fere omnes mundi nationes credant, mundum initium durationis habuisse, etiam secundum rectam Philosophiam hoc nobis certum esse debet.
Caput 2
CAPVI II Nullam creaturam, etiam permanentem, & incor. ruptibilem potuisse ab aeterno incipere, sense runt Albertus, & alij
CEterum inter Scholasticos, & Christianos. Philosophos controuersum est an sufficienti ratione probetur, non potuisse mundum esse ab aeterno: aut sola fide, & reuelatione nobis constet, aeteruum non fuisse. In qua controuersia prima sententia est Alberti 2. p. summae, tractat. 1. q. 4. memb. 2. sub finem in 2. quaest. incidente, & in 2. d. 1. 4. 10. Henrici. quodlibet. 1.q. 7 & 8. Marsilius in 2q. 1. a. 2. in 4. p. illius, & Clicthouei in cap. 8. libri primi de fide Damascenus, qui affirmant, nullam prorsus creaturam potuiss produci ab aeterno. In hac quoque sententia es Bonauentura in 2. distinct. 1. parte 1. artic. 1. quaest. 2. asserit enim simpliciter, impossibile esse mundum fuisse ab aeterno, si ille producendus efat ex nihilo, vt reuera produci debebat: at si materia ptaeintelligeretur coaeterna Deo, concedis Bona. potuisse in ea Deum inducere formas ab aeterno : intelligit autem materiam increatam, vt ponebatur a quibusdam haereticis memoratis supra quaest. 44. art. 2. & ex eius ratione colligitur: alioqui superuacanea esset eius distinctio: cum ergo fides doceat, nullam materiam esse posse increatam, & ita senserit Bona. manifeste sequitur illum docuisse, mundum non potuisse simpliciter esse ab aeterno
Praedicta vero sententia probatur primo testi monijs patrum. Ex Graecis Athanas. in 2. orat. contr. Arrianos fol. 5. probat creaturam coaeternam Deo esse non posse, eo quod alterius naturae sit, quam creator. Secundo Basil. lib. 2 contra Eunomium ante medium sic ait. Nos autem id, quod aeternum est, creaturis at testari, & creatorem hac professione priuare, eiusdem amen tiae dicimus. Tertio Damasc. lib. 1. de fide c. 8. post me dium ita loquitur. At creatio in Deo cum a voluntate proficiscatur, Deo profecto coaeterna non est: quandoquidem hoc natura minime comparatum est, vt quod ex nihilo in ortum producitur, eadem cum eo, quod principij expers, ac sempiternum est, aeternitatem habeat.
Ex Latinis vero primum Ambr. lib. 1. Hexam. c. 3. ait. Quomodo ergo coaeternum Deo mundum asserunt, & creatori omnium sociant, atque aequalem esse disputant crea turam. Deinde Aug. 12. de ciuit. Deic. 15. Angelos non fuisse ab aeterno, his verbis demonstrare contendit, Quomodo ergo non sunt coaeterni creatori, si semper ille, semper illi fuerunt, Quomodo etiam creati dicendi sunt, si semper fuisse intelliguntur? Et lib. contra Foelicianum Arrianum cap. 7. creaturam sic definit. Creatura namque est ex eo, quod adhuc non est, aut aliquando non fuit, re cuiuslibet corruptibilis, quantum in se est, patris omnipotentis Dei voluntate facta substantia.
Ceterum ratione sic confirmat Marsil. Si ali qua creatura esset ab aeterno producta, deberet esse per creationem: sed creatio est productio ali cuius ex nihilo: ergo nihilum praecedere deberet in termino, a quo: ergo non potuit ab aeterno res illa creari. Haec ratio videtur etiam esse Bonauent. Quare cum dicit Bonauent. potuisse mundum esse ab aeterno, si esset aeterna materia, loquitur de materia increata. Nam si creata deberet esse, ac proinde ex nihilo: eodem modo ex eius sententia non posset esse aeterna, sicut nec alia creatura. Secundo, sicut repugnat, Deum aliquid producere sibi aequale in infinitate secundum esse, & secundum potentiam, & secundum immensitatem; sic eadem ratione repugnat, producere sibi aequale in aeternitate: haec namque omnia aeque sunt Deattributa, & propriae illius perfectiones: sed repugnat aliquid a Deo produci aequale in ceteris omnibus, vt constat: ergo repugnat etiam in aeternitate. Tertio, si Deus ageret naturaliter, & produceret sibi omnino similem eff.ctum extra se, nihil majus faceret, quam aeternum: sed nunc Deus operans per intellectum & voluntatem non potest pro ducere idem, quod produceret. si vi, & necessitate naturae ageret: ergo non potest voluntate sua aeter num aliquid producere. Quarto, quia Deus libere operatur extra se, & ita indifferens est per intellectum & voluntatem, vt operetur: sed indifferennon posset esse circa id, quod ab aeterno produce ret: quia vt causa sit indifferens, effectus prius debet non esse, quam esse, dum non est effectus, se possit causa ad vnam partem determinare. Hae sunt rationes Marsilij, quibus & quintam addere pos sumus, quia si aliqua creatura fieret ab aeterno, necesse esset per infinitam durationem incorrupta permanere, quod videtur absurdum. Quod si dicas post finitam durationem posse corrumpi, pona mus post 100. annos: runc sic, cum haec corruptio habuerit initium; ab eo puncto corruptionis in posterum quaeuis duratio erit finita: cui si addas 100. illos annos, quibus durauit, tota duratio eri finita, & cum initio: ac proinde non poterit esse eterna, de cuius ratione est, carere principio.
CAPVT III. Creaturam permanentem, etiam corruptibilem, sed absque corruptione potuisse esse ab aeterno, probabilior opinio fert.
HAEc rerum vniuersitas duobus constat, & re2bus permanentibus vt substantijs atque accidentibus; & rebus successiuis, vt motu. Vt ergo ostendamus, secundum vtramque partem, vniuersum hoc esse potuisse ab aeterno, singulatim de v trisque dicamus. Nunc autem de permanentibus contra Albertum, & alios asserimus, quamlibet rem permanentem, ab aeterno esse potuisse; ea tamen lege, vt si natura sua corruptibilis sit, non corrumperetur, nisi post infinitam durationem. Hoc enim manifeste probat ratio postremo loco adducta. Hanc sententiam tradunt cum S. Thom. c. Caietan. in his articulis recentiores communiter e 2 contra gentes, c. 38. & ibi Ferrar, Heruaeus in 2. dist. 1. q. 1. Capreolus qu. 1. Gregorius Arimi. qu. 3. Ocham. in 2 qu. 8. & quodlib. 2. qu. 5. Conuenit etiam Dur. qu. 2. & videtur consentire Scot. q. 3. §. Tenentes autem pri mam: cum vltimo loco hanc sententiam defendi Potissimum vero, & vnicum huius sententiae fundamentum est; nullam esse apertam rationem, quae contradictionis conuincat assertores huius sententiae: quare non debemus asserete, id repugnare, tum ne philosophis ridicula efficiantur my steria nostrae fidei, vt inquit S. Thom. dum plus iusto ratione demonstrare ea conamur: tum etiam ne diuinae potentiae id denegemus, quod manifestam contradictionem non habet. Quamobrem necessarium erit singulis occurrere pro prior. sententia allatis, quae praecipua in hac re esse vi dentur.
Non pauci nostrae sentenciae sectatores ob te stimonia citata fatentur, Patres in contraria fuisse opinione; nihiloninus nullam esse manifestam rationem, quae nos eam amplecti conuincat. Et sane si nulla ratio suppeteret, non esset asserendum, id Deo repugnare, propter manifestam tationem, sed occultam aliquam esse contradictionem, quam sancti Patres odorati viderentur. Ego tamen existimo. Patres allegatos nihil praecedenti fauere sententiae, si contextus & verba eorum expendantur. Quare sigillatim a nobis explicandi sunt.
Athanasius igitur nihil de potentia Dei loqui tur, an scilic. facere posset creaturam sibi coaeter nam, sed tantum ait, filio Dei non conuenire, ali quando non fuisse, quod proprium est creaturarum. Verba illius, quae pro opposita sententia re fetri possent, sunt haec. Iam si ille, scilicet filius, vnunon est e reliquorum coetu, nefarie de eo dicitur, Fuit; quando non erat, antequam fieret: siquidem istiusmodi voces in rebus conditis congruentiam suam habent; cum contra filius talis sit; qualis est Pater. Quibus tantum significat, aliquando non fuisse, proprium esse creaturarum. Id autem verissimum est: sed non ait esse ita proprium, vt Deus non possit sacere oppositum: & paucis interiectis, Reliqua enim omnia, vt quae facta sint, nihil simile habent ratione substantiae cum suo creato re, sed extra eum sunt, gratia & voluntate per verbum eius condita a Deo, vt rursus possint desinere, vbi ille, qui fecit, voluerit: in quibus nihil video, quod oppositae opinioni fauere possit
Ad Basil. respondeo eodem modo, nihil de poë BagIlis tentia Dei ipsum disputasse, sed solum dixisse, aequalis esse dementiae, alserere creaturam esse aeternam (loquitur autem de ijs, quae a Deo initio durationis productae sunt) atque Deum aeternum esse, negare: vtrumque enim contra fidem Catholicam est. Disserebat enim contra Eunomium, qui Spiritum sanctum creaturam esse dicebat, & ini tium habuisse durationis, vt reliquae creaturae habuerunt.
Ad Damasc. Dico, eum differentiam solum assignasse inter filium Dei aeterna generatione productum, & reliquas creaturas, quod filium Dei cum de substantia patris gignatur, necesse est, coaeternum illi esse: alioquin essentia Dei mutationem subiret, cum in tempore inciperet esse Pa ter, & antea non esset. Ac nisi filium (inquit) a prin cipio simul cum Patre, a quogenitus est, fuisse concedamus paternae substantiae conuersionem inducemus: quoniam cun Pater non esset, postea Pater extitit. Id autem non sequi ex productione creaturarum in tempore, probat hoc modo. Nam quod ad res creatas attinet, eisi posteconditae sunt, non tamen ex Dei essentia extiterunt; sed ipsius voluntate ac potentia, cum antea non essent, in ortun productae sunt: nec propterea in Dei naturam cadit muta tio. Ergo colligit, differentiam inter creationem, & generationem, quod generatio debet esse sine principio; at creatio, cum a voluntate procedat, Deo aeterna non sit: intelligit autem non neces sario esse aeternam, sicut necessarium est genera tionem aeternam esse: reddit rationem his verbis pro opposita sententia allegatis. Quandoquidem ho natura minime comparatum est, vt quod ex nihilo in ortum producitur, eandem cum eo, quod principij expers, a sempiternum est, aternitatem habeat; hoc est, non est creaturae necessarium, & naturale aeternam esse sicut est genito. Natura enim comparatum illud dicitur, quod ab intrinseco rei principio alicui rei naturaliter conuenit: sic autem non conuenit creaturae aeternitas. Ob id tamen non negat Damascenus voluntate Dei posse hoc creaturae communicati.
Ad Ambros. eodem modo respondetur, solum contra Philosophos probare, mundum habuisse initium durationis: eo enim tendebant eius at gumenta: nec quidquam de potentia Dei dixit Post multa ergo concludit verbis allegatis in praecedenti capite ontra philosophos, dicens, Quomodo ergo coaeternum &c. Adde, quod cum dispurei Amb. contra Arist. & alios Philosophos, qui dicebant, materiam generabilem & corruptibilem ingenitam, & improductam fuisse, & alia corpora supetiora similiter, vt constat ex primo capite illius libri, vbi eorum refert sententias; recte con cludit, stultum esse, creaturam, corporeamque molem aeternam facere tum sine initio durationis tum sine principio efficienti suae substantiae: at nihil disputat Ambros. contra eos, qui dicunt, potuisse quidem aeternam esse materiam, & alias substantias, sed productas a Deo.
Ceterum, vt mentem Aug. eo lib. 12. de ciuit cap. 15. explanemus, notandum est, eo loco Aug inter alia explicare voluisse, quomodo dicatur Angelus semper fuisse, cum tamen aeternus non sit. Probat autem semper fuisse, quia omni tempore fuit: si quidem cum ipso tempus incepit quod secudum Augustinum in moribus creaturarum consistit; & ante ipsum Angelum nullun tempus fuit; quia non fuicvllus motus. Sed cum hoc ita dixisset, obijcit sibi hoc modo. Sed si ho respondero, dicatur imihi, quomodo ergo non sunt toaetern creatori, si semper illi fuerunt? Quomodo etiam creat dicendi sunt, si semper fuisse intelligantur? Quibus verbis primum non dicit, non potuisse Angelos creari ab aeterno, sed contra eos, qui dicunt semper fuisse, colligit creatos non fuisse; quia omne creatum de facto in tempore incepit, vt supposuerat ex illis verbis Genes. primo In principio creauit Deus coelum & terram. Praeterea haec verba non sunt ex propria Augustini sententia; sed obijciilla contra ea, quae adduxerat ad probandum, Angelos semper fuisse; vt ita redderet quaestionem vtrinque difficilem. Postea vero respondet eo sensu dici posse, Angelos semper fuisse; quia omni tempore fuerunt: quod autem omni tempore est, semper est: fuerunt autem omni tempore, quia nullo modo sine eis tempora fuerunt. Ea quo colligit etiam creatos fuisse (intelligit in principio durationis) sicut reliqua, iuxta illud Genes. allegatum: quia semper esse, hoc est, omni tempore, recte cum initio durationis constare potest. An vero Deus posset Angelos ab aeterno creare, ne verbum quidem habet Augustinus in eo capite.
Ad alterum testimonium Respondeo, librum illum non recipi ab omnibus, vt Augus. ceterum cuiuscumque ille sit, testimonium illud nullius momenti est pro priori sententia: ibi namque solum definit August. creaturam, quatenus de facto producta est, vt inde colligat contra illum Arrianum, filium non esse creaturam. Est autem creatura id, quod aliquando non fuit, & postea a Deo factum est: sic enim Arriani omnes, concedebant, omnem creaturam initium durationis habuisse: siquidem Scripturas admittebant: & ideo cum assererent, filium esse creaturam, concedebant quoque, ipsum aliquando non fuisse. Vt ergo August. ostendat, filium non esse creaturam, praemittit definitionem illam creaturae omnibus receptam de ijs creaturis, quae de facto sunt, nihil interim curans, an Deus potentia sua facere posset creaturam aliquam aeternam.
Alterum caput, quo nostra confirmanda erat sententia, est solutio rationum oppositarum. Hinc enim planum fiet, nullam implicari contradictionem, si dicamus, potuisse Deum facere mundum ab aeterno.
Ad primam rationem respondeo ex doctrina posita in disp. 174. c. 3. illud nihil, ex quo dicitur aliquid creari, non debere duratione praecedere creationem, vt ibidem explicatum est: & ita bene posse intelligi aeternam creationem ex hoc solum, quod res illa ab aeterno producta, ita a Deo procederet, vt ex se in nihilum cederet, si relinqueretur: quemadmodum conseruatio rei secundum se totam, dicitur creatio quaedam continua, non quia praecesserit nihilum duratione rem ipsam, antequam inciperet; sed quia continuo in nihilum redigeretur, nisi conseruaretur a Deo¬
Ad secundum dico, ea repugnare, produci aliquid a Deo suapte natura aeternum, hoc est, ab intrinseco, sicut infinitum secundum essentiam: al sicut non repugnat, infinitum secundum quantitatem produci, sic nec secundum durationem aeternum; ita tamen, vt sua natura desinere possit, & in tempore etiam incipere: aeternitas enim hoc modo, non est proprietas Dei. Et quamuis infinitum in quantitate repugnaret ob rationes aliquas peculiares quantitatis; nihil tamen obstare videtur, quo minus aeternum hoc modo produceretur. Ex quo etiam patet solutio tertiae rationis. Nam si Deus ageret naturaliter, & produceret sibi aequale, majus aliquid etiam in duratione faceret, quam aeternum: non quia magis duraret, quam aeternum: sed quia illud essentialiter aeternum esset, vt non potuisset non ab aeterno esse, nec posset desinere: nunc autem si creaturam aliquam faceret aeternam, non haberet essentialiter talem durationem: sed desinere posset, & potuisset ab aeterno non esse: creando ergo voluntate sua creaturam aeternam, non faceret aliquid aequale aeterno, quod naturaliter produceret, si tale esse posset.
Quarta ratio fundamentum videtur habere in doctrina quadam Hugonis de S. Victore, quam retulimus disp. 69. c. 7 videlicet necessarium esse, vt aliquod agens dicatur libere operari, prius du ratione praecedere operationem ipsam: nam de agente naturali fatentur aduersarij, posse esse simul duratione cum effectu. Hanc vero doctrinam eo loco refurauimus: & quomodo agens libere possit operari: etiamsi simul incipiat cum effectu libero, ibidem explicauimus. Et quamuis in homine id esset necessarium: in Deo tamen non esset: quia sicut recte intelligitur volens libere, sic etiam posset libere producens intelligi.
Caput 4
SEntentia fuit non paucorum Theologorum Jnon solum potuisse creaturam aliquam eo mo do, quo praeced. cap. dictum est, esse ab aeterno verum etiam totum vniuersum eodem prorsus pacto, quo Aristotel. de facto fuisse putauit, hoc est, coelos, & perpetuum motum illorum, elementa, & mixta corpora, generationes, & corruptiones ab aeterno sibi succedentes, inter quas non esset aliqua prima. Sic tradunt Gregor. Arimin. in 2. d. 1. q. a. 2. Gab. ig. 3. Ocham. in 2. q. 8. & quodlib. 2. q. 5. quibus adde S. Thom. in a. 2. huius quaest. iunctis solutionibus argumentorum, praesertim 7. & 8. ibid. Caict. & 2. contra gentes cap. 38. & Ferrar. in idem cap. & in cap. 81. eiusdem libri, Heruaeum in 2. d. 1. q. 1. & Capreolum q. 1 nam praeter generationes hominum, reliqua, qua nunc sunt in mundo, siue motus, siue mutationes siue generationes substantiales, & aliarum rerum, ab aeterno esse potuisse existimarunt, eo, quod in nulla alia re videretur ipsis esse aliqua contradi ctio, praeterquam in hominum generationibus, ea solum ratione, quia sequeretur, nunc infinitam ani marum multitudinem superesse; quod putant absurdum: quare nisi animae de vno corpore in aliuo per mortem hominum transirent, arbitrantur impossibile, posse infinitas esse hominum generatio nes: tametsi S. Tho. in illo cap. 38. non censeatim possibilem hanc infinitam animarum multitudinem
Alijs vero videtur Durandus probabilius philosophatus, cum asserit in 2. d. 1. q. 3. nec morum corporeum aeternum, nec generationes absquo principio esse potuisse; cum tamen qui 2. concesserit plane, creaturam permanentem, ab aeterno esse potuisse. Vnusquisque horum suis vtitur ra tionibus, quas sequenti cap. examinabimus. De hac re nihil videtur Scotus definire: solum enim disputat, an aliqua creatura potuerit esse ab aeterno, vt supra vidimus.
Caput 5
CAPVT V Hoc vniuersum praeter generationes substantiarum, & accidentium, quod attinet ad teliqua omnia, potuisse esse ab aeterno, probabilior est opinio. TGo vero existimo multo probabilius, totum hoc vniuersum potuisse esse ab aeterno, non solum quoad substantias, & res permanentes sine corruptione per infinitam durationem, sed etiam quoad motum; non autem quoad generationes tam formarum substantialium, quam accidentium. Ceterum antequam ostendamus motum corporum potuisse esse ab aeterno, quod Durand. impossibile visum est, alijs vero praeced. c. allegatis possibile, probemus contra illos, generationum feriem ab aeterno esse non potuisse, in quo cum Durando conuenimus. 22.
De generationibus quidem hominum vnica ratione peculiari visus est sibi probare S. Thom. quam amplectuntur Caiet. Ferrar. Heruaelus, & Capre. quia scilicet daretur infinitum actu in separatis a materia: esset enim infinitus numerus animarum, eo quod immortales sunt, & secundum veram Philosophiam non transeunt de corpore in corpus: ac proinde dicunt, nisi Deus sua omnipotentia vellet facere, vt eadem anima diuersa corpora informaret, non possent venerationes ab aeterno esse: at processum in infinitum in generationibus non putant absurdum, quia quamuis in causis essentialiter ordinatis, quales sunt particulares, & vniuersales, debeamus ad vnam primam peruenire; in causis tamen per accidens ordinatis, quales sunt in setie generationum, non est necesse, dari primam. Ratio vero discriminis est, quia causae essentialiter ordinatae, omnes actu mouent ad effectum, & vna ab alia: & ideo necesse est dari vnam primam, a qua tota operatio, & motus incipiat: at causae per accidens ordinatae, non concurrunt omnes actu ad effectum: ad hoc enim, vt Petrus generet filium, non opus est, vt pater Petri, & anus, & alij progenitores operentur, sed sat est, eos iam suo tempore genuisse. Quocirca praedicti Doctores non censent. absurdum aliquod esse, concedere generationes ab aeterno aliarum rerum, in quibus reuera non sequitur illud incommodum, quod de animabus humanis
Ego vero alia ratione puto generationes non solum hominum, sed etiam aliarum rerum, vel substantiarum, vel accidentium esse non potuisse ab aeterno: infinitam vero multitudinem animarum nec impossibilem censeo, nec contra mentem Aristot. vt supra disputat. 26. cap. 3. probaui: nec S. Thom. 2. contra gentes cap. 38. putat Impossibilem. Ratio vero est, quia cum Deus sit primum ens per essentiam, & causa ceterorum omnium, ita debemus concedere; aliqua ab eo procedere medijs secundis causis, vt tandem omne esse ad ipsum, vt ad primam & proximam causam, referatur. Itaque necesse est deuenire ad aliquod ens a solo Deo productum, & ex quo cetera deriuentur: hoc autem posito generationes ab aeterno esse non possunt: quia vel a Deo ab aeterno proxime producerentur infiniti homines, & hoc non satis esset, vt ab aeterno & sine principio vnus homo alium generaret; vel finiti a Deo producerentur, & ita cum illo deberent alios generare ordine & serie successionis, non possent elle infinita generationes, quia tandem veniremus ad illum primum, qui non fuit ab alio genitus, sed proxime a Deo productus.
Porro asserere, generationes fuisse ab aeterno eo ordine, quo posuit Arist. ita vt nullum primum ens productum fuerit a solo Deo, perinde est, atque asserere, Deum sua omnipotentia non fuisse causam, vt essent generationes, sed ita natura, aut casu constitisse. Nam qui fieri potest, vt Deus de nihilo fecerit esse in mundo generationes, & tamen primam rem ab eo creatam assignare non possumus? Dico de nihilo fecisse generationes, non hanc, vel illam, sed causam dedisse ex nihilo sua omnipotentia, vt essent generationes. hac enim sola ratione ipse potuit esse tota causa, vt essent generationes: alio vero modo solum fuisset causa adiuuans generationes. Haec ratio probat de quacunque serie generationum, vt initio proposuimus. Ideo autem Aristot. posuit generationes ab aeterno, vt in ea disputat. 26. c. 3. & disput. 81. c. 1. notaui, quia putauit, hoc vniuersum fine auctore ita natura sua constitisse. Quod si Deum authorem liberum rerum omnium agnosceret, & omne genus rerum productarum in ipsum esse reducendum putaret; nec dixisset, necessario mundum fuisse ab aeterno, nec illam generationum seriem possibilem esse existimasset. Mitto rationem Durandi, qua hoc ipsum monstrare contendit in 2. d. 1. 0. illa 3. num. 14. parum enim habet momenti.
Nunc autem superest solum, vt probemus non modo res permanentes potuisse esse ab aeternosed etiam motum continuum coeli, vt posuit Aristotel. hoc autem manifestum erit, si soluerimus rationes, quae huic sententiae solent opponi. Prima ratio est, quia sequeretur infinitum esse praeteritum, & transactum. Respondeo tamen non esse absurdum, si infinitum sit versus initium, sed finem habeat. Sic enim mirum non est, vt motus qui sine principio incipit, infinita spacia repetitione saltem transierit. Secunda ratio, sequeretur, vnum infinitum esse majus alio, quia vsque ad annum praeteritum tempus fuisset infinitum cur si adderetur praesens annus, fieret majus. Sed huic argumento satisfecimus disput. 26. c. 2. vbi etiam notauimus haec non latuisse Aristotelem; & nihilominus aeternum posuisse motum: quia nihil absurdum inde colligi existimauit.
Tertio ratio. Vbicunque est ordo prioris & posterioris, debemus assignare vnum aliquod primum: sed dies tunc essent ordinati: ergo inter illos esset vnus primus. Respondeo, in ordine finito hoc esse verum, at in serie infinita satis est, sit ante quamlibet fit alia, vt dicamus, in ea multitudine esse ordinem. Et hoc intelligendum est de ijs rebus, quae solo ordine durationis, & successio nis ordinatae sunt: nam si causalitatis ordinem haberent: cum in causis non sit processus in infini tum, ad primam aliquam causam deueniendum esse
Quarta ratio. Si coelum fuit secundum substantiam creatum ab aeterno cum motu; loquamur di sole & luna: vel luna creata fuit in oppositione, vel in coniunctione. Si in coniunctione, quanti durauit vsque ad oppositionem: non sane infinito tempore; quia infinitum erat spacium, & finitis circulationibus transeundum: si autem finito, cum totus motus postea sequutus finitus esset quia haberet initium; additum priori finito, non faceret infinitum, & aeternum.
Respondeo. Argumentum plane supponere id, quod inferre deberet. Supponit enim, coelum productum esse per primum sui esse, in aliquo determinato situ; quod debebat in argumento colligi. Dicimus ergo, creationem illam ab aeterno non habere primum sui esse; sed esse veluti continuatam quandam conseruationem, quae vere creatio est, vt disputat. 173. cap. 3. explicatum est: quo fit, vt coelum, quod continue a Deo conseruaretur, in omni situ, & positione produceretur de nihilo; non quod nihilum praecessisset: sed quia sua natura in nihilum cederet, si continuo non conseruaretur. Cum igitur arguis, Vel coelum lunae creatum fuit in oppositione, vel coniunctione; distinguendum est. Vel enim loqueris de primo puncto creationis; & sic nec in vno situ, nec in alio productum est, eo quod non fuit primum esse productionis: vel loqueris de productione absolute; & sic dicimus, in quouis situ a Deo fuisse productum continuata creatione, sicut nunc etiam producitur. Cum igitur nulla sit manifesta contradictio, non debemus asserere, Deum non potuisse mundum eo modo, quem diximus, creare; sed hunc art. de mundi creatione, sola fide credere, vt Sanctus Thom. in art. 2. admonuit.